The Text      



De tristitia taedio pavore et oratione Christi ante captionem eius
Matthaei 26 Marci 14 Lucae 22 Ioannis 18
"Haec quum dixisset Iesus / hymno dicto exierunt in montem Oliveti"
Tot sancta verba quot habuerat Christus super cenam cum
apostolis hymno tamen quum digrederetur absolvit. Heu quam
dissimiles Christo sumus qui Christi nomen gerimus et non inania
tantum et otiosa (de quibus tamen ipsis reddendam rationem Christus
admonuit) sed et perniciosa multa confabulamur in mensa / et cibo
tandem potuque distenti nullis actis gratiis conviviorum nostrorum
largitori Deo / immemores et ingrati discedimus.

Burgensis vir eruditus et pius et sacrarum rerum indagator
egregius idoneis coniecturis autumat hymnum quem tum Christus
dixit cum apostolis / fuisse sex illos psalmos quos simul iunctos
Hebraei nominant "magnum alleluia" / nempe psalmum illum cxii
cum quinque deinceps sequentibus. Nam et illos sex psalmos sub
nomine "magni alleluia" solent Hebraei ex antiquissima consuetudine
pro gratiis agendis in Paschate et aliis quibusdam praecipuis festis orare
et eundem hymnum in eisdem

festis etiamnum percensent.
At nos quum dicere soliti simus in agendis gratiis et benedicenda
mensa diversis temporibus hymnos diversos eosque tempori quemque
suo accommodos nunc universos ferme permisimus exolescere / et
tribus verbis qualibuscumque contenti eisdemque perfunctorie mussitatis
et oscitanter / abimus.
"Exierunt in montem Oliveti" / non in lectum. Propheta ait "Media
nocte surgebam ad confitendum tibi" / at Christus nec se reclinavit in
lectum. Sed nos utinam vel illud

vere possemus dicere "Memor fui tui super stratum meum."
Nec erat aestas iam quum Christus a cena transiret in montem.
Erat enim non ita multo post aequinoctium vernum / et frigidam
fuisse noctem / vel ex eo liquet quod ministri se calefaciebant ad
prunas in atrio pontificis.
Sed quod non istud tum primum fecit aperte testatur evangelista
quum dicit "secundum consuetudinem."
In montem ascendit ut oraret significans sublevandos animos a
tumultu rerum


humanarum / in contemplationem caelestium / quum nos ad orandum
componimus.
Sed nec mysterio caret Oliveti mons consitus videlicet olivis. Erat
enim in usu publico ramus olivae symbolum pacis / quam Christus
venerat inter hominem Deumque diu iam dissidentes / compositurus.
Quin et oleum olivae fructus / Spiritus unctionem designat / quem
Christus venit ut ad Patrem reversus mitteret in discipulos / ut quae
nondum portare poterant si audirent / paulo post unctio doceret.

"Trans torrentem cedron in villam cui nomen Gethsemani"
Torrens Cedron Hierusalem urbem et montem olivarum interiacet
significatque "Cedri" vocabulum Hebraica lingua "tristitiam."
"Gethsemani" nomen Hebraeis sonat "vallem pinguissimam" seu "vallem
Oliveti." Non est igitur quod putemus temere factum / ut horum
locorum ista nomina tam diligenter commemorarint evangelistae.
Alioqui enim quum eum narrarent in montem Oliveti progressum
abunde satis dixisse se putassent / nisi mysteria quaedam sub istis
locorum nominibus obvelasset Deus / quae commemoratione
nominum / studiosis hominibus occasio

praestaretur auxilio Spiritus eruendi. Etenim quum nulla syllaba credi
possit otiosa / in ea scriptura quam scribentibus apostolis sacer
dictavit Spiritus / neque passer cadat super terram sine Deo / ego nec
evangelistas ea nomina commemorasse fortuito / nec Hebraeos locis
illis indidisse (quicquid ipsi quum sic appellabant sequebantur) absque
arcano (licet ipsis incognito) Spiritus Sancti consilio qui sub nominibus
illis recondidit eruendum aliquando sacrorum mysteriorum depositum.

Nam quum "Cedron" "tristitiam" designet / ac praeterea "nigredinem" /
sitque idem vocabulum / nomen non torrentis solum (quod commemorant
evangelistae) sed etiam quod satis constat vallis quam
torrens perlabitur / et quae urbem ac Gethsemani villam interiacet /
haec nomina nobis (nisi somnulentia praepediat) revocant in memoriam
quod dum (ut ait apostolus) peregrinamur a Domino / plane
pertranseundus est nobis / priusquam perveniamus in

montem Oliveti fructiferum / et in amoenam villam Gethsemani /
villam non aspectu tristem et squalidam sed omni iucunditate pinguissimam
/ pertranseundus est inquam nobis prius / vallis ac torrens
Cedron / vallis lacrimarum et torrens tristitiae / quae sua inundatione
possint peccatorum nostrorum nigredinem et sordes abluere. Quod
si doloris et tristitiae pertaesi / hunc laboris et paenitentiae locum
terram / praepostere nobis conemur

in quietem laetitiam caelumque convertere perpetuo a vera felicitate
nos secludentes / in paenitentiam seram et inutilem / necnon intolerandas
et interminandas aerumnas immergimus.
Et huius quidem rei perquam salutaris haec tam apposita locorum
istorum nomina / nos admonent. Sed ut sunt sacrorum verba voluminum /
non ad unum alligata sensum / sed pluribus fecunda
mysteriis / eadem locorum vocabula tam concinne quadrant ad
praesentem

Christi passionis historiam tamquam in id unum aeterna Dei providentia
curarit ea loca quondam talibus insignienda nominibus / quae
aliquot postea saeculis cum Christi facto collata / praeordinatos se
passionis eius testes indicarent. Nam quum "Cedron" significet
"denigratum" / an non illud propheticum referre videtur, quod de
Christo in gloriam suam per ignominiosum tendente supplicium
livore cruore sputis illuvie deformato praedictum est "non est
species neque decor in vultu eius"?

Porro quam non otiose torrens quem transivit significat "tristem" /
ipse testatus quum diceret "Tristis est anima mea usque ad mortem."
"Secuti sunt autem eum et discipuli eius." Undecim videlicet qui
remanserant sequebantur. Nam duodecimus quem diabolus post
buccellam ingressus / evexit foras / qui magistrum non sequebatur ut
discipulus / persequebatur ut traditor

et nimium vere locum fecit illi verbo Christi / "Qui non est mecum
contra me est." Erat enim vere contra Christum / cui tum maxime
moliebatur insidias / quum reliqui eum discipuli sequerentur ad comprecandum.
Sequamur nos Christum et Patrem precemur cum illo.
Non aemulemur Iudam ut digrediamur a Christo pasti beneficiis eius
et laute cenati cum eo / ne in nos competat illud propheticum "Si
videbas furem currebas cum eo."

"Sciebat et Iudas qui tradebat eum locum quia frequenter convenerat
Iesus illuc cum discipulis."
Iterum nobis ex occasione traditoris inculcant evangelistae et inculcando
commendant / illam Christi sanctam consuetudinem cum
discipulis suis in illum locum precandi causa commigrandi. Nam si
dumtaxat interdum ac non frequenter noctu convenisset illuc / non
habuisset proditor pro tam certo et explorato Dominum ibi se inventurum
/ ut eo ministros

pontificis et Romanorum cohortem velut ad rem paratam perduceret
quam si imparatam reperissent ludibrio se habitos ab eo credidissent /
nec abire paterentur impune. Ubi nunc sunt isti qui sibi videntur
viri / et quasi magnum aliquid fecerint gloriantur secum / si quando
in praecipuis vigiliis / aut noctu paulo prolixius pervigilent in precando /
aut mane surgant ad orandum tempestivius ?

Servator noster Christus habuit in consuetudine / noctes totas insomnes
in oratione traducere.
Ubi sunt qui eum quod publicanorum convivia non detrectabat /
nec hominum peccatorum aspernabatur officia / voracem vocabant
et bibacem vini / et (prae ut erat rigidum Pharisaeorum institutum) vix
vulgaris illum virtutis hominem ducebant. At dum hypocritae tristes

ut viderentur ab hominibus / in platearum precabantur angulo / ille
placidus et benignus / peccatores ad vitae frugem convertebat in
prandio. Idem rursus in precibus solebat pernoctare sub divo / dum
Pharisaeus hypocrita molli stertebat in lecto. Utinam quos pigritia
sic tenet constrictos / ut imitari tam praeclarum Servatoris

exemplum non sinat / velimus saltem quum nos in strato vertimus /
in alterum latus iamiam dormituri / has Christi pervigilias in animum
revocare / et vel breviter donec redeat somnus ei gratias agere / et
nostram damnare segnitiem / et augmentum gratiae precari. Certe
si vel tantillum facere / velimus insuescere / facile mihi persuadeo /
magnum bonae frugis incrementum brevi daturum Deum.

"Et dixit ' Sedete hic donec vadam illuc et orem ' et coassumpto Petro
et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse et pavere et
taedere. Tunc ait illis ' Tristis est anima mea usque ad mortem. Sustinete
hic et vigilate mecum.'"
Reliquos octo iubens inferius aliquanto subsistere Petrum Ioannem
fratremque eius Iacobum secum provexit longius ut quos praecipuo
quodam familiaritatis privilegio / ceteris semper apostolis antetulerat
/ quod etiam si nulla

alia ratione fecisset quam quod ita voluit / nullius oculus nequam
debebat esse / quia ipse bonus erat. Sed inerant tamen et causae /
quas videri potest respexisse. Nam Petrus fidei zelo / Iohannes virginitate
praecelluit / Iacobus vero frater eius omnium primus erat
pro Christi nomine martyrium subiturus. Quin et hos tres iam pridem
glorificati corporis sui conscios et spectatores admiserat. Par erat
igitur

ut quos ad tam insigne spectaculum asciverat / et aeternae claritatis
temporanea luce recreaverat eos potissimum quos robustiores esse
conveniebat / proximos asseclas sibi ad praevium passionis agonem
collocaret. Ceterum aliquantum spatii progressus tristitiam / maestitiam
/ pavorem ac taedium / tam acriter e vestigio ac tam acerbe in se
sensit irruere /

ut protinus apud eos anxiam illam vocem oppressi pectoris indicem
ediderit. "Tristis est anima mea usque ad mortem."

Etenim moles immensa molestiarum tenerum piumque sanctissimi
Servatoris corpus insedit. Imminere iamiam / et tantum non adesse
sensit / infidum traditorem / infensos hostes / vincula / calumnias /
blasphemias / verbera / spinas / clavos / crucem / et dira per horas
multas continuata supplicia. Super haec angebat eum

discipulorum terror / perditio Iudaeorum / quin ipsius quoque perfidi
proditoris interitus / indicibilis denique dilectae genetricis dolor. Haec
malorum omnium cunctim ingruens tempestas cor eius pientissimum
velut ruptis aggeribus oceanus inundabat.
Miretur aliquis fortasse qui fieri queat ut Servator noster Christus
quum vere Deus esset / aequalis omnipotenti Patri / tristari / dolere
et maestus esse potuerit. Non potuisset profecto

si quemadmodum Deus erat / ita dumtaxat Deus fuisset ac non et pariter
homo. Nunc vero quum non minus verus homo fuerit quam fuit
verus Deus / ego nihilo magis mirandum puto / quod vulgatos humani
generis affectus (qui quidem culpa careant) habuerit / qua erat homo /
quam quod qua Deus erat / edidit immensa miracula. Nam si miremur
Christum pavorem concipere / taedium et maestitudinem / videlicet
quum

esset Deus / quid ni miremur itidem esurisse sitisse dormisse. Siquidem
et ista quum faceret nihilo minus Deus erat. Sed hic fortassis obicias /
"desino mirari quod potuit / at non mirari nequeo quod voluit. Nam
qui convenire potest ut qui discipulos docuit eos non timere qui
tantum corpus possunt occidere / et post hoc non habent ultra quod
faciant / eosdem nunc pertimescat ipse / idque quum nec in corpus
eius possint quicquam / nisi quatenus ipse permitteret.

Ad haec quum eius martyres properasse constet alacres et exsultantes /
et tyrannis ac tortoribus insultantes / ad mortem / quomodo non
videatur indecorum / ad imminentem poenam expavescere tristari
tam vehementer / et concuti / Christum ipsum? Nempe martyrum
omnium antesignanum et ducem? Annon qui omnia prius facere
coepit quam docere / hac in re praecipue praeire debebat exemplo / ut
mortem alacriter ob veritatem discerent alii / ipso docente subire?
Ne qui cunctanter

et timide mortem pro fide paterentur postea eo suae socordiae
blandirentur quod se putarent auctorem Christum sequi. Quod tamen
quum facerent / et de causae gloria plurimum detraherent et aliorum
animos sui timoris et tristitiae conspectu deicerent." Haec atque huiuscemodi
alia qui obiciunt neque satis in omnes causae sinus intendunt
oculos / neque Christi consilium quo suos vetuit mortem metuere /
satis animadvertunt. Etenim haud illud voluit ut nullo pacto

prorsus horrerent necem / sed ne sic horrerent et fugerent temporaneam
/ ut abnegando fidem / currerent in aeternam. Fortes etenim
et prudentes suos volebat milites esse / non stupidos et amentes. Fortis
est pati quod molestum est / stupidi non sentire quod ferat. Amentis
est non timere vulnera / prudentis vero / nullo poenarum metu ab
instituto sancto deduci et detrectando mitiores / in multo semet
acerbiores immergere.

Medicus quum secandus est locus qui laborat / aut inurendus
cauterio / hortatur aegrotum ut ferat / non ut sectionis aut ustionis
poenam nullo animi horrore praesentiat. Fatetur esse dolorem sed
salutis voluptate et atrociorum dolorum vitatione pensandum.
Quin Servator noster Christus / etsi (quum vitari non potest) mortem
potius iubet tolerari / quam ut eius metu desciscamus ab ipso
(desciscimus autem si coram mundo fidem eius abnegamus)

tantum tamen abest ut iubeat eam vim nos naturae facere ne mortem
quicquam metuamus / ut etiam (ubi citra dispendium causae datur
facultas) indulgeat fugiendi supplicii libertatem. "Si persecuti vos" inquit
"fuerint in una civitate fugite in aliam". Hac indulgentia et
cauto prudentis magistri consilio / nullus apostolorum fere / nullus
fere tot postea saeculis illustrissimorum martyrum / non aliquando
servavit vitam / et in tempus quod

occulta Dei providentia magis providit idoneum / cum sua et aliorum
numerosa fruge produxit. Contra tamen interdum fortes athletae
fecerunt / ut ultro se Christianos proderent quum nemo quaereret /
ultro se offerrent ad mortem / quum nemo posceret. Sic Deo placuit /
in gloriam suam fidei suae divitias / nunc occultando / callidos insidiatores
fallere / nunc ostentando / crudeles persecutores incendere /
dum sua se spe frustratos cernerent / et offerentes sese in mortem

martyres indignarentur nulla se saevitia posse superare. At istud
fortitudinis tam arduum et acclive fastigium / misericors Deus nos non
iubet scandere / eoque nec tutum temere cuivis eo prorumpere /
unde se referre pedetemptim non potest / sed si penetrare non sufficit
in cacumen / in periculo sit / ne praeceps rotetur in barathrum. Quos
in id vocat Deus intendant prospere procedant et regnabunt. Ille
tempora momenta causas omnium rerum habet abstrusas / et quando
convenit ex arcano sapientiae

suae cuncta depromit armario quae penetrat omnia fortiter et disponit
omnia suaviter. Quisquis igitur in eam condicionem deductus est / ut
aut sustinendum ei supplicium sit / aut denegandus Deus / hic se non
dubitet in has angustias Deo volente deductum. Habet ergo magnam
bene sperandi materiam. Nam aut inde rursus eum eximet / aut aderit
pugnanti / et faciet vincere / ut victorem coronet. "Fidelis est enim
Deus" inquit apostolus "qui vos

non patitur temptari supra id quod potestis ferre sed dat etiam cum
tentatione proventum ut possitis sustinere." Ergo ubi sic ad manus
ventum est ut cum principe huius mundi diabolo / et diris eius
satellitibus / comminus certandum sit nec absque causae dedecore
detrectationi locus relictus est / tunc abiciendum ego metum censeam /
hominemque iubeam in spe et fiducia totum conquiescere.
"Nam qui diffidit" inquit scriptura "in die tribulationis fortitudo

eius minorabitur." Ceterum ante congressum non est improbandus
timor / modo timori non desinat reluctari ratio / ea pugna non crimen
est aut culpa / sed ingens merendi materia. Nam tu sanctissimos illos
martyres quia sanguinem pro fide fuderunt / numquamne mortem
putas et supplicia timuisse? Non immorabor huic parti / recensendo
catalogum. Unus mihi Paulus instar milium fuerit.

Immo si David pro decem milibus erat adversus Philisthaeos / et Paulus
haud dubie pro decem milibus haberi potest / in pugna pro fide
contra persecutores infidos. Hic igitur fortissimus athletarum Paulus
quem eo usque spes et amor Christi provexerant / ut de caelesti praemio
non dubitarit / qui dixit "Bonum certamen certavi / cursum consummavi /
et nunc superest mihi corona iustitiae" / cuius desiderio sic
flagravit / ut diceret "Mihi vivere Christus est et mori lucrum"

et "Cupio dissolvi et esse cum Christo" / hic tamen idem Paulus / et arte
procuravit ut per tribunum eriperetur ab insidiis Iudaeorum / et de
carcere se Romanum civem se profitendo liberavit / et Iudaeorum
crudelitati iterum semet Caesarem appellando subduxit et regis Arethae
manus sacrilegas / in sporta per murum dimissus effugit. Quod
si quis eum contendat fidei sua opera seminandam postea frugem
spectasse / et nullo inter ista mortis metu fuisse perterritum / ego certe
ut alterum libens fateor / ita alterum

non ausim dicere. Nam fortissimum illud apostoli pectus admisisse
timorem manifestat ipse quum ita scribit Corinthiis "Nam et quum
venissemus Macedoniam nullam requiem habuit caro nostra sed
omnem tribulationem passi / foris pugnae / intus timores." Et alibi
scripsit eisdem "Ego in infirmitate et timore et tremore multo fui
apud vos." Et adhuc rursus "Non enim volumus ignorare vos fratres
de tribulatione nostra quae facta est in Asia quoniam supra modum

gravati sumus supra virtutem ita ut taederet nos etiam vivere." Annon
audis hic ex ipsius ore Pauli timorem suum / tremorem et supra
mortem importabile taedium sic ut istius agonias in Christo velut effigiem
quandam referre ac repraesentare videatur? I nunc et nega
sanctos Christi martyres / ad terrorem mortis expavisse. Sed idem
tamen ipse Paulus / nulla terroris mole potuit ab instituto promovendae
fidei detineri / nec ullo discipulorum consilio permotus est
quominus Hierosolymam (quo se sensit divino vocari spiritu)
pergeret / quum eum illic et vincula et certa manere

pericula / Agabus propheta praediceret. Metus igitur mortis et tormentorum
/ culpae nihil habet sed poenae / quam Christus ut ferret
venit / non ut fugeret. Nec ignavia statim censendum est timere
atque horrere tormenta / sed nec ubi fas est prudenter vitare pericula /
sed metu cruciatus ac mortis fugere quum res poscat congredi / aut
abiecta spe victoriae semet hosti tradere / id demum ex militari
disciplina / capitale flagitium est. Alioqui

vero quantumvis pectus militis agitet et concutiat timor / si nihilominus
quum iubet dux / prodit procedit pugnat et prosternit
hostem / non est quod metuat ne metus ille praevius quicquam ei
minuat de praemio. Immo adeo plus etiam laudis obtinere debet / qui
simul et hostem et suum superavit metum / qui saepe difficilius quam
hostis ipse vincitur. Etenim Servator noster Christus / quam non
abstinuit eum tristitia timor et taedium / quominus pareret imperio

Patris / et omnia perferret fortiter quae salubriter et sapienter
timuerat / paulo post res indicavit.
Interim vero non una causa fuit cur timere tristari taedium pati
et maestus esse voluerit. "Voluerit" inquam non "coactus sit." Quis enim
Deum potuisset cogere? Quin ipsius potius admirabili dispensatione
contigit / quod eius deitas tantisper in humanitatem sic temperavit
influxum / ut hos humanae fragilitatis affectus admittere

tam atrociter et subire posset. Sed istud ut coepi dicere Christi
miranda bonitas multis de causis voluit.
Primum ut hoc faceret propter quod venit in mundum / venit enim
ut testimonium perhiberet veritati. Etenim quum et vere homo
esset / et vere Deus / fuere tamen qui humanae in eo naturae veritatem
spectantes / famem sitim somnum lassitudinem atque id genus alia
Deum verum non esse falso sibi persuaserant / non ex illis

tunc Iudaeis et gentibus qui eum aversabantur / sed et ex his ipsis
longe postea qui nomen eius et fidem professi sunt / nempe Arrius et
eius sectam sequentes haeretici qui consubstantialem Patri Christum
negantes ad annos multos magnas in ecclesiam turbas invexerant.
Sed adversus huiusmodi pestes antidotum fortissimum immensam
miraculorum molem opposuit. Ceterum ex altera parte rursus exortum
est velut ereptis e Scylla par a Charybdi periculum. Non enim
deerant qui usque adeo in signorum et virtutum eius gloriam intenderunt
oculos / ut immenso illo splendore perstricti atque alucinati /

vere illum hominem esse perperam pernegarent. Sed et hi quoque ab
auctore sectam facientes / ecclesiae catholicae sanctam unitatem
non cessabant factiose et flagitiose discindere. Quorum insana
persuasio / nec minus perniciosa quam falsa / totum (quoad in ipsis
est) enervare atque evertere molitur redemptionis humanae
mysterium / ut quae mortem et passionem Servatoris (unde velut a
fonte salutis nostrae flumen emanavit) abscindere prorsus et exsiccare
conetur.

Ut huic igitur morbo tam mortifero mederetur / voluit optimus
et pientissimus medicus / verum hominem sese / maestitia / pavore /
taedio / et timore cruciatuum / verissimis humanae infirmitatis
indiciis / ostendere.
Ad haec quoniam in mundum venit ut suo dolore nobis promereretur
gaudium / sicuti gaudium illud nostrum / et in anima
simul et corpore fuit consummandum / ita non in corpore tantum
supplicii cruciatum sed in animo quoque tristitiae timoris et taedii
sensum acerbissimum voluit experiri / simul ut nos tanto sibi magis
devinciret / quanto pro nobis

amplius pateretur / simul ut nos admoneret quam non esset fas aut
ipsius causa nos recusare dolorem / qui tam numerosum et tam immensum
ultro tulit pro nobis / aut peccatis nostris debitam / iniquo
animo poenam tolerare quum ipsum sanctum Servatorem nostrum
tum corpore tum animo videamus tam multa tam amara tormentorum
genera / nullo suo delicto commerita / sed ob nostra tantum
abolenda scelera sua nimirum sponte pertulisse.
Postremo quando nihil aeternam eius praescientiam latuit / varias
in ecclesia

corpore suo mystico / varias inquam membrorum suorum fore condiciones
praevidit. Et quamquam ad tolerandum martyrium natura
nihil potest absque gratia / quum ut inquit apostolus "nemo dicere
possit ' Dominus Iesus ' nisi in Spiritu" / ita tamen hominibus gratiam
impartitur Deus / ut naturae functiones interim et officia non
auferat / sed vel subservire sinit ingredienti gratiae / quo bonum
opus maiore cum facilitate proveniat / vel si sic affecta sit ut
obluctetur / victa tamen et subiugata per gratiam / ex difficultate
faciendi / facti commendet meritum.

Quum ergo praevideret multos futuros tales / qui teneriore
corpusculo / vehementius forent ad omne tormenti periculum
exhorrituri / ne hi meticulosam mentem suam cum fortissimorum
martyrum conferentes audacia conciderent animo / et timentes ne
vi vincerentur / sua se sponte dederent / sui doloris suae tristitiae sui
taedii et incomparandi pavoris exemplo Christus animos eorum voluit
sublevare et ei qui futurus esset eiusmodi / tamquam facti sui vivacissima
voce dicere / "Confortare pusillanimis et noli


desperare. Times tristaris taedio et pavore concuteris crudeliter
intentati supplicii. Confide. Ego vici mundum qui plus supra
modum timui / plus tristatus sum plus affectus taedio plus ad contuitum
appetentis tam dirae passionis inhorrui. Habeat fortis / quos
imitari se gaudeat magnanimos martyres mille. Tu timidula et imbecillis
ovicula / uno me contenta pastore me ducem sequere / de te
diffidens

in me spera. En ego te in via ista tam formidolosa praecedo. Meae
vestis fimbriam apprehende. Inde virtutem exire senties / qui hunc
animi tui in metus vanos effluentem sanguinem sistet salubriter / et
animum reddet alacriorem / quippe quum recordaberis quod meis
inhaeres uestigiis qui fidelis sum et te tentari non patiar ultra quam
potes ferre / sed dabo etiam cum tentatione proventum ut possis
sustinere simul quod leve hoc et momentaneum tribulationis tuae
immensum in te gloriae pondus operabitur. Neque enim sunt
condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae in te
revelabitur. Talia tecum cogitans confortare / ac formidinis istius

tristitiae pavoris et taedii / inania tenebrarum spectra / crucis meae
signo dispelle / progredere prospere et adversa cuncta pervade
confidens fideliter / quod me propugnatore vinces / et victoriae
lauro me remuneratore coronaberis."
Inter alias igitur causas cur hos affectus infirmitatis humanae
Servator noster induere dignatus est haec erat una et non indigna
quam dixi / quo videlicet infirmis infirmus

factus / infirmos alios sua infirmitate curaret. Quorum tam internam
curam habuit / ut totum istud agonias eius negotium non aliud quicquam
evidentius prae se ferre videatur / quam rapiendo in martyrium
militi meticuloso / traditam pugnandi methodum / ac sese in conflictu
gerendi disciplinam.
Nam ut doceret eum cui metus ingruit impendentis periculi / et
vigiles aliorum preces petere / et tamen seorsum soli se Deo credere /
simulque ut se significaret acerbum crucis torcular

solum sine comite calcaturum / illos ipsos tres apostolos / quos secum
ab reliquis octo ad montis paene pedem produxerat / subsistere iubens
ibidem / sustinereque ac vigilare secum / ipse quantum lapidis
iactus est semet avulsit ab eis.
"et progressus pusillum procidit in faciem suam super terram et
orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora. Et dixit ' Abba Pater
omnia possibilia sunt tibi. Transfer hunc calicem a me. Sed non quod
ego

volo sed quod tu. Mi Pater si possibile est transeat a me calix iste.
Verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu.'"
Primum omnium ab humilitate (quae virtutum omnium quasi
quaedam basis est unde tuto ad altiora conscenditur) militem suum
suo docet exemplo Christus imperator incipere. Qui quum aequalis
et idem Deo Patri Deus sit / quia tamen pariter et homo est / coram
Patre Deo hominem sese suppliciter pronum prosternit in terram.
Hoc in loco lector paululum sistamus

gradum et imperatorem nostrum / iacentem in terra supplicem /
pia mente contemplemur. Nam si id sedulo fecerimus / ab illa luce
quae omnem hominem venientem in hunc mundum illuminat /
animos nostros radius illustrabit / ut videamus agnoscamus doleamus
et corrigamus aliquando / nostram hanc non dico neglegentiam
pigritiam torporem / sed socordiam vesaniam et stipite quovis
stupidiorem stuporem / quo Deum omnipotentem adeuntes / non
tam precamur plerique reverenter / quam segniter

et somnulenti compellamus. Eoque valde vereor ne non tam
placemus et reddamus propitium / quam irritemus et acriter instigemus
ad iram.
Utinam id nobis aliquando studium esset ut protinus a peractis
precibus totam eius temporis seriem quod precando transegimus /
memoria repetamus. Quas ibi stultitias videbimus? Quas ineptias /
quot interdum foeda conspicabimur? Mirabimur profecto fieri
potuisse nonnumquam / ut animus nobis in tantillo tempore / per tot
tam procul inter se dissita loca /

per tot diversa tam varia tam multiplicia tam otiosa negotia se
diffuderit.
Nam si quis operam in id daret de industria uti tamquam experiundi
gratia / mentem in quam maxime posset multa et diversa
distraheret / vix posset opinor tam brevi tempore tam procul inter se
distantia et tam numerosa percurrere quam dum os horarias et usu
tritas preces permurmurat neglegenter sibi relictus animus pervagatur.
Itaque si quis miretur ac dubitet / quidnam interim agit animus
dum dormientibus nobis ingerunt sese

somnia / non aliam similitudinem reperio quae propius accedat ad
rem / quam si sic occupari mentem cogitemus in somno / quomodo
vigilantibus occupatur (si modo sic orare vigilare est) dum inter
orandum per tot absurda phantasmata velut amens atque insana
circumvolat / hoc solo somnianti dissimilis quod vigilum istorum
somniorum monstra sunt quaedam tam foeda et tam abominanda portenta
/ quae dum lingua precando procurrens dat sine mente

sonum / mens interim peregre profecta complectitur / ut ea si quis
vidisset in somno non sustineret haud dubie vel apud pueros
quantumvis impudens tam insana surgens somnia recensere.
Et procul dubio vetus illud verbum perquam verum est mentis
imaginem vultum esse. Nam animi certe tam insanus habitus et tam
furiosa condicio per oculos per genas / palpebras / et supercilia / per
manus pedes et totam denique totius corporis faciem pellucet. Siquidem
qua mentis neglegentia

prodimus ad precandum eadem quoque corporis incuria et supinitate
progredimur.
Nam etsi Dei cultum praeteximus / quod diebus festis solito cultiores
sumus / neglectus ille tamen (quo plerique inter precandum
utimur) non satis celatum illum ac dissimulatum mundani fastus
affectum satis indicat. Ita neglectim nunc obambulamus nunc
residemus in sella. Quod si in genu demittimur / aut in alterum nitimur
altero in pedem sublato / aut pulvinum genibus substernitur /
interdum vero (si

delicatiores sumus) pulvino fulcimus et cubitos / et veluti ruinam
minantem domum tibicine sustinemus.
Deinde quid non facimus quo pervagantem foris animum prodamus?
Scabimus caput / culello purgamus ungues / digito purgamus
nasum. Interim aliud pro alio dicimus. Iam quid diximus aut quid
non diximus obliti / divinamus temere quid dicendum superest.
Ecquid non pudet nos / cum hoc tam demente mentis et

corporis habitu / in tanto nostro discrimine sic supplicare Deo? Sic tot
immanium criminum precari veniam? Sic aeterna supplicia deprecari?
Ut si nihil peccassemus prius / tamen tam contemptim adiisse
maiestatem Dei / decies aeterna tormenta mereatur?
Finge age te contra mortalium istorum principum quempiam / in
cuius manu vita tua sit / laesae maiestatis crimen admisisse / sed
illum tamen tam misericordem esse / ut paenitenti

et eius indignationem deprecanti / paratus sit capitale supplicium
in pecuniae mulctam vertere / aut ex efficacibus magni pudoris et
doloris indiciis / prorsus in totum remittere.
Productus igitur in conspectum principis / age iam neglectim
illum securus et supinus alloquere et dum ille consistit atque auscultat /
tu tuam orationem percensens hac atque illac interim obambula.
Dein ubi satis inambulatum est colloca te

in cathedram / aut si civilitatis causa videbitur in genua dimittendum
/ accersi quempiam iube prius / qui genibus substernat pulvinum.
Quin et scamnum afferat cum pulvino quoque / in quod
incumbant cubiti. Tum oscita / pandiculare / sternuta / despue
neglectim / et crapulae tuae fumos eructa. Ita te denique vultu
voce gestu et toto corporis habitu gere / ut te plane videat dum se
affaris / alias res animo agere.
Dic ergo iam quam prosperum futurum speras talis orationis
exitum?
Insani certe nobis videremur ipsis / si capitalem causam ad hunc
tractaremus modum apud mortalem principem. Et tamen is quum
occidisset

corpus quod ulterius agere posset non haberet / et sani sumus
scilicet quum in criminum longe graviorum cumulo deprehensi / tam
contemptim deprecamur supplicium apud regem regum omnium
Deum / qui quum occiderit corpus potestatem habet animam simul
et corpus mittere in gehennam?
Neque tamen haec eo dicta velim / quod vel ambulantem vel
sedentem / ut nec cubantem quidem / quemquam orare vetuero.
Utinam assidue dum quidvis corpore facimus / animum interim
(quod acceptissimum

precandi genus est) elevaremus ad Deum. Neque enim quacumque
nos ambulando vertimus / modo mens feratur in Deum / ab eo qui
nusquam non est nos avertimus. Verum ut propheta qui dicit Deo
"Memor fui tui super stratum meum" / non eo tamen sic satisfecit
sibi / quin et "media nocte" surgeret "ad confitendum Domino" / ita praeter
istas ita dictas ambulando preces / aliquas interdum sic orari postulem
/ ut tali meditatione praeparetur animus / tanta cum reverentia
corpus componatur / ut nec universos orbis terrae simul consedentes
reges

tam reverenter simus adituri.
Verum enimvero mentis ista vagatio / quoties eam cogito /
animum mordet misere.
Neque tamen affirmem / cogitationem quamlibet / etiam si
turpem et perquam horribilem quam precantibus nobis vel malus
obicit genius / vel que sensuum nostrorum phantasmate fabricata
surrepit / protinus esse mortiferam / si modo renitimur et repellimus /
ceterum alioqui vel admissa libenter / vel diu permissa neglegenter
crescere / non dubitem profecto quin pondus eius possit ad animae
perniciem et mortem ingravescere.
Immo quum divinae maiestatis immensam gloriam cogito /
protinus profecto subigor atque impellor credere etiam breves istas
abductiones animi /

quod non sunt capitalia crimina / id adeo magis ex Dei miserentis
benignitate procedere / per quam dignatur ad mortem non imputare
/ quam quod suae ipsarum naturae malitia mortem non mereantur
/ quum plane comminisci nequeam unde possit cogitationibus
eiusmodi precantibus hominibus hoc est cum Deo loquentibus
aditus in mentem dari / nisi prorsus ex imbecillitate fidei. Alioqui
quum longe facessat animi quaevis inepta distractio / dum in causa
seria mortalem affamur principem / immo vel eius ministrum quempiam
/ qui quidem apud erum suum in aliquo loco sit / fieri
profecto non posset ut dum precamur Deum / animus abduci vel
tantillum queat / si forti et efficace fide crederemus praesentem

et non verba nostra dumtaxat auscultantem / vultusque et corporis
habitum foris contemplantem / ut inde mentis internae signa et
argumenta colligat / sed in ipsos penitus cordis arcani sinus oculis
plusquam Lynceis penetrantem / immensa maiestatis luce cuncta
collustrantem Deum / Deum inquam Deum / in cuius gloriosa
praesentia omnes orbis terrae principes in omni gloria sua teredines
esse sese (si non insaniunt) et humi repentes vermiculos confitentur.
%
Christus ergo Servator noster quum videret nihil oratione
conducibilius /

rursumque cerneret hominum neglegentia et malitia daemonum /
rem tam salutarem tam passim fructum perdere / plerumque vero
et in perniciem verti / voluit obiter dum transiret ad mortem / suis
verbis et exemplo suo / rei tam necessariae velut reliquae doctrinae suae
colophonem tradere.
Itaque quo sciremus non anima tantum sed etiam corpore /
utriusque creatori Deo serviendum / simul ut doceremur corpus ad
reverentiam compositum / quamquam ab anima formam illam
habitumque suscipit / in animam tamen rursus reverentis erga Deum
pietatis augmentum refundere / humillimae

subiectionis formam edidit / eo enim corporis gestu Patrem caelestem
suum veneratus est / quem nemo terrenorum principum / praeter
ebrium vino luxuque Macedonem / et alios quosdam fortunae flatu
tumescentes barbaros / qui se pro diis haberi voluerunt / aut exigere
est ausus aut oblatum sponte suscipere.
Nam neque quum oraret resedit / neque se erexit in pedes / neque
tantum dimisit in genua / sed totum in terram abiciens / pronum
prostravit in faciem. Tum in eam miserabilem formam compositus /
imploravit Patris misericordiam / et Patris nomen

ingeminans / rogavit / ut quandoquidem illi omnia possibilia sunt / si
fieri posset / hoc est si non immutabili decreto calicem passionis ei
statuisset / precibus eius oratus auferret / ceterum ne precantis tamen
voluntati obsecundaret / si optime prorsus ipsius voluntati melius
videretur aliud.
Non est quod Filium ex hoc loco putes paternae voluntatis
ignarum / sed quoniam volebat homines instruere / humanos
affectus pariter volebat exprimere. Quod "Patris" vocabulum bis
commemoravit nos admonere voluit omnem ab eo paternitatem procedere
et in caelo et in terra. Quin et hoc quoque nos voluit commonefacere /
Deum Patrem bis ipsi Patrem esse / quippe creatione /
quae paternitas quaedam est

(Nam verius a Deo sumus qui nos creauit e nihilo quam ab illo qui
nos genuit homine / nempe Deo / prius ipsum creante genitorem et
omnem illam ex qua geniti sumus creante prius et substernente
materiam.) Sed sic agnovit Patrem Deum Christus ut homo.
Ceterum ut Deus naturalem illum sibi novit et coaeternum Patrem.
At nec istud absimile veri est ideo bis appellasse Patrem / ut
non solum eum sibi naturalem Patrem fateretur in caelo / sed etiam
nullum habuisse Patrem alium significaret in terra / quandoquidem

ex virgine matre secundum carnem conceptus est / absque virili
semine superveniente in matrem Sancto Spiritu / Spiritu inquam et
Patris et Suo / quorum opera eadem et simul sunt nulla penitus
consideratione distincta.
Quid quod ex efficaci paterni nominis ingeminatione / quae
magnum declarat obtinendi voti desiderium / saluberrime docemur
et illud / ne quum quippiam precamur quod non impetramus animo
concidamus / ut rex Saul sortilegus qui quod statim non accepit

oraculum a Deo / divertit ad pythonissam / et lege vetitam et ab
ipso pridem cohibitam artem exercuit.
Nos docet Christus ut perseveremus petere / neque tamen si
numquam assequamur quicquam murmuremus / quippe quum
videamus Filium Dei / Servatorem nostrum / non impetrasse depulsionem
mortis / quam tanta cum instantia Patrem precatus est /
nisi quod

perpetuo (quam rem vel maxime nos imitari debemus) voluntatem
suam Patris voluntati subiecit.
"Et venit ad discipulos suos et invenit eos dormientes."
En amor amori quid praestat. En amor ille quo Christus amabat suos /
quanto intervallo amorem praecellit illum / quo redamabatur a suis /
etiam ab his qui diligebant maxime. Nam illum tristitia metus pavor
et taedium / quibus ingruente supplicio crudelissimo tam anxie
afflictus est / abstinere tamen

eum non potuerunt quominus illos inviseret. At illi quantumcumque
diligebant eum (diligebant procul dubio vehementer) tamen in
tam immenso tam vicino tam amantis magistri periculo / somnum
potuerunt admittere.
"Et dixit Petro sic ' Simon dormis? non potuisti una hora vigilare
mecum? Vigilate et orate ne intretis in tentationem. Spiritus quidem
promptus est / caro autem infirma.'"
Hic sermo Christi tam brevis quantam habet

energiam? Tam mitibus verbis quam acuto pungit aculeo? Nam
dum Simonem nomine compellat illo / et illo nomine somnulentiam
exprobrat / tacite subsignificat / non iam Petri vocabulo (quod ob
firmitatem Christus ei pridem indiderat) hanc infirmitatem eius et
soporem satis omnino congruere. Quin ut aculeum habet suppressio
nominis Petri immo Cephae / sic aculeum habet alterum / ipsa
Simonis expressio. In Hebraica enim lingua (nam ea

Christus ei loquebatur) "Simon" significat "audiens" / significat et
"oboediens." Atqui dum Christo contra monente dormiebat / iam nec
audiens nec oboediens erat.
At nec hos tamen solos sed et alios aculeos quosdam Servator
noster in Petrum mansuetis istis verbis tacite mihi videtur infigere /
nimirum tamquam eum severius increparet sic. "Simon non iam
Cephas dormis? Quomodo enim Cephas hoc est saxum mereris
appellari quo ego te nomine ob firmitatem olim insignivi quum
tam infirmum te probes nunc ut nec unam horam adversus

impetentem somnum possis sustinere. Quamquam vetusto quidem
nomini tuo Simoni perquam egregie iam respondes scilicet. Quippe
qui sic dormitans quomodo voceris audiens? Aut quum ego te vigilare
monuerim / quo pacto voceris oboediens / qui me vix digresso segnis
et somnulentus indormias? Ego te semper Simon feci plurimi / et
tu Simon dormis? Ego te tot modis honestavi et tu Simon dormis?
Tu te modo iactasti vel moriturum mecum / et nunc Simon dormis?
Ego nunc a Iudaeis / ac gentibus et utrisque deteriore Iuda / quaeror
ad mortem / et tu Simon dormis?

Quin et vos omnes tamquam triticum satagit cribrare Satanas /
et tu Simon dormis? Quid a ceteris exspectare debeo / quum in tantis
et tam urgentibus non modo meis sed et vestris ipsorum periculis /
etiam tu Simon dormias?"
Post haec ne res videatur solum Petrum tangere sermonem vertit
ad reliquos.
"Vigilate" inquit "et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus
quidem promptus est / caro autem infirma."
Orationis hic mandatur assiduitas / et non utilitas eius modo
declaratur / sed etiam immensa necessitas / nempe ne remorae in
morem carnis infirmitas / animum quantumvis ad bona promptum /
remoretur ac

retrahat in tentationis mala praecipitem. Quis enim spiritu promptior
Petro? Et tamen quantum eguit adversus carnem Dei praesidio / vel
hoc declarat / quod dum illud implorare precibus / dormiendo
distulit / locum daemoni dedit / quo paulo post / per carnis infirmitatem
/ spiritus alacritatem retunderet / et ad negandum cum
periurio Christum perpelleret. Quod si talia usu venerunt apostolis /
lignis nimirum viridibus / ut dum per somnum orationem intermitterent
/ intrarent in tentationem / quid in aridis fiet nobis / si
ingruente periculo (quod quando quaeso non ingruit / quum adversarius
noster diabolus

velut leo rugiens assidue circumeat / undequaque quaerens quem
carnis infirmitate cadentem protinus invadat ac devoret) in tanto
inquam periculo quid fiet nobis / nisi Christi consilium secuti / in
vigilia et oratione perstemus?
Vigilare monet Christus / sed non ad cartas et aleam / non ad
crapulam commessationes vinum et venerem / sed ad orandum.
Orare monet / non interdum / sed incessanter / "orate" inquit "sine
intermissione." Orare monet non dumtaxat interdiu (quis enim vigilare
iubet in die) sed orationis instantiae suadet eius etiam temporis
bonam partem addere / quod plerique totum somno solemus impendere /
quo

magis nos pudere miseros decet / et immanem culpam agnoscere /
qui vix interdiu precem brevem / et eam tamen oscitanter et somnulenti
peragimus. Monet nos denique Servator noster orare / non
ut abundemus opulentia / non ut deliciis affluamus / non ut
inimicis nostris malum veniat / non ut nos honoremur in hoc saeculo /
sed ne intremus in tentationem. Voluit nos nimirum intelligere
mundana illa omnia / aut noxia prorsus / aut si cum hoc uno conferantur
inanissimas nugas esse /

eoque istud unum / velut ceterorum quodammodo collectam summam
/ in ea prece quam pridem discipulos docuit / prudens collocavit
in fine: "Et ne nos inducas in tentationem sed libera nos a malo."
"Iterum secundo abiit et oravit eundem sermonem dicens, ' Pater
mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. '
Et venit iterum et invenit eos dormientes. Erant enim oculi eorum
gravati et ignorabant quid responderent ei. Et relictis illis iterum
abiit et oravit eundem sermonem et positis genibus orabat dicens,
' Pater, si vis, transfer calicem istum a me. Verumtamen non mea sed

tua voluntas fiat.'"
Postquam ergo discipulos sic admonuit / iterum ad orationem
rediit / idemque quod ante rursus precatus est. Sed ita tamen / ut
totam rem denuo Patris voluntati committeret. Sic enim docet nos et
instanter simul et non praecise petere sed exitum rei totum deo cedere /
qui nec minus bene nobis vult quam ipsi nos / et quid magis conducat
milies videt melius.
"Pater mi," inquit, "si non potest hic calix transire nisi bibam
illum / fiat voluntas tua." Pronomen illud "mi" / duplicem habet
effectum. Nam et magnum exprimit affectum / et singulari modo
Patrem Christo / Patrem declarat Deum / quippe quum non creatione
tantum / sicut est universis

nec adoptione / quomodo Pater est Christianis / sed natura sit Dei
Filii Pater Deus. Ceteros igitur omnes erudiens ut ita precaremur:
"Pater noster qui es in caelis" quibus verbis Deum agnosceremus omnibus
nobis ut fratribus Patrem esse communem / ipse merito qui propter
deitatem solus potest / sic affatur Patrem, "Pater mi." At si quis tam
superbus est ut non contentus esse sicut ceteri hominum / solus sibi
videatur gubernari secreto spiritu Dei / nec eadem esse sorte cum
ceteris / hic mihi certe videtur Christi sibi verbum arrogare / et
"Pater mi" precari non "Pater noster" / quum Dei communem spiritum
privatim asserit sibi / Lucifero non multum dispar qui sic sibi Dei
verbum arrogat / sicut Lucifer locum.
Iam quod ait, "si non potest calix iste transire nisi bibam illum
fiat voluntas tua" / satis evidenter ostendit quid Christus apellat possibile
quid impossible. Nempe nihil aliud quam certum et immutabile
de sua morte spontaneum decretum Patris. Alioqui enim si sensisset /
vel ex decursu siderum caelestium / vel abstrusiore quopiam omnium
rerum ordine fatoque / imminere sibi ineluctabilem moriendi necessitatem
/ ac tali ratione dixisset, / "si non

potest calix iste transire nisi bibam illum," / frustra penitus adiecisset
illud "fiat voluntas tua." Quomodo enim Patris arbitrio relinqueret
eam rem / cuius exitum vel aliunde pendere quam a Patre crederet /
vel Patrem necessario / hoc est / velit nolit / velle?
Sed interea tamen dum recensemus talia / quibus mortem sibi
Christus deprecatur a Patre / et omnia supplex Patris voluntati submittit
/ assidue nobis contra cogitandum est / quum et Deus esset et
homo / haec illum omnia quatenus homo erat et non ut Deum dicere.
Nam et nos quoniam ex anima constamus et corpore / ut quaedam de
nobis loquimur quae soli competant animae / ita quaedam contra
loquimur / quae soli competant corpori. Nam et martyres

in caelum dicimus protinus a morte conscendere / quum eo tantum
ferantur animae / et homines vicissim dicimus quantumvis hic superbiant
/ terram tamen et cineres esse / tum vita brevi defunctos / in vili
sepulcro putrescere. Sic enim loquimur assidue / quum nec sepulcrum
ingrediatur anima / nec mortem obeat / sed quae male vixit
in corpore / post corpus misere vivit in poena / quae vero bene / perpetuo
vivit in bono.
Ad hunc igitur modum quia non minus erat humanitati
coniuncta atque unita divinitas / in omnipotente persona Christi /
quam immortalis eius anima / corpori quod mori potuit / tam ea quae
fecit ut Deus / quam ea quae fecit ut homo / non tamquam

bipartitus in duos / sed merito / sicut unus erat / ita sicut unus
enuntiat. Sic et ob deitatem suam non dubitavit dicere / "Ego et Pater
unum sumus" et "Antequam Abraham fieret ego sum," et propter
utramque naturam, "ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad finem
saeculi," et vice versa propter humanitatem solam dixit, "Pater maior
me est," et "modicum tempus vobiscum sum." Etenim tametsi gloriosum
corpus eius veraciter nobiscum praesens est eritque semper usque ad
finem saeculi sub specie panis in venerabili sacramento Eucharistiae,
corporalis tamen eius forma / in qua cum discipulis olim versatus est /
(de quo praesentiae modo sensit nimirum quum diceret "modicum
tempus vobiscum sum") Christo conscendente subtracta est / nisi quum
cuipiam (quod nonnumquam facit) ipse se velit ostendere. Omnia
igitur ista quae Christus hoc agoniae suae loco / vel fecit / vel passus
vel precatus est quae tam humilia sunt

ut neutiquam decere videantur / excelsam illam sublimitatem Dei /
ab illo eodem Christo facta recordemur ut homine / quin et quaedam
ut ab inferiore humanitatis suae parte / nempe sensibili / dumtaxat
proficisci / quae declararent humanae in eo naturae veritatem / et
naturalem in aliis post hominibus / horrorem solarentur.

Istorum igitur verborum ceterarumque rerum omnium quae tam
afflictae humanitatis indicia series eius agonis demonstravit / adeo
nihil suae gloriae Christus putavit inglorium / ut ea nimirum ipsemet
diligenter evulganda curarit.
Etenim quamquam quae scripta sunt ab apostolis omnibus / ab
uno pariter ipsius Spiritu universa dictata sunt / non facile tamen aliud
eius factum recordor ullum quod tam peculiari modo curarit commendare
memoriae.
Nam quod vehementer tristis erat id quidem narravit apostolis
quod illi posteris ab ipso possent tradere. Ceterum quibus verbis
Patrem precatus est / quum et ad lapidis iactum abessent proximi
etiam si vigilassent / et quum dormirent si praesentes in re fuissent
non potuissent audire. Quanto minus id noctis cernere / quando se
demisit in genua / quando prostravit in faciem? Sanguineas vero
guttas illas quas toto sudavit corpore / etiam si restantes et conspicuas

postea spectassent in terra / quidlibet opinor cogitassent potius /
quam id divinassent quod erat / quod ante nusquam contigerat
quemquam sudasse sanguinem. Sed neque cum matre postea neque
cum apostolis ante mortem collocutus est ut ea tum narrasse
videatur / nisi quis id putet verisimile quum ab oratione digressus
rediret ad apostolos adhuc aut dormitantibus aut vix excitatis et
semisomnibus aut denique demum quum satellites essent ad manum
tum videlicet illis recensuisse totam agonis historiam. Restat igitur
(quod videtur verissimum) ut postquam resurrexit a mortuis matri
pientissimae dilectisque discipulis quum Deum esse eum iam dubitare
non possent / hanc humanitatis sic afflictae seriem

cuius cognitio primum ipsis post per eos aliis prodesset (quam alius
nemo narrare potuit) ipsemet ore suo sanctissimo recensuerit. Magnam
igitur affert et merito huius agoniae meditatio his qui tribulato
sunt corde consolationem quum ad eum ipsum finem ut solaretur
afflictos Servator noster afflictionem suam nemini alioqui cognitam /
neque possibilem cognitu / pro sua bonitate vulgaverit.
Sunt fortasse quidam quos et illud movet quod ab ea oratione Christus
rursus revisens apostolos quum dormientes eos reperisset / et se
superveniente tam attonitos ut quid dicere possent ignorarent / sic
eos reliquerit / ut videri possit / tantum ideo venisse / ut exploraret
an vigilent / quum id (ut erat Deus) nescire non

potuerit antequam venisset.
Sed isti si qui sint sic responsum habeant: Ille quod fecit non
incassum fecit. Nam etsi in praesens / adventus eius non sic excitavit
eos ut vigilarent / sed aut non prorsus experrecti semisomnes et
attoniti vix oculos in eum levarent / aut quod deterius est (si ab illo
increpiti sunt et vigiles redditi sibi) nihilominus eo digresso protinus
relaberentur in somnum / ipse tamen et suam circa discipulos
solicitudinem declaravit / et suo sanxivit exemplo ut ecclesiae suae
pastores in posterum / nulla tristitia / nullo taedio / nullo terrore
permitterent / suam circa gregem curam et diligentiam quoquomodo
quicquam claudicare / sed ita se plane gererent

ut ipsa re probarent / non tam esse de se ipsis sese / quam de gregis
sui salute sollicitos.
At dixerit fortasse quispiam divini consilii curiosulus explorator:
"Aut voluit Christus apostolos vigilare aut non voluit. Si
non voluit, cur tam accurate mandavit? Si voluit, quid ire ac redire
toties oportuit? Non potuit, quum esset Deus, et semel dicere / et simul
facere ut fieret?"
Potuit haud dubie, bone vir, quum Deus esset qui quicquid voluit
fecit / qui verbo creavit universa: Etenim dixit et facta sunt / mandavit
et creata sunt. An, qui aperuit oculos caeci nati, viam invenire
non potuit per quam oculos aperiret dormientis?

Facile profecto ea res factu fuerit vel illi qui non esset Deus. Nam
quis non videt pervigilaturos homines / nec in somnum cito relapsuros
/ si quis indormitantes oculos tantum perpungat acicula?
Potuit procul dubio Christus efficere ne dormitarent quicquam /
sed pervigilarent apostoli / si id praecise prorsus et absolute voluisset.
At nunc adiecta condicione voluit / nempe si vellent et ipsi atque ita
vellent efficaciter / ut ipso monente foris / et intus etiam iuvante /
pro sua quisque virili cum eo coniteretur. Hoc pacto vult et omnes
homines salvos fieri / neminem aeterno cruciari tormento / videlicet
ita demum

si nos tam piae voluntati eius obsecundemus ac non malitia nostra
nitamur in contrarium. Quod si quis obstinate pergat facere / non
vult illum Deus invitum in caelum vehere / tamquam ibi nostro indigeret
officio / neque regnare posset in gloria sua nisi suffultus nobis. Quod
si non posset / multa profecto statim vindicaret / quae nunc nostra
causa tolerat et dissimulat diu / si quando ipsius benigna patientia
nos adducat ad paenitentiam. Ceterum nos interea / tanta eius abusi
clementia / dum peccata peccatis addimus thesaurizamus nobis (ut
ait apostolus) iram in die irae.

Et tamen quae Dei bonitas est neglegentes nos / et peccatorum
pulvino indormientes / agitat interdum quatit et concutit / ac tribulationibus
satagit expergefacere.
Atqui quum ea re se probet (etiam si iratum) tamen amantissimum
/ plerique tamen / homines stultissimi / aliorsum rem accipimus /
et beneficium tantum / maleficii loco ducimus / quum contra
si sani simus / ut quoties aberramus ab eo / toties nos invitos ac
reluctantes verberibus in viam redigat / multis esset precibus
exorandus.
Etenim primo precandum est / viam ut

videamus et cum ecclesia dicendum Deo, "a caecitate cordis, libera nos,
Domine." Et cum propheta, "Doce me facere voluntatem tuam," et,
"vias tuas doce me et semitas tuas edoce me." Deinde vehementer optandum
est ut in odore unguentorum tuorum, Deus, in Spiritus tui suffitu
suavissimo post te curramus alacriter. Quod si languemus in uia
(quod numquam fere non facimus) et nimium segniter vix procul a
longe subsequimur / protinus dicamus Deo, "apprehende manum meam
dexteram et deduc me in uia tua."

Ceterum si sic invalescat langor ut pertaesi progredi / ceperimus
pigritia mollitieque subsistere / precemur Deum / uti renitentes
trahat.
Postremo vero si molliter attracti renitimur / et contra voluntatem
Dei / contra salutem nostram / cervicosi simus / abiecta ratione /
sicut equus et mulus in quibus non est intellectus / suppliciter orare
debemus Deum / prophetae verbis appositissimis, "In camo et freno
maxillas meas constringe, Deus, quum non approximo ad te."

Verum enimvero quandoquidem quum subit desidia nulla
virtutum parte citius quam precandi affectu deficimur / nec ea nobis
imprecari libet (etiam quantumvis utilia) quae non libenter
admittimus / ante nobis diu curandum est (si quando sani sumus)
quum nondum in aegros illos animi laborantis affectus incidimus / ut
aures Dei precibus huiusmodi diligenter impleamus / rogemusque
suppliciter / ut si quando postea / vel carnis illecebra pellecti / vel
mundanarum rerum concupiscentia seducti / vel callidis insidiis daemonum
labefactati / contra precemur quidpiam /

ad talia vota surdescat / et quae precamur avertat / ista vero quae
profutura praenovit quantumvis deprecemur accumulet. Siquidem
ad hunc modum solemus (si sapimus) quum febrem exspectamus eos
praemonere qui nobis ministraturi sunt aegrotantibus / ne vel rogantibus
nobis eorum quicquam porrigant / quae saluti noxia / morbus in
augmentum sui praepostere solet appetere.
Itaque quum sic vitiis indormimus ut divina inclamati atque
agitati clementia nolimus expergisci / atque invigilare virtutibus / in
causa nonnumquam sumus

ut nostris nos vitiis abiens relinquat Deus / quosdam sic / ut numquam
revisat iterum / alios vero dormire sinat dumtaxat in aliud tempus /
prout eius admiranda benignitas et inscrutabilis abyssus sapientiae
videt idoneum.
Huius rei typum gerebat quendam / quod apostolos Christus
quum iterum invisisset / nec illi tamen vigilare voluerunt sed nihilominus
assidue dormitarent / relictis illis abscessit. Nam / "Relictis
illis, iterum abiit et oravit eundem sermonem et positis genibus orabat
dicens, / ' Pater, si vis, transfer calicem hunc a me. Verumtamen non
mea sed

tua voluntas fiat.'"
En iterum idem petit. Iterum eandem condicionem adicit.
Iterum nobis exemplum praebet / ut quum in magnum (etiam Dei
causa) periculum venimus / non arbitremur illicitum instanter precari
Deum / ut ex eo discrimine nobis procuret exitum. Quandoquidem
fieri potest ut ea de causa nos patiatur in tales angustias adduci / ut
quos prosperitas frigidos ad orandum fecerat / periculi timor faciat
effervescere / praesertim quum res agatur de corpore. Nam ad animae
periculum vix plerique tepescimus.

Ceterum quibus (ut esse debet) anima curae est / nisi quis ad martyrium
fortiter animetur a Deo (quod vel indicibili modo sentiendum
uel coniecturis idoneis expendendum est) alioqui timere quemque
sibi satis congruit / ne sub onere fatigetur et concidat / eoque ne
Petrum imitatus nimium de se confidat / orare diligenter Deum / ut a
tanto animae suae periculo divina bonitate liberetur. Ceterum illud
assidue repetendum est ne quis ita praecise deprecetur periculum /
quin Deo rem totam permittat / paratus obedienter quicquid ille
pararit perpeti.

Christus igitur huiusmodi de causis sic orandi salubre nobis
exemplum praebuit. Sed ab ipso tamen longius afuit / talis orandi
necessitas / quam caelum distat a terra. Neque enim, qua Deus erat /
minor erat quam Pater. Qua Deus erat / sicuti potestas eadem / sic et
voluntas / eadem erat cum Patre. Verum qua fuit homo / potestas
infinito minor / sed a Patre tradita tandem omnis ei potestas est in
caelo simul et terra. Voluntas vero ut non eadem illi cum Patre quatenus
homo fuit ita Patris voluntati sic omnino conformis ut nulla in
re dissentiens reperiretur.
Itaque mortem illam amarissimam / animae ratio voluntati Patris
oboediens consentit

ferre / dum (ut hominem se monstraret) corporis eam sensus exhorret.
Oratio eius ad vivum utrumque simul expressit: "Pater," inquit, "si vis,
transfer calicem istum a me. Verumtamen non mea sed tua voluntas
fiat."
At non verbis tamen ista tam luculenter expressit / quam factis.
Nam quam non refugerit eius ratio tam horrendum supplicium / sed
oboediens Patri fuerit usque ad mortem / mortem autem crucis / series
passionis edocuit. Quam vehementem vero sensus pertulit imminentis
passionis horrorem / evangelii verba quae iam sequuntur ostendunt:
"Apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum." Quam
vehementem fuisse censes eius mentis angustiam / quum ad eum
confortandum angelus veniret e caelo?

Sed ex hoc loco subigor ut admirer / quae male teneant illos
intemperiae / qui frustra facturum contendunt / quisquis aut angelum
quemquam aut vita functum sanctum / precatorem sibi cupiat adhibere
/ propterea videlicet / quod Deum ipsum precari fidenter
possumus / qui et praesentior est nobis unus quam omnes angeli / et
sancti praeterea simul universi / et plus nobis potest conferre / et multo
magis etiam cupit / quam quicquid est praeterea sanctorum quicquam
in caelo.
Huiusmodi rationibus frivolis et plane nihili / sanctorum

invidentes gloriae / et pariter sanctis invisi / et nostrum in eos
affectum pium / et eorum erga nos salutare subsidium student amoliri.
Quid ni hic similiter argumententur improbi / angeli istius operam
consolatoriam erga Servatorem Christum / inanem prorsus / et
supervacaneam esse? Quis enim angelorum omnium / aut tantum
potuit quantum potuit ipse? Aut tam vicinus ei fuit quam Deus / qui
fuit ipse? Et tamen sicut tristari voluit pro nobis et anxius esse / sic et
pro nobis voluit angelum consolatorem admittere /

ut et hominibus istis argumenta nugacia retunderet / et hominem
sese verum declararet / cui sicut diaboli temptantis triumphatori
angeli ministrarant ut Deo / sic ad mortem humiliter tendenti / angelus
accederet iam consolator ut homini / et spem praeterea faceret / si
Deum comprecemur in periculo / consolatione non destituendos modo
ne segniter precemur et perfunctorie / sed ex intimo corde proferentes
suspiria precantem hoc loco Christum imitemur.
"Nam factus in agonia prolixius orabat et factus est sudor eius

sicut guttae sanguinis decurrentis in terram."
Affirmant plerique doctores acerbiorem fuisse passionem Christi pro
nobis / quam ulla fuerit umquam martyrum usquam omnium / qui
pro fide tulere martyrium. Sunt contra qui non putent propter varia
quaedam alia suppliciorum genera et pluribus diebus repetita
tormenta / quam Christo Servatori nostro vel adhibita fuerint vel
prolongata. Tum cuius una gutta tam pretiosi sanguinis propter
infinitam eius deitatem ad redimendos omnes homines abunde
superque suffecisset ei poenam putant a Deo destinatam tantam non
quantam alius usquam aliquis passus est / sed quantam

impenetrabili eius sapientiae visum est convenire. Cuius modum ut
nemini satis compertum / ita citra praeiudicium fidei credi posse
censent infra quorundam martyrum poenam substitisse. At mihi certe
praeter vulgatam opinionem ecclesiae quae Hieremiae verba de
Hierusalem decenter ad Christum applicat, / "O vos omnes qui transitis
per viam respicite et videte si est dolor sicut dolor meus," / vel hic locus
vehementer suadet ut credam / nullius umquam martyris supplicium /
cum passione Christi / ipsa poenarum acerbitate comparabile.

Equidem si faterer (id quod idoneis de causis non necesse habeo)
cuipiam ex martyribus adhibita fuisse et plura et maiora tormentorum
genera / adde etiam, si placet, diuturniora quam Christo / videtur
tamen mihi / perquam credibile / sub tormentis in speciem valde
minoribus / atrociorem poenam Christum pertulisse quam eorum
quisquam senserit / ea passus / quae videri possint multo molestiora
quum eum videam ex impendentis passionis angustia

tanta mentis amaritudine perculsum / quanta nullus mortalium
umquam omnium / exspectatione tormentorum fuit. Cuius enim umquam
tam acerba fuit anxietas ut toto ex corpore / guttatim in terram
sanguineus sudor efflueret? Inde igitur praesentis poenae magnitudinem
metior / quod adventantis eius praesensionem / supra quam ulli
umquam alii fuit / fuisse Christo tam acerbam video.
At nec animi valuisset umquam in id vigoris anxietas invalescere /
ut corpus sudaret sanguinem / nisi ultronea ipsius

voluntate omnipotens eius divinitas / non modo non minuisset / sed
et vires praeterea roburque / tantae addidisset angustiae / quo et
futurorum martyrum fundendum in terram sanguinem figuraret / et
simul eos qui ad supplicii meditationem trepidaturi forent / ne
timorem suum ruinae praesagium interpretantes / desperatione
succumberent / tam novo tam miro tam immensae anxietatis exemplo
solaretur.
Hic si quis rursus martyres illos proferat / qui ob Christi fidem
alacres / ultro sese offerebant in mortem / eosque demum triumphali
dignos lauro censeat quod laetitia superante dolorem / nulla tristitiae
signa / nulla timoris argumenta protulerint / in ea re profecto ad
iudicium suum / licebit ascribat et meum /

modo ne triumphum istis quoque deneget qui quamquam non ultro
properant / apprehensi tamen neque renituntur neque retrocedunt /
sed quamquam timentes et anxii nihilominus ob amorem Christi /
quicquid exhorrent ferunt.
Quod si maiorem illis contendat quispiam quam his tributam
gloriam / per me licebit secum contendat solus. Sat est enim mihi
quod neuter in caelo non habet tantam / quantam dum viveret nec
viderat eius oculus nec auris audierat nec in cor eius ascenderat.
Etenim quisquis in caelo praefertur / ei non alius invidet / immo quilibet
potius / propter amorem mutuum cuiusque gloria fruitur.
Ad haec quem cui gloria praeferat in caelo Deus /

nobis in hac mortalitatis caligine palpitantibus / haud quaquam puto
satis inclarescere.
Nam ut hilarem datorem (fateor) diligit Deus / ita Thobiam
dilexisse non dubitem / nec item beatum Iob / quorum ut uterque
fortiter ac patienter calamitatem tulit / ita quod sciam neuter
applausit admodum / aut exsultavit alacriter.
Offerre se pro Christo morti quum res aperte postulat aut quum
occulte stimulat Deus / egregiae virtutis opus esse non nego. Alioqui
vero nec satis tutum reor / et praecipua ex his columina qui sponte
pro Christo sunt passi timuisse multum / fuisse vehementer

anxios nec semel ante se subduxisse morti reperimus / quam postea
tamen fortiter adierunt.
At nec Deum posse infitior et facere aliquando confiteor (nunc
piis id tribuens ante actae vitae laboribus / nunc mera benignitate
gratificans) ut animum martyris totum sic impleat gaudio uti non
modo molestas illas anxietates opprimat sed et eas quoque quas
Stoici "propassiones" appellant et quibus facticios sapientes suos omnino
fatentur obnoxios sic eminus arceat ut non permittat accedere.
Etenim quum saepe videamus accidere / ut in pugna quidam

vulnera sua non sentiant / donec animus quem vehemens abduxerat
affectio quaepiam reversus advertat damnum / non est quod dubitem
tanta propinquantis gloriae spe gestientem animum / posse sic efferri
supra se / ut neque mortem metuat neque supplicia sentiat.
Et tamen si cui donum hoc dederit Deus ego certe vel gratuitam
felicitatem potius / vel praeteritae virtutis praemium vocaverim quam
futurae mercedis materiam. Nam mercedem crediderim toleratae pro
Christo poenae respondere nisi quod eam Dei liberalitas mensura tam
bona tam conferta tam coagitata tam supereffluente retribuit ut non
sint ullo pacto condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam
quae revelabitur in illis qui tam impense dilexerunt Deum ut eius
gloriae tanta mentis angustia tanto cruciatu corporis sanguinem et
vitam impenderint. Quid quod interdum pro sua bonitate Deus
quibusdam adimit metum / non quod magis eorum approbet ac
remuneret audaciam sed quod talem eorum

novit imbecillitatem / ut timori suo ferendo pares non essent futuri.
Etenim nonnulli succubuerunt metu qui postea tamen inflicta
tormenta vicerunt. Iam quod attinet ad animandos alios eorum
exemplo qui mortem ferunt alacriter / non abnuerim id multis esse
perutile / sed rursus quoniam plerique omnes sumus ad ingruentem
mortem timidi / quis nosse potest quam multis prosint et hi / quos
quum anxios ad mortem videmus et pavidos / cernimus tamen per
obiectos et obstantes illos taedii pavoris angustiae plusquam adamantinos
obices fortiter penetrare et effractis istis ferreis repagulis triumphata
morte caelum violenter irrumpere. Annon hi pusillis et
timidulis homuncionibus ipsorum videlicet similibus vehementer
addunt animum / ne incumbente

persecutione succumbant quamquam sibi magnam sentiunt tristitiam
timorem taedium et dirae mortis horrorem suboriri.
Provida igitur Dei sapientia (que penetrat omnia fortiter et disponit
omnia suaviter) praesenti contemplans intuitu / quomodo
quibus in locis affectae sint mentes hominum / huius aut illius sortis
exempla / prout maxime conductura videt / temporibus et locis
accomodat. Sic pro sua providentia martyrum suorum affectus temperat
/ ut alius alacer ad mortem provolet / alius cunctanter et timide
prorepat / nec tamen minus fortiter mortem perferat / nisi quis ideo
forte minus fortis haberi debet quod praeter debellatos inimicos
reliquos / suum etiam ipsius taedium / tristitiam / timorem fortissimos
affectus et potentissimos hostes expugnat.

Ceterum disputatio praesens tota huc denique tendit / ut sanctissimorum
martyrum utrumque genus admiremur / utrumque deveneremur
/ in utroque laudemus Deum / utrumque quum res postulat
pro suo quisque captu prout gratiam dederit Deus imitemur.
At is qui se sentit alacrem / non tam solari habet ut audeat /
quam moneri fortassis ut metuat ne Petri more nimium de se
praesumens / subito relabatur et corruat. At qui se sentit anxium
maestum timidum / ei nimirum ut expergescat animum / adhibenda
consolatio est. Utrique haec anxietas Christi perquam salutaris est /
alteri / ut nimis gestientem animum reprimat / alteri / ut nimis
abiectum et prostratum / erigat in bonam spem. Nam si quis animum
sibi ferocientem sentit et tumidum / hic quum tam humilem
recordabitur et anxium hunc imperatoris

sui habitum merito fortasse verebitur / ne paulisper eum callidus
hostis elevet in sublime / quo paulo post fortius allidat in terram.
At qui nimium conteritur anxiis et meticulosis affectibus / sibique
misere timet / ne desperatione succumbat / hanc agoniam Christi
respiciat hanc assidue meditetur ac ruminet. Ex hoc fonte salutares
haustus consolationis ingurgitet. Nam hic videbit pastorem pium
oviculam imbecillam in umeros suos attollere / ipsius personam
gerere / ipsius affectus exprimere / ut inde sumat audaciam / nec sibi
desperandum putet / quisquis in posterum turbari se similibus sentit
affectibus.
Agamus igitur illi / gratias quam magnas possumus (nam meritas
certe non possumus) et in agoniis nostris ipsius agoniae memores

(cui nulla fuit umquam agonia comparabilis) obnixe precemur eum
ut suae anxietatis intuitu / solari nos dignetur in nostro / et quum per
illum liberari periculo prae mentis angustia vehementer petimus /
imitantes tamen ipsius exemplum longe saluberrimum / petitionem
nostram ipsius adiectione claudamus: "Verumtamen non sicut ego volo
sed sicut tu." Haec si sedulo fecerimus / nihil omnino dubitem / quin ut
ipsi sic oranti / consolatio venit ab angelo / sic et nobis per angelum
cuiusque suum consolatio / ab ipsius afferetur Spiritu / quae nos ad
ea duranda firmabit per quae subvehemur in caelum. Nam ut eius rei
nobis certam praeberet fiduciam / Christus eodem ordine eadem via
nos illuc antecessit. Siquidem post diu perpessam agoniam istam

sic animo refectus est / ut surgens revisis apostolis / traditori et
tortoribus ad passionem se quaerentibus / ultro prodiret obviam.
Deinde passus ut oportuit introivit in gloriam suam / locum
nimirum nobis eius vestigia sequentibus ibidem paraturus / quo ne
nostra nos socordia frustretur / ipse propter agoniam suam nos in
agone nostro dignetur adiuvare.
"Et quum surrexisset ab oratione / et venisset ad discipulos
suos / invenit eos dormientes prae tristitia, / et ait illis, ' Quid dormitis?'.
Dormite iam et requiescite. Sufficit. Surgite et orate ne intretis in
tentationem. Ecce appropinquabit hora / et Filius hominis tradetur
in manus peccatorum. Surgite eamus. Ecce, qui me tradet prope est."

Ecce iam tertio revisente Christo / somno sepultos apostolos /
quos sustinere secum et impendente periculo precibus invigilare
mandaverat / dum traditor interim Iudas / ita totus in prodendo
Domino vigili cura versatur / ut ne cogitandi quidem de somno /
ullus illi sit relictus locus.
Annon in hac disparitate traditoris et apostolorum nobis iam
inde succedentium ad nostram usque aetatem temporum / velut in
speculo quodam figura non minus clara quam tristis et horrenda
relucet? Cur non hic contemplentur episcopi somnulentiam suam
qui sicut in apostolorum succedunt locum sic utinam virtutes eorum
perinde nobis referrent ut et auctoritatem libenter amplectuntur /

et ignavam istam illorum dormitantiam repraesentant. Nam plerique
serendis in populo virtutibus / et asserendae veritati dormiunt / dum
inimici Christi / serendis vitiis eradicandae fidei hoc est quoad in
ipsis est apprehendendo Christo iterumque crudeliter crucifigendo
pervigilant. Tanto sunt ut Christus ait prudentiores filiis lucis filii
tenebrarum in generatione sua. Ceterum haec similitudo dormientium
apostolorum / quamquam valde competit in hos episcopos qui dum
virtus et fides veniunt in discrimen dormiunt / non omnibus tamen
huiusmodi praesulibus usquequaque convenit. Nam sunt ex his heu
multo plures quam vellem / qui non prae tristitia (sicut apostolis
accidit) maesti labuntur in somnum /

sed sopiti et sepulti perniciosis affectibus / nempe daemonis carnis et
mundi musto ebrii velut sues in caenum se provolventes indormiunt.
Enimvero laudandi fuit affectus quod in magistri sui periculo tristabantur
apostoli / verum quod tristitia sic superati sunt / ut totos se
somno dederint / id certe vitium fuit. Quin maerere quoque pereunte
mundo et aliorum illacrimare flagitiis piae mentis esse sensit qui
dixit "Sedebam solitarius et gemebam" / et qui item illud "Defectio
tenuit me pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam." Huius
itaque generis tristitiam in ea parte posuerim de qua dicit
Sed ita tamen posuerim / si affectum illum
quantumvis bonum praeses infrenet ratio. Nam alioqui si sic perstringat
animum dolor ut oppresso vigore mentis / ratio remittat

habenas ac sicut ignavus gubernator navis ad fragorem tempestatis
animo concidens temonem deserit atque in angulum quempiam
tristis semet abiciens puppim permittit fluctibus / sic episcopus
maestitiae suae somno superatus ea relinquat infecta quae in
salutem gregis officii sui locus efflagitat / hanc ego certe tristitiam /
conferre et comparare non dubitem cum ea tristitia quae ducit ut ait
ad infernum / immo adeo longe postposuerim quoniam in re
divina speciem quandam habet animi desperantis de Deo.
Proximum huic generi locum tenent sed multo

deteriorem / quos non ob aliorum pericula deicit maestitudo / sed
mali timor inferendi sibi / timor etiam ipse tanto nequior / quanto
magis contemni debet quod metuitur / nempe quum non capitis res
agitur sed pecuniae.
Et tamen ipsius corporis iacturam / iubet Christus ipsius causa
contemni. "Nolite," inquit, "timere eos qui occidunt corpus et post haec
non habent quid ultra possint facere. Ego vobis ostendam quem
debetis timere / quem timeatis: Timete eum qui, quum occiderit
corpus, / potestatem habet animam simul

mittere in gehennam. Ita dico vobis hunc timete."
Et quum hoc in commune praecipiat omnibus quando deprehensis
nullum patet effugium / praesulum honori seorsum onus iniungit
amplius / utpote quos non de sua dumtaxat anima sinit esse sollicitos /
nec tantisper in silentio delitescere / donec protracti cogantur aut
palam fateri quod sentiunt aut dissimulare mendacio / sed si
creditum sibi gregem videant in periculo / prodire voluit eos / et dum
gregi prosint / periculis ultro semet ipsos offerre.

"Bonus pastor" (inquit Christus) "animam suam ponit pro ovibus suis."
Quod si bonus quisque pastor animam suam ponit pro ovibus / certe
qui cum ovium damno animae suae parcit / bonum pastorem non
agit. Quamobrem sicut qui perdit animam pro Christo (pro Christo
enim perdit qui mandato Christi perdit pro grege) in vitam aeternam
custodit eam / sic qui Christum negando (negat enim qui in damnum
gregis conticescens veritatem non fatetur) hic animam servando
plane pergit perdere. Quanto magis si subactus metu verbis etiam
neget / et desciscat

publice? Tales cum Petro non dormiunt / sed cum Petro vigilantes
pernegant / sed respiciente eos Christo per eius plerique gratiam
delictum illud aliquando fletu salutifero deleturi / si modo respicienti
et ad paenitentiam familiariter invitanti Christo / verborum eius memores
/ et passionem contemplantes / exeuntesque foras ab his malorum
pedicis quae eos peccatis incluserant / cordis amaritudine et conversione
respondeant.

Ceterum si quis usque adeo malitia invalescat / ut non metu
veritatem taceat / sed cum Arrio Arriique similibus / doctrinam
falsam / vel quaestu turpi / vel ambitione pestilente praedicet / hic non
cum Petro dormit neque cum Petro denegat sed cum Iuda scelerato
vigilat / Christumque cum Iuda persequitur. Huius igitur quam sit
supra ceteros valde periculosa condicio / Iudae nimirum docet tristis
et horrendus exitus. At quum sit misericordis Dei nullo fine clausa
benignitas / nec isti quidem

peccatorum generi / venia desperanda est. Multas etiam Iudae resipiscendi
praebuit ansas Deus. E convictu suo non eiecit. Non apostolatus
ademit dignitatem. At neque loculos ei quamquam fur erat
abstulit. Ultima in cena dilectis discipulis traditorem admisit socium.
Ad pedes proditoris procumbere dignatus est / et sordidos eius pedes
sordidissimae menti simillimos manibus suis innocuis et sacrosanctis
abluere. Ad haec incomparabili bonitate sub forma panis edendum
praebuit illud ipsum corpus suum quod proditor iam vendiderat /
bibendumque sub vini specie dedit illum sanguinem / quem
traditor interea dum bibit

per scelus meditatur effodere. Postremo vero venientem cum
satellitio ad se comprehendendum / et osculum offerentem / osculum
inquam proditionis abominandae tesseram / mansuetus et mitis
admisit. Quis non crederet quidvis horum omnium / traditoris
animum quantumvis addictum sceleri / ad saniora consilia potuisse
flectere? Quin et illud initium paenitendi / quum se peccasse fateretur
et referret argenteos quumque non reciperentur abiceret / simulque
se clamaret traditorem / et sanguinem diceret etiam iustum tradidisse
/ hactenus profecto Servatorem illi Christum crediderim
suggessisse ut si fieri posset hoc est si proditioni proditor desperationem
non adiceret / illum etiam ipsum servaret ab interitu / a quo
tam recenter ipse tam perfide prodebatur ad mortem.

Ergo quum tam multis modis Deus ipsius etiam Iudae quamquam
proditoris ex apostolo facti / valde tamen se misertum probet / tam
saepe invitarit ad veniam nec nisi per solam desperationem perire
passus est / certe de quoquam imitatore Iudae / non est quod hac in
vita quisquam debeat desperare. Immo secundum illud apostoli
sanctum consilium quum ait, "Orate pro invicem ut salvemini," si quem
videamus a via recta vehementer aberrare rediturum aliquando in
semitam speremus / supplicesque interea sedulo precemur / ut
resipiscendi / et Deus ei ansas porrigat / et ille pariter / adhuc iuvante
Deo / porrectas arripiat avide / arreptas

teneat / et neque per malitiam abiciat / neque per segnitiem misere
patiatur elabi.
Dormientes igitur quum iam tertio Christus invenisset apostolos /
ait illis "Quid dormitis?" tamquam diceret, "Non est nunc dormiendi
tempus sed vigilandi necessarium tempus est et orandi / cuius ego rei
tam recenter bis modo vos admonui." Qui quum secunda vice
dormientes inventi / nesciebant quid responderent ei / nunc in
eadem culpa tam cito deprehensi tertio / quid excusationis idoneae
potuissent comminisci? An quod evangelista commemorat eo se
poterant

excusare / videlicet si dixissent dormire se prae tristitia? At id
commemorat quidem Lucas / verum enimvero non laudat.
Tristitiam tamen eorum insinuat fuisse (sicut erat certe) laudabilem.
At non vitio tamen somnus inde sequens caruit. Etenim tristitia
quae sit eius generis ut magni sit praemii capax / in magnum aliquando
malum tendit / utique si nos sic absorbeat / ut eam reddamus
inutilem / dum non ad Deum votis et oratione recurrimus / consolari
petentes ab ipso / sed quadam animi deiecti ac desperantis

imagine / velut refugientes tristitiae nostrae sensum / solamen
aucupamur a somno neque tamen quod venamur assequimur.
Somno consolatione perdita quam vigilibus precibus impetrare
potuissemus a Deo / mentis anxiae molestum pondus sub ipso etiam
somno sentimus / pariterque in tentationes et diaboli structas
insidias / oculis clausis impingimus.
Christus igitur velut omnem huius dormitantiae defensionem
praescindens, "Quid dormitis?" inquit. "Dormite iam et requiescite.
Sufficit. Surgite et orate ne intretis in tentationem.

Ecce appropinquavit hora et Filius hominis tradetur in manus
peccatorum. Surgite, eamus, ecce qui me tradet prope est. Et adhuc
Iesu loquente, ecce Iudas Iscarioth, etc."
Dormitantes apostolos Christus protinus ut excitavit tertio /
ironia / non illa quidem levicula et iocosa / qualibus solent homines
dicaces et otiosi ludere / sed seria gravique percelluit. "Dormite,"
inquit, "iam et requiescite. Sufficit. Surgite et orate ne intretis in
tentationem. Ecce propinquavit hora et Filius hominis tradetur in
manus peccatorum. Surgite, eamus, ecce qui me tradet prope est.
Et adhuc, eo loquente, Iudas, etc."
En sic indulget, somnum ut plane se

probet adimere. Nam quum vix dixisset, "dormite," / subiunxit ilico,
"Sufficit," / quasi dicat: "Non est nunc necesse ut dormiatis diutius.
Sufficit enim quod quo maxime tempore vigilare debebatis / hactenus
(etiam me vetante) dormitastis. Nunc non modo non dormiendi
tempus superest / sed ne sedendi quidem. Sed surgendum vobis est
ilicet / atque orandum ut non intretis in tentationem / per quam
contingat vobis ut magno me cum scandalo deseratis. Nam alioqui
quod ad somnum attinet, / dormite iam et requiescite, / per me licebit,
/ videlicet si potestis. Sed certe non poteritis. Nam adventant
prope et tantum non adsunt qui somnum istum oscitantibus vobis
excutient. Ecce enim appropinquavit hora

et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. Et ecce, qui me tradet
prope est." Quumque tam pauca vix eos admoneret, "adhuc, eo
loquente, ecce Iudas Iscarioth, etc."
Non sum nescius e viris eruditis et sanctis aliquos expositionem
istam non admittere / quam tamen aliis et eruditis simul et sanctis
placuisse confitentur. Nec horrent tamen illud ironiae genus / quod
alii quidam faciunt, / pii quidem et illi, / sed in loquendi figuris quas e
vulgari sermone sumptas habet in usu scriptura sacra / non satis
exercitati. Nam alioqui tam saepe reperissent alibi / ut hoc in loco
non posset offendere. Quid enim illa ironia salsius aut facetius

qua beatus apostolus lepide perstringit Corinthios? Petens videlicet
veniam quod eorum neminem sumptu vel impensa gravaverat.
"Quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis nisi
quod ego ipse non gravavi vos? Donate mihi hanc iniuriam." Quid
illa ironia fortius aut mordacius qua propheta Dei prophetas Baal
surdam eius statuam inclamantes irrisit: "Clamate," inquit, "altius. Nam
deus vester dormit aut aliquo fortasse peregrinatus est." Haec afferre
libuit obiter propter eos qui pia quadam simplicitate non ferentes in
scriptura sacra, / vel certe non advertentes, / usitatas illas passim
loquendi formas / dum deflectunt a figura sermonis /

a genuino pariter scripturae sensu perquam frequenter aberrant.
Ceterum hoc in loco divus Augustinus non displicere sibi dicit
interpretationem illam quam attuli / sed non esse necessariam.
Simplicem enim sermonem citra figuram sufficere. Quod ut doceat
eundem locum sic interpretatur ipse / in eo opere quod scripsit de
concordia evangelistarum. "Videtur (inquit) hic sermo secundum
Matthaeum sibi ipsi esse contrarius. Quomodo enim dixit ' Dormite iam
et requiescite ' quum connectat ' Surgite, eamus? ' Qua velut repugnantia
commoti

quidam / conantur ita pronuntiare quod dictum est ' Dormite iam et
requiescite ' / tamquam ab exprobrante non a permittente sit dictum.
Quod recte fieret / si esset necesse. Quum vero Marcus ita commemoraverit
/ ut quum dixisset ' Dormite iam et requiescite, ' / adiungeret
' Sufficit ' / et deinde inferret / ' Venit hora, Ecce tradetur Filius
hominis, ' / utique intelligitur / post illud quod eis dictum est, ' Dormite
et requiescite, ' / siluisse Dominum aliquantum / ut hoc fieret quod
permiserat, et tunc intulisse, / ' Ecce appropinquavit hora. ' Propter
quod secundum Marcum positum est, ' Sufficit, ' / id est, ' quod iam
requievistis.'"

Acute quidem ista beatissimus Augustinus ut omnia. Verum qui
diversam viam secuti sunt / his opinor non visum probabile / quod
Christus, qui bis iam increpaverat / quod instante sua captione dormiebant,
/ protinus ubi suggilando dixisset "Quid dormitis" / dormiendi
tempus indulserit tum praesertim / quum propter quod prius abstinere
somno debuerint id nunc tam prope pro foribus, ut aiunt, ingrueret.
Verum utraque nunc interpretatione proposita / sequi fas erit cuique
utram visum fuerit. Ego tantum utramque recensere statui / non item
sententiam meam (qui nihil sum)

velut arbiter honorarius interponere.
"Surgite et orate ut non intretis in tentationem." Prius vigilare
iussit et orare / nunc ubi bis experti sunt per sedendi segnitiem
somnum sibi surrepere / adversus ignavum illum somnulentiae
morbum / praesentaneum docet remedium: / surgere. Quod remedii
genus velut ab ipso Servatore traditum / utinam vel interdum per
intempestam noctem liberet experiri. Hic enim non illud modo
comperiremus verum quod ut ait Horatius, "Dimidium facti qui coepit
habet" / sed etiam quod qui coepit / ilicet habet totum.

Nam quum adversus somnum conflicturi sumus / prima coitio
semper est acerrima. Itaque non est lucta sensim superandus somnus
/ sed illecebrosa bracchia / quibus nos amplectitur et reclinat /
semel impetu divellenda sunt / nobisque protinus ab eo proruendum.
Tum vero ubi semel somnum desidem / mortis videlicet imaginem
reiecerimus / vitae succedet alacritas. Tum si meditationi nos et
orationi dederimus / in opaco illo noctis silentio collectus animus /
longe se capaciorem sentiet consolationis divinae / quam / cum
diurno strepitu tot circumfusa negotia / oculos / aures / et mentem
distrahunt / et in varia non minus

vana quam diversa dispergunt. Sed, O Christe salutifer, / quum nonnumquam
nobis de re quapiam levicula (quae quidem ad mundum
pertinet) cogitatio sic interrumpat somnum / ut longo tempore teneat
vigiles / ac vix aliquando sinat redormiscere / adversus tam immensam
animae procurandam frugem / inter tot dispositas pestilentis hostis
insidias / in tanto pereundi periculo / non expergiscimur ad orandum /
sed somnia speculantes / mandragorae indormimus.

At illud nobis assidue memorandum est quod non simpliciter
Christus iussit surgere sed surgentes iussit orare. Neque enim sufficit
surgere nisi surgamus ad bonum. Alioquin enim haud paulo minus
peccet / si quis tempus perderet ignava somnulentia / quam si
tempus per malitiam vigilem / sedulo flagitiis impenderet.
At nec orare quidem tantum iubet / sed etiam cum orandi
necessitate / docet quid orare debebant. "Orate," inquit, "ne intretis in
tentationem." Hoc unum iterum atque iterum inculcavit eis /
orationem adversus tentationem unicum esse praesidium / quod quisquis
in arcem animae non admittit / sed somno se

dedens excludit / obsidentis eam diaboli satellites / tentationes
videlicet malas / per inertiam sinit irrumpere.
Ter et illos orare / verbis monuit / tum ne verbo tantum
docuisse videretur / ut simul doceret exemplo / ter oravit et ipse /
nimirum illud insinuans orandam esse Trinitatem nobis, / Patrem
scilicet ingenitum / genitumque ab eo coaequalem Filium / et utrique
comparem / procedentem ab utroque Spiritum. Ab illis tribus oranda
pariter tria; / nempe de praeteritis veniam / ad tractanda praesentia
gratiam, et adversus futura cautelam. Verum haec non segniter et
oscitanter oranda / sed incessanter et fervide. A quo precandi modo /

plerique omnes quam nunc procul absumus / et sua privatim
quemque docet conscientia / et Deum precor / ne paulatim publice
minor minorque cotidie proveniens ab oratione fructus ostendat.
Verum tamen quoniam paulo iam ante in eam partem quam
potui vehementer incubui / ut id genus orationis incesserem / quae
non attentum habet animum sed mobilem et in multa vagantem /
ne immitis in morem chirurgi videar / ulcus tam vulgare / nimis
inclementer attingere / multisque tenerioris animi mortalibus non
medicinam afferre / sed dolorem / et spem consequendae salutis
adimere / libet

e Gersone malagma proferre quod leniat. Utitur enim is ad curandos
animae phlegmones anxios / lenientibus quibusdam rebus / quae
medicinis illis pro portione respondeant quas ad mitigandos corporis
dolores / medici vocant anodyna.
Ioannes ergo Gerson vir eruditionis eximiae / et mitissimus
attrectator afflictae conscientiae / quum aliquos opinor videret quos
mentis illa distractio tam valde habuit anxios / ut singula subinde
verba suarum precum / molesta quadam battologia repeterent /
neque tamen quicquam proficerent / interdum etiam tertia vice quam
prima

plus sua sibi displiceret oratio / quo fiebat ut concepto taedio omnem
orandi consolationem perderent / aliquibus etiam precandi consuetudinem
velut inutilem sic precantibus / aut etiam quod
verebantur noxiam / relicturis / homo inquam pius / quo tam
anxiam illis molestiam mitigaret / tria quaedam in precando
notavit / actum virtutem habitum. Ceterum quo quid volebat
redderet dilucidius / rem proponit per exemplum eius qui ad sanctum
Iacobum peregre proficiscitur ex Gallia.

Nam is interdum et pergit in itinere et simul secum de divo illo et
instituto suo meditatur. Hic toto igitur hoc tempore peregrinationem
suam dupliciter actu continuat / nempe (ut Gersonis ipsius verbis
utar) continuitate naturae et continuitate moris / naturae, quia actu
hoc est ipsa re versus illum locum progreditur / moris / quia
versatur eius cogitatio circa peregrinationis suae materiam. Morem
enim appellat / moralem illam formam qua proficiscendi actus /
alioqui de se indifferens / ex pia profectionis causa perficitur.
Interdum vero se promovet in via sua quum alias res animo versans /
neque de sancto neque de loco quicquam interea cogitat /

cogitans fortasse sanctiora veluti de Deo ipso. Iam naturae actu
peregrinationem continuat / moris vero non item. Neque enim ut
actu pedem promovet / sic actu quoque de causa cogitat ob quam
proficiscitur ut nec ipsa fortasse de via. Sed quamquam non actu
moris peregrinationem suam / moris tamen virtute continuat. Totum
enim hunc actum ambulandi naturalem / pium ab initio propositum
tacite concomitans morali virtute imbuit et informat quandoquidem
a prima illa voluntate totus hic motus sequitur / sicut ab impulsu
primo retracta manu iactus procurrit lapis. Nonnumquam vero adest
actus moris / quum non adest actus naturae / nempe quoties de
peregrinatione cogitat / sedens fortasse non ambulans. Frequenter
denique actus

uterque subtrahitur / utpote dum dormimus quum neque naturae
actu peregrinus ambulat / neque moris actu quicquam de peregrinatione
cogitat. Interea tamen virtus moris nullo reiecta proposito /
remanet et persistit in habitu. Numquam igitur vere rumpitur haec
peregrinatio / quin habitu saltem perduret ac perseveret ad
meritum / nisi quum contraria voluntas opponitur aut peregrinationis
deserendae penitus / aut in aliud saltem tempus differendae. Hac
igitur similitudine peregrinationis paria de oratione concludit / eam
videlicet ex quo semel (adhibita cum attentione) coepta est numquam
postea sic interrumpi posse quin primi propositi virtus / maneat ac
perduret assidue

actu videlicet aut habitu / quamdiu nec apposita voluntate desinendi
relinquitur / nec opposito mortali peccato perimitur.
Hinc citra figuram ullam / sermone puro et simplici / dictum ait
illud a Christo, / "Oportet semper orare et non deficere," / vereque item
ac simpliciter ad verbum a bonis hominibus impleri. Quam sententiam
suam trito illo doctorum adagio confirmat, / "Qui bene vivit
semper orat," / nempe quod is qui (ex apostoli praescripto) omnia facit
in gloriam Dei / semel attente coeptam orationem / numquam post
interrumpat sic / quominus eius virtus ad meritum quamquam non
actu habitu tamen permaneat.
Haec vir eruditissimus idemque optimus Iohannes Gerson / in eo
tradit opusculo quod

de oratione et eius valore composuit / sed ita tamen tradit ut eis ista
velit esse solatio / qui nimis anxie tristantur / quod inter orandum
animus auferatur incautis / quum sedulo conentur attendere / non ut
alii falsa sibi persuasione blandiantur / quasi tuti sint quum cogitare de
precibus secura supinitate non curant. Nam quum tantam rem tam
neglegenter agimus / preces quidem dicimus / sed non precamur /
neque (quod ante dixi) Deum nobis reddimus propitium / sed iratum
procul avertimus.

Siquidem quis miretur si indignetur Deus / quum tam contemptim
se ab homuncione cernit appellari? Quomodo enim Deum non adit
et appellat contemptim? Qui Deo dicit, "Exaudi Deus orationem meam," /
quum animo interim in alias res inanes et nugaces atque utinam non
interdum impias averso / suam ipse vocem non exaudiat / sed
dictatas preces usu tritas inscius et ignarus immurmurans / ut ait
Maro, "Dat sine mente sonum." Itaque sic plerumque dicta oratione
discedimus ut alia protinus oratione egeamus / qua de prioris oscitantia
precemur veniam.

Christus igitur quum apostolis diceret, "Surgite et orate ne intretis
in tentationem," / ut ostenderet non sufficere somnulentam
orationem et tepidam / admonuit ilico quantum impendebat
periculi: "Ecce (inquit) appropinquavit hora / et Filius hominis
tradetur in manus peccatorum," / perinde ac si diceret, / "Praedixi vobis /
ab uno vestrum me tradendum. Exhorruistis ad verbum. Praedixi /
Satanam / vos ut velut triticum cribraret expetere. Illud oscitanter
audistis / neque enim respondistis quicquam / tamquam eius
tentatio parum formidulosa foret. Ego / ut quam non contemnenda
res esset tentatio sentiretis / praedixi / fore

ut omnes in me scandalum pateremini. Omnes hoc futurum negastis.
Ei qui id negavit maxime / praedixi / fore ut priusquam cantaret
gallus / ipse me ter negaret. Institit affirmare non futurum / seque
moriturum mecum potius quam me negaturum. Similiter et omnes
dixistis. Ego ne tentationem rem tam levem duceretis / iterum atque
iterum vos vigilare iussi et orare ne in tentationem intraretis / et vos
tam procul tamen ab aestimanda tentationis violentia semper
afuistis / ut nec orare adversus eam / nec vigilare curaveritis /
animati fortassis inde ad contemnendas

diabolicae tentationis vires / quod quum ego vos pridem emisissem
binos et binos ad praedicandam fidem / redeuntes renuntiastis mihi
etiam daemones fuisse subiectos vobis. Sed ego cui et daemonum natura
simul et vestra penitius est nota quam vobis / quippe qui utramque
condidi / vos e vestigio monui / ne in tali vanitate gloriaremini /
quum illam subiectionem daemonum neque vestrae vires effecerint
et aliorum causa / qui vertendi ad fidem erant / ipse fecissem non
vestra. Sed solido potius gaudio gloriaremini / quod nomina vestra
scripta sint in libro vitae. Hoc enim ad vos in solidum pertinere / quod
illud gaudium

semel assecuti non annitentibus adversus vos daemonum phalangis
omnibus umquam possitis amittere. Sed vobis tamen adversus eos
exercita tum potestas / sic erexit animos / ut eorum tentationes
videamini tamquam res parvi momenti contemnere. Hactenus
igitur ad eas / quamquam impensurum praedixi hac ipsa nocte
periculum / tamen velut e longinquo spectastis. Nunc vero vos
admoneo / non ipsam tantum noctem / sed et ipsam etiam horam
adesse. ' Nam ecce appropinquavit hora et Filius hominis tradetur in
manus peccatorum. ' Nunc ergo non est amplius

sedendi et dormiendi locus / sed vigilandi necessitas / et orandi vix
momentum reliquum. Nunc igitur non ut in re futura praedico / sed in
re praesenti protinus vobis edico, ' Surgite, eamus ecce qui me tradet
prope est. ' Si vigilare non vultis ut possitis orare / surgite saltem et
abite propere / ne non contingat evadere. Nam ecce qui me tradet
prope est." Nisi fortassis ideo potius dixit, "Surgite, eamus," / non ut
timide fugerent sed ut fidenter occurrerent. Sic enim fecit ipse /
siquidem non in diversam partem se divertit retro / sed simul se cum
dicto / viam ad se gladiatorio animo affectantibus ultro offert obvium.
Talia adhuc loquente Iesu, ecce Iudas Iscarioth unus ex duodecim
et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus missi a principibus
sacerdotum et scribis et senioribus populi. Etsi nihil potest esse
validius

ad salutem / et Christiano pectori quodque virtutum genus inserendum
/ quam si quis pio cum affectu / seriem passionis Christi
meditetur / fecerit tamen haudquaquam insalubriter / qui temporis
illius historiam de dormientibus discipulis quum traderetur Filius
hominis / ad imaginem ac mysterium temporis futuri transtulerit.
Etenim Christus ad redimendum hominem vere factus est Filius hominis
/ nempe quamquam sine virili semine conceptus / vere tamen a
primis propagatus hominibus / eoque veraciter filius Adae / ut
ipsius posteritatem parentum culpa perditam / et miseris modis
abiectam / in plusquam pristinam felicitatem

sua passione reponeret. Hanc ob rem quum esset Deus / assidue
tamen se (quod erat etiam verus homo) Filium vocabat hominis /
assidue videlicet nobis insinuans / mortis suae beneficium / eius
naturae commemoratione / quae sola mori potuit. Siquidem quamquam
moriebatur Deus / eo moriente qui erat Deus / non tamen
subiit mortem eius deitas sed dumtaxat humanitas / immo corpus
tantum si naturae potius vim quam vocis usum perpendimus. Mori
namque dicitur homo / quum anima corpus relinquit mortuum /
immortalis ipsa digrediens. Ceterum quando non tantum naturae
nostrae vocabulo delectatus est / sed et naturam

nostram ei collibitum est pro nostra salute sumere / postremo vero /
universos nos quos sacramentis salutaribus et fide regenuit / velut in
unius corporis compaginem agglutinare sibi / suorum etiam nominum
participatione dignatus / (sic enim fideles omnes / et deos scriptura
vocat et Christos) non absurde nos facturos putem / si toties timeamus
tempus appropinquare quo Filius hominis Christus tradetur in manus
peccatorum / quoties conspicamur

imminere periculum / ne in manus impiorum hominum corpus Christi
mysticum, / ecclesia Christi, / Christianus videlicet populus pessum
detur / quam rem nullo iam diu saeculo proh dolor alicunde non
videmus accidere. Dum alias alibi / partes alias truculenti Turcae
Christianae dicionis invadunt / alias intestino dissidio / multiplices
haereticorum sectae dilacerant.
Talia ergo ubicumque videmus aut quantumvis procul audimus
exoriri / cogitemus non esse nobis desidendi tempus et dormiendi /
sed surgendum esse protinus et quomodo possumus / si minus aliter /
precibus saltem nostris / aliorum periculo succurrendum. Nec enim
segniter

accipienda res est quia longius absit a nobis. Quippe si poetae comici
valde ilIa probatur oratio, / "Homo quum sim / humani nihil a me
alienum puto," / quo non dignum vituperio fuerit / Christianos ad
pericula Christianorum stertere? Itaque Christus ut istud insinuaret
nobis / non eos tantum quos collocarat propius sed et illos quoque
quos longius fecit subsistere / vigilare similiter monuit et orare. Quin
si nos aliorum mala quod absint longius / nihil fortasse commoveant /
commoveat saltem nostrum ipsorum periculum. Siquidem habemus
metuere / ne pernicies ab illis viam sibi struat ad nos / nempe multis
exemplis edocti / quanta sit

vis / rapide se proruentis incendii / et provolantis pestilentiae quam
formidolosa contagio. Quum igitur inane sit humanum omne
praesidium / absque malorum depulsore Deo / huius evangelici verbi
semper meminerimus / semperque putemus Christum ipsum sua nobis
verba rursus ingerere, / "Quid dormitis? Surgite et orate ne intretis in
tentationem."
Occurrit hic nobis et aliud / quod tum quoque traditur Christus
in manus peccatorum / quum sacrosanctum eius corpus in sacramento
/ consecratur et attrectatur ab incestis flagitiosis et sacrilegis
sacerdotibus.

Talia quum videmus accidere (accidunt heu nimium saepe) ab ipso
nobis Christo rursum putemus hoc dici, "Quid dormitis? Vigilate, surgite,
et orate ne intretis in tentationem. Nam Filius hominis traditur in
manus peccatorum." Etenim ab exemplis malorum sacerdotum /
vitiorum labes facile dimanat in populum. Quantoque minus hi
idonei sunt ad impetrandam gratiam / ad quos vigilandi et orandi
pro populo spectat officium / tanto nimirum magis opus habet populus
/ ut vigilet surgat et impensius oret ipse pro se / nec pro se
tantum / sed et pro presbyteris eiusmodi. Nam ex magno populi bono
fuerit / sacerdotes malos fieri meliores.

Denique peculiari quodam modo traditur Christus in manus
peccatorum apud eius sectae populos / qui quum venerabile sacramentum
Eucharistiae et recipiunt saepius / et sanctius videri volunt
honorare / quia contra morem publicum / sine ulla necessitate / sed
non absque magna ecclesiae Catholicae contumelia / recipiunt sub
utraque specie / receptum tamen sub honoris specie blasphemant /
dum et verum alii panem et verum vinum appellant / alii quod
immane deterius est / non modo panem et vinum verum / sed etiam
merum vocant. Nam verum Christi corpus / cuius id appellant
nomine / contineri in sacramento pernegant.

Quam rem quum iam tandem facere instituunt / contra scripturas
apertissimas / contra sanctorum omnium interpretationes planissimas
/ contra totius ecclesiae tot saeculorum fidem constantissimam /
contra tot miraculorum milibus testatissimam veritatem / qui
posteriore isto infidelitatis genere laborant et e duobus longe
deteriore / quantulum precor ab illis absunt qui Christum ista nocte
ceperunt? Quantulum ab illis Pilati satellitibus / qui per ludibrium
genua coram Christo flectentes velut honorem deferentes insultabant
appellantes eum Iudaeorum regem / ut isti flexis genibus Eucharistiam
vocant corpus Christi / quod se fatentur nihil magis credere / quam
Pilati milites Christum crediderunt regem.

Quoties igitur audimus eiusmodi mala populis aliis quantumvis
procul dissitis accidere / Christum protinus nobis putemus ingerere, /
"Quid dormitis? Surgite et orate ne intretis in tentationem." Siquidem
ubicumque hodie pestis illa desaevit acerbissime / non universos una
die morbus arripuit / sed mora sensim invalescente contagia / dum
hi quoque qui initio abominantur / post audire sustinentes /
aspernantur segnius / deinde pravas confabulationes ferunt / post et
auferuntur / in cancri morem (ut ait apostolus) serpens morbus /
totam postremo patriam occupat. Vigilemus ergo

surgamus et oremus assidue / ut et illi resipiscant propere / quotquot
ad hunc modum misere Satanae deceptione desipiunt / et nos ne
patiatur umquam Deus / in eiusmodi genus tentationis intrare / neve
diabolum umquam sinat / ad litora nostra procellas istius suae
tempestatis obvolvere. Sed hactenus in haec mysteria digressi redeamus
nunc ad historiam.
"Iudas ergo quum accipisset cohortem a pontificibus et a
Pharisaeis ministros venit illuc cum lanternis et facibus / et adhuc
Iesu

loquente ecce Iudas Iscarioth, unus ex duodecim, et cum eo turba
multa cum gladiis et fustibus missi a principibus sacerdotum et
scribis et senioribus populi. Dederat autem traditor eis signum etc."
Cohortem quam evangelistae commemorant proditori traditam a
pontificibus / ego Romanam crediderim / pontificibus a Pilato
permissam / cui cohorti suos ipsorum ministros Pharisaei scribae et
populi seniores adiunxerant / aut non satis fidentes praesidis militibus /
aut etiam iuvantes numero / ne quo subitario tumultu per noctem
exorto Christus

eriperetur / aut (quod illi fortassis affectabant praeterea) ut nullo per
tenebras elabente / cuncti pariter apostoli comprehenderentur.
Cuius propositi ne compotes esse possent / eius ipsius fecit potentia /
qui ideo captus est ipse / quia solus apprehendi voluit.
Fumidas accendunt faces / et lucis malignae lucernas / quibus
illustrem iustitiae solem / possent per tenebras peccatorum cernere /
non ut ab illius illuminarentur lumine / qui illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum / sed ut aeternum lumen eius /
quod obscurari non potest

exstinguerent / missi videlicet similes mittentium / qui propter
traditiones suas obruere laborabant legem Dei. Quorum per vestigia
Christum etiamnum persequuntur illi / quicumque in suam gloriam
satagunt divinae gloriae splendorem obumbrare. Sed dignum est hoc
loco diligenter advertere / assidue se vertentem humanarum rerum
vicissitudinem. Nam non toti iam sex dies praeterierant ex quo et
gentes ob insignia Christi miracula cum tanta vitae sanctitate iuncta
Christum cupiebant

aspicere. Iudaei vero adequitantem Hierosolymam mirum quam
reverenter exceperint / at nunc gentibus iuncti Iudaei / tamquam
latronem veniunt comprehensuri / idque non comite modo sed duce
quoque / gentibus et Iudaeis omnibus deteriore Iuda. Qua ex re praebendum
curavit in sua morte Christus documentum istud / omnibus
insigne mortalibus / ne quisquam stabilem promittat sibi / nesciam
stare fortunam / ne Christianus praesertim ullus ambiat (quippe qui
caelum sperat) huius mundi despuendam gloriam.
Auctores mittendae contra Christum turbae / sacerdotes erant /
immo sacerdotum principes / Pharisaei / scribae / et seniores populi.

Siquidem ut quodque natura est optimum / ita quum semel coepit in
diversum tendere / evadit tandem pessimum. Sic Lucifer inter caelestes
angelos a Deo creatus eximius / ubi se superbiae corrumpendum
dedit / factus est daemonum deterrimus. Sic non vulgi faex / sed
seniores populi / scribae / Pharisaei / sacerdotes / et pontifices sacerdotum
principes / ad quorum spectabat officium ut iustitiam curarent
et Dei negotium promoverent / hi potissimum conspirarunt in
unum / ut iustitiae solem exstinguerent / et unigenitum Dei Filium
perimerent / eo vesaniae transversos egit / avaritia fastus invidia.
At hoc non transeunter aspiciendum est

sed contemplandum sedulo / quod Iudas qui frequenter alias
nomine traditoris infamatur / hic apostolatus quoque titulo sublimi
traducitur. "Ecce (inquit) Iudas Iscarioth unus ex duodecim / Iudas
Iscarioth non unus ex infidelibus ethnicis / non unus ex Iudaeis hostibus
/ non unus ex discipulis Christi gregariis (quod ipsum tamen
quis potuisset credere) sed unus (proh pudor) ex Christo lectis
apostolis / Dominum sustinet tradere capiendum / et ipse fieri
capturorum dux.
Habent hoc loco quod discant omnes qui funguntur magistratibus
/ quum sollemnibus appellantur titulis / non habere semper unde
glorientur et sibi placeant / sed ita

demum tales titulos vere decoros esse / si sibi sit conscius animus /
tam honorifico nomini recte administratis officiis ipsa re se respondere.
Nam alioqui possint (nisi verborum inani tinnitu delectentur)
magno pudore suffundi / quum certo sibi persuadere debeant /
quicumque sunt in excelso siti / sint magnates principes satrapae
Caesares sacerdotes episcopi / modo sint idem improbi / quotiens
homines splendidos officiorum titulos apud aures eorum prurientes
occinunt / non id ex animo agere / ut vere honorem deferant / sed ut
licenter per laudandi speciem / honores illaudate gestos exprobrent.
Siquidem et evangelium / quum Iudam suo celebrat apostolatus
titulo

dum ait, "Iudas Iscarioth unus de duodecim," / quam procul interim
ab animo laudandi fuerit declarat illud / quod pariter post appellat
traditorem. "Dederat" inquit "traditor eis signum dicens, ' Quemcumque
osculatus fuero ipse est / tenete eum.'"
Hic quaeri solet quid causae fuerit ut necesse esset signum turbae
a traditore dari quo dinosceretur Iesus. Ad id respondent quidam
ideo conventum de signo / quia Christus ante non semel inter manus
conantium apprehendere / subito subterfugerat. At quum id facere
solebat interdiu / inter manus noscentium / nimirum vi divinitatis
suae vel ab oculis eorum disparens / vel per medium attonitorum
transiens / datum

noscendi signum adversus hoc effugium usui esse non poterat.
Sunt igitur qui dicant alterum ex Iacobis Christo fuisse tam
similem (quem et ideo vocatum volunt fratrem Domini) ut nisi
diligenter contuentibus internosci non possent. Sed quum utrumque
possent comprehendere / utrumque secum ducere ubi post noscitare
per otium comminus comparando possent / quae necessitas erat sollicitos
esse de signo?
Erat ut ex evangelio patet adulta nox / et quamquam appetebat
diei diluculum erat adhuc tamen nox et tenebras fuisse declarant
faces et lanternae quas afferebant / quarum lux efficiebat / magis ut
ipsi longe cernerentur quam ut

alios procul secernerent / et quamquam plenae lunae beneficio / nox
esset fortasse sublustris / hactenus tamen id valere potuit / ut corporum
longius molem cernerent / non ad hoc etiam / ut lineamenta
complecterentur oculis / et alium ab alio dinoscerent. Ergo si
temere provolantes ut pariter omnes prenderent in incertum quisque
decurreret / merito metuebant / ne (ut plerumque accidit) ex tam
multis aliqui fortassis effugerent / et in his ipse potissimum / propter
quem potissimum venerant. Solent enim qui maxime sunt in discrimine /
celerrime sibi prospicere.

Igitur sive hoc excogitarunt illi / siue Iudas ipse suggesserat / sic
disponuntur insidiae / ut traditor antecederet / cuius complexu et
osculo notaretur Dominus / ut quum in eum unum cuncti fixissent
oculos / in illum pariter omnes inicerent manus / post si quis effugeret
alius / minus esse periculi.
"Dederat ergo traditor eis signum dicens, ' Quemcumque osculatus
fuero ipse est / tenete eum et ducite caute.'" En quo prorumpit
avaritia? Non tibi satis erat scelerate proditor / Dominum tuum qui
te in fastigium apostolatus erexerat / in manus hominum nefariorum
per osculi signum tradere / nisi praeterea tam sollicitus esses / ut
duceretur caute ne captus posset evadere?

Tu conductus es ut traderes / alii missi qui prenderent / qui custodirent
/ qui sisterent in iudicium. At tu quasi in tua parte non sat
sceleris esset / militum quoque te immisces officiis / et quasi non satis
eis demandassent rem scelesti magistratus qui mittebant / te videlicet
opus erat homine circumspecto qui commoneres et adderes mandata
de tuo / ut captum ducerent caute. An metuebas ne quum tui sceleris
officio / tradito sicariis Christo / abunde functus esses / tamen si qua
sic cessassent milites / ut Christus aut elaberetur incautis / aut vi
eriperetur invitis / argentei tui triginta / nefarii sceleris praeclara
merces scilicet / non persolverentur?

Persolventur haud dubie. Verum haudquaquam nunc tam cupide
anhelas accipere / quam quum acceperis avide properabis abicere.
Interea facinus acerbum Domino / mortiferum tibi / multis salutare
perficies .
"Antecedebat eos et appropinquavit Iesu ut oscularetur eum.
Et quum venisset / statim accessit ad eum et ait, ' Rabbi, ave Rabbi,'
et osculatus est eum. Dixit ei Iesus, ' Amice, ad quid venisti? Iuda,
osculo Filium hominis tradis?'"
Tametsi Iudas vere secundum historiae seriem turbam antecedebat /
significat tamen etiam spiritaliter / inter eiusdem peccati participes /
qui plurimas habet causas abstinendi / is apud Deum censetur scelere
ceteros omnes antecedere.

"Et appropinquavit ei ut oscularetur eum. Et quum venisset statim
accessit ad eum et ait, ' Rabbi, ave Rabbi. ' Et osculatus est eum."
Sic appropinquant ad Christum / sic salutant / sic ' Rabbi ' vocant /
sic osculantur / quicumque se Christi fingunt discipulos / et nomine
doctrinam eius profitentes / ipsa re moliuntur versutiis et technis
evertere.

' Rabbi ' nomine sic salutant Christum / qui magistrum eum vocant /
et eius praecepta contemnunt. Sic osculantur sacerdotes illi qui
sacrosanctum Christi corpus consecrant dein Christi membra
Christianas animas doctrina falsa et flagitiorum exemplis interficiunt.
Sic salutant sic osculantur Christum qui se haberi pro bonis et piis
postulant quod contra diuturnam Christianorum omnium morem et
consuetudinem nunc tandem sancti scilicet absque necessitate sed
non absque totius ecclesiae Catholicae contumelia

eoque non sine gravi scelere malorum suasu sacerdotum laici
sacrum Christi corpus et sanguinem sub utraque specie non solum
sumunt ipsi (quae res utcumque posset ferri) sed universos damnant
qui rem utramque sumunt specie tantum sub altera / hoc est praeter
se ipsos / Christianos ubique tot per annos omnes. Et tamen quum
utramque speciem litigant necessariam laicis / rem ipsam corpus
videlicet ac sanguinem ex utraque specie plerique / tam laici quam
sacerdotes / eliminant / servantes tantum corporis

sanguinisque vocabula / non dissimiles hac sane parte Pilati satellitibus
qui per ludibrium flexis genibus Christum salutabant regem
Iudaeorum. Nam et isti ad eundem modum genua venerabundi
flectentes Eucharistiam Christi corpus appellant et sanguinem quum
nihilo magis alterutrum esse credant quam milites credebant regem.
Hi nimirum omnes quos recensui in salutatione et osculo cum
proditione coniuncto referunt profecto nobis traditorem Iudam.
Ceterum ut isti repraesentant praeteritum / sic Ioas olim in figura predicebat
futurum qui 2 Regum 20: "quum sic salutaret Amasam, /
' Salve mi frater, ' et manu dextera mentum Amasae demulceret /"

tamquam osculaturus clanculum educens inobservatum gladium /
transfosso latere uno ictu eum interemit similique dolo pridem
occiderat Abner / postea vero / ut par erat / peremptus ipse / nefariae
fraudis meritas poenas dedit. Ioam ergo recte refert et repraesentat
Iudas / sive personam spectes sive sceleratam fraudem / sive vindictam
Dei et utriusque infelicem exitum / nisi quod Iudas omni ex
parte Ioam superabat.
Ioas vir magnus erat apud principem suum / Judas longe maior
apud maiorem.

Ioas occidit Amasam amicum / sed Iudas amiciorem Iesum / adde
quod etiam Dominum. Ioas invidia stimulatus et ambitione / quod
Amasam sibi apud regem praelatum fore audierat. Iudas vero misere
mercedis avaritia pellectus / argenteis paucis mundi Dominum in
mortem prodidit. Quanto igitur Ioam antecellebat scelere / tanto
evasit etiam vindictae genere miserior. Ioas enim occisus est ab alio /
Iudas infelicissimus sua manu laqueo suspendit se. Ceterum in
fraudis proditoria forma / belle inter sese Ioae et Iudae scelera
conveniunt.

Siquidem ut Ioas Amasam compellans comiter / velut osculaturus
interimit / ita Judas Christum adit blande / salutat reverenter /
amanter osculatur / nec aliud interim furcifer quicquam meditatur
secum / quam Dominum morti tradere. At non sicut Ioas Amasam /
sic Iudas Christum potuit blandiendo fallere. Excipit adeuntem /
auscultat salutantem / non repellit osculantem / et scelestae proditionis
gnarus / ita se tamen aliquamdiu gessit / tamquam omnium
prorsus esset inscius. Quid ita? An ut nos simulare doceret ac
dissimulare? Humanaque vafritiae fraudem fraude fallere? Minime /
sed ut doceret potius

iniurias omnes et perfide structas fraudes / patienter et mansuete
perpeti / non excandescere / non studere vindictae / non ingestis
contra conviciis animo morem gerere / non ex inimico per technam
luso / vanam voluptatem capere / sed contra falsam fraudem / vera
virtute tendere / malum in bono vincere / denique verbis mitibus
acribusque conari opportuneque et importune instare / ut mali
mutentur in bonos / ut si quis morbo laboret immedicabili nostram
non incuset incuriam / sed suae pestis immanitati imputet.
Christus igitur medicus pientissimus utramque medendi methodum
experitur / et primum praemittens mitia, / "Amice," inquit, "ad quid
venisti?"
Proditor ad ' amici ' nomen animo pependit ambiguo.

Siquidem sui sibi sceleris conscius / verebatur ne sub ' amici ' nomine
graviter exprobraret Christus hostilem eius inimicitiam. Contra tamen
(ut flagitia fere latendi spe semper blandiuntur sibi) sperabat caecus
amentia (quamquam expertus saepe cogitationes hominum Christo
patere perspicuas / et ipsius quoque proditio attacta fuisset in cena)
sperabat inquam demens et oblitus omnium facinus suum / Christum
tamen fefellisse. At quoniam nihil ei poterat esse magis pestiferum /
quam si tali spe frustra lactaretur (neque enim aliud quicquam validius
conversioni eius potuit adversari) diutius eum duci falsa
fallendi spe / Christus

pro sua bonitate non patitur / sed graviter adiungit protinus /
"Iuda osculo Filium hominis tradis?" Nomine suo compellat quo
solebat / nimirum ut veteris amicitiae recordatio / animum proditoris
molliret ad paenitentiam. Traditionem eius aperte exprobrat / ne
quum latere crederet confiteri pudesceret. Ad haec sceleratam
traditoris hypocrisim suggillat: / "Osculo (inquit) Filium hominis
tradis?" Inter omnes scelerum circumstantias nullam facile reperias
quae magis sit invisa Deo / quam quum genuinas rerum bonarum
naturas / in malitiae nostrae instrumenta pervertimus. Sic odibile
Deo mendacium quod verba quae sunt ad explicandos animi sensus
ordinata / per fraudulentias / in diversum vertimus. Hoc mali
genere graviter offendit Deum

si quis leges ad iniuriam propulsandam natas / transferat ad inferendam.
Christus igitur hunc peccandi modum detestabilem / acriter
improperat Iudae: "Iuda," inquit, "osculo Filium hominis tradis? Aut
talem te praebe qualis videri vis / aut qualis es talem te apertus
ostende. Siquidem qui sub amici persona peragit inimicum facinus /
scelus scelestus conduplicat. An ergo non satis tibi, Iuda, fuit / quod
tradis Filium hominis / (vere inquam Filium illius hominis / per quem
homines omnes perierant / nisi hic Filius hominis quem tu te putas
perdere /

servari volentes redimeret) hunc inquam Filium hominis non sat est
tibi tradere / nisi etiam tradas osculo? Videlicet in proditionem
vertens sacrosanctum charitatis symbolum. Aequior certe sum in turbam
istam quae per apertam vim in me grassantur quam in te, Iuda,
qui grassatoribus falso me tradis osculo."
Christus igitur quum videret nullum in proditore signum
paenitentiae, / volens ostendere quanto vellet libentius cum apertis
hostibus quam inimico clanculario colloqui, / simulque ut apertum
proditori faceret impia eius machinamenta cuncta se floccifacere, /
statim se avertit ab illo / atque ad armatam turmam inermis affectat
viam. Sic enim ait evangelium: "Iesus itaque sciens omnia quae

ventura erant super eum processit et dixit eis, ' Quem quaeritis?'
Responderunt ei, ' Iesum Nazarenum. ' Dixit eis, ' Iesus Ego sum.'
Stabat autem et Iudas qui tradidit eum cum ipsis. Ut ergo dixit eis,
' Iesus Ego sum, ' abierunt retrorsum et ceciderunt in terram."
O salutifer Christe / tu tam nuper tam timidus / qui te prosternens
in faciem / tam lacrimabili modo / cum sudore sanguineo /
precabaris patrem / ut calicem passionis auferret, / nunc vice versa
tam subito, / velut gigas ad currendam viam exsilis et exsultas et te
quaerentibus ad passionem alacer occurris obvius? Quaerere te

fatentibus et esse te nescientibus ultro temet indicas? Huc, huc
accurrant omnes pusillanimes. Hic indubiae spei ansam apprehendant
quum se sentiunt mortis horrore concuti. Nam uti tunc
agonem ferunt cum Christo, / ut cum illo pavent, maerent anxii, tristantur,
et sudant (precentur modo et in oratione persistant / tum
voluntati divinae toto se corde submittant), sentient haud dubie
sentient huius quoque consolationis auxilium et Christi spiritu sic
recreabuntur ut terrei cordis veterem faciem / caelesti rore sentiant
renovari / et per immissum crucis Christi lignum in aquam doloris
sui amara dudum

mortis memoria dulcescet, / maerori succedet alacritas, / animi robur
et fortitudo formidini, / mortem denique quam horrescebant
appetent, / vivere triste ducentes et mori lucrum / dissolvi cupientes
et esse cum Christo.
"Christus igitur comminus aggressus turbam interrogat, ' Quem
quaeritis? ' Responderunt, / ' Iesum Nazarenum. ' Stabat autem et Iudas
qui tradidit eum cum ipsis. Et dixit eis, ' Iesus / Ego sum. ' Ut ergo
dixit eis, ' Iesus Ego sum ' / abierunt retrorsum et ceciderunt in terram."
Si quid pridem apud cuiusquam animum Christi pavor et
anxietas / existimationem eius

imminuerat, / necesse est id nunc vicissim virilis haec fortitudo
reponat / qua totum armatorum globum adit imperterritus, et certus
occidi ("Sciebat enim omnia quae ventura erant super eum") quum
illi nescirent quis esset / ipse se scelestis prodit, / et crudeliter mactandam
/ ultroneam offert victimam. Atque ista quidem tam subita
tam diversa mutatio / merito fuerit in veneranda eius humanitate
mirabilis. At qualem quantamque necesse est opinionem aestimationemque
de eo / fidelium omnium pectoribus ingeneret / per hominis
imbecillum corpus tam mirabiliter emicans vigor divinae potentiae?
Nam unde illud

quod congredientem comminus / quaerentium nemo cognovit? In
templo docuerat. Nummulariorum mensas everterat. Nummularios
ipsos eiecerat. In publico versatus fuerat. Pharisaeos confutaverat.
Sadducaeis satisfecerat. Scribas redarguerat. Herodianorum militum
quaestionem captiosam / prudente responso deluserat. Panibus
quinque septem hominum milia paverat, / aegrotos sanaverat, /
resuscitarat mortuos, / omni hominum generi se praebuerat, /
Pharisaeis, / publicanis, / divitibus, / pauperibus, / iustis, / peccatoribus, /
Iudaeis, / Samaritanis, /

et gentibus, / et nunc ex tota hac turba tanta / nemo erat qui compellantem
comminus vultu voceve cognosceret tamquam qui eos miserant
sedulo dedissent operam / ne quem illuc mitterent qui quem tum
quaerebant antea umquam viderat. Non saltem ex congressu Iudae /
non ex amplexu et osculi signo dato quisquam Christum notaverat?
Quin ipse traditor, qui tum simul stabat cum eis, / quem tam nuper
osculo notandum prodidit, / ipse tam subito noscere iam dedidicit?
Unde igitur emersit hoc miraculum? Inde nimirum prodiit/ quod
nullus eum potuit noscere / unde et illud paulo post / quod eum,
quoad ipse

se revelaverat, nec Maria Magdalene conspiciens, nec ex duobus
discipulis uterque cum eo colloquens alteruter novit quis esset / sed
hi peregrinum quempiam / illa putavit hortulanum. Denique si vis
scire unde venerit ut congredientem nemo valuerit noscere / inde
venisse non dubites / unde venisse vides et illud / quod illo loquente
nullus valuit stare. "Ut autem dixit Iesus, ' Ego sum, ' / abierunt
retrorsum et ceciderunt in terram."
Hic se declaravit Christus vere esse illud verbum Dei / quod acutius
penetrat omni gladio ancipiti.

Etenim fulmen ferunt eius esse naturae / ut illaesa vagina / gladium
liquefaciat. Christi certe sola vox / illaesis istorum corporibus sic
liquefecit animas / ut vires ad sustinenda membra non reliquerit.
Commemorat hic evangelista quod Iudas simul stabat cum eis.
Nam quum audisset aperte sibi traditionem suam exprobrare
Iesum / sive pudore confusus / sive timore perterritus (noverat
enim Petri promptitudinem) protinus retulit pedem / seque recepit
ad suos. Hunc igitur evangelista commemorat simul stetisse cum
illis / ut intelligeremus cum illis etiam pariter cecidisse.

Et erat quidem Iudas eiusmodi / ut nemo esset in tota turba deterior /
neque dignior qui prosterneretur / sed voluit evangelista cunctos in
communi commonitos sedulo cuique cavendum quibuscum versaretur /
periculum enim fore / ne si cum malis stationem suam ponat /
cum malis simul et corruat. Siquidem raro contingit / ut qui se
stolide in puppim laceram cum naufragaturis collocat / ceteris
absorptis pelago / vivus evadat in terram.
Nemo opinor dubitat / quin is qui cunctos valuit uno verbo sternere
facile potuit pariter / tam fortiter omnes allidere / ut nullus unquam
posset resurgere.

At Christus, qui ideo stravit ut scirent nihil se in eum posse quod
nollet pati, / rursus permisit surgere / ut facerent quod voluit ferre.
"Igitur quum surrexissent iterum interrogavit eos, ' Quem
quaeritis? ' Illi autem dixerunt, ' Iesum Nazarenum.'"
Vel hic quis non videt Christi sic occursu perculsos, / sic attonitos
et stupefactos esse, / ut vix videantur apud se mansisse. Siquidem
satis scire poterant / neminem id noctis eo loci reperturos se / qui
non aut ex comitatu suo / aut amicus esset Christi / qui quovis eos
esset missurus alio quam ducturus ad Iesum. Et tamen totius rei
cardinem quam (quoad effecissent) sedulo celatam oportuit / apud
occurrentem subito qui neque quis esset sciebant / neque cur illud
quaereret

protinus effutiunt stolide. Nam simul ac rogavit, "Quem quaeritis
responderunt, / ' Iesum Nazarenum. ' Respondit Iesus, ' Dixi vobis
quia ego sum. Si ergo me quaeritis sinite hos abire." Quasi dicat: si
me quaeritis, cur vos adgressum et memet fatente cognitum ilico non
comprehenditis? Certe quia tantum abest ut invitum valeatis
capere ut (quod cadendo retrorsum didicistis) ne consistere quidem
me tantum loquente possitis. Sed nunc si tam cito estis obliti /
iterum redigo vobis in memoriam quod Iesus Nazarenus ego sum.
"Si ergo me quaeritis sinite hos abire."
Quod ait Christus, "Sinite hos abire," / non esse rogantis / satis
opinor prosternendo docuit.

Verum interdum accidit / ut qui magnum aliquod facinus meditantur /
simplici non contenti scelere / plura soleant quam postulet
propositae rei necessitas prava libidine velut appendices addere.
Sunt et ministri scelerum tam praepostere fidi / ut potius quam
omittant quippiam malorum omnium quae habent in mandatis /
aliquid addant potius atque admetiantur de suo. Utrosque pariter
tacite tangit Christus: / "Si me (inquit) quaeritis / sinite hos abire."
Si id, quod pontifices, scribae, Pharisaei, senioresque populi tam avide
sitiunt exhaurire, meus sanguis est, / ecce quaerentibus

me vobis occurri; / nescientibus prodidi; / prostratis astiti; / surgentibus
sisto capiendum; / denique (quod non potuit proditor) in manus
memet trado / ne aut illi necesse putent aut vos (quasi in mea nece
parum sceleris sit) horum etiam sanguinem superaddere. Quamobrem,
"si me quaeritis sinite hos abire."
Iussit sinere, / sed sinere coegit invitos, / et conantes comprehendere
servatis omnibus fuga / frustratus est / cuius eventus
indicium esse / praenuntiam hanc vocem voluit, / "Sinite hos abire," /
ut impleretur sermo quem dixit, "Quia quos dedisti mihi / non

perdidi ex eis quemquam." Verbum Christi de quo loquitur hoc
loco evangelista / illud verbum est / quod eadem nocte super cenam
Patri locutus est Christus, / "Pater Sancte, serva eos in nomine tuo
quos dedisti mihi." Et post: "Quos dedisti mihi / ego custodivi / et
nemo ex eis periit nisi filius perditionis ut scriptura impleatur." Ecce
Christus hic, vaticinans de servandis in sua captione discipulis, /
semet pronuntiat eorum esse custodem, / ideoque redigit illud evangelista
legentibus in memoriam / ut intelligerent, quamquam
Christus hic dicat turbae, "Sinite hos abire," / se ipsum tamen occulta
potentia viam patefecisse qua fugerent.

Locus ille scripturae qui periturum Iudam praedicit / est apud
psalmistam qui Psalmo 108 precandi modo prophetat: "Fiant dies
eius pauci et episcopatum eius accipiat alter." Haec verba quum de
Iuda traditore tam longo ante tempore sint praedicta, / tamen de
illo praedicta (quoad Christus docuit et res ipsa collata cum verbis
ostendit) praeter eum qui cecinit / nescio an quisquam ante alius
intellexerit. Neque enim quicquid unus propheta praevidit / protinus
viderunt omnes. Datur enim prophetis spiritus ad mensuram. Quin
mihi certe videtur / nemini tam apertam esse undique

sacrae scripturae sententiam, / ut non multa lateant illic nondum
intellecta mysteria, / quae vel ad Antichristi tempora pertineant / vel
supremum Christi iudicium, / quae tantisper ignorata / rediens
tandem Elias explicabit. Itaque, quod apostolus de Dei sapientia
praedicavit, / id mihi de scriptura sacra (in quam sapientiae suae
perquam immensos cumulos abdidit et abstrusit Deus) merito
videor exclamare posse: / "O Altitudo divitiarum sapientiae et scientiae
Dei! / Quam incomprehensibilia sunt

iudicia Dei et investigabiles viae eius!" Et tamen hinc inde nunc
exoriuntur indies, / velut vesparum aut crabronum examina, / qui
se gloriantur (ut divus ait Hieronimus) aytodidaktoys et sine
veterum doctorum commentariis / omnia sese pervia, / aperta,
/ facilia reperisse, / quae patres omnes antiqui, / homines nec ingenio
minori, / nec inferiore doctrina, / studio infatigabili, / spiritu vero
(de quo tam multum isti loquuntur quam parum habent) intervallo
non minore praecellentes, / quam vitae sanctitate superabant, /
fatebantur difficillima. At hi nunc homines novi / subito de terra

progerminati theologi, / qui omnia scire videri volunt / quum in
scripturae sensu contra caelestis vitae viros illos universos sentiant, / inter
se praeterea de magnis fidei Christianae dogmatibus non consentiunt, /
sed quilibet verum se videre contendens / et ceteros vincit / et a
ceteris vincitur. Catholicam vero fidem pariter oppugnant omnes /
et pariter universi vincuntur. Quorum conatus impios et inanes /
qui habitat in caelis irridet, / quem supplex precor ne sic irrideat, /
ut in eorum aeterno rideat interitu, / sed paenitendi salubrem inspiret
gratiam, / qua filii prodigi et heu nimium diu profugi / in ecclesiae

matris unde discesserunt gremium revertantur, ut pariter in vera
Christi fide concordes, / et mutua charitate connexi, / vera Christi
membra capitis consequamur gloriam, quam extra corpus / et
absque vera fide / quisquis sperat assequi / spe semet falsa decipit.
Sed iam (quod coepi dicere) prophetiam praedictam esse de Iuda /
Christus insinuavit, / Iudas se occidendo docuit, / Petrus post exposuit,
/ apostoli omnes exsecuti sunt / quum in locum eius, / sorte
subrogato Matthia, / episcopatum eius accepit alter. Et quo res esset
illustrior (quamquam in

apostolorum locum perpetuo succedunt episcopi) in numerum
tamen illum duodenarium / post suffectum Iudae Matthiam / nullus
umquam postea subrogatus est, / sed communicato paulatim pluribus
apostolatu, / finem suum, / impleta prophetia, / numerus ille sacer
accepit.
Christus ergo, quum dixit, "Sinite hos abire," / non precatus est facultatem,
/ sed occulte denuntiat abeundi dare semet discipulis potestatem,
/ ut verbum illud impleret quo dixerat, "Pater quos dedisti
mihi ego custodivi et nemo ex eis periit nisi filius perditionis."

Operae mihi pretium videtur paulisper hoc loco perpendere / quam
efficaciter istis verbis Christus disparem praedixit / ceterorum prosperum
/ et perditum proditoris exitum. Etenim tam firmum utrimque
futurum confirmat eventum / ut non tamquam futurum / sed iam
plane factum denuntiet. "Quos dedisti," inquit, "mihi ego custodivi."
Non suis viribus defensi sunt / non Iudaeorum clementia servati
sunt / non cohortis incuria delapsi sunt / sed, "ego custodivi. Et
nemo ex eis periit nisi filius perditionis." Nam et is ex eis erat quos
tu, Pater, dedisti mihi. Et ego quum me (electus a me) reciperet /
potestatem ei dederam ut cum reliquis qui me receperunt filius Dei

fieret. Verum ubi per avaritiam demens descivit ad Satanam, / et
me relinquens prodensque perfide, / servari noluit, / dum me studet
perdere, / filius perditionis effectus / misere miser periit. Christus de
traditoris eventu certus infallibiliter / tam certo periturum significat /
ut iam periisse pronuntiet. Et tamen infelix proditor, / dum Christus
comprehenditur, / ut dux et signifer stat ferox cum capientibus /
exsultans, opinor, et gestiens condiscipulorum suorum magistrique
periculo / quos omnes,

ut ego certe puto, pariter sperabat optabatque comprehendendos ad
mortem. Ingratitudinis siquidem habet hoc furore demens et
absurda natura / ut quos inique laesit / pariter perire cupiat. Ita
vultum quoque velut exprobrantem reformidat ulcerosa scelere
conscientia. Gaudebat ergo proditor, quum capi simul omnes
speraret, / stolide securus de se, / neque quicquam minus cogitans
quam capitalem Dei de eo sententiam terribili laqueo in collum
eius iamiam casuram desuper impendere.

Hoc loco mihi deplorare subit / miserae mortalitatis caliginem /
quae secum saepe tumultuatur ac trepidat, / quum interim nescia /
satis versatur in tuto, / saepe vero vicissim secura gestit, / quum
inscio capiti / letifer ensis imminet. Apostoli ceteri cum Christo
semet rapi metuebant ad mortem et tamen erant omnes evasuri.
Iudas extra metum ipse / et ex illorum metu capiens voluptatem
paucas post horas periit. Crudelis est illa libido quae suum pascit
animum / ex aliena miseria. Nec est cur quisquam gaudeat ac suae
felicitati gratuletur / si quam

in alterius mortem habeat potestatem, quam proditor accepta
cohorte consecutus sibi videbatur, / certus est enim quisque /
morte quem praemittit sequi. / Quin ut est hora mortis incerta quem
morte se praemissurum gloriatur / ipsus fortasse praecedet. Iudas
enim Christum, quem ad mortem tradidit, sua miser morte praevenit, /
exemplum triste et toti mundo terribile ne quis se tutum credat a
vindicta qui supinus et superbus grassatur sceleris impaenitentia.
Siquidem adversus impios omnis creatura cum suo creatore conspirat.
Aer gestit noxiis afflare vaporibus, /

unda fluctibus involvere, / montes obruere, / valles insurgere, / terra
dehiscere, / tartarus absorbere praecipitem, / daemones flammarum
voraginibus aeternum arsuris immergere. Solus interim servat
miserum / is quem deseruit Deus. At si quis obstinatum sic imitetur
Iudam / ut Deus tandem decernat toties oblatam et reiectam gratiam
amplius non offerre, / hic hic demum infelix, quantumvis sibi falsa
felicitate blandiens sublimis in aere volitare videatur, in omni
malorum miser volutatur barathro. Oremus ergo clementissimum
Christum, non pro se quisque tantum, / verum etiam

quisque pro quolibet, ne pertinacem imitemur Iudam, sed propere
complectentes oblatam gratiam per paenitentiam et misericordiam
rursus reparemur ad gloriam.
De amputata
Malchi auricula
Apostolorum fuga
et captione Christi

De amputata Malchi auricula
Quum apostoli prius audissent Christum ea, quae iam videbant,
praedicentem eis, / quamquam tristitia et maerore sunt affecti, / multo
tamen languidius acceperunt rem, / quam nunc accipiunt, / ubi
praesentem vident oculis suis subici. Nam ubi cohortem totam
conspiciunt adesse / eamque se fatentem etiam / Iesum Nazarenum
quaerere, / non relinquebatur ambigendi locus / quin eum quaererent
ut comprehenderent.
Quum ergo viderent quod futurum erat, / multa simul velut
tumultu

quodam subito subierunt animos: / sollicitudo de Domino quem
amabant, / metus de sese quibus metuebant, / denique magnifici
illius promissi verecundia / qua quisque pollicitus est moriturum se
potius quam a magistro deficeret. Sic eos in diversum distrahunt
amor magistri ne fugiant; / sui timor ne maneant; / mortis metus ut
avolent; / promissi pudor ut restitent.
Ad haec meminerant eadem nocte Christum dixisse ut, quum
antea vetuisset eorum quemquam secum vel virgam ferre qua se
defenderent, / nunc qui non haberet gladium / etiam tunicam
venderet qua gladium emeret. Et quamquam cohortem Romanam
cernerent praeter Iudaeorum globum

contra se stare confertos, / omnes instructos armis, / unde magnus
ingerebatur metus / se vero dumtaxat undecim, / eosdemque tam
inermes / ut praeter duos / nullus haberet gladium, / nisi fortassis
escarium; / memores tamen, quum dixissent Christo, "Ecce duo gladii
hic," / Christum respondisse sufficit, / non intellecto tantae rei mysterio, /
subito quodam impetu Christum rogant velletne ab illis defendi
gladio, / dicentes, "Domine si percutimus gladio?".
Ceterum Petrus affectu praefervidus non exspectato responso,
educit gladium, et in

servum pontificis vibrans ictum, / dextram abscindit auriculam, / sive
quod is ei forte stetit proximus, / sive quod inter ceteros ferocius
efferebat se. Et omnino videtur fuisse quispiam improbitate notabilis, /
nam evangelistae commemorant servum eum fuisse pontificis, /
summi sacerdotis et sacerdotum principis. "Maxima quaeque domus
servis est plena superbis," / ut ait satiricus, / et rerum usu discunt
homines / ubique gentium satraparum servos / dominis etiam suis
superbius ferocire. Istum autem, ut sciremus in aliquo esse loco apud
pontificem, / tanto videlicet insigniore superbia, / protinus adiungit
Ioannes et nomen. "Erat (inquit) nomen servo Malchus," quam rem

non passim et temere solet evangelista facere. Hunc ergo ego
nebulonem puto ferociter ingerentem se / Petro movisse stomachum /
ut ab illo potissimum pugnam auspicaretur, / processurus strenue
si non gliscentem eius impetum Christus cohibuisset. Nam ille protinus
et prohibuit ceteros, / et Petri zelum impotentem arguit, / et
abscissam homuncionis auriculam restituit, / ut qui non fugere
mortem venerat sed subire, / nec si alio esset animo talibus egeret
auxiliis. Quod quo testatius redderet, / primum ceteris ad rogata
respondet, "Sinite usque huc."

Adhuc paulisper sinite. Nam et ego, qui simul omnes uno verbo
prostravi, / tamen, ut videtis, omnes permisi surgere, / ut peragant
in praesenti quod volunt. Adhuc igitur, quos ego sino, / et vos sinite.
Futurum est autem brevi ut eos in me quicquam posse / ipse non
sinam amplius, / ne nunc quidem interim vestris auxiliis egens.
Ceteris ergo solum illud respondit, "Sinite usque adhuc." In Petrum vero
seorsum versus, / "Mitte," inquit, "gladium in locum suum," / perinde
ac si diceret, / "Neque ego gladiis defendi volo / et te in eam delegi
sortem, / ut non tali gladio te pugnare velim / sed gladio verbi Dei.
Gladius ergo ferreus in locum suum velut in vaginam contra
maleficos reponatur in manus mundanorum principum. Vos, qui
mei gregis estis apostoli, alium habetis praeterea /

ferreo quovis gladio longe plus formidabilem ut per quem eiectus
ex ecclesia, / hoc est ex meo corpore mystico putre membrum, /
praecisus impius / interdum Satanae traditur in interitum carnis, / ut
spiritus fiat salvus, / animo scilicet si sit sanabili ut in meum corpus
denuo inseri possit et coalescere, / nonnumquam vero laborans morbo
desperato (ne sanos laedat contagio) in animae quoque mortem invisibilem
mittitur. Sed tantum abest ut ferreo isto gladio vos grassari
velim (cui vaginam cognoscite profanos magistratus idoneam), ut
ne spiritalem quidem gladium hunc cuius ad vos usus pertinet
frequentius exserendum censeam, / sed verbi gladio rem gerentes
strenue (cuius ictus in scalpelli morem pus educat vulneretque
salubriter), alterum illum gravem et periculosum excommunicandi
gladium, / nisi quum eximi postulat urgens

et horrenda necessitas, / adservare volo in clementiae vagina reconditum.
%
Ad reliquos igitur apostolos verbis contentus tribus / quippe vel
temperatiores Petro vel tepidiores, / illius effervescentes et effrenes
impetus / temperat et compescit pluribus. Nam non solum iussit
gladium reponere, / sed etiam causas adiunxit cur zelum eius, quamquam
pium, / tamen non approbaret. "Calicem," inquit , "quem dedit
mihi Pater, non vis ut bibam illum?" Christus olim praedixit apostolis
"quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus
et scribis et principibus sacerdotum, et occidi et tertia die resurgere."
Et assumens eum, Petrus coepit increpare illum dicens, / "Absit a te,
Domine, / non erit tibi hoc." Qui conversus dixit Petro, "Vade post me
Satana quia non sapis ea

quae Dei sunt." Ecce quam severe Christus hic redarguit Petrum.
Cui paulo ante confitenti eum esse Filium Dei / dixerat, "Beatus
es Simon bar Iona quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater
meus qui in caelis est, et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc
petram aedificabo ecclesiam meam / et portae inferi non prevalebunt
adversus eam. Et tibi dabo claves caelorum et, quodcumque ligaveris
super terram, erit ligatum et in caelis etc." Hic eum repellit quodammodo,
/ et post tergum reicit, / et scandalum esse sibi pronuntiat, /
et appellat Satanam, / et negat eum sapere quae Dei sunt, sed quae
sunt hominum, / et cur haec omnia? Nempe quia mortem hanc ei
dissuasit, / quam

mortem tunc ostendit oportere sequi, / et irrevocabiliter sua sibi
voluntate decretam; / atque ideo non solum nolebat eam ab ipsis
interpellari, / sed eos etiam volebat eadem se via sequi. "Si quis,"
inquit, "vult post me venire, / abneget semet ipsum, / et tollat crucem
suam, / et sequatur me." Nec adhuc eo contentus, / ultra pergit
ostendere quod si quis, quum res posceret, per mortem se sequi
refugeret, / non vitaret mortem, sed in mortem multo deteriorem
incideret; / contra vero, qui vitam impenderet, / vitam non perderet
sed pro vita longe vitaliore mutaret. "Qui enim (inquit) voluerit
animam suam salvam facere, / perdet eam, / qui autem perdiderit
animam suam propter

me, inveniet eam. Quid enim prodest homini si universum mundum
lucretur / animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit
homo commutationem pro anima sua? Filius enim hominis venturus
est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique
secundum opera eius."
Sum fortassis hoc loco / longior quam sit necesse. Sed quem
quaeso non ultra casam (quod aiunt) / verba ista Christi, / tam
severa, / tam minacia, / rursusque in aeternae vitae spem tam efficacia
producerent? Ceterum (quod ad praesentem locum pertinet) ex his
verbis videmus / graviter hic admonitum Petrum / ne zelo suo ad
impediendam Christi mortem amplius abuteretur.


Attamen ecce de integro quam tunc tantum verbo nisus est dissuadere,
nunc aggreditur eodem zelo feroci pugna depellere. Sed
Christus tamen quia malum quod fecit Petrus / fecit affectu bono, /
simul quia tendens ad passionem undique se gessit humiliter, /
arguere nolebat acriter, sed primum ratione corripuit, / dein denuntiatione
peccati, / postremo vero declaravit etiam / quam non
egebat aut ab illo defendi (si mori nollet) aut ullo mortali praesidio,
neque enim defuturum Patrem (si vellet hoc ipse petere), qui
adversus homunciones istos, qui eum capturi venerant, / periclitanti
sibi / validam et invictam aciem angelos e caelo mitteret.
Primum igitur, ut dixi, feriendi zelum obiecta ratione reverberat:
" ' Calicem (inquit) quem dedit mihi Pater non vis

ut bibam illum? ' Tota vita mea fuit hactenus oboedientiae forma / et
exemplar humilitatis. Quid frequentius docui? Quid efficacius?
Quam parendum magistratibus, / honorem deferendum parentibus, /
reddenda Caesari quae sua sunt, et quae sunt sua Deo, / et nunc quum
absolvendum est opus meum, / et summa tandem manus admovenda, /
telam illam pulcherrimam quam tamdiu texui, / tu me vis scilicet
reiecto calice quem Pater porrigit, / ilicet totam retexere, / et Filium
hominis Patri non oboedire Deo?"
Deinde Petrum docet peccatum esse quod percussit gladio, /
atque id exemplo docet legum etiam saecularium. "Omnes enim,"
inquit, "qui acceperunt gladium, / gladio peribunt." Si quis enim

absque legitima potestate / vel gestare gladium deprehenderetur
hominis occidendi causa, / Romanis legibus (quibus iam et Iudaei
suberant) eo fere loco habebatur, / quo is qui occidisset. Quanto
igitur ad id accedit propius / qui et educit et percutit? Neque enim
tum Petrum putaverim in trepida illa consternatione tam circumspectum /
ut de industria vitato Malchi capite / ipsam tantum
collinarit auriculam, / ut non occideret scilicet sed perterrifaceret.
Quod si quis forte contendat / cuique esse licitum, / adhibita
etiam vi, / grassatores noxios ab innocente depellere, / longiorem ea
res disquisitionem postulat quam hic locus commode possit ferre.

Certe quamquam affectus in Christum pius fecit ut Petrus peccarit
excusatius, / legitimam tamen ei defuisse pugnandi potestatem,
abunde declarat illud, / quod olim Christus eum tam severe monuerat,
ne passionem eius et mortem, / non solum nulla vi, sed ne verbo
quidem niteretur impedire.
Post haec ex eo quoque Petri retundit impetum quod eius defensionem
docet rem esse supervacaneam. "An putas," inquit, "quia
non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plusquam
duodecim legiones angelorum?"
De sua potestate subticet, / de Patris in se favore gloriatur.
Siquidem, dum ad mortem tenderet, / noluit de semet loqui sublimia /
neque tum praedicare cum Patre sibi potestatem parem, / sed ut

declararet neque Petri se neque mortalis cuiusquam auxiliis indigere,
/ auxilium caelitum indicat (si vellet poscere) praesto futurum
protinus / ab omnipotente Patre. "An putas," inquit, "quia non possum
rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim
legiones angelorum?," perinde ac si diceret, "Si id te docere non potest
auxilio tuo non egere me, / quod totam turbam hanc (adversus
quam si me sperares tuis te viribus posse defendere miserabiliter
insanires) oculis me vidisti tuis / absque tactu sola voce prosternere, /
at recogita saltem tecum, / cuius me Filium esse confessus es quum
quaerenti

mihi vos, "quem me esse dicitis," e caelo doctus ilico respondisti, / "tu es
Christus Filius Dei vivi. Ergo quum Dei me Filium esse / ipsius revelatione
cognoscis, / quumque nescire non possis / mortales parentes
filiis suis non deesse, / putas quod si mori mea sponte non vellem, /
caelestis Pater meus vellet deesse mihi? putas quod si id vellem rogare /
non esset exhibiturus mihi plus quam duodecim legiones angelorum, /
nec id procrastinaturus / sed repraesentaturus modo? Adversus quot
legiones angelorum, quomodo posset consistere misera ista cohors
homuncionum? qualium legiones decies

duodecim non auderent in unius angeli vultum iratum respicere.
Post haec rursum Christus ad primum revertitur, / ut in quo
praecipua vis negotii verteretur. "Quomodo ergo (inquit) implebuntur
scripturae quia sic oportet fieri?"
Plenae sunt scripturae vaticiniis de Christi morte, / plenae passionis
eius et redemptionis humanae mysteriis, / quae non nisi Christi
passione futura fuit. Ne Petrus ergo aut alius umquam quisquam
tacite sic mussaret secum, / "Si potes Christe tot a Patre legiones
impetrare, quare non petis?," ait, " ' Quomodo ergo implebuntur scripturae
/ quia sic oportet fieri? '

quum ex scripturis intelligas unam hanc esse viam iustissima Dei
sapientia decretam, / qua genus humanum perditam instauretur
ad gloriam, / si ego nunc rogarem efficaciter, / ut morti me Pater
eriperet, / quid aliud facerem / quam id ne fieret niterer quod
facturus veneram? Nam angelos propugnatores e caelo devocare
mihi, / quid aliud fuerit quam totum genus humanum (quod venio
redempturus in caelestem gloriam) e caelo prorsus excludere? Non
ergo nunc adversus Iudaeos impios gladius depugnat tuus, / sed
impugnat potius / universum genus humanum /

quando scripturas impleri vetas et calicem quem dedit mihi pater
(quo naturae labem ipse labis expers et immunis expurgem) non vis
ut bibam illum."
Sed nunc vide mitissimum Christi pectus, qui non satis habuit
percutientem compescere sed ut nobis daret exemplum reddendi
pro malo boni, / decussam persecutoris auriculam tetigit ac restituit
sanam.
Nullum opinor corpus tam plenum est anima sua / quam sacrae
scripturae littera / spiritalibus plena mysteriis. Siquidem, ut nullam
in corpore partem datur tangere cui non inest anima, / quae vitam
sensumque praebet particulae, / sic nulla est in scriptura tota / tam
crassa et corporea (ut ita loquar) historia

quin spiritali vivat animata mysterio. Non est ergo quod in aure
Malchi praecisa Petri gladio rursusque Christi manu restituta solam
spectemus historiam (ex qua tamen ipsa possumus salutaria documenta
discere) sed inspiciamus praeterea velatum sub historiae
littera salutare sacramentum Spiritus.

Malchus igitur quum in Hebraea lingua significet quod in Latina
rex / rationem nobis non absurde figurat. Ratio enim tamquam rex
regnare debet in homine, / regnatque vere / quum in obsequium
fidei se captivans Deo servit cui servire regnare est. Pontifex vero,
qui cum sacerdotibus suis cum Pharisaeis et scribis et senioribus
populi deditus erat superstitionibus pravis, / quas cum lege Dei
miscuerat, et praetextu pietatis oppugnabat pietatem / et verae
religionis auctorem studebat amoliri, / recte nobis repraesentat, / cum
suis sequacibus, impios haeresiarchas, pestiferae superstitionis antistites.
Rationalis igitur animus quoties adversus veram Christi fidem
insurgens / semet addicit haeresibus, / fugitivus Christi, / haeresiarchae
servus efficitur, / cuius

errores devios a daemone seductus insequitur. Is ergo sinistram
servans, qua sinistras auscultat haereses, / qua fidem audire veram
debet, / dextram perdit auriculam, / sed non eodem affectu semper /
nec semper effectu pari. Interdum enim animi destinata malitia
quidam se vertunt ad haereses. His auricula non impetu praescinditur
sed mora sensimque diabolo suum virus inspirante putrescit et concretis
purulentis partibus (ne quid intus penetrare possit boni)
thrombo meatus obturat. Tales heu miseri vix umquam redduntur
integri. Partes enim quas cancer depascens exedit / funditus interierunt
/ nec restat quod reponatur quicquam.

Auricula vero subito praecisa impetu, quae non satis circumspecto
zelo tota rotatur in terram, / designat eos, qui quodam affectu
repentino victi / falsa veri specie avertuntur a vero, / quidam
etiam decepti bono zelo, qua de re loquitur Christus, "Erit tempus
quum omnis qui vos etc. obsequium se praestare Deo."
Talium typum Paulus referebat apostolus. Quidam vero, terrenis
affectibus interturbata mente, / aurem a caelesti doctrina praecisam /
iacere patiuntur in terra. Sed talium miseriam saepe miseratur Christus
/ auremque subito impetu aut in expenso zelo decussam /

sua manu tollit de terra capitique / suo tactu reglutinat, / et auscultandae
doctrinae verae / rursus reddit idoneam. Scio ex hoc uno
loco per antiquos patres, dum alius aliud reperit Sancti Spiritus
adiuvante gratia eruta diversa mysteria, sed mihi propositum non
est omnia recensere, quae res historiae seriem hiatu nimio diduceret.
"Dixit autem Iesus ad eos qui venerant, principes sacerdotum, et
magistratus templi, et seniores, "Tamquam ad latronem existis cum
gladiis et fustibus / comprehendere me, / quum cotidie fuerim
vobiscum in templo et sedebam docens et non me tenuistis, / non
extendistis manus in me.

Sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum."
Dixit ista Christus ad eos qui venerant principes sacerdotum et
magistratus templi et seniores. Sed hic nonnullis inicit scrupulum
quod Lucas evangelista commemorat Iesum haec ad principes sacerdotum
et magistratus templi et seniores populi dixisse / quum reliqui
evangelistae sic rem recenseant ut non ipsos quidem venisse sed
cohortem scribant et ministros misisse.
Hunc nodum ita solvunt aliqui / quod Iesus illis quidem dixit /
quum eis diceret

quos illi miserant. Sic enim solent et principes inter se per legatos
loqui / et privati passim per internuntios. Ita Domino dicimus /
quicquid eius ad nos ministro misso narramus, quod illi narratum
sibi / vicissim renuntient ero.
Ego certe (quamquam hoc responsum non improbo) libentius
tamen illorum accedo sententiae / qui sentiunt Christum ista comminus
principibus sacerdotum, / magistratibus templi, / et senioribus populi, /
ore ad os locutum. Lucas enim non ait Christum haec

ad omnes sacerdotum principes, / neque ad omnes templi magistratus, /
nec ad omnes populi seniores haec dixisse, / sed ad eos tantum qui
venerant. / Quibus verbis aperte satis videtur indicare / quod, quamquam
ab universis pariter collectis in consilio / cohors et ministri ad
comprehendendum Christum communi nomine destinati sunt, / ex
omni tamen ordine, / tam seniorum, / Pharisaeorum, / quam principum, /
aliqui venerunt simul. Quae sententia cum Lucae verbis ad amussim
congruit / et ex evangelistis reliquis nullius

narrationi repugnat.
Principes ergo sacerdotum, Pharisaeos, et seniores populi compellans,
Christus / tacite commonet eos / ne suis ipsorum viribus aut
sollertiae deputarent / quod eum tum comprehenderent, / neve
tanquam re callide et versute gesta / (quod infeliciter felices in malo
solent) stolide gloriarentur. Non enim ipsorum stulte commentas
machinas / (quibus veritatem laborabant opprimere) contra ipsum
potuisse quicquam promovere, sed profunda Dei sapientia provisum
et statutum tempus / in quo princeps huius mundi /

generis humani male partam praedam, / dum per nefas retinere
studet, / falsus per fas amitteret. Nam alioqui docet Christus / quam
nihil illis opus fuerat proditoris operam emere, / noctu venire cum
lanternis et facibus, / cum cohorte globatos aggredi, / gladiis armatos
et fustibus, / quem ante totiens poterant / absque sumptu, / sine
labore, / nulla noctis vigilia, / nullo armorum strepitu, / sedentem et
docentem in templo comprehendere.
Quodsi gloriarentur secum / velut providenter

ab ipsis re disposita dicantque (quod Christus ostendit fuisse facile)
valde fuisse difficile, / nec potuisse confici nisi magno cum periculo /
propter tumultum populi, / bona pars eius discriminis nuper emerserat
resuscitato Lazaro. Nam prius haud semel usu venerat / ut,
quamquam propter virtutes amaretur admodum / et valde suspiceretur
a populo, / tamen qui capere eum conabantur et occidere / adeo
non fuerint a turbis in periculo, / ut nisi ipse sua potestate per medium
illorum pertransisset / turbam viderentur socios habituri facinoris.
Tam incertum est semper / et in deterius ilico pronum vulgus.
Denique quam facile contemni possit populi in quemquam favor /
et inde consurgens metus / paulo post eventus docuit, quum simul
atque captus est, / populus non

ante clamavit alacrius, "Benedictus qui venit in nomine Domini," et,
"Hosanna in excelsis," / quam tum furiatus exclamavit contra, / "Tolle,
tolle, crucifige eum."
Igitur ad id usque tempus fecerat Deus / ut qui eum capere
cupiebant vanos sibi metus fingerent / et ibi trepidarent timore ubi
non erat timor. Nunc vero quum venisset tempus idoneum quo
mortales universi / per unius acerbam mortem redimerentur /
(quotquot id vere vellent) ad aeternae vitae dulcedinem, / stolidi sibi
videbantur homunculi callido id curasse consilio quod omnipotentis

Dei providentia (sine qua nec passer cadit super terram) misericors
ab aeterno praescripserat.
Quod ut ostenderet eos stulte facere / scirentque adversus eum / nec
proditoris fraudem, / nec ipsorum callide structas insidias, / nec
Romanorum robur, / nisi se permittente, / quicquam potuisse proficere, /
inquit, "Sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum." Quae
Christi verba / ratione valida Matthaeus evangelista confirmans,
"Hoc autem totum (inquit) factum est ut implerentur scripturae
prophetarum."
Ubique scatent apud prophetas vaticinia de morte Christi:
"Tamquam agnus ad occisionem

ductus est / et non est auditus in plateis clamor eius." "Foderunt
manus meas et pedes meos." "His plagatus sum in domo eorum qui
me diligebant." "Et cum iniquis deputatus est." "Vere languores
nostros ipse portavit." "Livore eius sanati sumus." "Ab iniquitatibus
populi mei ductus est ad mortem." Pleni sunt prophetae de
Christi morte praedictionibus apertissimis, / quae quum frustrandae non
essent, / consequens erat non tam ab humano rem pendere consilio /
quam ab ipso qui istud ab aeterno praeviderat praeordinaratque
futurum (a Patre videlicet Christi, / pariterque ab ipso Christo, / et
Sancto utriusque Spiritu, / quorum trium opera semper

ita conspirant in unum, / ut nullum sit extrinsecus unius opus ex
illis / quod non ex aequo sit omnium trium). Provisa et praescripta
maxime congrua perimplendi tempora. Pontifices ergo et sacerdotum
principes, / scribae, / Pharisaei et seniores populi, / denique
magistratus omnes exsecrabiles et profani quum se regnare gloriabantur
in consiliis suis quod tam callide Christum caperent, / nihil
fecerunt aliud / quam amentes et caeci malitia, / magno cum malo suo, /
magno cum aliorum bono, / in Christi mortem momentaneam, / in
generis humani vitam felicissimam, / in Christi semper duraturam
gloriam, / optimae et indeclinabili omnipotentis Dei voluntati, / non
Patris modo et Sancti Spiritus, sed pariter etiam Christi, / nescientes et
ignari sedulo subservierunt.

Ait igitur illis Christus, / " ' Sed haec est hora vestra et potestas
tenebrarum. ' Antehac quum me valde odissetis / quum perdere
valde velletis, / quum (nisi vetuisset potestas quae de caelo est) minore
negotio potuissetis tamen adeo me non tenuistis in templo, / ut ne
manum quidem in me extenderitis. Quid ita? Nimirum quia nondum
tempus et hora venerat, / non quam caelestia sidera, / non quam
vestra sollertia, / sed quam Pater meus inscrutabili consilio non
absque mea ipsius voluntate praescripserat. Quaeritis quando? Non
ab Abrahae temporibus, / sed ab aeterno. Nam ab aeterno apud
Patrem, antequam Abraham fieret, Ego sum. Haec est igitur hora
vestra et potestas tenebrarum. Haec est brevis hora permissa vobis /

et potestas indulta tenebris / ut quod hactenus facere permissi non
estis in luce, / nunc harpyiae, / bubones, et striges, vespertiliones, nicticoraces
et noctuae, / Stygiae paludis aviculae, / rostris, unguibus,
dentibus, et clamore stridulo, / tumultuantes incassum, / me involetis
in tenebris. In tenebris estis quum mortem meam viribus vestris
adscribitis. In tenebris erit et praeses ipse Pilatus / quum se gloriabitur
habere potestatem vel dimittendi vel crucifigendi me. Etenim
quamquam gens mea et pontifices mei me tradituri sunt ei, / non
haberet tamen

potestatem adversus me ullam, / nisi datum ei fuerit desuper. Atque
ideo, qui me tradent illi, maius peccatum habent. Sed haec est hora et
potestas brevis tenebrarum. Et qui vadit in tenebris nescit quo
vadit, / neque vos videtis, neque scitis quid facitis, / eoque precabor et
ipse, ut, quod in me designatis, ignoscatur vobis. At non ignoscetur
omnibus, / nec omnes excusabit caecitas. Nam ipsi vobis tenebras
facitis. Ipsi lumen exstinguitis. Ipsi primum vobis, / post et aliis, /
oculos ambos effoditis, / ut caecos caeci ducatis, / donec ambo cadatis
in foveam. Haec est brevis hora vestra. Haec est amens et impotens
potestas tenebrarum, / qua

nunc armati comprehendetis inermem, / truculenti mitem, / nocentes
innocuum, / proditor Dominum, / homunciones Deum.
"At non in me dumtaxat vobis nunc, / sed et in discipulos meos
aliis adversus alios / praesidibus dabitur et Caesaribus hora similis et
potestas tenebrarum brevis, / potestas vere tenebrarum inquam.
Nam ut mei quae perferent aut quae loquentur, / nec suis perferent
viribus, / nec loquentur ex se, / sed viribus vincentes meis / in patientia
sua possidebunt animas suas, / et Spiritus erit Patris mei qui loquetur
in illis, / ita, qui tribulabunt et occident eos, / nec facient quicquam
nec loquentur ex sese, /

sed princeps tenebrarum, qui iam venit / et in me non habet quicquam, /
in illorum tyrannorum et tortorum pectora / suum virus
inspirans, / suas vires ad breve permissum tempus exseret exercebitque
per illos. Atque ideo commilitonibus meis non erit colluctatio
adversus carnem et sanguinem, / sed adversus principes et potestates /
adversus mundi rectores tenebrarum harum, / contra spiritualia
nequitiae in caelestibus. Sic Nero nascetur in quo tenebrarum princeps
occidet Petrum, / illique adiunget (qui adhuc contra me spirat) nondum
Paulum. Sic alii Caesares et eorum praesides adversus alios ex
meo grege discipulos / per

tenebrarum principem consurgent. Sed quum fremuerint gentes
et populi meditati sint inania, / quum astiterint reges terrae et
principes in unum convenerint / adversus Dominum et adversus
Christum eius, / vincula conantes dirumpere et a se iugum perquam
suave proicere, quod in eorum cervicosa colla per pastores suos pius
imponet Deus, / qui habitat in caelis irridebit eos, / et Dominus subsannabit
eos. Qui sedet non (ut terreni principes) in curuli sella, / pedes
paucos elevatus a terra, sed qui ascendit super occasum, / qui sedet
super Cherubim, / cui sedes caelum est, / cui terra scabellum pedum
eius est, / Dominus nomen illi.

Ille rex regum est, / et dominus dominantium, / rex terribilis, / qui
aufert spiritum principum. Hic loquetur ad eos in ira sua, / et in
furore suo conturbabit eos. Constituet Christum suum, Filium suum
quem hodie genuit, / regem super Sion montem sanctum suum, /
montem qui non commovebitur. Pedibus eius tamquam scabellum
subiciet omnes inimicos eius. Qui conabantur eius vincula rumpere
et iugum a se proicere, / invitos reget eos in virga ferrea / et tamquam
vas figuli confringet eos. Adversus eos et eorum instigatorem,

tenebrarum principem, / discipuli mei confortabuntur in Domino; /
et induti armaturam Dei, / succincti lumbos suos in veritate, / induti
loricam iustitiae, / calceati pedes in praeparationem evangelii pacis, /
sumentes in omnibus scutum fidei, / et assumentes galeam salutis, / et
gladium spiritus, / quod est verbum Dei, / virtute induentur ex alto; /
stabuntque adversus insidias diaboli, / sermones videlicet mollitos
quos per ora persecutorum proferet, / ut eos per blanditias a via
veritatis avertat; / adversus apertos insultus Satanae in die malo
resistent: / ignea omnia nequissimi Satanae tela

per satellites eius immissa, / fidei scuto circumdati, / effusis in oratione
lacrimis, / et exundante sanguine, / in agone passionis exstinguent; /
eoque modo cum cruce sua me secuti, / devicto tenebrarum principe
diabolo, / subpeditatis Satanae terraceis satellitibus, / triumphali
curru sublimes, / pompa mirabili, / martyres intrabunt caelum. At vos,
qui malitiam nunc exercetis in me et vestram imitatura malitiam
pestilens posthac progenies, / et viperarum genimina

(qui simili malitia sine paenitentia grassabuntur in meos) aeterna cum
infamia detrudemini / in ardores tenebrosos tartari. Sed interim
vobis permissum est vestram exserere et exercere potentiam, qua ne
nimium tamen gloriemini, / memineritis eam breviter finiendam esse.
Non enim sempiternum saeculum est, / quod vestrae libidini permittitur /
sed instar horae brevis propter electos tempus abbreviatum, / ne
ultra temptarentur quam possent ferre. Igitur non diu futura, / non
diu duratura est hora haec vestra / et potestas tenebrarum ut quae
tantum praesentis locum obtinet, / quod semper est instantaneum /
quippe quod

et praeteritum perdidit et futurum non attigit. Hac igitur hora vestra,
quae tam brevis est, / ne quid inde vobis pereat, / protinus abuti
pergite, / et quia me ad perdendum quaeritis, / quod facitis cito facite, /
me statim comprehendite, sed sinite hos abire."
"Tunc discipuli, relicto eo, omnes fugerunt."

De fuga discipulorum
"Tunc discipuli, relicto eo, omnes fugerunt."
Vel ex hoc loco facile possis perspicere quam acclivis et ardua virtus
patientia est. Multi siquidem animos inducunt suos ut mortem fortiter
indubitatam maneant modo ferientes liceat referire et illatis vicissim
vulneribus animo morem gerere. Ceterum adempto prorsus ulciscendi
solatio, / mortem tam patienter ferre ut non modo non referias
sed ne pro verbere quidem verbum iratum referas, / id demum
certe virtutis celsae tam sublime fastigium est ut nec apostoli adhuc

tam firmi fuerint ut eo suffecerint ascendere. Nam et hi (memores
nimirum magnifice se pollicitos morituros potius cum illo quam
defecturos) eo usque saltem perdurarunt ut, si daretur dimicando
cadere, / mori se paratos omnes profiterentur; / Petrus vero ipsa etiam
re, (edito in Malchum specimine) declararit. At posteaquam Servator
nec pugnandi licentiam nec repugnandi potestatem dedit,
"relicto eo, omnes fugerunt."
Mihi quidem aliquando dubitare subiit, quum Christus, ab oratione
divertens apostolos, inviseret inveniretque dormientes,

utrum ad utramque classem se contulerit an ad eos dumtaxat quos
longius provexerat ac sibi locarat proximos. Verum nunc nihil
prorsus dubito quin omnes fuerint qui dormierunt, quum haec
evangelistae verba considero, quod eo relicto omnes fugerunt. Quum
enim vigilare debebant et orare (quod toties eos monuit Christus)
ne intrarent in tentationem, / dormiendo dederunt tentatori locum
ut nutantes et incogitantes eorum voluntates vel ad pugnandum vel
fugiendum quam ad patiendum paratiores faceret; /

atque ideo relinquentes eum omnes fugerunt impletumque est illud
Christi verbum, "Omnes vos hac nocte scandalum in me patiemini," et
simul illud prophetae vaticinium,


"Adulescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone
super nudo, et ille, reiecta sindone, nudus profugit ab eis." Adulescens
iste, qui fuerit, pro certo non est compertum. Sunt qui putent
Iacobum fuisse illum, qui vocabatur frater Domini, quique ' Iusti'
cognomine insignitus est. Alii Ioannem autumant evangelistam, qui
Domino semper amore quodam praecipuo dilectus est et quem adhuc
adulescentiam non

excessisse vita eius argumentum facit tam multos annos post Christi
mortem superstitis. Defunctus est enim (Hieronymo teste) anno post
passionem Domini octavo supra sexagesimum. Non desunt tamen ex
antiquis scriptoribus qui adulescentem hunc fuisse scribant nullum
ex apostolis sed quendam e ministris illius familiae in qua Christus ea
nocte celebrarat Pascha. Et ego certe sic sentientibus facilius inclinor
ut assentiam. Nam (ut omittam quod mihi non videtur verisimile

apostolum pro vestitu sola usum sindone praesertim sic discincta ut
subito posset abici) movet me in eam partem ipse contextus historiae,
tum verba ipsa narrantis. Siquidem ex his qui censent eum fuisse
aliquem ex apostolis, praecipua pars inclinat in Ioannem. Sed id ne
mihi videatur admodum probabile eiusdem Ioannis haec verba faciunt:
"Sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus. Discipulus
autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium
pontificis. Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus
alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae

et introduxit Petrum." Qui scribunt fuisse beatum evangelistam,
qui Christum sequens, quum prehenderetur, effugit, in eo nonnihil
haerent quod abiecta sindone profugit nudus / quae res pugnare
videbatur cum his quae consecuta sunt / nempe quod in atrium
pontificis introierit / quod Petrum introduxerit (nam hunc fuisse
evangelistam omnes consentiunt) ac demum secutus sit usque ad
locum crucis / crucifixo denique quum Christi matre dilectissima virgo
purus cum virgine purissima pariter astiterit sibique ab ipso commendatam
acceperit deinceps in sua nec dubium

quin hoc toto tempore atque his locis omnibus amictus indumento.
Christi enim fuit non Cynicae sectae discipulus eoque tametsi
prudentia satis eum docuit non esse refugiendam corporis nuditatem
sicubi res eam flagitet aut exigat necessitas tamen ut gratis ultro
prodiret nudus in conspectum publicum virgineus opinor non est
passus pudor. Sic igitur ex hac angustia se explicant ut dicant eum
alio divertisse interea et se vestivisse denuo / qua in re non decrevi
contendere sed mihi

tamen non fit veri simile praesertim quum hic eum videam perpetuo
secutum cum Petro et cum Iesu simul introiisse in domum Annae
qui socer erat pontificis.
Ceterum ut his accedam qui adulescentem hunc nullum ex apostolis
esse censent sed quendam e ministris diversorii illud me valde
commovet quod evangelista Marcus fuga dilapsos apostolos et
restantem tamen hunc adulescentem sic inter se connectit, / "Tunc
discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt. Adulescens autem
quidam sequebatur eum. "

En apostolos aufugisse dicit non quosdam sed omnes / mansisse vero
secutumque Christum non ex apostolis quemquam (quippe qui
iam omnes fugerant) sed adulescentem quendam / hoc est (ut videtur)
ignotum cuius nomen aut ignoravit / aut commemorare non censuit
opere pretium. Hic igitur adulescens ut mihi quidem videtur et antea
permotus Christi fama et nunc dum discumbenti cum discipulis
inferret esculenta

praesentiam contemplatus arcano tactus afflatu Spiritus imbibit
charitatem deinde studio verae pietatis illectus exeuntem foras a
cena paulo fortasse longius ab apostolis sed cum apostolis tamen
consecutus est reseditque et surrexit cum illis denique superveniente
turba simul se cum illis immiscuit. Super haec quum illos omnes
inter torpentium manus militum suus quemque terror abstulisset hic
adulescens eo fidentius

ausus est manere quod amorem suum meminerat quo ferebatur in
Christum nondum cuiquam cognitum. Sed quam difficile est dissimulare
quum ames? Adulescens hic quamquam iam illorum immixtus
turbae qui Christum habebant odio tamen ita semet passu gestu
quoque prodidit ut omnibus palam fecerit Christum desertum a
ceteris non animo persequendi se sed obsequendi sequi. Quum
igitur advertissent tandem reliquos omnes ex Christi comitatu fugisse
in unum hunc quem restitasse vident Christumque

adhuc ausum sequi rapide coniciunt manus. Quae res mihi satis
manifestum facit idem in apostolos omnes decrevisse eos sed attonitos
amisisse subito ne frustraretur illud / quod Christus praecipiendo
praedixerat, "Sinite hos abire. " Quod verbum Christus non ad solos
pertinere volebat apostolos quos elegerat quamquam ad illos voluit
pertinere praecipue / sed quo benignitas eius porrigeretur uberior ad
hunc adulescentem voluit id pertinere praeterea / qui non arcessitus
in sanctum comitatum suum / sua sponte subsecutus irrepserat

atque hoc pacto Christus et magis exserebat occultam potestatem
suam et magis prodidit imbecillitatem turbae quae non solum
amisit improvidens undecim quos abire gravatim ferret sed ne
unum quidem adulescentem omnes retinere poterant cui et manus
iniecerant et quantum licet coniectura consequi / agmine suo vallaverant.
Nam "et tenuerunt eum et ille reiecta sindone nudus profugit
ab eis. " Neque certe quicquam dubito quin ut Christum ea nocte
subsecutus est nec nisi post fuga

digressos apostolos ultimus avelli potuit idque iniectis manibus et
rigide facta vi sic ubi primum aperuit se occasio in Christi gregem
redierit modoque cum Christo vivat in sempiterna gloria ubi Deum
precor speroque fore ut aliquando vivamus cum illo. Tum quis
fuerit ab ipso cognoscemus multaque eius noctis alia quae scriptis
comprehensa non sunt summa cum suavitate pernoscemus exactius.

Interea quo tutius ac facilius illuc nobis iter fiat haudquaquam
parum proderit / si ex discipulorum fuga priusquam prenderentur /
et huius adulescentis effugio postquam prehensus est / animae nostrae
consilia salutaria decerpentes / viatici vice nobiscum portemus in
via. Admonent enim nos antiqui patres ecclesiae ne quisquam
nimium suis confisus viribus ultro semet temere mittat in peccandi
periculum. Quod si qua forte quispiam in eum locum venerit ubi
sentit impendere discrimen ne contra Deum vi cogatur offendere
faciat quod hic fecerunt

qui captionem fuga praevenerunt. Nec tamen haec eo dicta sunt ut
apostolorum fuga laudetur utpote quam Christus etsi misericors
indulserit eorum infirmitati tam longe tamen abest ut laudarit ut
etiam scandalum illis illam fore eadem nocte praedixerit. Verum si
nos sentimus animo parum firmos tunc hactenus eorum illam fugam
omnes imitemur quatenus sceleris admittendi periculum fugere sine
scelere possumus. Alioqui enim

si quis tunc aufugiat cum aut suae salutis causa aut suorum
quorum curam sibi commissam videt Deus eum stare iubet et
confidere / hic (nisi forte propter praesentem vitam facit, immo si
propter praesentem vitam facit) facit omnino stolide. Quid enim
stolidius quam breve tempus et miserum aeternae felicitati praeferre.
At si propter futuram vitam facit quoniam videlicet fugit ne Deum
cogatur offendere et pessime simul facit et stolidissime. Est enim
desertoris semper immensum facinus

cui quum adiuncta sit desperationis immanitas transfugae scelus
exaequat. Nam quid potest excogitari deterius quam desperato Dei
praesidio locum in acie quem tibi tuendum Deus tradidit hosti
fugientem prodere? Praeterea quid insanius quam ne forte peccare
te contingat si manseris ideo certum designare flagitium fugiendo?
Ceterum quando fugere Deo non offenso licet / ibi nimirum tutius est
maturandae fugae consilium quam cunctando captum, in horrendi
criminis discrimen cadere. Facilis enim res est et (ubi fas est) tuta,
tempestive fugere / difficilis vero et periculosa pugnare. Verum
enimvero adulescens iste suo nos exemplo docet quodnam genus

hominum illud sit quod diutius possit minore cum periculo subsistere
et si contigerit capi ex ipsis etiam manibus capientium facile
possit evadere. Nam is adulescens quamquam post omnes restitit
Christumque tam diu subsecutus est quoad iniectis manibus
tenuerunt eum tamen quia non erat variis indutus vestibus sed
tantum sola simplicique sindone nec in illam ipsam quidem vel
insutus vel infibulatus / sed superiecta neglegenter amictus super
nudo / nimirum sic ut facile posset excutere / subito reiecta et in

capientium manibus illic relicta sindone nudus aufugit ab eis et
nucleum auferens reliquit pignori putamina.
Quid hoc figurat nobis? Quid inquam aliud quam quod non aliter
ac ventricosus quispiam et obeso tardus abdomine aut is qui densa
vestium sarcina vadit onustus / ineptus redditur ad incitatum
cursum / sic ingruente tribulationis angustia vix vir ille potest inde
fugere qui multis opum sacculis circumcinctus est.

At nec is quidem celerem umquam cursum conficiet qui veste
quantumvis tenui nodis in arctum tracta sic incingitur ut libere spirare
non possit. Facilius etenim fugiet qui magnam gestans cito potest
abicere quam si quis admodum parvam sic alligatam habeat in
cervice ut eam necesse sit quocumque procurrat ferre. Videre licet,
rarius quidem istud quam vellem sed (laus sit Deo) videre licet
interdum homines apprime divites qui potius parati sint pariter
universa perdere quam offenso Deo quicquam servare cum scelere.
Hi vestes multas habent sed quia

non sunt incincti quum periculum fugam suadet facile reiectis
vestibus effugiunt. Contra vero videmus quosdam et hos multo
plures quam vellem quibus quum tenue contigerit indumentum et
perquam curta supellex ita tamen ad inopes illas opes suas suos
ferruminarunt affectus ut potius quam se patiantur ab illis distrahi
cutem a carne facilius possis avellere. Talis fugam capescat oportet
in tempore. Nam si semel apprehensa veste teneatur peribit ipse
potius quam relinquat sindonem. In summa docemur adulescentis
huius

exemplo propter orientes tribulationes subitas et ex improviso
ingruentia pericula ne forte res fugam postulet semper ut parati
simus nec ita variis vestibus onusti nec una quidem sic infibulati
quin quum res urgeat abiecta sindone, nudi possimus effugere.
Quin si cui paululum prospicere adhuc libet longius videre potest
in hoc adulescentis facto commendatum nobis documentum adhuc
multo fortius. Siquidem vestimenti vice corpus animae est. Anima
corpus induit quum ingreditur mundum / corpus exuit

quum moriens hinc egreditur. Tum quanto corpore vestis vilior est
tanto est anima corpore pretiosior nec minus furiose fecerit qui
animam impendat corpori, quam si quis sic insaniat, ut corpus optet
potius quam pallium perdere. Nam de corpore quidem Christus sic,
"Nonne corpus est inquit plus quam vestimentum? " Sed quanto plus
animam praedicat? "Quid prodest, " inquit, "tibi, si universum mundum
lucreris / animae vero tuae detrimentum patiaris aut quam commutationem
dabit homo pro anima sua? Dico autem vobis amicis
meis ne terreamini ab his qui occidunt

corpus et post haec non habent amplius quid faciant. Ostendam
autem vobis quem timeatis. Timete eum qui postquam occiderit,
habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis hunc timete.
Admonet ergo nos hoc adulescentis exemplum cuiusmodi nobis
debeat animae nostrae vestimentum corpus adversus tales necessitates
esse ne sit videlicet obesum luxu libidine diffluens sed velut sindon
tenuis crassitiem scilicet exhauriente ieiunio / tum cui non ita forti

constringamur affectu quin ubi Dei causa postulet libenter possimus
abicere. Hoc nos docet adulescens iste qui quum teneretur ab impiis /
potius quam facere aut dicere quicquam cogeretur quod honori
Christi posset adversari relicta sindone nudus aufugit ab eis. Fecit
huic adulescenti simile alius olim adulescens prior sanctus et innocens
patriarcha Ioseph insigne documentum posteris non setius ab incesti
stupri periculo quam ab intentata caede fugiendum. Illum enim
quod esset facie pulchra et decorus aspectu Phutipharis uxor cuius
domui servus praefectus est

oculis in eum coniectis adamavit / eoque furoris tandem, insana
libidine percita provehitur ut non vultu tantum verbisque impudens
ultro se iuveni offerret abhorrentemque illiceret sed et detrectanti
manibus iniectis prehensa veste viro mulier proh pudor inferret vim
at ille quum mori mallet quam nefarium scelus admittere sciretque
simul quam periculosum sit contra praesentem veneris copiam
comminus inire conflictum nec illam tutius quemquam posse quam
fugiendo vincere in adulterae manu relicto pallio celeri fuga sese
proripuit foras.

Ceterum nobis quod institui dicere non pallium non toga non
tunica non aliud eiusmodi vestimentum corporis sed animae quoque
vestis corpus ipsum potius quam flagitium admittamus abiciendum
est. Nam si id studemus peccando servare perdimus et animam
simul amittimus. Sin ob amorem Dei patienter sustinemus amittere
quemadmodum anguis pellem veterem quem opinor senectam
vocant spinis et tribulis affricatam exuit et relinquens in saepibus
nitidus et iuvenescens egreditur

ita nos Christi consilium sequentes prudentes scilicet sicut serpentes
effecti corpus hoc vetustum velut anguinam senectam inter spinas
tribulationis effricatum ob amorem Dei relinquentes in terris nitidi
nimirum et iuvenes numquam post illa sensuri senium propere subvehemur
in caelum.

De Christi captione
"Tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum. Cohors autem et
tribunus et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum et tenentes
ligaverunt et adduxerunt eum ad Annam primum. Erat enim socer
Caiphae. Erat autem Caiphas qui consilium dederat Iudaeis quia
expedit unum hominem mori pro populo. Et convenerunt in unum
omnes sacerdotes scribae Pharisaei et seniores. "
Quo tempore primum in Christum manus iniectae sint sententiae
doctorum evariant dum ex evangelistarum de re concordium sed
in recensendi modo variantium

(quippe quod unus anticipat alius intermissum repetit) ex interpretibus
nihil historiae veritati derogantes nihil praeiudicantes invicem /
alius aliam coniecturam sequitur. Mattheus siquidem ac Marcus eo
rem recensent ordine ut liceat conicere protinus post osculum Iudae
manus iniectas in Iesum eamque coniecturam quum alii doctores
ecclesiae non incelebres tum vir egregius Johannes Gerson in eo

opere cui titulum fecit Monatessaron (Quod opus eius dum
passionis ordinem percenseo ipse quoque in praesenti potissimum
delegi mihi) comprobat / et historiam contexendo sequitur. Quo uno
in loco tamen ipse deflectens ab illo secutus eos sum (qui quidem et
ipsi celebres auctores sunt) qui ductis ex Lucae et Ioannis narratione
coniecturis valde similibus veri censent post osculo dato regressum
ad cohortem et Iudaeos Iudam /

post prostratam Christi sola voce cohortem / post amputatam sanatamque
rursus servi summi sacerdotis auriculam / post cohibitos ne
pugnarent reliquos / post increpitum qui pugnarat Petrum / post
compellatos iterum qui tum aderant magistratus Iudaeorum denuntiatamque
quod ante non poterant capiendi tum concessam facultatem /
post apostolos omnes elapsos fuga / post adulescentem qui
quamquam captus teneri non potuit alacri nuditate servatum / tum
demum primum manus iniectas in Iesum.


Made with Concordance