The Text      



DE OPTIMO
REIPUBLICAE STATU
DEQUE NOVA INSULA
UTOPIA
libellus vere aureus,
nec minus salutaris quam festivus,
clarissimi disertissimique viri
THOMAE MORI
inclutae civitatis Londinensis civis
et Vicecomitis

ERASMUS ROTERODAMUS IOANNI FROBENIO
COMPATRI SUO CHARISSIMO S.D.
Cum antehac omnia Mori mei mihi supra modum semper placuerint, 
tamen ipse meo iudicio nonnihil diffidebam ob artissimam inter 
nos amicitiam. Ceterum ubi video doctos uno ore omnes meo subscribere 
suffragio ac vehementius etiam divinum hominis ingenium 
suspicere, non quod plus ament sed quod plus cernant, serio plaudo 
meae sententiae nec verebor posthac quod sentio palam eloqui. 
Quid tandem non praestitisset admirabilis ista naturae felicitas si 
hoc ingenium instituisset Italia? si totum Musarum sacris vacaret, 
si ad iustam frugem ac velut autumnum suum maturuisset? Epigrammata 
lusit adolescens admodum ac pleraque puer. Britanniam 
suam numquam egressus est nisi semel atque iterum, principis sui 
nomine legatione fungens apud Flandros. Praeter rem uxoriam, 
praeter curas domesticas, praeter publici muneris functionem et
causarum undas, tot tantisque regni negotiis distrahitur, ut mireris 
esse otium vel cogitandi de libris.

Proinde misimus ad te progymnasmata illius et Utopiam ut (si 
videtur) tuis excusa typis orbi posteritatique commendentur. 
Quando ea est tuae officinae auctoritas ut liber vel hoc nomine 
placeat eruditis si cognitum sit e Frobenianis aedibus prodisse. Bene 
vale cum optimo socero, coniuge suavissima, ac mellitissimis liberis. 
Erasmum filiolum mihi tecum communem, inter literas natum, fac
optimis literis instituendum cures. 
Louanii VIII Cal. Septemb. An. M.D.XVII.
GUILLIELMUS BUDAEUS THOMAE LUPSETO
ANGLO S.
Gratiam sane ingentem a nobis iniisti, Lupsete adolescentum doctissime, 
qui me porrecta mihi UTOPIA THOMAE MORI ad iucundissimae 
simul et usui futurae lectionis intentionem avertisti. Nam
cum a me dudum precibus id contendisses, id quod meapte ipse
sponte magnopere exoptaturus eram, ut THOMAE LINACRI
medici utraque lingua praestantissimi libros sex de sanitate tuenda
legerem, quos ille ex Galeni monumentis latinitate nuper ita donavit, 
vel quibus ipse potius latinitatem, ut si omnia eius auctoris
opera (quae ego instar omnis medicinae esse puto) Latina tandem
fiant, non magnopere tum medicorum schola Graecae linguae
cognitionem desideratura videatur, eum librum ex schedis

LINACRI tumultuaria lectione ita percurri (quarum mihi usum 
tantisper a te indultum summi loco beneficii duco) ut ea lectione 
multum me profecisse existimem, sed ex libri editione quae nunc a 
te sedulo procuratur in officinis huius urbis, ego maiorem etiam 
profectum mihi spondeam. Hoc nomine cum me tibi obstrictum 
esse satis crederem, ecce tu mihi velut prioris beneficii vel 
appendicem vel auctarium UTOPIAM illam MORI donasti, hominis 
in primis acris, ingenioque amoeno, et in rerum humanarum 
aestimatione veteratoris.
Eum librum cum ruri in manibus cursitando, satagendo, operis 
imperitando haberem (partim enim nosti, partim audisti villaticis 
me negotiis alterum iam hunc annum multum operae impendisse), 
usqueadeo eius lectione affectus sum cognitis et perpensis Utopianorum 
moribus et institutis ut paene rei familiaris procurationem 
intermiserim atque etiam abiecerim, cum nugas esse viderem artem 
omnem industriamque oeconomicam, omnemque omnino curam 
census ampliatricem. 
Qua tamen ipsa omne genus mortalium velut oestro quodam intestino 
et congenito exagitari nemo est qui non videat et intelligat, ut 
legitimarum prope dixerim et civilium artium ac disciplinarum eum 
esse scopum fateri necesse sit: ut tam livida quam accurata sollertia 
alter ab altero, quicum civilitatis ius ei et interdum gentilitatis 
intercedit, quippiam semper abducat, abstrahat, abradat, abiuret, 
exprimat, extundat, exsculpat, extorqueat, excutiat, excudat, subducat, 
suffuretur, suppilet, involet, legibusque partim coniventibus, 
partim auctoribus, auferat et intervertat.
Id adeo magis in eis gentibus apud quas iura quae civilia et pontificia 
vocantur amplius in utroque foro valent. Quorum moribus et 
institutis eam invaluisse opinionem nemo non videt ut homines 
cautionum prudentes, vel captionum potius, et inconsultorum 
civium aucupes, et formularum, id est excipularum opifices, ac pactilis 
iuris callentissimi, et litium concinnatores iurisque controversi, 
perversi, inversi, consulti, antistites esse iustitiae aequitatisque exsistimentur, 
solique digni qui de aequo bonoque responsitent, atque 
etiam (quad maius est multo) qui cum imperio ac potestate statuant

quid unum quemque habere, quid non habere, quatenus quamdiuque 
liceat, alucinantis id utique sensus communis iudicio, 
quippe cum plerique hominum crassis ignorantiae lemis caecutientes, 
tam aequissimam fere causam unum quemque putemus 
habere quam maxime ius postulat, aut iure subnixus est. 
Cum si ad veritatis normam et ad simplicitatis evangelicae praescriptum 
exigere iura velimus, nemo sit tam stupidus quin intelligat, 
nemo tam vecors quin fateatur si urgeas, tam ius et fas hodie ac 
iamdiu in sanctionibus pontificiis, et ius atque aequum in legibus 
civilibus et principum placitis dissidere, quam CHRISTI rerum 
humanarum conditoris instituta eiusque discipulorum ritus, ab 
eorum decretis et placitis qui Croesi et Midae acervos bonorum 
finem esse putant et felicitatis cumulum. Adeo si iustitiam finire 
nunc velis quomodo priscis auctoribus placuit, quae ius suum unicuique 
tribuat, vel nullibi eam in publico invenias, vel (si dicere id 
mihi permittam) culinariam quandam dispensatricem esse ut fateamur 
necesse sit, sive nunc imperitantium mores spectes, sive civium 
inter se et popularium affectus.
Nisi vero a germana mundique aequali iustitia (quod ius naturale 
vocant) manasse ius id contenderint, ut quo quisque plus polleat, eo 
etiam plus habeat, quo autem plus habeat, eo plus eminere inter cives 
debeat. Quo fit ut iam iure gentium receptum esse videamus ut qui 
nec arte nec industria memorabili iuvare cives suos et populares possunt, 
si modo pactiles illos nexus et contractiles nodos teneant, queis 
hominum patrimonia obstringuntur (quosque vulgus ignarum,

hominesque literis humanioribus dediti ac procul foro animi 
causa aut veritatis indagandae ergo agentes, partim Gordii vincula 
esse ducunt, partim circulatoria, nec magnopere miranda) ei millenorum 
civium censum et saepe singularum civitatum aut etiam 
ampliorem habeant, eidemque tum locupletes, tum frugi homines, 
tum magnifici conquisitores honorifice vocitentur, quippe eis saeculis, 
eis institutis, eis moribus, in eis gentibus quae id ius esse 
statuerunt ut tam summa fide atque auctoritate quisque sit quam 
maximis opibus Penates suos architectatus est ipse heredesque eius. 
Idque eo magis atque magis quo eorum adnepotes horumque rursus 
abnepotes patrimonia a maioribus parta luculentis certatim accessionibus 
cumulaverint, id est quo longius latiusque confines, 
adfines, cognatos, consanguineosque summoverint.
At vero CHRISTUS possessionum conditor et moderator 
Pythagoricam communionem et charitatem inter asseclas suos relictam, 
luculento sanxit exemplo damnato capitis Anania ob temeratam 
communionis legem. Quo certe institute CHRISTUS omne 
iuris istius civilis pontificiique adeo recentioris argumentosa volumina 
inter suos quidem abrogasse mihi videtur. Quod ipsum ius 
hodie arcem tenere prudentiae videmus ac fata nostra regere.
UTOPIA vero insula, quam etiam UDEPOTIAM appellari 
audio, mirifica utique sorte (si credimus) Christianos vero ritus ac 
germanam ipsam sapientiam publice privatimque hausisse perhibetur, 
intemeratamque ad hunc usque diem servasse, utpote quae tria 
divina instituta -- hoc est bonorum malorumque inter cives aequalitatem 
(seu malis civilitatem numeris omnibus suis absolutam) et 
pacis ac tranquillitatis amorem constantem ac pertinacem, et auri 
argentique contemptum -- consertis (ut aiunt) manibus retinet, tria 
(ut ita loquar) everricula omnium fraudum, imposturarum, circumscriptionum, 
versutiarum et planicarum improbitatum. Superi suo 
numine facerent ut haec tria UTOPIANAE legis capita trabalibus 
clavis firmae ac statae persuasionis in sensibus omnium mortalium

figerentur. Protinus superbiam, cupiditatem, contentionem vesanam
atque alia paene omnia vulnifica Stygii adversarii tela concidere 
languereque videres, iurisque illam voluminum vim immensam, 
tot eximia solidaque ingenia ad libitinam usque detinentia ut cassa 
et vacantia teredinibus permitti aut involucris officinarum dicari.
Proh divi immortales, quaenam Utopianorum sanctitas eam divinitus 
beatitudinem emereri potuit ut avaritia et cupiditas in eam 
unam insulam irrumpere aut irrepere tot saeculis non potuerint nec 
inde iustitiam cum pudore protervitate sua impudentiaque 
explodere et exigere? Deus nunc optimus maximus tam benigne 
cum eis provinciis egisset quae ab eius sacratissimo nomine cognomentum 
retinent et amplectuntur. Certe avaritia tot mentes alioquin 
egregias arduasque depravans et pessumdans semel hinc facesseret
et aureum saeculum Saturniumque rediret. Hic enimvero periculum 
esse quispiam autumarit ne forte Aratus et poetae prisci opinione 
falsi fuerint qui Iustitiam e terris decedentem in signifero circulo 
collocaverunt. Restitisse enim eam in Utopia insula necesse est, si 
Hythlodaeo credimus necdum in caelum pervenisse.
Verum ego Utopiam extra mundi cogniti fines sitam esse percontando 
comperi, insulam nimirum fortunatam Elysiis fortasse campis 
proximam (nam Hythlodaeus nondum situm eius finibus certis tradidit, 
ut Morus ipse testatur), multas quidem ipsam in urbes distractam, 
sed unam in civitatem coeuntes aut conspirantes, nomine 
Hagnopolin, suis utique ritibus bonisque acquiescentem, innocentia 
beatam, caelestem quodammodo vitam agentem, ut infra caelum sic 
supra mundi huius cogniti colluvionem, quae in tot mortalium 

studiis, ut acribus et incitatis sic inanibus et irritis, turbide et aestuose
in praecipitium rapitur.
Eius igitur insulae cognitionem THOMAE MORO debemus, qui 
beatae vitae exemplar ac vivendi praescriptum aetate nostra promulgavit, 
ab Hythlodaeo (ut ipse tradit) inventum cui omnia fert 
accepta. Qui ut Utopianis civitatem architectatus sit, ritusque illis 
et instituta condiderit, id est beatae vitae argumentum nobis inde 
mutuatus sit et importarit, MORUS certe insulam et sancta instituta 
stilo orationeque illustravit ac civitatem ipsam Hagnopolitanorum 
ad normam regulamque expolivit, omniaque ea addidit unde operi 
magnifico decor venustasque accedit et auctoritas, etiamsi in ea 
opera navanda sibi tantum partes structoris vindicavit. Videlicet 
religio fuit maiores sibi partes in eo opere sumere, ne Hythlodaeus 
iure queri posset gloriam sibi a MORO praecerptam praefloratamque 
relinqui si quando suos ipse labores literis mandare 
constituisset, eylaboymenoy dethen aytoy, me Ythlodaios aytos
o te Oydepotiage neso emfilochwron epifaneis pote
dyscheraneie kai barynoito taythn agnwmosynhn aytoy toyge
egkatali- pontos ayto proaphnthismenon to kleos toy eyrematos
toytoy. Oytw gar pepeisthai, pros andron estin agathonte kai
sofon.
MORO autem homini per se gravi et auctoritate magna subnixo, 
fidem plane ut habeam efficit Petri Aegidii Antverpiensis testimonium, 
quem virum numquam coram a me cognitum (mitto nunc 
doctrinae morumque commendationem) eo nomine amo quod
ERASMI, clarissimi viri ac de literis sacris, profanis, omneque genus 
meritissimi, amicus est iuratissimus, quicum etiam ipso iamdiu societatem 
amicorum contraxi literis ultro citroque obsignatis.
Vale, Lupsete mi dilectissime, et LINACRUM Britannici nominis 
columen (quod quidem ad literas bonas attinet) non magis iam vestrum 
(ut spero) quam nostrum verbis meis saluta vel coram vel 
epistola internuntia, idque primo quoque tempore. Is enim unus 
est paucorum quibus me perlibens approbarim si possim, cum et 

ipse coram hic agens mihi se summe, Ioannique Ruellio amico meo, 
studiorumque conscio probaverit, et eius excellentem doctrinam, 
exactamque diligentiam in primis suspiciam aemularique contendam.
Velim etiam ut MORO salutem unam et alteram mandato meo 
vel mittas (ut dixi) vel dicas. Quem virum in Minervae sacratius 
album iamdiu opinione mea sermoneque meo relatum, de Utopia 
novi orbis insula summe et amo et veneror. Eius enim historiam 
aetas nostra posteraeque aetates habebunt velut elegantium utiliumque 
institutorum seminarium, unde translaticios mores in suam 
quisque civitatem importent et adcommodent. Vale. 
Parisiis pridie Cal. August.
HEXASTICHON ANEMOLII POETAE LAUREATI,
HYTHLODAEI EX SORORE NEPOTIS
IN UTOPIAM INSULAM
Utopia priscis dicta ob infrequentiam, 
Nunc civitatis aemula Platonicae, 
Fortasse victrix (nam quod illa literis 
Delineavit, hoc ego una praestiti
Viris et opibus, optimisque legibus): 
Eutopia merito sum vocanda nomine.

UTOPIAE INSULAE TABULA

UTOPIENSIUM ALPHABETUM
a b c d e f g h i k l m n o p q r s t u x y
TETRASTICHON VERNACULA UTOPIENSIUM
LINGUA
Vtopos ha Boccas peula chama.
polta chamaan
Bargol he maglomi baccan
soma gymnosophaon
Agrama gymnosophon labarem
bacha bodamilomin
Voluala barchin heman la
lauoluola dramme pagloni.
HORUM VERSUUM AD VERBUM HAEC EST
SENTENTIA
Utopus me dux ex non insula fecit insulam. 
Una ego terrarum omnium absque philosophia 
Civitatem philosophicam expressi mortalibus. 
Libenter impertio mea, non gravatim accipio meliora.

CLARISSIMO D. HIERONYMO BUSLIDIO
PRAEPOSITO ARIENSI, CATHOLICI REGIS 
CAROLI A CONSILIIS,
PETRUS AEGIDIUS ANTVERPENSIS S.D.
Superioribus hisce diebus, ornatissime Buslidi, misit ad me 
THOMAS ille MORUS, te quoque teste, cui notissimus est, eximium 
huius aetatis nostrae decus, Utopiam insulam, paucis adhuc 
mortalibus cognitam, sed dignam in primis quam ut plusquam Platonicam 
omnes velint cognoscere, praesertim ab homine facundissimo 
sic expressam, sic depictam, sic oculis subiectam, ut quoties 
lego, aliquanto plus mihi videre videar quam cum ipsum Raphaelem 
Hythlodaeum (nam ei sermoni aeque interfui ac MORUS ipse) sua 
verba sonantem audirem, etiamsi vir ille haud vulgari praeditus eloquentia 
sic rem exponeret, ut facile appareret eum non ea referre 
quae narrantibus aliis didicisset sed quae comminus hausisset oculis 
et in quibus non exiguum tempus esset versatus, homo mea quidem 
sententia regionum, hominum, et rerum experientia vel ipso Ulysse 
superior, et qualem octingentis hisce annis nusquam arbitrer natum, 
ad quem collatus Vespucius nihil vidisse putetur. Iam praeterquam 
quod visa quam audita narramus efficacius, aderat homini peculiaris 
quaedam ad explicandas res dexteritas. Attamen eadem haec quoties 
MORI penicillo depicta contemplor, sic adficior ut mihi videar nonnumquam 
in ipsa versari Utopia. Et hercule crediderim Raphaelem 

ipsum minus in ea insula vidisse per omne quinquennium quod illic 
egit, quam in MORI descriptione videri liceat. Tantum hic occurrit 
undique miraculorum ut ambigam quid primum aut potissimum 
admirer, felicissimae memoriae fidem, quae tot res auditas dumtaxat 
paene ad verbum reddere potuerit; an prudentiam, qua vulgo ignotissimos 
fontes unde omnia reipublicae vel oriuntur mala vel oriri 
possent bona sic animadvertit; an orationis vim ac facultatem qua 
tanta sermonis Latini puritate, tantis dicendi nervis, tot res complexus 
est, praesertim unus in tot publica simul et domestica negotia 
distractus. Verum haec omnia tu minus admiraris, doctissime Buslidi, 
qui familiari etiam consuetudine penitus habes cognitum
homine maius ac prope divinum hominis ingenium. 
In ceteris igitur nihil est quod illius scriptis queam adicere. 
Tantum tetrastichum vernacula Utopiensium lingua scriptum quod 
a MORI discessu forte mihi ostendit Hythlodaeus apponendum 
curavi, praefixo eiusdem gentis alphabeto, tum adiectis ad margines 
aliquot annotatiunculis.
Nam quod de insulae situ laborat MORUS, ne id quidem omnino 
tacuit Raphael, quamquam paucis admodum ac velut obiter attigit, 
velut hoc alii servans loco. Atque id sane nescio quomodo casus 
quidam malus utrique nostrum invidit. Siquidem cum ea loqueretur 
Raphael, adierat MORUM e famulis quispiam, qui illi nescio quid 
diceret in aurem; ac mihi quidem tanto attentius auscultanti, comitum 
quispiam clarius ob frigus opinor navigatione collectum tussiens, 
dicentis voces aliquot intercepit. Verum non conquiescam 
donec hanc quoque partem ad plenum cognovero adeo ut non 
solum situm insulae sed ipsam etiam poli sublationem sim tibi ad 
unguem redditurus, si modo incolumis est noster Hythlodaeus.
Nam varius de homine rumor adfertur, alii adfirmant perisse in 
itinere, rursum alii reversum in patriam, sed partim suorum mores 
non ferentem, partim Utopiae desiderio sollicitatum, eo remigrasse.

Nam quod huius insulae nomen nusquam apud cosmographos 
reperiatur, pulchre dissolvit Hythlodaeus ipse. Siquidem fieri 
potuit, inquit, ut nomen quo veteres sint usi postea sit commutatum, 
aut etiam illos haec fugerit insula, quando et hodie complures 
oriuntur terrae priscis illis geographis intactae. Quamquam quorsum 
attinet hic argumentis astruere fidem, cum MORUS ille sit 
auctor?
Ceterum quod is ambigit de editione, equidem laudo et agnosco 
viri modestiam. At mihi visum est opus modis omnibus indignum 
quod diu premeretur et cum primis dignum quod exeat in manus 
hominum, idque tuo potissimum nomine commendatum orbi, vel 
quod MORI dotes tibi praecipue sint perspectae, vel quod nemo 
magis idoneus qui rectis consiliis iuvet rempublicam, in qua iam 
annis compluribus summa cum laude versaris tum prudentiae, tum 
integritatis. Bene vale, studiorum Maecenas et huius saeculi decus.
Antverpiae An. M.D.XVI. Cal. Novemb.

THOMAS MORUS PETRO AEGIDIO S.D.
Pudet me propemodum, charissime Petre Aegidi, libellum hunc de 
Utopiana republica post annum ferme ad te mittere, quem te non 
dubito intra sesquimensem expectasse. Quippe quum scires mihi 
demptum in hoc opere inveniendi laborem, neque de dispositione 
quicquam fuisse cogitandum, cui tantum erant ea recitanda quae 
tecum una pariter audivi narrantem Raphaelem. Quare nec erat 
quod in eloquendo laboraretur, quando nec illius sermo potuit 
exquisitus esse, quum esset primum subitarius atque extemporalis, 
deinde hominis, ut scis, non perinde Latine docti quam Graece, et 
mea oratio quanto accederet propius ad illius neglectam simplicitatem, 
tanto futura sit propior veritati, cui hac in re soli curam et 
debeo et habeo.
Fateor, mi Petre, mihi adeo multum laboris his rebus paratis 
detractum ut paene nihil fuerit relictum. Alioquin huius rei vel 
excogitatio vel oeconomia potuisset, ab ingenio neque infimo neque 
prorsus indocto, postulare tum temporis nonnihil, tum studii. 
Quod si exigeretur ut diserte etiam res non tantum vere scriberetur, 
id vero a me praestari nullo tempore, nullo studio potuisset. Nunc 

vero quum, ablatis curis his in quibus tantum fuit sudoris exhauriendum, 
restiterit tantum hoc, uti sic simpliciter scriberentur audita, 
nihil erat negotii. Sed huic tamen tam nihilo negotii peragendo, 
cetera negotia mea minus fere quam nihil temporis reliquerunt. 
Dum causas forenses assidue alias ago, alias audio, alias arbiter finio, 
alias iudex dirimo, dum hic officii causa visitur, ille negotii, dum 
foris totum ferme diem aliis impertior, reliquum meis; relinquo 
mihi, hoc est literis, nihil.
Nempe reverso domum, cum uxore fabulandum est, garriendum 
cum liberis, colloquendum cum ministris. Quae ego omnia inter 
negotia numero, quando fieri necesse est (necesse est autem, nisi 
velis esse domi tuae peregrinus) et danda omnino opera est, ut quos 
vitae tuae comites aut natura providit aut fecit casus aut ipse delegisti, 
his ut te quam iucundissimum compares, modo ut ne comitate 
corrumpas aut indulgentia ex ministris dominos reddas. Inter haec 
quae dixi elabitur dies, mensis, annus.
Quando ergo scribimus? Nec interim de somno quicquam sum 
locutus, ut nec de cibo quidem, qui multis non minus absumit 
temporis quam somnus ipse, qui vitae absumit ferme dimidium. At 
mihi hoc solum temporis acquiro quod somno ciboque suffuror, 
quod quoniam parcum est, lente, quia tamen aliquid aliquando perfeci, 
atque ad te, mi Petre, transmisi Utopiam ut legeres et si quid 
effugisset nos uti tu admoneres. Quamquam enim non hac parte 
penitus diffido mihi (qui utinam sic ingenio atque doctrina aliquid 
essem, ut memoria non usquequaque destituor), non usqueadeo 
tamen confido ut credam nihil mihi potuisse excidere.
Nam et Ioannes Clemens puer meus, qui adfuit ut scis una, ut 
quem a nullo patior sermone abesse in quo aliquid esse fructus 

potest, quoniam ab hac herba quae et Latinis literis et Graecis 
coepit evirescere, egregiam aliquando frugem spero, in magnam me 
coniecit dubitationem. Siquidem quum, quantum ego recordor, 
Hythlodaeus narraverit Amauroticum illum pontem quo fluvius 
Anydrus insternitur quingentos habere passus in longum, Ioannes 
meus ait detrahendos esse ducentos, latitudinem fluminis haud 
supra trecentos ibi continere. Ego te rogo rem ut revoces in memoriam. 
Nam si tu cum illo sentis, ego quoque assentiar et me lapsum 
credam, sin ipse non recolis, scribam ut feci quod ipse recordari 
videor mihi, nam ut maxime curabo ne quid sit in libro falsi, ita si 
quid sit in ambiguo, potius mendacium dicam quam mentiar, quod 
malim bonus esse quam prudens.
Quamquam facile fuerit huic mederi morbo si ex Raphaele ipso 
aut praesens scisciteris aut per literas: quod necesse est facias vel 
ob alium scrupulum qui nobis incidit, nescio mea ne culpa magis, 
an tua, an Raphaelis ipsius. Nam neque nobis in mentem venit 
quaerere, neque illi dicere, qua in parte novi illius orbis Utopia sita 
sit. Quod non fuisse praetermissum sic, vellem profecto mediocri 
pecunia mea redemptum, vel quad suppudet me nescire quo in mari 
sit insula de qua tam multa recenseam, vel quod sunt apud nos unus 
et alter, sed unus maxime, vir pius et professione theologus, qui 
miro flagrat desiderio adeundae Utopiae, non inani et curiosa libidine 
collustrandi nova, sed uti religionem nostram, feliciter ibi coeptam, 
foveat atque adaugeat. Quod quo faciat rite, decrevit ante 
curare ut mittatur a pontifice atque adeo ut creetur Utopiensibus 
episcopus, nihil eo scrupulo retardatus quad hoc antistitium sit illi
precibus impetrandum. Quippe sanctum ducit ambitum, quem non 
honoris aut quaestus ratio, sed pietatis respectus pepererit.
Quamobrem te oro, mi Petre, uti aut praesens si potes commode,

aut absens per epistolam, compelles Hythlodaeum atque efficias ne 
quicquam huic operi meo aut insit falsi aut veri desideretur. Atque 
haud scio an praestet ipsum ei librum ostendi. Nam neque alius 
aeque sufficit si quid est erratum corrigere, neque is ipse aliter hoc 
praestare potest quam si quae sunt a me scripta perlegerit. Ad haec, 
fiet ut hoc pacto intelligas accipiatne libenter, an gravatim ferat, hoc 
operis a me conscribi. Nempe si suos labores decrevit ipse mandare 
literis, nolit fortasse me: neque ego certe velim, Utopiensium per 
me vulgata republica, florem illi gratiamque novitatis historiae suae 
praeripere.
Quamquam, ut vere dicam, nec ipse mecum satis adhuc constitui 
an sim omnino editurus. Etenim tam varia sunt palata mortalium, 
tam morosa quorundam ingenia, tam ingrati animi, tam absurda
iudicia, ut cum his haud paulo felicius agi videatur qui iucundi atque
hilares genio indulgent suo, quam qui semet macerant curis ut edant 
aliquid quod aliis aut fastidientibus aut ingratis vel utilitati possit 
esse vel voluptati. Plurimi literas nesciunt: multi contemnunt. Barbarus 
ut durum reicit quicquid non est plane barbarum, scioli aspernantur 
ut triviale quicquid obsoletis verbis non scatet. Quibusdam 
solum placent vetera, plerisque tantum sua. Hic tam tetricus est ut 
non admittat iocos, hic tam insulsus ut non ferat sales. Tam simi 
quidam sunt ut nasum omnem velut aquam ab rabido morsus cane 
reformident. Adeo mobiles alii sunt ut aliud sedentes probent, aliud 
stantes.
Hi sedent in tabernis, et inter pocula de scriptorum iudicant 
ingeniis, magnaque cum auctoritate condemnant, utcumque libitum 
est, suis quemque scriptis, veluti capillicio vellicantes, ipsi interim 
tuti, et quod dici solet, exo velous. Quippe tam leves et abrasi

undique ut ne pilum quidem habeant boni viri, quo possint 
apprehendi.
Sunt praeterea quidam tam ingrati ut quum impense delectentur 
opere, nihilo tamen magis ament auctorem. Non absimiles inhumanis 
hospitibus, qui quum opiparo convivio prolixe sint excepti, 
saturi demum discedunt domum, nullis habitis gratiis ei a quo sunt 
invitati. I nunc et hominibus tam delicati palati, tam varii gustus, 
animi praeterea tam memoris et grati, tuis impensis epulum instrue. 
Sed tamen, mi Petre, tu illud age quod dixi cum Hythlodaeo.
Postea tamen integrum erit hac de re consultare denuo. Quamquam 
si id ipsius voluntate fiat -- quandoquidem scribendi labore 
defunctus, nunc sero sapio -- quod reliquum est de edendo, sequar 
amicorum consilium, atque in primis tuum. Vale, dulcissime Petre 
Aegidi cum optima coniuge, ac me ut soles ama, quando ego te 
amo etiam plus quam soleo.

SERMONIS QUEM
RAPHAEL HYTHLODAEUS VIR EXIMIUS
DE OPTIMO REIPUBLICAE STATU HABUIT
LIBER PRIMUS,
PER ILLUSTREM VIRUM THOMAM MORUM
INCLUTAE BRITANNIARUM URBIS LONDINI
ET CIVEM ET VICECOMITEM
Quum non exigui momenti negotia quaedam invictissimus Angliae 
Rex HENRICUS eius nominis octavus, omnibus egregii principis 
artibus ornatissimus, cum serenissimo Castellae principe CAROLO 
controversa nuper habuisset, ad ea tractanda componendaque oratorem 
me legavit in Flandriam, comitem et collegam viri incomparabilis 
Cuthberti Tunstalli, quem sacris scriniis nuper ingenti omnium 
gratulatione praefecit. De cuius sane laudibus nihil a me dicetur, 
non quod verear ne parum sincerae fidei testis habenda sit amicitia, 
sed quod virtus eius ac doctrina maior est quam ut a me praedicari 
possit, tum notior ubique atque illustrior quam ut debeat, nisi videri 
velim solem lucerna, quod aiunt, ostendere.
Occurrerunt nobis Brugis (sic enim convenerat) hi quibus a principe 
negotium demandabatur, egregii viri omnes. In his praefectus 
Brugensis, vir magnificus, princeps et caput erat, ceterum os et 
pectus Georgius Temsicius Cassiletanus Praepositus, non arte 
solum verumetiam natura facundus, ad haec iure consultissimus,

tractandi vero negotii cum ingenio tum assiduo rerum usu eximius 
artifex. Ubi semel atque iterum congressi quibusdam de rebus non 
satis consentiremus, illi in aliquot dies vale nobis dicto, Bruxellas 
profecti sunt, principis oraculum sciscitaturi.
Ego me interim (sic enim res ferebat) Antverpiam confero. Ibi 
dum versor, saepe me inter alios, sed quo non alius gratior, invisit 
Petrus Aegidius Antverpiae natus, magna fide et loco apud suos 
honesto, dignus honestissimo: quippe iuvenis haud scio doctiorne 
an moratior. Est enim et optimus et literatissimus, ad haec animo 
in omnes candido, in amicos vero tam propenso pectore, amore, 
fide, affectu tam sincero, ut vix unum aut alterum usquam invenias 
quem illi sentias omnibus amicitiae numeris esse conferendum. Rara 
illi modestia, nemini longius abest fucus, nulli simplicitas inest prudentior, 
porro sermone tam lepidus et tam innoxie facetus ut patriae 
desiderium ac laris domestici, uxoris, et liberorum, quorum studio 
revisendorum nimis quam anxie tenebar (iam tum enim plus quattuor 
mensibus afueram domo), magna ex parte mihi dulcissima consuetudine 
sua et mellitissima confabulatione levaverit. 
Hunc quum die quadam in templo divae Mariae, quod et opere 
pulcherrimum et populo celeberrimum est, rei divinae interfuissem, 
atque peracto sacro pararem inde in hospitium redire, forte colloquentem 
video cum hospite quodam, vergentis ad senium aetatis, 
vultu adusto, promissa barba, paenula neglectim ab humero dependente, 
qui mlhi ex vultu atque habitu nauclerus esse videbatur. At 
Petrus, ubi me conspexit, adit ac salutat. Respondere conantem seducit 
paululum, et Vides, inquit, hunc? (Simul designabat eum cum 
quo Ioquentem videram.) Eum, inquit, iam hinc ad te recta parabam 
ducere. 
Venisset, inquam, pergratus mihi tua causa. 
Immo, inquit ille, si nosses hominem, sua. Nam nemo vivit hodie 
mortalium omnium qui tantam tibi hominum terrarumque incognitarum 
narrare possit historiam. Quarum rerum audiendarum scio 
avidissimum esse te. 
Ergo, inquam, non pessime coniectavi. Nam primo aspectu protinus 
sensi hominem esse nauclerum.
Atqui, inquit, aberrasti longissime: navigavit quidem non ut Palinurus, 
sed ut Ulysses, immo velut Plato. Nempe Raphael iste, sic 

enim vocatur, gentilicio nomine Hythlodaeus, et Latinae linguae 
non indoctus et Graecae doctissimus (cuius ideo studiosior quam 
Romanae fuit, quoniam totum se addixerat philosophiae: qua in re 
nihil quod alicuius momenti sit, praeter Senecae quaedam ac Ciceronis, 
exstare Latine cognovit), relicto fratribus patrimonio quod ei 
domi fuerat (est enim Lusitanus), orbis terrarum contemplandi 
studio Americo Vespucio se adiunxit, atque in tribus posterioribus 
illarum quattuor navigationum quae passim iam leguntur, perpetuus 
eius comes fuit, nisi quod in ultima cum eo non rediit. Curavit
enim atque adeo extorsit ab Americo ut ipse in his XXIIII esset qui 
ad fines postremae navigationis in castello relinquebantur. Itaque 
relictus est, uti obtemperaretur animo eius, peregrinationis magis 
quam sepulchri curioso. Quippe cui haec assidue sunt in ore, Caelo 
tegitur qui non habet urnam, et Undique ad superos tantundem 
esse viae. Quae mens eius, nisi deus ei propitius adfuisset, nimio 

fuerat illi constatura. Ceterum postquam digresso Vespucio multas 
regiones cum quinque castellanorum comitibus emensus est, mirabili 
tandem fortuna Taprobanen delatus, inde pervenit in Caliquit, 
ubi repertis commode Lusitanorum navibus, in patriam denique 
praeter spem revehitur.
Haec ubi narravit Petrus, actis ei gratiis quod tam officiosus in 
me fuisset, ut cuius viri colloquium mihi gratum speraret eius uti 
sermone fruerer tantam rationem habuisset, ad Raphaelem me converto: 
tum ubi nos mutuo salutassemus atque illa communia dixissemus 
quae dici in primo hospitum congressu solent, inde domum 
meam digredimur, ibique in horto considentes in scamno caespitibus 
herbeis constrato, confabulamur.
Narravit ergo nobis quo pacto posteaquam Vespucius abierat, 
ipse sociique eius qui in castello remanserant conveniendo atque 
blandiendo coeperint se paulatim eius terrae gentibus insinuare, 
iamque non innoxie modo apud eas, sed etiam familiariter versari, 
tum principi cuidam (cuius et patria mihi et nomen excidit) grati 
charique esse. Eius liberalitate narrabat commeatum atque viaticum 
ipsi et quinque eius comitibus affatim fuisse suppeditatum, cum 
itineris (quod per aquam ratibus, per terram curru peragebant) fidelissimo 
duce qui eos ad alios principes quos diligenter commendati 
petebant, adduceret. Nam post multorum itinera dierum, oppida 
atque urbes aiebat reperisse se, ac non pessime institutas magna 
populorum frequentia respublicas.
Nempe sub aequatoris linea tum hinc atque inde ab utroque latere 
quantum fere spatii solis orbita complectitur, vastas obiacere solitudines 
perpetuo fervore torridas. Squalor undique et tristis rerum 
facies, horrida atque inculta omnia, feris habitata serpentibusque 
aut denique hominibus neque minus efferis quam sint beluae neque 
minus noxiis. Ceterum ubi longius evectus sis, paulatim omnia mansuescere. 
Caelum minus asperum, solum virore blandum, mitiora 
animantium ingenia, tandem aperiri populos, urbes, oppida, in his 
assidua non inter se modo ac finitimos sed procul etiam dissitas 
gentes terra marique commercia. Inde sibi natam facultatem multas 
ultro citroque terras invisendi, quod nulla navis ad iter quodlibet 

instruebatur in quam non ille comitesque eius libentissime 
admittebantur.
Naves quas primis regionibus conspexerunt carina plana fuisse 
narrabat, vela consutis papyris aut viminibus intendebantur, alibi 
coriacea. Post vero acuminatas carinas, canabea vela reppererunt, 
omnia denique nostris similia. Nautae maris ac caeli non imperiti, 
sed miram se narrabat inisse gratiam, tradito magnetis usu, cuius 
antea penitus erant ignari. Ideoque timide pelago consuevisse sese, 
neque alias temere quam aestate credere. Nunc vero eius fiducia 
lapidis contemnunt hiemem, securi magis quam tuti: ut periculum 
sit ne quae res magno eis bono futura putabatur, eadem per imprudentiam 
magnorum causa malorum fiat.
Quid quoque in loco se vidisse narravit et longum fuerit 
explicare, neque huius est operis institutum: et alia fortasse loco 
dicetur a nobis, praesertim quicquid ex usu fuerit non ignorari, 
qualia sunt in primis ea quae apud populos usquam civiliter conviventes 
animadvertit recte prudenterque provisa. His enim de rebus
et nos avidissime rogabamus et ille libentissime disserebat, omissa 
interim inquisitione monstrorum, quibus nihil est minus novum. 
Nam Scyllas et Celaenos rapaces et Laestrygonas populivoros, 
atque eiuscemodi immania portenta, nusquam fere non invenias, at 
sane ac sapienter institutos cives haud reperias ubilibet. Ceterum ut 
multa apud novos illos populos adnotavit perperam consulta, sic 
haud pauca recensuit unde possint exempla sumi corrigendis harum 
urbium, nationum, gentium ac regnorum erroribus idonea: alio, ut 
dixi, loco a me commemoranda. Nunc ea tantum referre animus est 
quae de moribus atque institutis narrabat Utopiensium, praemisso 
tamen eo sermone quo velut tractu quodam ad eius mentionem 

reipublicae deventum est. Nam quum Raphael prudentissime recensuisset 
alia hic, alia illic errata, utrobique certe plurima, tum quae 
apud nos quaeve item sunt apud illos cauta sapientius, quum uniuscuiusque 
populi mores atque instituta sic teneret, tamquam in 
quemcumque locum divertisset totam ibi vitam vixisse videretur, 
admiratus hominem Petrus, Miror profecto, mi Raphael, inquit, cur 
te regi cuipiam non adiungas, quorum neminem esse satis scio cui 
tu non sis futurus vehementer gratus, utpote quem hac doctrina 
atque hac locorum hominumque peritia non oblectare solum, sed 
exemplis quoque instruere atque adiuvare consilio sis idoneus: 
simul hoc pacto et tuis rebus egregie consulueris et tuorum omnium 
commodis magno esse adiumento possis.
Quod ad meos attinet, inquit ille, non valde commoveor, nempe 
in quos mediocriter opinor me officii mei partes implevisse. Nam 
quibus rebus alii non nisi senes et aegri cedunt, immo tum quoque 
aegre cedunt quum amplius retinere non possunt, eas res ego non 
sanus modo ac vegetus sed iuvenis quoque cognatis amicisque dispartivi, 
quos debere puto hac mea esse benignitate contentos, neque 
id exigere atque exspectare praeterea ut memet eorum causa regibus 
in servitium dedam.
Bona verba, inquit Petrus, mihi visum est non ut servias regibus, 
sed ut inservias.
Hoc est, inquit ille, una syllaba plus quam servias.
At ego sic censeo, inquit Petrus, quoquo tu nomine rem appelles, 
eam tamen ipsam esse viam qua non aliis modo et privatim et publice 
possis conducere, sed tuam quoque ipsius conditionem reddere 
feliciorem.
Feliciorem me: inquit Raphael, ea via facerem, a qua abhorret 
animus? Atqui nunc sic vivo ut volo, quod ego certe suspicor paucissimis 
purpuratorum contingere. Quin satis est eorum qui 
potentum amicitias ambiunt, ne magnam putes iacturam fieri, si me 
atque uno aut altero mei similibus sint carituri.

Tum ego, Perspicuum est, inquam, te, mi Raphael, neque opum 
esse neque potentiae cupidum, atque ego profecto huius tuae mentis 
hominem non minus veneror ac suspicio quam eorum quemvis qui 
maxime rerum sunt potentes. Ceterum videberis plane rem te atque 
istoc animo tuo tam generoso, tam vere philosopho, dignam facturus, 
si te ita compares ut vel cum aliquo privatim incommodo 
ingenium tuum atque industriam publicis rebus accommodes, quod 
numquam tanto cum fructu queas quanto si a consiliis fueris magno 
alicui principi, eique (quod te facturum certe scio) recta atque honesta 
persuaseris. Nempe a principe bonorum malorumque omnium 
torrens in totum populum, velut a perenni quodam fonte, promanat. 
In te vero tam absoluta doctrina est ut vel citra magnum 
rerum usum, porro tanta rerum peritia ut sine ulla doctrina, egregium 
consiliarium cuivis regum sis praestaturus.
Bis erras, inquit ille, mi More, primum in me, deinde in re ipsa. 
Nam neque mihi ea est facultas quam tu tribuis, et si maxime esset, 
tamen quum otio meo negotium facesserem, publicam rem nihil 
promoveam. Primum enim principes ipsi plerique omnes militaribus 
studiis (quorum ego neque peritiam habeo neque desidero) 
libentius occupantur quam bonis pacis artibus, maiusque multo studium 
est quibus modis per fas ac nefas nova sibi regna pariant quam 
uti parta bene administrent. Praeterea quicumque regibus a consilio 
sunt, eorum nemo est qui non aut vere tantum sapit ut non egeat, 
aut tantum sibi sapere videtur ut non libeat, alterius probare consilium, 
nisi quad absurdissimis quibusque dictis assentiuntur et supparasitantur 
eorum quos, ut maximae apud principem gratiae, student 
assentatione demereri sibi. Et certe sic est natura comparatum, ut 
sua cuique inventa blandiantur. Sic et corvo suus arridet pullus, et 
suus simiae catulus placet. 
Quod si quis in illo coetu vel alienis invidentium vel praeferentium 
sua aliquid adferat quod aut aliis temporibus factum legit, aut 
aliis fieri locis vidit, ibi qui audiunt perinde agunt ac si tota sapientiae 
suae periclitaretur opinio et post illa pro stultis plane sint 
habendi, nisi aliquid sufficiant invenire quod in aliorum inventis 
vertant vitio. Si cetera destituant tum huc confugiunt: haec nostris, 
inquiunt, placuere maioribus, quorum prudentiam utinam nos 
aequaremus. Itaque hoc dicto veluti egregie perorata re considunt, 
tamquam magnum sit periculum si quis ulla in re deprehendatur 
maioribus suis sapientior, a quibus tamen, ut quicque optime consultum

est, ita aequissimo animo valere sinimus. At si qua de re 
potuit consuli prudentius, eam protinus ansam cupide arreptam 
mordicus retinemus. Itaque in haec superba, absurda, ac morosa 
iudicia, cum saepe alibi, tum semel in Anglia quoque, incidi.
Obsecro, inquam, fuisti apud nos?
Fui, inquit, atque aliquot menses ibi sum versatus, non multo 
post eam cladem qua Anglorum occidentalium civile adversus 
regem bellum miseranda ipsorum strage compressum est. Interea 
multum debui reverendissimo patri Ioanni Mortono Cantuariensi 
Archiepiscopo et Cardinali, ac tum quoque Angliae Cancellario: 
viro, mi Petre (nam Moro cognita sum narraturus), non auctoritate 
magis quam prudentia ac virtute venerabili. Etenim statura ei mediocris 
erat, nec aetati, quamquam serae, cedens. Vultus quem 
revereare, non horreas. In congressu non difficilis, serius tamen 
et gravis. Libido erat asperius interdum compellando supplicantes 
experiri, sed sine noxa, quid ingenii, quam animi praesentiam, 
quisque prae se ferret: qua velut cognata sibi virtute, modo abesset 
impudentia, delectabatur, et ut idoneam ad res gerendas amplectebatur. 
Sermo politus et efficax, iuris magna peritia, ingenium incomparabile, 
memoria ad prodigium usque excellens. Haec enim natura 
egregia discendo atque exercendo provexit. Huius consiliis rex plurimum 
fidere, multum respublica niti (cum ego aderam) videbatur. 
Quippe qui ab prima fere iuventa protinus a schola coniectus in 
aulam, maximis in negotiis per omnem versatus aetatem, ac variis 
fortunae aestibus assidue iactatus, prudentiam rerum (quae sic 
recepta non facile elabitur) multis magnisque cum periculis 
didicerat.
Forte fortuna quum die quodam in eius mensa essem, laicus 
quidam legum vestratium peritus aderat. Is nescio unde nactus occasionem, 
coepit accurate laudare rigidam illam iustitiam quae tum 
illic exercebatur in fures, quos passim narrabat nonnumquam suspendi 

viginti in una cruce, atque eo vehementius dicebat se mirari, 
cum tam pauci elaberentur supplicio, quo malo fato fieret uti tam 
multi tamen ubique grassarentur. Tum ego (ausus enim sum libere 
apud Cardinalem loqui): Nihil mireris, inquam. Nam haec punitio 
furum et supra iustum est et non ex usu publico. Est enim ad vindicanda 
furta nimis atrox, nec tamen ad refrenanda sufficiens. Quippe 
neque furtum simplex tam ingens facinus est ut capite debeat plecti, 
neque ulla poena est tanta ut ab latrociniis cohibeat eos qui nullam 
aliam artem quaerendi victus habent. Itaque hac in re non vos modo 
sed bona pars huius orbis imitari videtur malos praeceptores, qui 
discipulos verberant libentius quam docent. Decernuntur enim furanti 
gravia atque horrenda supplicia, cum potius multo fuerit providendum 
uti aliquis esset proventus vitae, ne cuiquam tam dira sit 
furandi primum dehinc pereundi necessitas.
Est, inquit ille, satis hoc provisum: sunt artes mechanicae, est 
agricolatio, ex his tueri vitam liceat, ni sponte mali esse mallent. 
At non sic evades, inquam. Nam primum omittamus eos qui 
saepe vel ab externis bellis vel civilibus mutili redeunt domum, ut 
nuper apud vos e Cornubiensi proelio, et non ita pridem e Gallico, 
qui vel reipublicae impendunt membra vel regi: quos neque pristinas 
artes exercere debilitas patitur, neque aetas novam discere. 
Hos (inquam) omittamus, quando bella per intermissas vices commeant: 
ea contemplemur quae nullo die non accidunt. Tantus est 
ergo nobilium numerus qui non ipsi modo degant otiosi tamquam 
fuci laboribus aliorum, quos, puta suorum praediorum colonos, 

augendis reditibus ad vivum usque radunt (nam eam solam frugalitatem 
novere, homines alioquin ad mendicitatem usque prodigi), 
verum immensam quoque otiosorum stipatorum turbam circumferunt, 
qui nullam umquam quaerendi victus artem didicere. Hi 
simul atque erus obierit aut ipsi aegrotaverint eiciuntur ilico. Nam 
et otiosos libentius quam aegrotos alunt, et saepe morientis heres 
non protinus alendae sufficit paternae familiae. Interim illi esuriunt 
strenue nisi strenue latrocinentur. Nam quid faciant? Siquidem ubi 
errando paululum vestes ac valetudinem attrivere, morbo iam 
squalidos atque obsitos pannis, neque generosi dignantur accipere 
neque audent rustici: non ignari eum qui, molliter educatus in otio 
ac deliciis, solitus sit accinctus acinace ac caetra totam viciniam 
vultu nebulonico despicere et contemnere omnes prae se, haudquaquam 
idoneum fore qui cum ligone ac marra maligna mercede ac 
victu parco, fideliter inserviat pauperi.
Ad haec ille, Atqui nobis, inquit, hoc hominum genus in primis 
fovendum est. In his enim, utpote hominibus animi magis excelsi 
ac generosioris quam sunt opifices aut agricolae, consistunt vires ac 
robur exercitus si quando sit confligendum bello.
Profecto, inquam ego, eadem opera dicas licet belli gratia fovendos 
esse fures, quibus haud dubie numquam carebitis dum habebitis 
hos. Quin neque latrones sunt instrenui milites neque milites 
ignavissimi latronum, adeo inter has artes belle convenit. At hoc 
vitium, tamen frequens est vobis, non proprium; est enim omnium 
fere gentium commune. Nam Gallias infestat alia praeterea pestis 

pestilentior: tota patria stipendiariis, in pace quoque (si illa pax est), 
oppleta atque obsessa militibus, eadem persuasione inductis qua vos 
otiosos hic ministros alendos esse censuistis. Nempe quod morosophis 
visum est in eo sitam esse publicam salutem si in promptu 
semper adsit validum firmumque praesidium maxime veteranorum, 
neque enim confidunt inexercitatis quicquam: ut vel ideo quaerendum 
eis bellum sit, ne imperitos habeant milites, et homines iugulandi 
gratis, ne (ut habet facete Sallustius) manus aut animus incipiat 
per otium torpescere. At quam sit perniciosum huiusmodi beluas 
alere et Gallia suo malo didicit et Romanorum, Carthaginiensium, 
ac Syrorum, tum multarum gentium exempla declarant, quorum 
omnium non imperium modo sed agros quoque atque adeo urbes 
ipsas parati ipsorum exercitus aliis atque aliis occasionibus everterunt. 
Quam vero non magnopere necessarium vel hinc elucescit, 
quod ne Galli quidem milites armis ab unguiculis exercitatissimi 
cum evocatis comparati vestris admodum saepe gloriantur superiores 
sese discessisse, ut ne quid dicam amplius ne praesentibus 
videar adblandiri vobis. Sed nec vestri illi vel opifices urbici vel 
rudes atque agrestes agricolae otiosos generosorum stipatores creduntur 
valde pertimescere, nisi aut hi quibus ad vires atque audaciam 
corpus contigit ineptius, aut quorum animi vis inopia rei familiaris 
infringitur. Adeo periculum nullum est ne quorum valida et 
robusta corpora (neque enim nisi selectos dignantur generosi 
corrumpere) nunc vel elanguescunt otio vel negotiis prope muliebribus 
emolliuntur, iidem bonis artibus instructi ad vitam et virilibus 
exercitati laboribus, effeminentur. Certe utcumque sese haec habet 
res, illud mihi nequaquam videtur publicae rei conducere, in 
eventum belli, quod numquam habetis nisi quum vultis, infinitam 
eius generis turbam alere quod infestat pacem, cuius tanto maior

haberi ratio quam belli debeat. Neque haec tamen sola est furandi 
necessitas. Est alia magis, quantum credo, peculiaris vobis.
Quaenam est ea? inquit Cardinalis.
Oves, inquam, vestrae, quae tam mites esse tamque exiguo solent 
ali, nunc (uti fertur) tam edaces atque indomitae esse coeperunt ut 
homines devorent ipsos: agros, domos, oppida vastent ac depopulentur. 
Nempe quibuscumque regni partibus nascitur lana tenuior 
atque ideo pretiosior, ibi nobiles et generosi atque adeo abbates 
aliquot, sancti viri, non his contenti reditibus fructibusque annuis 
qui maioribus suis solebant ex praediis crescere, nec habentes satis 
quod otiose ac laute viventes nihil in publicum prosint, nisi etiam 
obsint: arvo nihil relinquunt, omnia claudunt pascuis, demoliuntur 
domos, diruunt oppida, templo dumtaxat stabulandis ovibus relicto, 
?et tamquam parum soli perderent apud vos ferarum saltus ac vivaria, 
illi boni viri habitationes omnes et quicquid usquam est culti vertunt 
?in solitudinem. Ergo ut unus helluo, inexplebilis ac dira pestis 
patriae, continuatis agris aliquot millia iugerum uno circumdet 
saepto, eiciuntur coloni; quidam suis etiam aut circumscripti fraude 
aut vi oppressi exuuntur, aut fatigati iniuriis adiguntur ad venditionem. 
Itaque quoquo pacto emigrant miseri, viri, mulieres, mariti, 
uxores, orbi, viduae, parentes cum parvis Iiberis et numerosa magis 
quam divite familia, ut multis opus habet manibus res rustica, emigrant, 
inquam, e notis atque assuetis laribus, nec inveniunt quo se 
recipiant. Supellectilem omnem haud magno vendibilem etiamsi 
manere possit emptorem, quum extrudi necesse est minimo venumdant. 
Id quum brevi errando insumpserint, quid restat aliud 
denique quam ut furentur et pendeant--iuste, scilicet--aut vagentur 
atque mendicent? Quamquam tum quoque velut errones coniciuntur 
in carcerem quod otiosi obambulent, quorum operam nemo est 
qui conducat, quum illi cupidissime offerant. Nam rusticae rei cui

assueverunt nihil est quod agatur ubi nihil seritur. Siquidem unus 
opilio atque bubulcus sufficit ei terrae depascendae pecoribus in 
cuius cultum ut sementi faciendae sufficeret multae poscebantur 
manus.
Atque hac ratione fit ut multis in locis annona multo sit carior. 
Quin lanarum quoque adeo increvit pretium ut a tenuioribus qui 
pannos inde solent apud vos conficere prorsus emi non possint, 
atque ea ratione plures ab opere ablegantur in otium. Nam post 
aucta pascua infinitam ovium vim absumpsit tabes, velut eorum 
cupiditatem ulciscente deo immissa in oves lue, quam in ipsorum 
capita contortam esse fuerat iustius. Quod si maxime increscat 
ovium numerus, pretio nihil decrescit tamen: quod earum, si monopolium 
appellari non potest quod non unus vendit, certe oligopolium 
est. Reciderunt enim fere in manus paucorum eorundemque 
divitum quos nulla necessitas urget ante vendendi quam libet, nec 
ante libet quam liceat quanti libet.
Iam cetera quoque pecorum genera ut aeque cara sint eadem ratio 
est, atque hoc etiam amplius, quod dirutis villis atque imminuta re 
rustica, non sint qui feturam curent. Neque enim divites illi ut 
ovium sic etiam armentorum fetus educant: sed aliunde macra 
empta vili posteaquam suis pascuis pinguerint magno revendunt. 
Ideoque, sicuti reor, nondum sentitur totum huius rei incommodum. 
Nempe adhuc his modo locis reddunt cara ubi vendunt. Ceterum 
ubi aliquandiu celerius extulerint illinc quam nasci possint, 
tum demum ibi quoque paulatim decrescente copia ubi coemuntur, 
necesse est hic insigni laboretur inopia. Ita qua re vel maxime felix 
haec vestra videbatur insula, iam ipsam paucorum improba cupiditas 
vertit in perniciem. Nam haec annonae caritas in causa est cur 
quisque quam possint plurimos e familia dimittat: quo, quaeso, nisi 
mendicatum, aut quod generosis animis persuadeas facilius, 
latrocinatum?
Quid quod ad miseram hanc egestatem atque inopiam adiungitur 
importuna luxuries. Nam et ministris nobilium et opificibus et ipsis 
propemodum rusticis et omnibus denique ordinibus, multum est 
insolentis apparatus in vestibus, nimius in victu luxus. Iam ganea, 

lustra, lupanar et aliud lupanar tabernae vinariae, cervisiariae, postremo 
tot improbi ludi, alea, charta, fritillus, pila, sphaera, discus, 
an non haec celeriter exhausta pecunia recta suos mystas mittunt 
aliquo latrocinatum? Has perniciosas pestes eicite, statuite ut villas 
atque oppida rustica aut hi restituant qui diruere, aut ea cedant 
reposituris atque aedificare volentibus. Refrenate coemptiones istas 
divitum ac velut monopolii exercendi licentiam. Pauciores alantur 
otio, reddatur agricolatio, lanificium instauretur ut sit honestum 
negotium quo se utiliter exerceat otiosa ista turba, vel quos hactenus 
inopia fures fecit vel qui nunc errones aut otiosi sunt ministri, fures 
nimirum utrique futuri.
Certe nisi his malis medemini, frustra iactetis exercitam in vindicanda 
furta iustitiam, nempe speciosam magis quam aut iustam aut 
utilem. Siquidem quum pessime sinitis educari et mores paulatim 
ab teneris annis corrumpi, puniendos videlicet tum demum quum 
ea flagitia viri designent quorum spem de se perpetuam a pueritia 
usque praebuerant, quid aliud, quaeso, quam facitis fures et iidem 
plectitis?
Iam me haec loquente iuris ille consultus interim se ad dicendum 
composuerat ac statuerat secum modo illo sollemni disputantium 
uti qui diligentius repetunt quam respondent: adeo bonam part
laudis ponunt in memoria. Belle, inquit, dixisti profecto quum sis 
videlicet hospes qui magis audire his de rebus aliquid potueris quam 
exacte quicquam cognoscere, id quod ego paucis efficiam perspicuum. 
Nam primum ordine recensebo quae tu dixisti, deinde ostendam 
quibus in rebus imposuit tibi nostrarum rerum ignoratio, postremo 
rationes tuas omnes diluam atque dissolvam. Igitur ut a primo 
quod sum pollicitus exordiar, quattuor mihi visus es--
Tace, inquit Cardinalis: nam haud responsurus paucis videris qui 
sic incipias. Quamobrem levabimus in praesenti te hac respondendi 
molestia, servaturi tamen integrum id munus tibi in proximum congressum 
vestrum, quem (nisi quid impediat aut te aut Raphaelem 
hunc) crastinus dies velim referat. Sed interim abs te, mi Raphael, 
perquam libenter audierim quare tu furtum putes ultimo supplicio 
non puniendum, quamve aliam poenam ipse statuas quae magis

conducat in publicum. Nam tolerandum ne tu quidem sentis. At si 
nunc per mortem quoque tamen in furtum ruitur, proposita semel 
vitae securitate, quae vis, quis metus posset absterrere maleficos? 
qui mitigatione supplicii velut praemio quodam ad maleficium se 
invitatos interpretarentur.
Omnino mihi videtur, inquam, pater benignissime, homini vitam 
eripi propter ereptam pecuniam prorsus iniquum esse. Siquidem 
cum humana vita ne omnibus quidem fortunae possessionibus paria 
fieri posse arbitror. Quod si laesam iustitiam, si leges violatas hac 
rependi poena dicant, haud pecuniam: quidni merito summum illud 
ius summa vocetur iniuria? Nam neque legum probanda sunt tam 
Manliana imperia ut sicubi in levissimis parum obtemperetur ilico 
stringant gladium, neque tam Stoica scita ut omnia peccata adeo 
exsistiment paria, uti nihil iudicent interesse occidatne aliquis hominem 
an nummum ei surripiat, inter quae (si quicquam aequitas 
valet) nihil omnino simile aut affine. Deus vetuit occidi quemquam, 
et nos tam facile occidimus ob ademptam pecuniolam? Quod si 
quis interpretetur illo dei iussu interdictam necis potestatem nisi 
quatenus humana lex declaret occidendum, quid obstat quominus 
homines eodem modo constituant inter se quatenus stuprum 
admittendum sit, adulterandum, peierandum? Siquidem quum deus 
non alienae modo, verumetiam suae cuique mortis ius ademerit, si 
hominum inter se consensus de mutua caede certis placitis consentientium 
adeo debet valere ut illius praecepti vinculis eximat suos 
satellites, qui sine ullo exemplo dei eos interemerint quos humana 
sanctio iussit occidi: an non hoc pacto praeceptum illud dei tantum 
iuris est habiturum quantum humana iura permiserint? Ac fiet nimirum 
ut ad eundem modum omnibus in rebus statuant homines quatenus 
divina mandata conveniat obsewari. Denique lex Mosaica, 
quamquam inclemens et aspera nempe in servos et quidem obstinatos 
lata, tamen pecunia furtum haud morte multavit. Ne putemus 

deum in nova lege clementiae, qua pater imperat filiis, maiorem 
indulsisse nobis invicem saeviendi licentiam.
Haec sunt cur non licere putem. Quam vero sit absurdum atque 
etiam perniciosum reipublicae furem atque homicidam ex aequo 
puniri nemo est, opinor, qui nesciat. Nempe quum latro conspiciat 
non minus imminere discriminis dumtaxat furti damnato quam si 
praeterea convincatur homicidii, hac una cogitatione impellitur in 
caedem eius quem alioqui fuerat tantum spoliaturus. Quippe praeterquam 
quod deprehenso nihil sit plus periculi, est etiam in caede 
securitas maior, et maior celandi spes, sublato facinoris indice. 
Itaque dum fures nimis atrociter studemus perterrefacere, in bonorum 
incitamus perniciem. 
Iam quod quaeri solet quae punitio possit esse commodior, hoc 
meo iudicio haud paulo facilius est repertu quam quae possit esse 
deterior. Cur enim dubitemus eam viam utilem esse castigandis sceleribus 
quam scimus olim tam diu placuisse Romanis administrandae 
reipublicae peritissimis? Nempe hi magnorum facinorum convictos 
in lapidicinas atque fodienda metalla damnabant, perpetuis 
asservandos vinculis. Quamquam ego quod ad hanc rem attinet 
nullius institutum gentis magis probo quam id quod interea dum 
peregrinabar in Perside observatum apud vulgo dictos Polyleritas 
adnotavi. Populum neque exiguum neque imprudenter institutum, 
et nisi quod tributum quotannis Persarum pendit regi, cetera 
liberum ac suis permissum legibus. Ceterum quoniam longe ab 
mari, montibus fere circumdati, et suae terrae nulla in re malignae 
contenti fructibus, neque adeunt alios saepe neque adeuntur. Tamen 
ex vetusto more gentis neque fines prorogare student et quos habent 
ab omni facile iniuria et montes tuentur et pensio quam rerum 
potienti persolvunt. Immunes prorsus ab militia, haud perinde 
splendide atque commode, felicesque magis quam nobiles aut clari 
degunt. Quippe ne nomine quidem opinor praeterquam conterminis 
admodum satis noti.
Ergo apud hos furti qui peraguntur quod sustulere domino 

reddunt, non, quod alibi fieri solet, principi: utpote cui tantum iuris 
esse censent in rem furtivam quantum ipsi furi. Sin res perierit, 
pretio ex bonis furum confecto ac persoluto tum reliquo uxoribus 
eorum atque liberis integro, ipsi damnantur in opera.
Ac nisi atrociter commissum furtum est neque clauduntur ergastulo 
neque gestant compedes, sed liberi ac soluti in publicis occupantur 
operibus. Detrectantes ac languidius gerentes sese, non tam 
vinculis coercent quam excitant verberibus. Strenuam navantes 
operam, absunt a contumeliis, noctu tantum nominatim censiti 
cubiculis includuntur. Praeter assiduum laborem nihil incommodi 
est in vita. Aluntur enim haud duriter qui publicae rei serviunt e 
publico: alibi aliter. Siquidem alicubi quod impenditur in eos ex 
eleemosyna colligitur: atque ea via, quamquam incerta, tamen ut 
est ille populus misericors, nulla reperitur uberior. Alibi reditus 
quidam publici ad id destinantur. Est ubi certum in eos usus tributum 
viritim conferunt. Quin aliquot in locis nullum publicum opus 
faciunt, sed ut privatus quisque eget mercenariis, ita illorum cuiuspiam 
in eum diem operam stata mercede conducit apud forum, 
paulo minoris quam quanti liberam fuerat conducturus. Praeterea 
fas est servilem ignaviam flagris corripere. Sic fit uti numquam 
opere careant, et praeter victum aliquid quoque die ab singulis publico 
inferatur aerario.
Uno quodam colore vestiuntur et omnes et soli, capillo non 
abraso verum paulo supra auriculas attonso, e quarum altera paululum 
praescinditur. Cibum cuique ab amicis dari, potumque, ac 
sui coloris vestem licet: pecuniam datam esse danti pariter atque 
accipienti capitale, neque minus periculosum etiam homini libero 
quacumque de causa nummum a damnato recepisse, et servos item 
(sic enim damnatos vocant) arma contingere. Suos quaeque regio 
propria distinguit nota, quam abiecisse capitale est, ut vel extra 
suos conspici fines, vel cum alterius regionis servo quicquam esse 
collocutum. At neque tutior fugae meditatio quam ipsa est fuga. 
Quin conscium talis fuisse consilii in servo nex est, in libero servitus. 

Contra indici praemia decreta sunt: libero pecunia, servo 
libertas, utrique vero venia atque impunitas conscientiae, ne quando 
persequi malum consilium quam paenitere sit tutius. 
Huius rei haec lex atque hic ordo est quem dixi. Qui quantum 
habeat humanitatis et commodi facile patet, quando sic irascitur ut 
vitia perimat, servatis hominibus atque ita tractatis ut bonos esse 
necesse sit, et quantum ante damni dederunt tantum reliqua vita 
resartiant. Porro ne ad pristinos relabantur mores adeo nullus est 
metus, ut viatores quoque quibus iter aliquo institutum est non aliis 
viae ducibus sese tutiores arbitrentur quam servis illis ad quamque 
regionem subinde commutatis. Nempe ad perpetrandum latrocinium 
nihil habent usquam non importunum: manus inermes, pecunia 
tantum sceleris index, deprehenso parata vindicta, neque spes ulla 
prorsus fugiendi quoquam. Quo enim pacto falleret ac tegeret 
fugam homo nulla vestium parte populo similis, nisi abeat nudus? 
quin sic quoque fugientem proderet auricula. At ne inito saltem 
consilio coniurent in rempublicam, id demum scilicet periculum 
est. Quasi in tantam venire spem ulla possit vicinia non tentatis ac 
sollicitatis ante multarum regionum servitiis. Quae tantum absunt 
a facultate conspirandi, ut ne convenire quidem et colloqui aut salutare 
se mutuo liceat. Ut credantur interim id consilium intrepide 
credituri suis, quod reticentibus periculosum, prodentibus maximo 
esse bono sciant? Quum contra nemo sit prorsus exspes, obediendo 
ac perferendo, bonamque de se praebendo spem emendatioris in 
posterum vitae, posse his modis fieri ut libertatem aliquando recuperet, 
quippe nullo non anno restitutis aliquot commendatione 
patientiae. 
Haec quum dixissem atque adiecissem nihil mihi videri causae 
quare non hic modus haberi vel in Anglia possit, multo maiore cum 
fructu quam illa iustitia quam iuris ille peritus tantopere laudaverat, 
sub haec ille, nempe iureconsultus: Numquam, inquit, istud sic 
stabiliri queat in Anglia, ut non in summum discrimen adducat 
rempublicam: et simul haec dicens commovit caput ac distorsit 
labrum, atque ita conticuit. Et omnes qui aderant pedibus in eius 
ibant sententiam.
Tum Cardinalis, Non est, inquit, proclive divinare commodene 
an secus res cessura sit, nullo prorsus facto periculo. Verum si, 
pronuntiata mortis sententia, differri executionem iubeat princeps 

atque hunc experiatur morem, cohibitis asylorum privilegiis, tum 
vero si res comprobetur eventu esse utilis, rectum fuerit eam stabiliri. 
Alioqui tunc quoque adficere supplicio eos qui sunt ante damnati 
neque minus e republica fuerit neque magis iniustum quam si 
nunc idem fieret, nec ullum interea nasci ex ea re potest periculum. 
Quin mihi certe videntur errones quoque ad eundem posse modum 
non pessime tractari, in quos hactenus tam multis editis legibus 
nihil promovimus tamen.
Haec ubi dixit Cardinalis, quae me narrante contempserant 
omnes, eadem nemo non certatim laudibus est prosecutus, maxime 
tamen illud de erronibus, quoniam hoc ab ipso adiectum est.
Nescio an quae sunt secuta silere praestiterit, erant enim ridicula: 
sed narrabo tamen, nam non erant mala et aliquid ad hanc rem 
pertinebant. Astabat forte parasitus quidam, qui videri volebat imitari 
morionem, sed ita simulabat ut propior vero esset, tam frigidis 
dictis captans risum ut ipse saepius quam dicta sua rideretur. Excidebant 
homini tamen interdum quaedam adeo non absurda, ut fidem 
adagio facerent, Crebro iactu iaci aliquando Venerem. Is ergo, 
dicente quodam e conviviis iam meo sermone bene provisum esse 
furibus, atque a Cardinale etiam cautum de erronibus, restare nunc 
uti his praeterea consuleretur publicitus quos ad egestatem morbus 
aut senectus impulisset, atque ad labores unde vivi possit reddidisset 
impotes.
Sine, inquit, me: nam ego et hoc recte ut fiat videro. Etenim hoc 
genus hominum misere cupio aliquo e conspectu amoliri meo, ita 
me male vexarunt saepe, cum querulis illis opplorationibus flagitarent 
pecuniam, quas numquam tamen tam commode potuerunt occinere 
ut nummum a me extorquerent. Quippe semper alterum 
evenit, ut aut non libeat dare aut ne liceat quidem quando nihil est 
quod detur. Itaque nunc coeperunt sapere. Nam ne perdant operam 
ubi me praeterire vident praetermittunt taciti: ita nihil a me sperant 
amplius, non hercule magis quam si essem sacerdos. Sed illos ego 

mendicos omnes lata lege distribui ac dispartiri iubeo in Benedictinorum 
coenobia et fieri laicos ut vocant monachos: mulieres 
moniales esse impero.
Subrisit Cardinalis et approbat ioco, ceteri etiam serio. Ceterum 
theologus quidam frater hoc dicto in sacerdotes ac monachos adeo 
est exhilaratus ut iam ipse quoque coeperit ludere, homo alioqui 
prope ad torvitatem gravis. At ne sic quidem, inquit, extricaberis a 
mendicis nisi nobis quoque prospexeris fratribus.
Atqui, inquit parasitus, hoc iam curatum est. Nam Cardinalis 
egregie prospexit vobis quum statueret de coercendis atque opere 
exercendis erronibus, nam vos estis errones maximi.
Hoc quoque dictum, quum coniectis in Cardinalem oculis eum
viderent non abnuere, coeperunt omnes non illibenter arripere, 
excepto fratre. Nam is (neque equidem miror), tali perfusus aceto, 
sic indignatus est atque incanduit, ut nec a conviciis quidem potuerit 
temperare: hominem vocavit nebulonem, detractorem, susurronem 
et filium perditionis, minas interim terribiles citans e scriptura sacra. 
Iam scurra serio scurrari coepit, et erat plane in sua palaestra.
Noli, inquit, irasci, bone frater: scriptum est, In patientia vestra 
possidebitis animas vestras.
Rursum frater (referam enim ipsius verba), Non irascor, inquit, 
furcifer, vel saltem non pecco. Nam Psalmista dicit, Irascimini et 
nolite peccare.
Admonitus deinde frater a Cardinale suaviter ut suos affectus 
compesceret, Non, domine, inquit, ego loquor nisi ex bono zelo 
sicut debeo, nam viri sancti habuerunt bonum zelum, unde dicitur, 
Zelus domus tuae comedit me, et canitur in ecclesiis, Irrisores Helizei, 
dum conscendit domum dei, zelus calvi sentiunt, sicut fortasse 
sentiet iste derisor, scurra, ribaldus.

Facis, inquit Cardinalis, bono fortassis affectu, sed mihi videris 
facturus, nescio an sanctius, certe sapientius, si te ita compares ne 
cum homine stulto et ridiculo ridiculum tibi certamen instituas. 
Non, domine, inquit, non facerem sapientius. Nam Solomon ipse 
sapientissimus dicit: Responde stulto secundum stultitiam eius, sicut
ego nunc facio, et demonstro ei foveam in quam cadet nisi bene 
praecaveat. Nam si multi irrisores Helizei qui erat tantum unus 
calvus senserunt zelus calvi, quanto magis sentiet unus derisor multorum 
fratrum in quibus sunt multi calvi? et etiam habemus bullam 
papalem per quam omnes qui derident nos sunt excommunicati. 
Cardinalis, ubi vidit nullum fieri finem, nutu ablegato parasito 
ac aliam in rem commodum verso sermone, paulo post surgit e 
mensa atque audiendis clientum negotiis dedit se, nosque dimisit.
En, mi More, quam longo te sermone oneravi, quod tam diu 
facere plane puduisset me, nisi tu et cupide flagitasses et sic videreris 
audire tamquam nolles quicquam eius confabulationis omitti, quae 
quamquam aliquanto perstrictius, narranda tamen mihi fuit omnino 
propter eorum iudicium, qui quae me dicente spreverant, eadem 
rursus evestigio non improbante Cardinale etiam ipsi comprobarunt: 
usqueadeo assentantes ei ut parasiti quoque eius inventis quae 
dominus per iocum non aspernabatur adblandirentur et serio propemodum 
admitterent, ut hinc possis aestimare quanti me ac mea 
consilia aulici forent aestimaturi.
Profecto, mi Raphael, inquam, magna me adfecisti voluptate, ita 
sunt abs te dicta prudenter simul et lepide omnia. Praeterea visus 
mihi interim sum non solum in patria versari verumetiam repuerascere 
quodammodo iucunda recordatione Cardinalis illius in cuius 
aula puer sum educatus. Cuius viri memoriae quod tu tam impense 
faves, non credas, mi Raphael, quanto mihi sis effectus hoc nomine 
charior, cum esses alioqui charissimus. Ceterum non possum adhuc 
ullo pacto meam demutare sententiam. Quin te plane putem, si 
animum inducas tuum uti ne ab aulis principum abhorreas, in publicum 
posse te tuis consiliis plurimum boni conferre. Qua re nihil 
magis incumbit tuo, hoc est boni viri, officio. Siquidem cum tuus 

censeat Plato respublicas ita demum futuras esse felices si aut 
regnent philosophi aut reges philosophentur, quam procul aberit 
felicitas si philosophi regibus nec dignentur saltem suum impertiri 
consilium? 
Non sunt, inquit ille, tam ingrati quin id libenter facerent, immo 
multi libris editis iam fecerunt, si hi qui rerum potiuntur essent 
parati bene consultis parere. Sed bene haud dubie praevidit Plato, 
nisi reges philosophentur ipsi, numquam futurum ut, perversis 
opinionibus a pueris imbuti atque infecti penitus, philosophantium 
comprobent consilia: quod ipse quoque experiebatur apud Dionysium.
An non me putas, si apud aliquem regem decreta sana proponerem 
et perniciosa malorum semina conarer illi evellere, protinus
aut eiciendum aut habendum ludibrio?
Age, finge me apud regem esse Gallorum atque in eius considere 
consilio, dum in secretissimo secessu praesidente rege ipso in 
corona prudentissimorum hominum, magnis agitur studiis quibus 
artibus ac machinamentis Mediolanum retineat ac fugitivam illam 
Neapolim ad se retrahat: postea vero evertat Venetos ac totam Italiam 
subiciat sibi. Deinde Flandros, Brabantos, totam postremo Burgundiam
suae faciat ditionis, atque alias praeterea gentes quarum 
regnum iam olim animo invasit. Hic dum alius suadet feriendum 
cum Venetis foedus, tantisper duraturum dum ipsis fuerit commodum 
cum illis communicandum consilium, quin deponendam 
quoque apud eosdem aliquam praedae partem quam, rebus ex sententia 
peractis, repetat: dum alius consulit conducendos Germanos, 

alius pecunia demulcendos Elvetios, alius adversum numen imperatoriae 
maiestatis auro, velut anathemate, propitiandum. Dum alii 
videtur cum Arragonum rege componendas esse res, et alieno Navariae 
regno velut pacis auctoramento cedendum, alius interim censet 
Castelliae principem aliqua spe affinitatis irretiendum atque aulicos 
nobiles aliquot in suam factionem certa pensione esse pertrahendos. 
Dum maximus omnium nodus occurrit quid statuendum interim 
de Anglia sit. Ceterum de pace tractandum tamen, et constringenda 
firmissimis vinculis semper infirma societas; amici vocentur, suspiciantur 
ut inimici. Habendos igitur paratos velut in statione Scotos, 
ad omnem intentos occasionem, si quid se commoveant Angli, protinus 
immittendos. Ad haec fovendum exsulem nobilem aliquem 
occulte, namque id aperte ne fiat prohibent foedera, qui id regnum 
sibi deberi contendat, ut ea velut ansa contineat suspectum sibi 
principem. 
Hic, inquam, in tanto rerum molimine, tot egregiis viris ad 
bellum sua certatim consilia conferentibus, si ego homuncio surgam 
ac verti iubeam vela, omittendam Italiam censeam et domi dicam 
esse manendum, unum Galliae regnum fere maius esse quam ut 
commode possit ab uno administrari, ne sibi putet rex de aliis adiciendis 
esse cogitandum. Tum si illis proponerem decreta Achoriorum 

populi, Utopiensium insulae ad Euronoton oppositi, qui 
quum olim bellum gessissent ut regi suo aliud obtinerent regnum 
quod affinitatis antiquae causa sibi contendebat hereditate deberi, 
consecuti tandem id, ubi viderunt nihilo sibi minus esse molestiae in 
retinendo quam in quaerendo pertulerunt, verum assidua pullulare 
semina vel internae rebellionis vel externae incursionis in deditos, 
ita semper aut pro illis aut contra pugnandum, numquam dari facultatem 
dimittendi exercitus, compilari interim se, efferri foras pecuniam, 
alienae gloriolae suum impendi sanguinem, pacem nihilo 
tutiorem, domi corruptos bello mores, imbibitam latrocinandi libidinem, 
confirmatam caedibus audaciam, leges esse contemptui quod 
rex in duorum curam regnorum distractus minus in utrumvis 
animum posset intendere. 
Cum viderent alioqui tantis malis nullum finem fore, inito 
tandem consilio, regi suo humanissime fecerunt optionem retinendi 
utrius regni vellet, nam utriusque non fore potestatem, se plures 
esse quam qui a dimidiato possint rege gubernari, quum nemo sit 
libenter admissurus mulionem sibi cum alio communem. Ita coactus 
est ille bonus princeps, novo regno cuipiam ex amicis relicto (qui 
brevi etiam post eiectus est), antiquo esse contentus.
Praeterea si ostenderem omnes hos conatus bellorum quibus tot 
nationes eius causa tumultuarentur, quum thesauros eius exhausissent 
ac destruxissent populum, aliqua tandem fortuna frustra cessuros 
tamen: proinde avitum regnum coleret, ornaret quantum 
posset, et faceret quam florentissimum. Amet suos et ametur a suis, 
cum his una vivat imperetque suaviter, atque alia regna valere sinat, 
quando id quod nunc ei contigisset satis amplum superque esset. 
Hanc orationem quibus auribus, mi More, putas excipiendam? 
Profecto non valde pronis, inquam. 

Pergamus ergo, inquit, si consiliariis cum rege quopiam tractantibus, 
et comminiscentibus quibus technis ei queant coacervare 
thesauros, dum unus intendendam consulit aestimationem monetae 
quum ipsi sit eroganda pecunia, deiciendam rursus infra iustum 
quum fuerit corroganda, uti et multum aeris parvo dissolvat et pro 
parvo multum recipiat: dum alius suadet ut bellum simulet atque, 
eo praetextu coacta pecunia, cum visum erit faciat pacem sanctis 
caerimoniis, quo plebeculae oculis fiat praestigium, miseratus videlicet 
humanum sanguinem princeps pius: dum alius ei suggerit in 
mentem antiquas quasdam et tineis adesas leges longa desuetudine 
antiquatas, quas quod nemo latas meminisset, omnes sint transgressi: 
earum ergo mulctas iubeat exigi, nullum uberiorem 
proventum esse, nullum magis honorificum, utpote qui iustitiae 
prae se personam ferat: dum ab alio admonetur uti sub magnis 
mulctis multa prohibeat, maxime talia quae ne fiant in rem sit 
populi. Post pecunia cum illis dispenset quorum commodis obstat 
interdictum: sic et a populo gratiam iniri, et duplex adferri compendium, 
vel dum hi mulctantur quod quaestus cupiditas pellexit in 
casses, vel dum aliis vendit privilegia tanto pluris quanto scilicet 
fuerit melior princeps, utpote qui gravatim quicquam contra populi 
commodum privato cuiquam indulgeat, et ob id non nisi magno 
pretio. 
Dum alius ei persuadet obstringendos sibi iudices qui quavis in 
re pro regio iure disceptent, accersendos praeterea in palatium atque 
invitandos uti coram se de suis rebus disserant: ita nullam causam 
eius tam aperte iniquam fore, in qua non aliquis eorum vel contradicendi 
studio vel pudore dicendi eadem vel quo gratiam ineant, 
apud eum aliquam reperiant rimam qua possit intendi calumnia. Sic 
dum iudicibus diversa sentientibus, res per se clarissima disputatur 
et veritas in quaestionem venit, ansam commodum regi dari pro 
suo commodo ius interpretandi. Ceteros aut pudore accessuros aut 

metu, sic intrepide fertur postea pro tribunali sententia. Neque enim 
deesse praetextus potest pronuntianti pro principe. Nempe cui satis 
est aut aequitatem a sua parte esse aut verba legis aut contortum 
scripti sensum aut, quae legibus denique omnibus praeponderat 
apud religiosos iudices, principis indisputabilem praerogativam.
Dum omnes in Crassiano illo consentiunt atque conspirant, 
nullam auri vim satis esse principi cui sit alendus exercitus, praeterea, 
nihil iniuste regem facere, ut maxime etiam velit, posse. 
Quippe omnia omnium eius esse, ut homines etiam ipsos, tantum 
vero cuique esse proprium quantum regis benignitas ei non ademerit, 
quod ipsum ut quam minimum sit principis multum referre, 
ut cuius tutamentum in eo situm sit ne populus divitiis ac libertate 
lasciviat, quod hae res minus patienter ferant dura atque iniusta 
imperia: quum contra egestas atque inopia retundat animos ac 
patientes reddat, adimatque pressis generosos rebellandi spiritus.
Hic si ego rursus assurgens contendam haec consilia omnia regi 
et inhonesta esse et perniciosa, cuius non honor modo sed securitas 
quoque in populi magis opibus sita sit quam suis: quos si ostendam 
regem sibi deligere sua causa, non regis, videlicet uti eius labore ac 
studio ipsi commode vivant tutique ab iniuriis: eoque magis ad 
principem eam pertinere curam ut populo bene sit suo quam ut 

sibi, non aliter ac pastoris officium est oves potius quam semet 
pascere, quatenus opilio est.
Nam quod populi egestatem censeant pacis praesidium esse, longissime 
aberrare eos ipsa res docet: nempe ubi plus rixarum comperias 
quam inter mendicos? Quis intentius mutationi rerum studet 
quam cui minime placet praesens vitae status? Aut cui denique audacior 
impetus ad conturbanda omnia, spe alicunde lucrandi, quam 
cui iam nihil est quod possit perdere? Quod si rex aliquis adeo aut 
contemptus esset aut invisus suis ut aliter eos continere in officio 
non possit nisi contumeliis, compilatione et sectione grassetur 
eosque redigat ad mendicitatem, praestiterit illi profecto regno 
abdicare quam his retinere artibus, quibus quamquam imperii 
nomen retineat, certe amittit maiestatem: neque enim regiae dignitatis 
est imperium in mendicos exercere, sed in opulentos potius 
atque felices. Quod ipsum sensit certe vir erecti ac sublimis animi 
Fabricius, cum responderet malle se imperare divitibus quam divitem 
esse. Et profecto unum aliquem voluptate ac deliciis fluere, 
gementibus undique ac lamentantibus aliis, hoc non est regni sed 
carceris esse custodem. Denique ut imperitissimus medicus est qui 
morbum nescit nisi morbo curare, ita qui vitam civium non novit 
alia via corrigere quam ademptis vitae commodis, is se nescire fateatur 
imperare liberis.
Quin aut inertiam potius mutet suam aut superbiam, nam his fere 
vitiis accidit ut populus eum vel contemnat vel habeat odio. Vivat 
innocuus de suo, sumptus ad reditus accommodet, refrenet maleficia 
et recta institutione suorum praeveniat potius quam sinat 
increscere quae deinde puniat. Leges abrogatas consuetudine haud 
temere revocet, praesertim quae diu desitae numquam desideratae 
sunt. Neque umquam commissi nomine eiusmodi quicquam capiat 
quale privatum quempiam iudex velut iniquum ac vafrum non pateretur 
accipere.

Hic si proponerem illis Macarensium legem qui et ipsi non longe 
admodum absunt ab Utopia, quorum rex quo primum die auspicatur 
imperium magnis adhibitis sacrificiis iuriiurando astringitur 
numquam se uno tempore supra mille auri pondo in thesauris 
habiturum, aut argenti quantum eius auri pretium aequet. Hanc 
legem ferunt ab optimo quodam rege institutam, cui maiori curae 
fuit patriae commodum quam divitiae suae, velut obicem acervandae 
pecuniae tantae quanta faceret inopiam eius in populo. Nempe 
eum thesaurum videbat suffecturum sive regi adversus rebelles sive 
regno adversus hostium incursiones esset confligendum, ceterum 
minorem esse quam ut animos faciat invadendi aliena, quae potissima 
condendae legis causa fuit. Proxima, quod sic prospectum 
putavit ne desit pecunia quae in cottidiana civium commutatione 
versetur, et quum regi necesse est erogare quicquid thesauro supra 
legitimum accrevit modum, non quaesiturum censuit occasiones 
iniuriae. Talis rex et malis erit formidini et a bonis amabitur. Haec 
ergo atque huiusmodi si ingererem apud homines in contrariam 
partem vehementer inclinatos, quam surdis essem narraturus 
fabulam?
Surdissimis, inquam, haud dubie: neque hercule miror, neque 
mihi videntur (ut vere dicam) huiusmodi sermones ingerendi aut 
talia danda consilia, quae certus sis numquam admissum iri. Quid 
enim prodesse possit aut quomodo in illorum pectus influere sermo 
tam insolens, quorum praeoccupavit animos atque insedit penitus 
diversa persuasio? Apud amiculos in familiari colloquio non 
insuavis est haec philosophia scholastica. Ceterum in consiliis principum, 
ubi res magnae magna auctoritate aguntur, non est his rebus locus.
Hoc est, inquit ille, quod dicebam, non esse apud principes locum 
philosophiae.
Immo, inquam, est verum, non huic scholasticae quae quidvis 
putet ubivis convenire: sed est alia philosophia civilior quae suam 

novit scaenam, eique sese accommodans, in ea fabula quae in manibus 
est suas partes concinne et cum decoro tutatur. Hac utendum 
est tibi. Alioquin dum agitur quaepiam Plauti comoedia, nugantibus 
inter se vernulis, si tu in proscaenium prodeas habitu philosophico 
et recenseas ex Octavia locum in quo Seneca disputat cum Nerone, 
nonne praestiterit egisse mutam personam quam aliena recitando 
talem fecisse tragicomoediam? Corruperis enim perverterisque 
praesentem fabulam dum diversa permisces, etiamsi ea quae tu 
adfers meliora fuerint. Quaecumque fabula in manu est, eam age 
quam potes optime, neque ideo totam perturbes quod tibi in 
mentem venit alterius quae sit lepidior.
Sic est in republica, sic in consultationibus principum. Si radicitus 
evelli non possint opiniones pravae nec receptis usu vitiis mederi 
queas ex animi tui sententia, non ideo tamen deserenda respublica 
est, et in tempestate navis destituendae est, quoniam ventos inhibere 
non possis. At neque insuetus et insolens sermo inculcandus quem 
scias apud diversa persuasos pondus non habiturum, sed obliquo 
ductu conandum est atque adnitendum tibi uti pro tua virili omnia 
tractes commode, et quod in bonum nequis vertere efficias saltem 
ut sit quam minime malum. Nam ut omnia bene sint fieri non 
potest, nisi omnes boni sint, quod ad aliquot abhinc annos adhuc 
non exspecto.
Hac, inquit, arte nihil fieret aliud quam ne dum aliorum furori 
mederi studeo, ipse cum illis insaniam. Nam si vera loqui volo talia 
loquar necesse est. Ceterum falsa loqui sitne philosophi nescio: 

certe non est meum. Quamquam ille meus sermo ut fuerit fortasse 
ingratus illis atque molestus, ita non video cur videri debeat usque 
ad ineptias insolens. Quod si aut ea dicerem quae fingit Plato in 
sua republica aut ea quae faciunt Utopienses in sua, haec quamquam 
essent (ut certe sunt) meliora, tamen aliena videri possint, quod hic 
singulorum privatae sunt possessiones, illic omnia sunt communia.
Mea vero oratio (nisi quod ad eos qui statuissent secum ruere 
diversa via praecipites, iucundus esse non potest qui revocet ac praemonstret 
pericula) alioquin quid habuit quod non ubivis dici vel 
conveniat vel oporteat? Equidem si omittenda sunt omnia tamquam 
insolentia atque absurda quaecumque perversi mores hominum 
fecerunt ut videri possint aliena, dissimulemus oportet apud Christianos 
pleraque omnia quae CHRISTUS docuit ac dissimulari 
usqueadeo vetuit ut ea quoque quae ipse in aures insusurrasset suis, 
palam in tectis iusserit praedicari. Quorum maxima pars ab istis 
moribus longe est alienior quam mea fuit oratio, nisi quod contionatores, 
homines callidi, tuum illud consilium secuti puto, quando 
mores suos homines ad CHRISTI normam gravatim paterentur 
aptari, doctrinam eius velut regulam plumbeam accommodaverunt 
ad mores, ut aliquo saltem pacto coniungerentur scilicet. Qua re 
nihil video quid profecerint nisi ut securius liceat esse malos.
Atque ipse profecto tantundem proficiam in consiliis principum. 
Nam aut diversa sentiam, quod perinde fuerit ac si nihil sentiam, 
aut eadem, et ipsorum adiutor sim, ut inquit Mitio Terentianus, 
insaniae. Nam obliquus ille ductus tuus non video quid sibi velit, 
quo censes adnitendum si non possint omnia reddi bona tamen ut 
tractentur commode, fiantque quoad licet quam minime mala. 
Quippe non est ibi dissimulandi locus, nec licet conivere: 

approbanda sunt aperte pessima consilia, et decretis pestilentissimis 
subscribendum est. Speculatoris vice fierit ac paene proditoris etiam 
qui improbe consulta maligne laudaverit. Porro nihil occurrit in 
quo prodesse quicquam possis, in eos delatus collegas qui vel 
optimum virum facilius corruperint quam ipsi corrigantur, quorum 
perversa consuetudine vel depravaberis vel ipse integer atque innocens 
alienae malitiae stultitiaeque praetexeris, tantum abest ut 
aliquid possit in melius obliquo illo ductu convertere.
Quamobrem pulcherrima similitudine declarat Plato cur merito 
sapientes abstineant a capessenda republica. Quippe quum populum 
videant in plateas effusum assiduis imbribus perfundi, nec persuadere 
queant illis ut se subducant pluviae tectaque subeant: gnari nihil 
profuturos sese si exeant quam ut una compluantur, semet intra 
tecta continent, habentes satis quando alienae stultitiae non possunt 
mederi si ipsi saltem sint in tuto.
Quamquam profecto, mi More (ut ea vere dicam quae meus 
animus fert), mihi videtur ubicumque privatae sunt possessiones, 
ubi omnes omnia pecuniis metiuntur, ibi vix umquam posse fieri 
ut cum republica aut iuste agatur aut prospere, nisi vel ibi sentias 
agi iuste ubi optima quaeque perveniunt ad pessimos, vel ibi feliciter 
ubi omnia dividuntur in paucissimos, nec illos habitos undecumque 
commode, ceteris vero plane miseris.
Quamobrem quum apud animum meum reputo prudentissima 
atque sanctissima instituta Utopiensium, apud quos tam paucis legibus 
tam commode res administrantur ut et virtuti pretium sit, et 
tamen aequatis rebus omnia abundent omnibus, tum ubi his eorum 
moribus ex adverso comparo tot nationes alias, semper ordinantes 
nec ullam satis ordinatam umquam earum omnium, in quibus quod 
quisque nactus fuerit suum vocat privatum, quorum tam multae 
indies conditae leges non sufficiunt vel ut consequatur quisquam 
vel ut tueatur vel ut satis internoscat ab alieno illud quod suum 
invicem quisque privatum nominat (id quod facile indicant infinita 
illa tam assidue nascentia quam numquam finienda litigia), haec, 
inquam, dum apud me considero, aequior Platoni fio, minusque 
demiror dedignatum illis leges ferre ullas qui recusabant eas quibus 
ex aequo omnes omnia partirentur commoda. Siquidem facile praevidit 

vidit homo prudentissimus unam atque unicam illam esse viam ad 
salutem publicam si rerum indicatur aequalitas: quae nescio an 
umquam possit observari ubi sua sunt singulorum propria. Nam 
quum certis titulis quisque quantum potest ad se converrit, 
quantacumque fuerit rerum copia, eam omnem pauci inter se partiti, 
reliquis relinquunt inopiam: fereque accidit ut alteri sint alterorum 
sorte dignissimi, quum illi sint rapaces, improbi, atque inutiles, 
contra hi modesti viri ac simplices, et cottidiana industria in publicum 
quam in semet benigniores.
Adeo mihi certe persuadeo res aequabili ac iusta aliqua ratione 
distribui aut feliciter agi cum rebus mortalium, nisi sublata prorsus 
proprietate, non posse. Sed manente illa, mansuram semper apud 
multo maximam multoque optimam hominum partem egestatis et 
aerumnarum anxiam atque inevitabilem sarcinam. Quam ut fateor 
levari aliquantulum posse, sic tolli plane contendo non posse. 
Nempe si statuatur ne quis supra certum agri modum possideat et 
uti sit legitimus cuique census pecuniae: si fuerit legibus quibusdam 
cautum ut neque sit princeps nimium potens neque populus nimis 
insolens: tum magistratus ne ambiantur, neu dentur venum aut 
sumptus in illis fieri sit necesse - alioquin et occasio datur per 
fraudem ac rapinas sarciendae pecuniae, et fit necessitas eis muneribus 
praeficiendi divites quae potius fuerant administranda prudentibus - 
talibus, inquam, legibus, quemadmodum aegra assiduis 
solent fomentis fulciri corpora deploratae valetudinis, ita haec 
quoque mala leniri queant ac mitigari. Ut sanentur vero atque in 
bonum redeant habitum nulla omnino spes est dum sua cuique 
sunt propria. Quin dum unius partis curae studes, aliarum vulnus 

exasperaveris, ita mutuo nascitur ex alterius medela alterius morbus, 
quando nihil sic adici cuiquam potest ut non idem adimatur alii.
At mihi, inquam, contra videtur, ibi numquam commode vivi 
posse ubi omnia sint communia. Nam quo pacto suppetat copia 
rerum, unoquoque ab labore subducente se, utpote quem neque 
sui quaestus urget ratio, et alienae industriae fiducia reddit segnem? 
At quum et stimulentur inopia neque quad quisquam fuerit nactus 
id pro suo tueri ulla possit lege, an non necesse est perpetua caede 
ac seditione laboretur? Sublata praesertim auctoritate ac reverentia 
magistratuum, cui quis esse locus possit apud homines tales quos 
inter nullum discrimen est, ne comminisci quidem queo.
Non miror, inquit, sic videri tibi, quippe cui eius imago rei aut 
nulla succurrit aut falsa. Verum si in Utopia fuisses mecum, 
moresque eorum atque instituta vidisses praesens ut ego feci, qui 
plus annis quinque ibi vixi, neque umquam voluissem inde discedere 
nisi ut novum illum orbem proderem, tum plane faterere populum 
recte institutum nusquam alibi te vidisse quam illic.
Atqui profecto, inquit Petrus Aegidius, aegre persuadeas mihi, 
melius institutum populum in novo illo quam in hoc noto nobis 
orbe reperiri, ut in quo neque deteriora ingenia et vetustiores opinor 
esse quam in illo respublicas et in quibus plurima ad vitam commoda 
longus invenit usus, ut ne adiciam apud nos casu reperta 
quaedam quibus excogitandis nullum potuisset ingenium sufficere.
Quod ad vetustatem, inquit ille, rerum attinet publicarum, tum 
pronuntiare posses rectius, si historias illius orbis perlegisses, 
quibus si fides haberi debet, prius apud eos erant urbes quam homines 
apud nos. Iam vero quicquid hactenus vel ingenium invenit vel 
casus repperit, hoc utrobique potuit exstitisse. Ceterum ego certe 
puto ut illis praestemus ingenio, studio tamen atque industria longe 
a tergo relinquimur.

Nam (ut ipsorum habent annales) ante appulsum illuc nostrum de 
rebus nostris (quos illi vocant Ultra-aequinoctiales) nihil umquam 
quicquam audierant, nisi quod olim annis abhinc ducentis supra 
mille, navis quaedam apud insulam Utopiam naufragio periit, quam 
tempestas eo detulerat. Eiecti sunt in litus Romani quidam atque 
Aegyptii, qui postea numquam inde discessere.
Hanc unam occasionem vide quam commodam illis sua fecit 
industria. Nihil artis erat intra Romanum imperium unde possit 
aliquis esse usus quod non illi aut ab expositis hospitibus didicerint 
aut acceptis quaerendi seminibus adinvenerint. Tanto bono fuit illis 
aliquos hinc semel illuc esse delatos. At si qua similis fortuna quempiam 
antehac illinc huc perpulerit, tam penitus hoc obliteratum est 
quam istud quoque forsan excidet posteris me aliquando illic fuisse. 
Et ut illi uno statim congressu quicquid a nobis commode inventum 
est fecerunt suum: sic diu futurum puto priusquam nos accipiamus 
quicquam quod apud illos melius quam nobis est institutum. Quod 
unum maxime esse reor in causa cur quum neque ingenio neque 
opibus inferiores simus eis, ipsorum tamen res quam nostra prudentius 
administretur et felicius efflorescat.
Ergo, mi Raphael, inquam, quaeso te atque obsecro, describe 
nobis insulam: nec velis esse brevis, sed explices ordine agros, fluvios, 
urbes, homines, mores, instituta, leges ac denique omnia quae 
nos putes velle cognoscere. Putabis autem velle quicquid adhuc 
nescimus.
Nihil, inquit, faciam libentius, nam haec in promptu habeo. Sed 
res otium poscit.
Eamus ergo, inquam, intro pransum: mox tempus nostro arbitratu 
sumemus.
Fiat, inquit. Ita ingressi prandemus. Pransi in eundem reversi 
locum, in eodem sedili consedimus, ac iussis ministris ne quis interpellaret, 
ego ac Petrus Aegidius hortamur Raphaelem ut praestet 
quod erat pollicitus. Is ergo ubi nos vidit intentos atque avidos 
audiendi, quum paulisper tacitus et cogitabundus assedisset, hunc 
in modum exorsus est.
PRIMI LIBRI FINIS.
SEQUITUR SECUNDUS.

SERMONIS QUEM
RAPHAEL HYTHLODAEUS
DE OPTIMO REIPUBLICAE STATU HABUIT
LIBER SECUNDUS
PER THOMAM MORUM
CIVEM ET VICECOMITEM LONDINENSEM
Utopiensium insula in media sui parte (nam hac latissima est) millia
passuum ducenta porrigitur, magnumque per insulae spatium non
multo angustior, fines versus paulatim utrimque tenuatur. Hi velut
circumducti circino quingentorum ambitu millium, insulam totam
in lunae speciem renascentis effigiant. Cuius cornua fretum
interfluens millibus passuum plus minus undecim dirimit, ac per
ingens inane diffusum, circumiectu undique terrae prohibitis ventis,
vasti in morem lacus, stagnans magis quam saeviens, omnem prope
eius terrae alvum pro portu facit, magnoque hominum usu naves
quaqua versus transmittit. Fauces hinc vadis inde saxis formidolosae.
In medio ferme interstitio una rupes eminet, eoque innoxia, cui
inaedificatam turrim praesidio tenent; ceterae latentes et insidiosae.
Canales solis ipsis noti, atque ideo non temere accidit uti exterus
quisquam hunc in sinum, nisi Utopiano duce, penetret, ut in quem
vix ipsis tutus ingressus est, nisi signis quibusdam e litore viam

regentibus. His in diversa translatis loca, hostium quamlibet
numerosam classem facile in perniciem traherent.
Ab altera parte non infrequentes portus. At ubique descensus in
terram ita natura munitus aut arte ut ingentes copiae paucis inde
queant propugnatoribus arceri. Ceterum uti fertur, utique ipsa loci
facies prae se fert, ea tellus olim non ambiebatur mari. Sed Utopus,
cuius utpote victoris nomen refert insula (nam ante id temporis
Abraxa dicebatur), quique rudem atque agrestem turbam ad id quo
nunc ceteros prope mortales antecellit cultus humanitatisque
perduxit, primo protinus appulsu victoria potitus, passuum millia
quindecim qua parte tellus continenti adhaesit exscindendum curavit,
ac mare circum terram duxit; quumque ad id operis non incolas
modo coegisset (ne contumeliae loco laborem ducerent) sed suos 
praeterea milites omnes adiungeret, in tantam hominum multitudinem 
opere distributo incredibili celeritate res perfecta ut finitimos 
(qui initio vanitatem incepti riserant) admiratione successus ac terrore 
perculerit.

Insula civitates habet quattuor et quinquaginta spatiosas omnes 
ac magnificas, lingua, moribus, institutis, legibus prorsus eisdem.
Idem situs omnium, eadem ubique, quatenus per locum licet, rerum 
facies. Harum quae proximae inter se sunt millia quattuor ac viginti 
separant. Nulla rursus est tam deserta, e qua non ad aliam urbem 
pedibus queat unius itinere diei perveniri.
Cives quaqua ex urbe terni senes ac rerum periti tractatum de 
rebus insulae communibus quotannis conveniunt Amaurotum. 
Nam ea urbs (quod tamquam in umbilico terrae sita maxime iacet 
omnium partium legatis opportuna) prima princepsque habetur. 
Agri ita commode civitatibus assignati sunt ut ab nulla parte minus
soli quam XII passuum millia una quaevis habeat: ab aliqua multo
etiam amplius, videlicet qua parte longius urbes inter se disiunguntur. 
Nulli urbi cupido promovendorum finium. Quippe quos 
habent, agricolas magis eorum se quam dominos putant. Habent 
ruri per omnes agros commode dispositas domos rusticis instrumentis 
instructas. Hae habitantur civibus per vices eo commigrantibus. 
Nulla familia rustica in viris mulieribusque pauciores 
habet quam quadraginta, praeter duos ascripticios servos, quibus 
pater materque familias graves ac maturi praeficiuntur, et singulis 
tricenis familiis phylarchus unus. E quaqua familia viginti 
quotannis in urbem remigrant, hi qui biennium ruri complevere. In 
horum locum totidem recentes ex urbe surrogantur, ut ab his qui 
annum ibi fuere atque ideo rusticarum peritiores rerum instituantur, 
alios anno sequente docturi ne, si pariter omnes ibi novi agricolationisque 
rudes essent, aliquid in annona per imperitiam peccaretur.
Is innovandorum agricolarum mos, etsi sollemnis sit ne quisquam 
invitus asperiorem vitam cogatur continuare diutius, multi tamen

quos rusticae rei studium natura delectat plures sibi annos 
impetrant.
Agricolae terram colunt, nutriunt animalia, ligna comparant 
atque in urbem qua commodum est terra marive convehunt. Pullorum 
infinitam educant multitudinem mirabili artificio. Neque enim 
incubant ova gallinae, sed magnum eorum numerum calore quodam 
aequabili foventes animant educantque. H i simulatque e testa prodiere 
homines vice matrum comitantur et agnoscunt.
Equos alunt perquam paucos nec nisi ferocientes neque alium in 
usum quam exercendae rebus equestribus iuventuti. Nam omnem 
seu colendi seu vehendi laborem boves obeunt, quos ut fatentur 
equis impetu cedere, sic patientia vincere, nec tot obnoxios morbis 
putant; ad haec minore impendio et operae et sumptus ali, ac 
denique laboribus emeritos in cibum tandem usui esse.
Semente in solum panem utuntur. Nam aut uvarum vinum bibunt 
aut pomorum pirorumve aut denique aquam nonnumquam meram: 
saepe etiam qua mel aut glycyrrhizam incoxerint, cuius haud exiguam 
habent copiam. Quum exploratum habeant (habent enim
certissimum) quantum annonae consumat urbs et circumiectus urbi 
conventus, tamen multo amplius et sementis faciunt et pecudum 
educant quam quod in suos usus sufficiat, reliquum impertituri finitimis. 
Quibuscumque rebus opus est quae res ruri non habentur, 
eam supellectilem omnem ab urbe petunt, et sine ulla rerum commutatione 
a magistratibus urbanis nullo negotio consequuntur. 
Nam illo singulo quoque mense plerique ad festum diem conveniunt. 
Quum frumentandi dies instat, magistratibus urbanis agricolarum 
phylarchi denuntiant quantum civium numerum ad se mitti 
conveniat: quae multitudo frumentatorum, quum ad ipsum diem
opportune adsit, uno prope sereno die tota frumentatione
defunguntur.
DE URBIBUS, AC NOMINATIM DE AMAUROTO
Urbium qui unam norit omnes noverit, ita sunt inter se (quatenus 
loci natura non obstat) omnino similes. Depingam igitur unam

quampiam (neque enim admodum refert quam). Sed quam potius
quam Amaurotum? qua nec ulla dignior est quippe cui senatus 
gratia reliquae deferunt, nec ulla mihi notior ut in qua annos
quinque perpetuo vixerim.
Situm est igitur Amaurotum in leni deiectu montis, figura fere
quadrata. Nam latitudo eius paulo infra collis incepta verticem,
millibus passuum duobus ad flumen Anydrum pertinet, secundum 
ripam aliquanto longior. Oritur Anydrus millibus octoginta supra
Amaurotum, modico fonte, sed aliorum occursu fluminum atque, 
in his duorum etiam mediocrium auctus, ante urbem ipsam quingentos 
in latum passus extenditur. Mox adhuc amplior, sexaginta 
millia prolapsus, excipitur oceano. Hoc toto spatio quod urbem ac 
mare interiacet, ac supra urbem quoque aliquot millia, sex horas 
perpetuas influens aestus ac refluus alternat celeri flumine. Quum 
sese pelagus infert triginta in longum millia, totum Anydri alveum 
suis occupat undis, profligato retrorsum fluvio. Tum aliquanto ultra 
liquorem eius salsugine corrumpit, dehinc paulatim dulcescens 
amnis, sincerus urbem perlabitur, ac refugientem vicissim purus et 
incorruptus ad ipsas prope fauces insequitur.
Urbs adversae fluminis ripae non pilis ac sublicibus ligneis sed
ex opere lapideo egregie arcuato ponte commissa est, ab ea parte 
quae longissime distat a mari, quo naves totum id latus urbis possint
inoffensae praetervehi. Habent alium praeterea fluvium, haud 
magnum quidem illum sed perquam placidum ac iucundum. Nam 
ex eodem scaturiens monte in quo civitas collocatur mediam illam 
per devexa perfluens Anydro miscetur. Eius fluvii caput fontemque, 
quod paulo extra urbem nascitur, munimentis amplexi Amaurotani
iunxerunt oppido, ne si qua vis hostium ingruat, intercipi atque
averti aqua neve corrumpi queat. Inde canalibus coctilibus diversim

ad inferiores urbis partes aqua derivatur. Id sicubi locus fieri vetat, 
cisternis capacibus collecta pluvia tantundem usus adfert.
Murus altus ac latus oppidum cingit, turribus ac propugnaculis
frequens. Arida fossa sed alta lataque ac veprium saepibus impedita
tribus ab lateribus circumdat moenia, quarto flumen ipsum pro 
fossa est. Plateae cum ad vecturam tum adversus ventos descriptae 
commode. Aedificia neutiquam sordida, quorum longa et totum
per vicum perpetua series adversa domorum fronte conspicitur. Has 
vicorum frontes via distinguit pedes viginti lata. Posterioribus 
aedium partibus, quanta est vici longitudo, hortus adiacet latus et 
vicorum tergis undique circumseptus.
Nulla domus est quae non ut ostium in plateam ita posticum in 
hortum habeat. Quin bifores quoque facili tractu manus apertiles 
ac dein sua sponte coeuntes quemvis intromittunt; ita nihil usquam
privati est. Nam domos ipsas uno quoque decennio sorte commutant. 
Hos hortos magnifaciunt: in his vineas, fructus, herbas, flores 
habent tanto nitore cultuque ut nihil fructuosius usquam viderim, 
nihil elegantius. Qua in re studium eorum non ipsa voluptas modo 
sed vicorum quoque invicem de suo cuiusque horti cultu certamen 
accendit. Et certe non aliud quicquam temere urbe tota reperias sive 
ad usum civium sive ad voluptatem commodius. Eoque nullius rei 
quam huiusmodi hortorum maiorem habuisse curam videtur is qui 
condidit.
Nam totam hanc urbis figuram iam inde ab initio descriptam ab 
ipso Utopo ferunt. Sed ornatum ceterumque cultum, quibus unius 
aetatem hominis haud suffecturam vidit, posteris adiciendum

reliquit. Itaque scriptum in annalibus habent, quos ab capta usque 
insula mille septingentorum ac sexaginta annorum complectentes 
historiam diligenter et religiose perscriptos asservant, aedes initio 
humiles ac veluti casas et tuguria fuisse, e quolibet ligno temere 
factas, parietes luto obductos. Culmina in aciem fastigiata stramentis 
operuerant. At nunc omnis domus visenda forma tabulatorum 
trium, parietum facies aut silice aut caementis aut latere 
coctili constructae, in alvum introrsus congesto rudere. Tecta in 
planum subducta quae intritis quibusdam insternunt nullius 
impendii, sed ea temperatura quae nec igni obnoxia sit et tolerandis
tempestatum iniuriis plumbum superet. Ventos a fenestris vitro 
(nam eius ibi creberrimus usus est) expellunt, interim etiam lino 
tenui quod perlucido oleo aut sucino perlinunt, gemino nimirum 
commodo. Siquidem ad eum modum fit ut et plus lucis transmittat
et ventorum minus admittat.
DE MAGISTRATIBUS
Triginta quaeque familiae magistratum sibi quotannis eligunt, quem 
sua prisca lingua syphograntum vocant, recentiore phylarchum.

Syphograntis decem cum suis familiis traniborus olim, nunc protophylarchus 
dictus, praeficitur. Demum syphogranti omnes, qui sunt 
ducenti, iurati lecturos sese quem maxime censent utilem suffragiis
occultis renuntiant principem, unum videlicet ex his quattuor quos
eis populus nominavit. Nam a quaque urbis quarta parte selectus
unus commendatur senatui. Principis magistratus perpetuus est in 
omnem illius vitam, nisi tyrannidis adfectatae suspicio impediat. 
Traniboros quotannis eligunt, ceterum haud temere commutant: 
reliqui magistratus omnes annui.
Tranibori tertio quoque die, interdum si res postulat saepius, in
consilium cum principe veniunt. De republica consultant, controversias 
privatorum (si quae sunt, quae perquam paucae sunt)
mature dirimunt. Syphograntos semper in senatum duos asciscunt, 
atque omni die diversos, cautumque ut ne quid ratum sit quod ad
rempublicam pertineat, de quo non tribus in senatu diebus ante, 
agitatum quam decretum sit. Extra senatum aut comitia publica de 
rebus communibus inire consilia capitale habetur. Haec eo ferunt 
instituta ne proclive esset coniuratione principis ac tranibororum, 
oppresso per tyrannidem populo, statum reipublicae mutare. Atque 
ideo quicquid magni momenti iudicatur ad syphograntorum comitia 
defertur, qui cum suis familiis communicata re post inter se consultant 
ac suum consilium renuntiant senatui. Interdum ad totius insulae 
consilium res defertur.
Quin id quoque moris habet senatus, ut nihil quo die primum 
proponitur eodem disputetur, sed in sequentem senatum differatur, 
ne quis ubi quod in buccam primum venerit temere effutierit, ea 
potius excogitet postea quibus decreta tueatur sua quam quae ex 
reipublicae usu sint, malitque salutis publicae quam opinionis de se

iacturam facere, perverso quodam ac praepostero pudore ne initio 
parum prospexisse videatur. Cui prospiciendum initio fuit ut consulto 
potius quam cito loqueretur.
DE ARTIFICIIS
Ars una est omnibus viris mulieribusque promiscua agricultura, 
cuius nemo est expers. Hac a pueritia erudiuntur omnes, partim in 
schola traditis praeceptis, partim in agros viciniores urbi quasi per 
ludum educti, non intuentes modo sed per exercitandi corporis 
occasionem tractantes etiam.
Praeter agriculturam (quae est omnibus, ut dixi, communis) quilibet 
unam quampiam tamquam suam docetur. Ea est fere aut lanificium, 
aut operandi lini studium, aut caementariorum, aut fabri seu 
ferrarii seu materiarii artificium. Neque enim aliud est opificium 
ullum quod numerum aliquem dictu dignum occupet illic. Nam 
vestes - quarum, nisi quod habitu sexus discernitur et caelibatus a 
coniugio, una per totam insulam forma est, eademque per omne 
aevum perpetua, nec ad oculum indecora et ad corporis motum 
habilis, tum ad frigoris aestusque rationem apposita - eas, inquam, 
quaeque sibi familia conficit.
Sed ex aliis illis anibus unusquisque aliquam discit, nec viri modo 
sed mulieres etiam. Ceterum hae velut imbecilliores leviora tractant: 
lanam fere linumque operantur. Viris artes reliquae magis laboriosae 
mandantur. Maxima ex pane quisque in patriis artibus educatur 
nam eo plerique natura feruntur. Quod si quem animus alio trahat, 
in eius opificii cuius capitur studio familiam quampiam adoptione 
traducitur, cura non a patre modo eius sed magistratibus etiam praestita 
ut gravi atque honesto patrifamilias mancipetur. Quin si quis 
unam perdoctus artem, aliam praeterea cupiverit, eodem modo permittitur.

Utramque nactus, utram velit exercet, nisi alterutra civitas magis egeat.
Syphograntorum praecipuum ac prope unicum negotium est 
curare ac prospicere ne quisquam desideat otiosus, sed uti suae 
quisque arti sedulo incumbat, nec ab summo mane tamen ad 
multam usque noctem perpetuo labore velut iumenta fatigatus. 
Nam ea plus quam servilis aerumna est, quae tamen ubique fere 
opificum vita est, exceptis Utopiensibus. Qui cum in horas vigintiquattuor 
aequales diem connumerata nocte dividant, sex dumtaxat 
operi deputant, tres ante meridiem a quibus prandium ineunt, atque 
a prandio duas pomeridianas horas quum interquieverint, tres 
deinde rursus labori datas cena claudunt. Quum primam horam ab 
meridie numerent, sub octavam cubitum eunt. Horas octo somnus vindicat.
Quicquid inter operis horas ac somni cibique medium esset, id 
suo cuiusque arbitrio permittitur, non quo per luxum aut segnitiem 
abutatur, sed quod, ab opificio suo liberum, ex animi sententia in 
aliud quippiam studii bene collocet. Has intercapedines plerique 
impendunt literis. Sollemne est enim publicas cottidie lectiones 
haberi antelucanis horis, quibus ut intersint ei dumtaxat adiguntur 
qui ad literas nominatim selecti sunt. Ceterum ex omni ordine mares 
simul ac feminae, multitudo maxima ad audiendas lectiones, alii 
alias, prout cuiusque fert natura, confluit. Hoc ipsum tempus 
tamen, si quis arti suae malit insumere, quod multis usu venit 
(quorum animus in nullius contemplatione disciplinae consurgit), 
haud prohibetur, quin laudatur quoque ut utilis reipublicae.
Super cenam tum unam horam ludendo producunt, aestate in 
hortis, hieme in aulis illis communibus in quibus comedunt. Ibi aut

musicen exercent aut se sermone recreant. Aleam atque id genus 
ineptos ac perniciosos ludos ne cognoscunt quidem, ceterum duos 
habent in usu ludos latrunculorum ludo non dissimiles. Alterum 
numerorum pugnam in qua numerus numerum praedatur, alterum 
in quo collata acie cum virtutibus vitia confligunt. Quo in ludo 
perquam scite ostenditur et vitiorum inter se discidium et adversus 
virtutes concordia: item quae vitia quibus se virtutibus opponant, 
quibus viribus aperte oppugnent, quibus machinamentis ab obliquo 
adoriantur, quo praesidio virtutes vitiorum vires infringant, quibus 
artibus eorum conatus eludant, quibus denique modis alterutra pars 
victoriae compos fiat.
Sed hoc loco ne quid erretis quiddam pressius intuendum est. 
Etenim quod sex dumtaxat horas in opere sunt, fieri fortasse potest 
ut inopiam aliquam putes necessariarum rerum sequi. Quod tam 
longe abest ut accidat ut id temporis ad omnium rerum copiam 
quae quidem ad vitae vel necessitatem requirantur vel commoditatem, 
non sufficiat modo sed supersit etiam, id quod vos quoque 
intelligetis si vobiscum reputetis apud alias gentes quam magna 
populi pars iners degit. Primum mulieres fere omnes, totius summae 
dimidium: aut sicubi mulieres negotiosae sunt, ibi ut plurimum 
earum vice viri stertunt. Ad haec sacerdotum ac religiosorum, quos
vocant, quanta quamque otiosa turba! Adice divites omnes, maxime 
praediorum dominos quos vulgo generosos appellant ac nobiles. 
His adnumera ipsorum famulitium, totam videlicet illam caetratorum 
nebulonum colluviem. Robustos denique ac valentes mendicos 
adiunge, morbum quempiam praetexentes inertiae. Multo certe pauciores 
esse quam putaras invenies eos quorum labore constant haec 
omnia quibus mortales utuntur.
Expende nunc tecum ex his ipsis quam pauci in necessariis opificiis 
versantur, siquidem ubi omnia pecuniis metimur, multas artes 
necesse est exerceri inanes prorsus ac superfluas, luxus tantum ac 
libidinis ministras. Nam haec ipsa multitudo quae nunc operatur, 
si partiretur in tam paucas artes quam paucas commodus naturae

usus postulat, in tanta rerum abundantia quantam nunc esse necesse
sit, pretia nimirum viliora forent quam ut artifices inde vitam tueri
suam possent. At si isti omnes quos nunc inertes artes distringunt,
ac tota insuper otio ac desidia languescens turba (quorum unus
quivis earum rerum quae aliorum laboribus suppeditantur quantum
duo earundem operatores consumit), in opera universi atque eadem
utilia collocarentur, facile animadvertis quantulum temporis ad
suppeditanda omnia quae vel necessitatis ratio vel commoditatis
efflagitet (adde voluptatis etiam quae quidem Vera sit ac naturalis)
abunde satis superque foret.
Atque id ipsum in Utopia res ipsa perspicuum facit. Nam illic in
tota urbe cum adiacente vicinia vix hominibus quingentis ex omni
virorum ac mulierum numero quorum aetas ac robur operi sufficit,
vacatio permittitur. In his syphogranti (quamquam leges eos labore
solverunt) ipsi tamen sese non eximunt, quo facilius exemplo suo
reliquos ad labores invitent. Eadem immunitate gaudent hi quibus
commendatione sacerdotum persuasus populus occultis syphograntorum
suffragiis ad perdiscendas disciplinas perpetuam vacationem
indulget. Quorum si quis conceptam de se spem fefellerit ad opifices
retruditur: contraque non rarenter usu venit ut mechanicus quispiam
subsicivas illas horas tam naviter impendat literis, tantum diligentia
proficiat, ut opificio suo exemptus in literatorum classem
provehatur. Ex hoc literatorum ordine legati, sacerdotes, tranibori
ac ipse denique deligitur princeps, quem illi prisca ipsorum lingua
Barzanem, recentiore Ademum appellant. Reliqua fere multitudo
omnis, quum neque otiosa sit nec inutilibus opificiis occupata, proclivis
aestimatio est quam paucae horae quantum boni operis
pariant.
Ad ea quae commemoravi, hoc praeterea facilitatis accedit quod
in necessariis plerisque artibus minore opera quam aliae gentes opus

habent. Nam primum aedificiorum aut structura aut refectio ideo
tam multorum assiduam ubique requirit operam, quod quae pater
aedificavit heres parum frugi paulatim dilabi sinit; ita quod minimo
tueri potuit, successor eius de integro, impendio magno, cogitur
instaurare. Quin frequenter etiam quae domus alii ingenti sumptu
stetit, hanc alius delicato animo contemnit, eaque neglecta atque
ideo brevi collapsa, aliam alibi impensis non minoribus extruit. At
apud Utopienses compositis rebus omnibus et constituta republica,
rarissime accidit uti nova collocandis aedibus area deligatur, et non
modo remedium celeriter praesentibus vitiis adhibetur sed etiam
imminentibus occurritur. Ita fit ut minimo labore diutissime
perdurent aedificia et id genus opifices vix habeant interdum quod
agant, nisi quod materiam dolare domi et lapides interim quadrare
atque aptare iubentur, quo (si quod opus incidat) maturius possit
exsurgere.
Iam in vestibus vide quam paucis operis egeant. Primum dum in
opere sunt corio neglectim aut pellibus amiciuntur quae in septennium
durent. Quum procedunt in publicum, superinduunt chlamydem
vestem quae rudiores illas vestes contegat; eius per totam insulam
unus color est atque is nativus. Itaque lanei panni non modo
multo minus quam usquam alibi sufficit, verum is ipse quoque
multo minoris impendii est. At lini minor est labor eoque usus
crebrior, sed in lineo solus candor, in laneo sola mundities conspicitur
nullum tenuioris fili pretium est. Itaque fit ut quum alibi nusquam
uni homini quattuor aut quinque togae laneae diversis coloribus 
ac totidem sericiae tunicae sufficiant, delicatioribus paulo ne 
decem quidem, ibi una quisque contentus est plerumque in biennium. 
Quippe nec causa est ulla cur plures adfectet, quas consecutus 
neque adversus frigus esset munitior neque vestitu videretur vel pilo 
cultior.
Quamobrem quum et omnes utilibus sese artibus exerceant et 
ipsarum etiam opera pauciora sufficiant, fit nimirum ut abundante 
rerum omnium copia, interdum in reficiendas (si quae detritae sunt) 
vias publicas immensam multitudinem educant. Persaepe etiam

quum nec talis cuiuspiam operis usus occurrat, pauciores horas 
operandi publice denuntient. Neque enim supervacaneo labore cives 
invitos exercent magistratus, quandoquidem eius reipublicae institutio 
hunc unum scopum in primis respicit: ut quoad per publicas 
necessitates licet, quam plurimum temporis ab servitio corporis ad 
animi libertatem cultumque civibus universis asseratur. In eo enim 
sitam vitae felicitatem putant.
DE COMMERCIIS MUTUIS
Sed iam quo pacto sese mutuo cives utantur, quae populi inter 
se commercia, quaeque sit distribuendarum rerum forma, videtur 
explicandum.
Quum igitur ex familiis constet civitas, familias ut plurimum 
cognationes efficiunt. Nam feminae (ubi maturuerint) collocatae 
maritis in ipsorum domicilia concedunt. At masculi filii ac deinceps 
nepotes in familia permanent, et parentum antiquissimo parent, nisi 
prae senecta mente parum valuerit; tunc enim aetate proximus ei 
sufficitur. Verum ne civitas aut fieri infrequentior aut ultra modum
possit increscere, cavetur ne ulla familia (quarum millia sex quaeque 
civitas, excepto conventu, complectitur) pauciores quam decem pluresve 
quam sexdecim puberes habeat. Impuberum enim nullus praefiniri 
numerus potest. Hic modus facile servatur, transcriptis his in 
rariores familias qui in plenioribus excrescunt. At si quando in 
totum plus iusto abundaverit, aliarum urbium suarum infrequentiam 
sarciunt. Quod si forte per totam insulam plus aequo 
moles intumuerit, tum ex qualibet urbe descriptis civibus in continente 
proximo, ubicumque indigenis agri multum superest et cultu
vacat, coloniam suis ipsorum legibus propagant, ascitis una terrae

indigenis si convivere secum velint. Cum volentibus coniuncti in 
idem vitae institutum eosdemque mores, facile coalescunt, idque 
utriusque populi bono. Efficiunt enim suis institutis ut ea terra 
utrisque abunda sit, quae alteris ante parca ac maligna videbatur. 
Renuentes ipsorum legibus vivere, propellunt his finibus quos sibi 
ipsi describunt; adversus repugnantes, bello confligunt. Nam eam 
iustissimam belli causam ducunt quum populus quispiam eius soli 
quo ipse non utitur sed velut inane ac vacuum possidet, aliis tamen 
qui ex naturae praescripto inde nutriri debeant usum ac possessionem 
interdicat.
Si quando ullas ex suis urbibus aliquis casus eousque imminuerit 
ut ex aliis insulae partibus servato suo cuiusque urbis modo resarcirir 
non possint (quod bis dumtaxat ab omni aevo pestis grassante saevitia 
fertur contigisse) remigrantibus e colonia civibus replentur. 
Perire enim colonias potius patiuntur quam ullam ex insulanis 
urbibus imminui.
Sed ad convictum civium revertor. Antiquissimus (ut dixi) praeest 
familiae. Ministri sunt uxores maritis et liberi parentibus atque in 
summa minores natu maioribus. Civitas omnis in quattuor aequales 
partes dividitur. In medio cuiusque partis forum est omnium rerum. 
Eo in certas domos opera cuiusque familiae convehuntur atque in 
horrea singulae seorsum species distributae sunt. Ab his quilibet 
paterfamilias quibus ipse suique opus habent petit ac sine pecunia, 
sine omni prorsus hostimento, quicquid petierit aufert. Quare enim 
negetur quicquam? quum et omnium rerum abunde satis sit nec 
timor ullus subsit ne quisquam plus quam sit opus flagitare velit? 
Nam cur supervacua petiturus putetur is qui certum habeat nihil 
sibi umquam defuturum? Nempe avidum ac rapacem aut timor carendi 
facit in omni animantum genere, aut in homine sola reddit

superbia quae gloriae sibi ducit superflua rerum ostentatione ceteros 
antecellere, quod vitii genus in Utopiensium institutis nullum 
omnino locum habet.
Adiuncta sunt foris (quae commemoravi) fora cibaria, in quae 
non holera modo arborumque fructus et panes comportantur, sed
pisces praeterea, quadrupedumque et avium quicquid esculentum
est, extra urbem locis appositis ubi fluento tabum ac sordes eluantur. 
Hinc deportant pecudes occisas depuratasque manibus famulorum. 
Nam neque suos cives patiuntur assuescere laniatu animalium,
cuius usu clementiam, humanissimum naturae nostrae affectum, 
paulatim deperire putant: neque sordidum quicquam atque immundum, 
cuius putredine corruptus aer morbum posset invehere, perferri 
in urbem sinunt.
Habet praeterea quilibet vicus aulas quasdam capaces, aequali ab 
sese invicem intervallo distantes, nomine quamque suo cognitas. 
Has colunt syphogranti, quarum unicuique triginta familiae, videlicet 
ab utroque latere quindecim, sunt ascriptae cibum ibi sumpturae. 
Obsonatores cuiusque aulae certa hora conveniunt in forum ac 
relato suorum numero cibum petunt.
Sed prima ratio aegrotorum habetur, qui in publicis hospitiis curantur. 
Nam quattuor habent in ambitu civitatis hospitia, paulo extra 
muros, tam capacia ut totidem oppidulis aequari possint, tum ut 
neque aegrotorum numerus quamlibet magnus anguste collocaretur
et per hoc incommode, tum quo hi qui tali morbo tenerentur cuius 
contagio solet ab alio ad alium serpere longius ab aliorum coetu 
semoveri possint. Haec hospitia ita sunt instructa atque omnibus 
rebus quae ad salutem conferant referta, tum tam tenera ac sedula 
cura adhibetur, tam assidua medicorum peritissimorum praesentia, 
ut quum illuc nemo mittatur invitus, nemo tamen fere in tota urbe

sit qui adversa valetudine laborans non ibi decumbere quam domi 
suae praeferat.
Quum aegrotorum obsonator cibos ex medicorum praescripto 
receperit, deinceps optima quaeque inter aulas aequabiliter pro suo 
cuiusque numero distribuuntur, nisi quod principis, pontificis et 
tranibororum respectus habetur, ac legatorum etiam et exterorum 
omnium (si qui sunt, qui pauci ac raro sunt): sed his quoque cum 
adsunt domicilia certa atque instructa parantur. Ad has aulas prandii
cenaeque statis horis tota syphograntia convenit, aeneae tubae clangore 
commonefacta, nisi qui aut in hospitiis aut domi decumbunt. 
Quamquam nemo prohibetur postquam aulis est satisfactum e foro
domum cibum petere, sciunt enim neminem id temere facere, nam
etsi domi prandere nulli vetitum sit nemo tamen hoc libenter facit 
cum neque honestum habeatur et stultum sit deterioris parandi
prandii sumere laborem cum lautum atque opiparum praesto apud 
aulam tam propinquam sit.
In hac aula ministeria omnia in quibus paulo plus sordis aut laboris 
est obeunt servi. Ceterum coquendi parandique cibi officium et 
totius denique instruendi convivii solae mulieres exercent, cuiusque 
videlicet familiae per vices. Tribus pluribusve mensis pro numero 
convivarum discumbitur. Viri ad parietem, feminae exterius collocantur 
ut si quid his subiti oboriatur mali, quod uterum gerentibus 
interdum solet accidere, imperturbatis ordinibus exsurgant atque 
inde ad nutrices abeant.
Sedent illae quidem seorsum cum lactentibus in cenaculo quodam 
ad id destinato, numquam sine foco atque aqua munda nec absque 
cunis interim, ut et reclinare liceat infantulos et ad ignem cum velint 
exemptos fasciis liberare ac ludo reficere. Suae quaeque soboli 
nutrix est nisi aut mors aut morbus impediat. Id cum accidit, uxores 
syphograntorum propere nutricem quaerunt, nec id difficile est. 
Nam quae id praestare possunt nulli officio sese offerunt libentius, 
quoniam et omnes eam misericordiam laude prosequuntur, et qui 
educatur nutricem parentis agnoscit loco.
In antro nutricum considunt pueri omnes qui primum lustrum 
non explevere. Ceteri impuberes, quo in numero ducunt quicumque 
sexus alteriusutrius intra nubiles annos sunt, aut ministrant discumbentibus 
aut qui per aetatem nondum valent astant tamen atque 
id summo cum silentio. Utrique quod a sedentibus porrigitur eo 
vescuntur, nec aliud discretum prandendi tempus habent.

In medio primae mensae, qui summus locus est et cui (nam ea
mensa suprema in parte cenaculi transversa est) totus conventus
conspicitur, syphograntus cum uxore considet. His adiunguntur
duo ex natu maximis. Sedent enim per omnes mensas quaterni. At 
si templum in ea syphograntia situm est, sacerdos eiusque uxor cum 
syphogranto sedent ut praesideant. Ab utraque parte collocantur 
iuniores, post senes rursus, atque hoc pacto per totam domum; et 
aequales inter se iunguntur et dissimilibus tamen immiscentur, quod 
ideo ferunt institutum ut senum gravitas ac reverentia (quum nihil 
ita in mensa fieri dicive potest ut eos ab omni parte vicinos effugiat)
iuniores ab improba verborum gestuumque licentia cohibeat. 
Ciborum fercula non a primo loco deinceps apponuntur, sed 
senioribus primum omnibus (quorum insignes loci sunt) optimus 
quisque cibus infertur, deinde reliquis aequaliter ministratur. At 
senes lautitias suas (quarum non tanta erat copia ut posset totam
per domum affatim distribui) pro suo arbitratu circumsedentibus 
impertiuntur. Sic et maioribus natu suus servatur honos et commodi 
tantundem tamen ad omnes pervenit.
Omne prandium cenamque ab aliqua lectione auspicantur quae 
ad mores faciat, sed brevi tamen, ne fastidio sit. Ab hac seniores 
honestos sermones sed neque tristes ac infacetos ingerunt. At nec
longis logis totum occupant prandium, quin audiunt libenter iuvenes 
quoque, atque adeo de industria provocant quo et indolis 
cuiusque et ingenii per convivii libertatem prodentis sese capiant
experimentum. 
Prandia breviuscula sunt, cenae largiores, quod labor illa, has 
somnus et nocturna quies excipit, quam illi ad salubrem concoctionem 
magis efficacem putant. Nulla cena sine musica transigitur, 
nec ullis caret secunda mensa bellariis. Odores incendunt et 
unguenta spargunt nihilque non faciunt quod exhilarare convivas
possit. Sunt enim hanc in partem aliquanto procliviores ut nullum 
voluptatis genus (ex quo nihil sequatur incommodi) censeant
interdictum. 
Hoc pacto igitur in urbe convivunt: at ruri, qui longius ab sese
dissiti sunt, omnes domi quisque suae comedunt. Nulli enim familiae 

quicquam ad victum deest, quippe a quibus id totum venit quo 
vescantur urbici.
DE PEREGRINATIONE UTOPIENSIUM
At si quos aut amicorum alia in urbe commorantium aut ipsius 
etiam videndi loci desiderium ceperit, a syphograntis ac traniboris 
suis veniam facile impetrant, nisi si quis usus impediat. Mittitur 
ergo simul numerus aliquis cum epistula principis quae et datam 
peregrinandi copiam testatur et reditus diem praescribit. Vehiculum 
datur cum servo publico qui agat boves et curet. Ceterum nisi mulieres 
in coetu habeant, vehiculum velut onus et impedimentum 
remittitur. Toto itinere cum nihil secum efferant, nihil defit tamen, 
ubique enim domi sunt. Si quo in loco diutius uno die commorentur, 
suam ibi quisque artem exercet atque ab artis eiusdem opificibus 
humanissime tractantur.
Si semet auctore quisquam extra suos fines vagetur, deprehensus 
sine principis diplomate contumeliose habitus pro fugitivo reducitur 
castigatus acriter. Idem ausus denuo servitute plectitur. Quod si 
quem libido incessat per suae civitatis agros palandi venia patris 
et consentiente coniuge non prohibetur. Sed in quodcumque rus 
pervenerit, nullus ante cibus datur quam antemeridianum operis 
pensum aut quantum ante cenam ibi laborari solet absolverit. Hac 
lege quovis intra suae urbis fines ire licet. Erit enim non minus 
utilis urbi quam si in urbe esset.
Iam videtis quam nulla sit usquam otiandi licentia, nullus inertiae 
praetextus, nulla taberna vinaria, nulla cervisiaria, nusquam lupanar, 
nulla corruptelae occasio, nullae latebrae, conciliabulum nullum, 
sed omnium praesentes oculi necessitatem aut consueti laboris aut 
otii non inhonesti faciunt. Quem populi morem necesse est omnium 
rerum copiam sequi. Atque ea quum aequabiliter ad omnes perveniat 
fit nimirum ut inops esse nemo aut mendicus possit.
In senatu Amaurotico (quem, uti dixi, terni quotannis omni ex 
urbe frequentant), ubi primum constiterit quae res quoque loco

abundet, rursum cuius alicubi malignior proventus fuerit, alterius 
inopiam alterius protinus ubertas explet, atque id gratuito faciunt, 
nihil vicissim ab his recipientes quibus donant. Sed quae de suis 
rebus unicuipiam urbi dederint nihil ab ea repetentes, ab alia cui 
nihil impenderunt quibus egent accipiunt. Ita tota insula velut una 
familia est.
At postquam satis provisum ipsis est (quod non antea factum 
censent quam in biennium propter anni sequentis eventum 
prospexerint), tum ex his quae supersunt magnam vim frumenti, 
mellis, lanae, lini, ligni, cocci et conchyliorum, vellerum, cerae, sebi, 
corii, ad haec animalium quoque in alias regiones exportant. 
Quarum rerum omnium septimam partem inopibus eius regionis 
dono dant, reliquam pretio mediocri venditant. Quo ex commercio 
non eas modo merces quibus domi egent (nam id fere nihil est 
praeter ferrum) sed argenti atque auri praeterea magnam vim in 
patriam reportant. Cuius rei diutina consuetudine supra quam credi 
possit ubique iam earum rerum copia abundant. Itaque nunc parum
pensi habent praesente ne pecunia an in diem vendant, multoque
maximam partem habeant in nominibus, in quibus tamen faciendis 
non privatorum umquam, sed confectis ex more instrumentis publicam 
urbis fidem sequuntur. Civitas ubi solutionis dies advenerit a
privatis debitoribus exigit creditum atque in aerarium redigit: 
eiusque pecuniae quoad ab Utopiensibus repetatur usura fruitur. 
Illi maximam partem numquam repetunt. Nam quae res apud se
nullum habet usum, eam ab his auferre quibus usui est haud aequum 
censent. Ceterum si res ita poscat ut eius aliquam partem alii populo 
mutuam daturi sint, tum demum poscunt, aut quum bellum gerendum 
est, quam in rem unam totum illum thesaurum quem habent 
domi servant, uti aut extremis in periculis aut in subitis praesidio 
sit, potissimum quo milites externos (quos libentius quam suos cives 
obiciunt discrimini) immodico stipendio conducant, gnari multitudine 
pecuniae hostes ipsos plerumque mercabiles, et vel proditione
vel infestis etiam signis inter se committi.
Hanc ob causam inaestimabilem thesaurum servant; at non ut 
thesaurum tamen sed ita habent quomodo me narrare profecto

deterret pudor, metuentem ne fidem oratio non sit habitura, quod 
eo iustius vereor quo magis mihi sum conscius, nisi vidissem praesens, 
quam aegre potuissem perduci ipse ut alteri idem recensenti 
crederem. Necesse est enim fere quam quicque est ab eorum qui
audiunt moribus alienum, tam idem procul illis abesse a fide. 
Quamquam prudens rerum aestimator minus fortasse mirabitur, 
quum reliqua eorum instituta tam longe ab nostris differant, si 
argenti quoque atque auri usus ad ipsorum potius quam ad nostri 
moris rationem accommodetur. Nempe quum pecunia non utantur 
ipsi sed in eum servent eventum qui ut potest usu venire ita fieri 
potest ut numquam incidat, interim aurum argentumque (unde ea 
fit) sic apud se habent ut ab nullo pluris aestimetur quam rerum
ipsarum natura meretur, qua quis non videt quam longe infra
ferrum sunt? ut sine quo non hercule magis quam absque igni atque
aqua vivere mortales queant, quum interim auro argentoque nullum 
usum quo non facile careamus natura tribuerit, nisi hominum stultitia 
pretium raritati fecisset, quin contra, velut parens indulgentissima, 
optima quaeque in propatulo posuerit, ut aerem, aquam ac 
tellurem ipsam, longissime vero vana ac nihil profutura semoverit.
Ergo haec metalla si apud eos in turrim aliquam abstruderentur, 
princeps ac senatus in suspicionem venire posset (ut est vulgi stulta 
sollertia) ne, deluso per technam populo, ipsi aliquo inde commodo 
fruerentur. Porro si phialas inde aliaque id genus opera fabre excusa 
conficerent, siquando incidisset occasio ut conflanda sint rursus 
atque in militum eroganda stipendium, vident nimirum fore ut aegre 
patiantur avelli quae semel in delitiis habere coepissent. His rebus 
uti occurrant, excogitavere quandam rationem, ut reliquis ipsorum
institutis consentaneam, ita ab nostris (apud quos aurum tanti fit
ac tam diligenter conditur) longissime abhorrentem, eoque nisi peritis 
non credibilem. Nam quum in fictilibus e terra vitroque elegantissimis 
quidem illis sed vilibus tamen edant bibantque, ex auro 
atque argento non in communibus aulis modo sed in privatis etiam 
domibus matellas passim ac sordidissima quaeque vasa conficiunt. 
Ad haec catenas et crassas compedes quibus coercent servos eisdem

ex metallis operantur. Postremo quoscumque aliquod crimen 
infames facit ab horum auribus anuli dependent aurei, digitos aurum 
cingit, aurea torques ambit collum, et caput denique auro vincitur. 
Ita omnibus curant modis uti apud se aurum argentumque in ignominia 
sint, atque hoc pacto fit ut haec metalla, quae ceterae gentes 
non minus fere dolenter ac viscera sua distrahi patiuntur, apud Utopienses 
si semel omnia res postularet efferri nemo sibi iacturam 
unius fecisse assis videretur.
Margaritas praeterea legunt in litoribus quin in rupibus quibusdam 
adamantes ac pyropos quoque: neque tamen quaerunt, sed
oblatos casu perpoliunt. His ornant infantulos qui, ut primis pueritiae 
annis talibus ornamentis gloriantur ac superbiunt, sic ubi plusculum 
accrevit aetatis, cum animadvertunt eiusmodi nugis non nisi 
pueros uti, nullo parentum monitu sed suomet ipsorum pudore
deponunt, non aliter ac nostri pueri quum grandescunt nuces, bullas 
et pupas abiciunt.
Itaque haec tam diversa ab reliquis gentibus instituta quam 
diversas itidem animorum affectiones parian numquam aeque 
mihi atque in Anemoliorum legatis inclaruit. Venerunt hi Amaurotum 
(dum ego aderam) et quoniam magnis de rebus tractatum veniebant, 
adventum eorum terni illi cives ex qualibet urbe praevenerant. 
Sed omnes finitimarum gentium legati, qui eo ante appulerant, 
quibus Utopiensium perspecti mores erant, apud quos sumptuoso 
vestitui nihil honoris haberi intelligebant, sericum contemptui esse,
aurum etiam infame sciebant, cultu quam poterant modestissimo 
venire consueverant. At Anemolii, quod longius aberant ac minus 
cum illis commercii habuerant, quum accepissent eodem omnes 
eoque rudi corporis cultu esse, persuasi non habere eos quo non 
utebantur, ipsi etiam superbi magis quam sapientes decreverunt
apparatus elegantia deos quosdam repraesentare et miserorum 
oculos Utopiensium ornatus sui splendore praestringere.
Itaque ingressi sunt legati tres cum comitibus centum, omnes 
vestitu versicolori, plerique serico, legati ipsi (nam domi nobiles

erant) amictu aureo, magnis torquibus et inauribus aureis, ad haec 
anulis aureis in manibus, monilibus insuper appensis in pileo quae 
margaritis ac gemmis adfulgebant, omnibus postremo rebus ornati 
quae apud Utopienses aut servorum supplicia aut infamium dedecora 
aut puerorum nugamenta fuere. Itaque operae pretium erat 
videre quo pacto cristas erexerint ubi suum ornatum cum Utopiensium 
vestitu (nam in plateis sese populus effuderat) contulere. Contraque 
non minus erat voluptatis considerare quam longe sua eos 
spes exspectatioque fefellerat, quamque longe ab ea existimatione
aberant, quam se consecuturos putaverant. Nempe Utopiensium 
oculis omnium, exceptis perquam paucis qui alias gentes aliqua 
idonea de causa inviserant, totus ille splendor apparatus pudendus 
videbatur, et infimum quemque pro dominis reverenter salutantes, 
legatos ipsos ex aurearum usu catenarum pro semis habitos, sine 
ullo prorsus honore praetermiserunt. Quin pueros quoque vidisses 
qui gemmas ac margaritas abiecerant ubi in legatorum pileis adfixas 
conspexerunt, compellare matrem ac latus fodere: En mater, quam
magnus nebulo margaritis adhuc et gemmulis utitur, ac si esset 
puerulus? At parens serio etiam illa: Tace, inquit, fili: est, opinor, 
quispiam e morionibus legatorum.
Alii catenas illas aureas reprehendere utpote nullius usus quippe 
tam graciles ut eas facile servus infringere, tam laxas rursus uti quum 
fuerit libitum possit excutere et solutus ac liber quovis aufugere.
Verum legati postquam ibi unum atque alterum diem versati 
tantam auri vim in tanta vilitate conspexerunt, nec in minore contumelia 
quam apud se honore habitam vidissent, ad haec in unius 
fugitivi servi catenas compedesque plus auri atque argenti congestum 
quam totus ipsorum trium apparatus constiterat, subsidentibus 
pennis, omnem illum cultum quo sese tam arroganter 
extulerant pudefacti seposuerunt, maxime vero postquam familiarius 
cum Utopiensibus collocuti mores eorum atque opiniones 
didicere.

Mirantur illi siquidem quemquam esse mortalium quem exiguae
gemmulae aut lapilli dubius oblectet fulgor, cui quidem stellam 
aliquam atque ipsum denique solem liceat intueri, aut quemquam 
tam insanum esse ut nobilior ipse sibi ob tenuioris lanae filum videatur, 
siquidem hanc ipsam (quantumvis tenui filo sit) ovis olim gestavit 
nec aliud tamen interim quam ovis fuit. Mirantur item aurum 
suapte natura tam inutile nunc ubique gentium aestimari tanti ut 
homo ipse per quem atque adeo in cuius usum id pretii obtinuit 
minoris multo quam aurum ipsum aestimetur, usqueadeo ut plumbeus 
quispiam et cui non plus ingenii sit quam stipiti nec minus
etiam improbus quam stultus, multos tamen et sapientes et bonos 
viros in servitute habeat, ob id dumtaxat quod ei magnus contigit 
aureorum numismatum cumulus; quem si qua fortuna aut aliqua 
legum stropha (quae nihil minus ac fortuna ipsa summis ima 
permiscet), ab ero illo ad abiectissimum totius familiae suae nebulonem 
transtulerit, fit nimirum paulo post ut in famuli sui famulitium 
concedat velut appendix additamentumque numismatum.
Ceterum multo magis eorum mirantur ac detestantur insaniam qui 
divitibus illis quibus neque debent quicquam neque sunt obnoxii,
nullo alio respectu quam quod divites sunt, honores tantum non 
divinos impendunt, idque cum eos tam sordidos atque avaros 
cognoscunt ut habeant certo certius ex tanto nummorum cumulo 
viventibus illis ne unum quidem nummulum umquam ad se 
venturum.
Has atque huiusmodi opiniones partim ex educatione conceperunt, 
in ea educti republica cuius instituta longissime ab his stultitiae 
generibus absunt, partim ex doctrina et literis. Nam etsi haud 
multi cuiusque urbis sunt qui ceteris exonerati laboribus soli disciplinae 
deputantur (hi videlicet in quibus a pueritia egregiam 
indolem, eximium ingenium, atque animum ad bonas artes propensum 
deprehendere), tamen omnes pueri literis imbuuntur, et populi 
bona pars viri feminaeque per totam vitam horas illas quas ab operibus 
liberas diximus in literis collocant.
Disciplinas ipsorum lingua perdiscunt. Est enim neque verborum 
inops nec insuavis auditu nec ulla fidelior animi interpres est. 
Eadem fere (nisi quod ubique corruptior alibi aliter) magnam eius

orbis plagam pervagatur. 
Ex omnibus his philosophis quorum nomina sunt in hoc noto
nobis orbe celebria ante nostrum adventum ne fama quidem cuiusquam 
eo pervenerat, et tamen in musica, dialecticaque ac numerandi 
et metiendi scientia eadem fere quae nostri illi veteres invenere. 
Ceterum ut antiquos omnibus prope rebus exaequant, ita nuperorum 
inventis dialecticorum longe sunt impares. Nam ne ullam 
quidem regulam invenerunt earum quas de restrictionibus, amplificationibus 
ac suppositionibus acutissime excogitatis in parvis
logicalibus passim hic ediscunt pueri. Porro secundas intentiones 
tam longe abest ut investigare suffecerint ut nec hominem ipsum in 
communi, quem vocant, quamquam (ut scitis) plane colosseum et 
quovis gigante maiorem, tum a nobis praeterea digito demonstratum, 
nemo tamen eorum videre potuerit. At sunt in astrorum 
cursu et caelestium orbium motu peritissimi. Quin instrumenta
quoque diversis figuris sollerter excogitarunt, quibus solis ac lunae 
et ceterorum item astrorum quae in ipsorum horizonte visuntur 
motiones ac situs exactissime comprehensos habent. Ceterum amicitias 
atque errantium discidia siderum ac totam denique illam ex

astris divinandi imposturam ne somniant quidem. Imbres, ventos 
ac ceteras tempestatum vicissitudines signis quibusdam longo perspectis 
usu praesentiunt. Sed de causis earum rerum omnium et de 
fluxu maris eiusque salsitate et in summa de caeli mundique origine 
ac natura, partim eadem quae veteres philosophi nostri disserunt, 
partim ut illi inter se dissident, ita hi quoque dum novas rerum 
rationes adferunt ab omnibus illis dissentiunt, nec inter se tamen 
usquequaque conveniunt.
In ea philosophiaeparte qua de moribus agitur eadem illis disputantur 
quae nobis. De bonis animi quaerunt et corporis et externis, 
tum utrum boni nomen omnibus his an solis animi dotibus conveniat. 
De virtute disserunt ac voluptate, sed omnium prima est ac 
princeps controversia quanam in re, una pluribusve, sitam hominis 
felicitatem putent. At hac in re propensiores aequo videntur in factionem 
voluptatis assertricem ut qua vel totam vel potissimam 
felicitatis humanae partem definiant. Et quo magis mireris, ab religione

quoque (quae gravis et severa est fereque tristis et rigida) 
petunt tamen sententiae tam delicatae patrocinium. Neque enim de 
felicitate disceptant umquam quin principia quaedam ex religione
deprompta cum philosophia quae rationibus utitur coniungant, 
sine quibus ad verae felicitates investigationem mancam atque imbecillam 
per se rationem putant.
Ea principia sunt huiusmodi: animam esse immortalem ac dei
beneficentia ad felicitatem natam; virtutibus ac benefactis nostris
praemia post hanc vitam, flagitiis destinata supplicia. Haec tametsi
religionis sint, ratione tamen censent ad ea credenda et concedenda 
perduci; quibus e medio sublatis sine ulla cunctatione pronuntiant
neminem esse tam stupidum qui non sentiat petendam sibi per fas 
ac nefas voluptatem. Hoc tantum caveret ne minor voluptas obstet 
maiori, aut eam persequatur quam invicem retaliet dolor. Nam

virtutem asperam ac difficilem sequi ac non abigere modo suavitatem 
vitae sed dolorem etiam sponte perpeti cuius nullum exspectes 
fructum (quis enim potest esse fructus si post mortem nihil 
assequeris quum hanc vitam totam insuaviter, hoc est misere, 
traduxeris?), id vero dementissimum ferunt.
Nunc vero non in omni voluptate felicitatem sed in bona atque 
honesta sitam putant; ad eam enim velut ad summum bonum naturam 
nostram ab ipsa virtute pertrahi, cui soli adversa factio felicitatem 
tribuit.
Nempe virtutem definiunt secundum naturam vivere, ad id siquidem 
a deo institutos esse nos. Eum vero naturae ductum sequi 
quisquis in appetendis fugiendisque rebus obtemperat rationi. 
Rationem porro mortales primum omnium in amorem ac venerationem 
divinae maiestatis incendere, cui debemus et quod sumus et 
quod compotes esse felicitatis possumus. Secundum id commonet 
atque excitat nos ut vitam quam licet minime anxiam ac maxime 
laetam ducamus ipsi, ceterisque omnibus ad idem obtinendum adiutores 
nos pro naturae societate praebeamus. Neque enim quisquam 
umquam fuit tam tristis ac rigidus assecla virtutis et osor voluptatis 
qui ita labores, vigilias et squalores indicat tibi, ut non idem aliorum 
inopiam atque incommoda levare te pro tua virili iubeat, et id laudandum 
humanitatis nomine censeat hominem homini saluti ac solacio 
esse, si humanum est maxime (qua virtute nulla est homini magis 
propria) aliorum mitigare molestiam et, sublata tristitia, vitae iucunditati,

hoc est voluptati, reddere. Quidni natura quemque instiget 
ut sibimet idem praestet? Nam aut mala est vita iucunda, id est 
voluptuaria, quod si est non solum neminem ad eam debes adiutare 
sed omnibus utpote noxiam ac mortiferam quantum potes adimere; 
aut si conciliare aliis eam ut bonam non licet modo sed etiam debes, 
cur non tibi in primis ipsi? cui non minus propitium esse te quam 
aliis decet. Neque enim quum te natura moneat uti in alios bonus 
sis, eadem te rursus iubet in temet saevum atque inclementem esse. 
Vitam ergo iucundam, inquiunt, id est voluptatem, tamquam operationum 
omnium finem, ipsa nobis natura praescribit, ex cuius praescripto 
vivere virtutem definiunt. At quum natura mortales invitet 
ad hilarioris vitae mutuum subsidium (quod certe merito facit, 
neque enim tam supra generis humani sortem quisquam est ut solus 
naturae curae sit, quae universos ex aequo fovet quos eiusdem 
formae communione complectitur), eadem te nimirum iubet etiam 
atque etiam observare, ne sic tuis commodis obsecundes ut aliorum 
procures incommoda.
Servanda igitur censent non inita solum inter privatos pacta sed 
publicas etiam leges quas aut bonus princeps iuste promulgavit aut 
populus nec oppressus tyrannide nec dolo circumscriptus, de partiendis 
vitae commodis, hoc est materia voluptatis, communi consensu 
sanxit. His inoffensis legibus, tuum curare commodum prudentiae 
est: publicum praeterea, pietatis. Sed alienam voluptatem 
praereptum ire dum consequare tuam, ea vero iniuria est: contra 
tibi aliquid ipsi demere quod addas aliis, id demum est humanitatis 
ac benignitatis officium, quod ipsum numquam tantum aufert commodi 
quantum refert. Nam et beneficiorum vicissitudine pensatur
et ipsa benefacti conscientia ac recordatio charitatis eorum et benevolentiae

quibus benefeceris plus voluptatis adfert animo quam fuisset 
illa corporis qua abstinuisti. Postremo (quad facile persuadet 
animo libenter assentienti religio) brevis et exiguae voluptatis vicem 
ingenti ac numquam interituro gaudio rependit deus. Itaque hoc 
pacto censent, et excussa sedulo et perpensa re, omnes actiones 
nostras, atque in his virtutes etiam ipsas, voluptatem tandem velut 
finem felicitatemque respicere.
Voluptatem appellant omnem corporis animive motum statumque 
in quo versari natura duce delectet. Appetitionem naturae 
non temere addunt. Nam ut quicquid natura iucundum est, ad quod 
neque per iniuriam tenditur nec iucundius aliud amittitur nec labor 
succedit, non sensus modo sed recta quoque ratio persequitur, ita 
quae praeter naturam dulcia sibi mortales vanissima conspiratione 
confingunt (tamquam in ipsis esset perinde res ac vocabula 
commutare), ea omnia statuunt adeo nihil ad felicitatem facere ut 
plurimum officiant etiam, vel eo quod quibus semel insederunt, ne 
veris ac genuinis oblectamentis usquam vacet locus, totum prorsus
animum falsa voluptatis opinione praeoccupant. Sunt enim perquam 
multa quae quum suapte natura nihil contineant suavitatis immo 
bona pars amaritudinis etiam plurimum, perversa tamen improbarum 
cupiditatum illecebra non pro summis tantum voluptatibus 
habeantur, verumetiam inter praecipuas vitae causas numerentur.
In hoc adulterinae voluptatis genere eos collocant quos ante 
memoravi qui quo meliorem togam habent eo sibi meliores ipsi 
videntur; qua una in re bis errant. Neque enim minus falsi sunt 
quod meliorem putant togam suam quam quod se. Cur enim si 
vestis usum spectes, tenuioris fili lana praestet crassiori? At illi 
tamen, tamquam natura non errore praecellerent, attollunt cristas 
et sibimet quoque pretii credunt inde non nihil accedere; eoque 
honorem quem vilius vestiti sperare non essent ausi, elegantiori

togae velut suo iure exigunt, et praetermissi negligentius indignantur.
At hoc ipsum quoque, vanis et nihil profuturis honoribus adfici,
an non eiusdem inscitiae est? Nam quid naturalis et verae voluptatis 
adfert nudatus alterius vertex, aut curvati poplites? Hocine tuorum 
poplitum dolori medebitur? aut tui capitis phrenesim levabit? In 
hac fucatae voluptatis imagine mirum quam suaviter insaniunt ei
qui nobilitatis opinione sibi blandiuntur ac plaudunt quod eiusmodi 
maioribus nasci contigerit quorum longa series dives (neque enim 
nunc aliud est nobilitas) habita sit, praesertim in praediis, nec pilo 
quidem minus sibi nobiles videntur etiamsi maiores nihil inde 
reliquerint aut relictum ipsi obligurierint.
His adnumerant eos qui gemmis ac lapillis (ut dixi) capiuntur ac
dei quodammodo sibi videntur facti si quando eximium aliquem 
consequantur, eius praesertim generis quod sua tempestate maximo 
apud suos aestimetur: neque enim apud omnes neque omni tempore 
eadem genera sunt in pretio. Sed nec nisi exemptum auro ac nudum 
comparant, immo ne sic quidem nisi adiurato venditore et praestanti 
cautionem veram gemmam ac lapidem verum esse: tam solliciti sunt 
ne oculis eorum veri loco adulterinus imponat. At spectaturo tibi 
cur minus praebeat oblectamenti facticius quem tuus oculus non 
discernit a vero? Uterque ex aequo valere debet tibi, non minus 
hercule quam caeco.
Quid hi qui superfluas opes asservant ut nullo acervi usu sed sola 
contemplatione delectentur? Num veram percipiunt an falsa potius 
voluptate luduntur? Aut hi qui diverso vitio aurum quo numquam 
sint usuri, fortasse nec visuri amplius, abscondunt et, solliciti ne 
perdant, perdunt. Quid enim aliud est usibus demptum tuis et

omnium fortasse mortalium telluri reddere? Et tu tamen abstruso 
thesauro velut animi iam securus laetitia gestis. Quem si quis furto 
sustulerit cuius tu ignarus furti decem post annis obieris, toto illo 
decennio quo subtractae pecuniae superfuisti, quid tua retulit surreptum 
an salvum fuisse? Utroque certe modo tantundem usus ad 
te pervenit.
Ad has tam ineptas laetitias, aleatores (quorum insaniam auditu, 
non usu, cognovere), venatores praeterea atque aucupes adiungunt. 
Nam quid habet, inquiunt, voluptatis talos in alveum proicere, quod 
toties fecisti ut si quid voluptatis inesset, oriri tamen potuisset ex 
frequenti usu satietas? Aut quae suavitas esse potest ac non fastidium 
potius in audiendo latratu atque ululatu canum? Aut qui maior 
voluptatis sensus est cum leporem canis insequitur quam quum 
canis canem? Nempe idem utrobique agitur, accuritur enim, si te 
cursus oblectet. At si te caedis spes, laniatus exspectatio sub oculis 
peragendi retinet, misericordiam potius movere debet, spectare 
lepusculum a cane, imbecillum a validiore, fugacem ac timidum a 
feroce, innoxium denique a crudeli discerptum. Itaque Utopienses
totum hoc venandi exercitium, ut rem liberis indignam, in lanios 
(quam artem per servos obire eos supra diximus) reiecerunt. Infimam 
enim eius partem esse venationem statuunt, reliquas eius 
partes et utiliores et honestiores ut quae et multo magis conferant 
et animalia necessitatis dumtaxat gratia perimant, quum venator ab 
miseri animalculi caede ac laniatu nihil nisi voluptatem petat. Quam 
spectandae necis libidinem in ipsis etiam bestiis aut ab animi crudelis 
affectu censent exoriri, aut in crudelitatem denique assiduo tam 
efferae voluptatis usu defluere.

Haec igitur et quicquid est eiusmodi (sunt enim innumera), 
quamquam pro voluptatibus mortalium vulgus habeat, illi tamen 
quum natura nihil insit suave, plane statuunt cum vera voluptate 
nihil habere commercii. Nam quod vulgo sensum iucunditate perfundunt 
(quod voluptatis opus videtur) nihil de sententia decedunt. 
Non enim ipsius rei natura sed ipsorum perversa consuetudo in 
causa est, cuius vitio fit ut amara pro dulcibus amplectantur, non
aliter ac mulieres gravidae picem et sebum corrupto gustu melle 
mellitius arbitrantur. Nec cuiusquam tamen aut morbo aut consuetudine 
depravatum iudicium mutare naturam, ut non aliarum 
rerum, ita nec voluptatis potest.
Voluptatum quas veras fatentur species diversas faciunt. Siquidem 
alias animo, corpori alias tribuunt. Animo dant intellectum eamque 
dulcedinem quam veri contemplatio pepererit. Ad haec suavis additur 
bene actae vitae memoria et spes non dubia futuri boni.
Corporis voluptatem in duas partiuntur formas, quarum prima 
sit ea quae sensum perspicua suavitate perfundit, quod alias earum 
instauratione partium fit quas insitus nobis calor exhauserit (nam 
hae cibo potuque redduntur), alias dum egeruntur illa quorum copia 
corpus exuberat. Haec suggeritur dum excrementis intestina purgamus 
aut opera liberis datur aut ullius prurigo partis frictu scalptuve 
lenitur. Interdum vero voluptas oritur nec redditura quicquam 
quod membra nostra desiderent, nec ademptura quo laborent, ceterum 
quae sensus nostros tamen vi quadam occulta sed illustri motu 
titillet adficiatque, et in se convertat, qualis ex musica nascitur.
Alteram corporeae voluptatis formam eam volunt esse quae in 
quieto atque aequabili corporis statu consistat, id est nimirum sua 
cuiusque nullo interpellata malo sanitas. Haec siquidem, si nihil 
eam doloris oppugnet, per se ipsa delectat etiamsi nulla extrinsecus 
adhibita voluptate moveatur. Quamquam enim sese minus effert 
minusque offert sensui quam tumida illa edendi bibendique libido, 
nihilo tamen setius multi eam statuunt voluptatum maximam.
Omnes fere Utopienses magnam et velut fundamentum omnium ac 
basim fatentur ut quae vel sola placidam et optabilem vitae conditionem 
reddat, et qua sublata nullus usquam reliquus sit cuiquam

voluptati locus. Nam dolore prorsus vacare, nisi adsit sanitas, stuporem 
certe non voluptatem vocant.
Iamdudum explosum est apud eos decretum illorum qui stabilem 
et tranquillam sanitatem (nam haec quoque quaestio naviter apud 
eos agitata est) ideo non habendam pro voluptate censebant quod
praesentem non posse dicerent nisi motu quopiam extrario sentiri. 
Verum contra nunc in hoc prope universi conspirant sanitatem vel 
in primis voluptati esse. Etenim quum in morbo, inquiunt, dolor 
sit, qui voluptati implacabilis hostis est, non aliter ac sanitati 
morbus, quidni vicissim insit sanitatis tranquillitati voluptas? Nihil 
enim ad hanc rem referre putant seu morbus dolor esse seu morbo 
dolor inesse dicatur, tantundem enim utroque modo effici. Quippe 
si sanitas aut voluptas ipsa sit aut necessario voluptatem pariat velut 
calor igni gignitur, nimirum utrobique efficitur ut quibus immota
sanitas adest, his voluptas abesse non possit. 
Praeterea dum vescimur, inquiunt, quid aliud quam sanitas quae
labefactari coeperat adversus esuriem (cibo commilitone) depugnat? 
In qua dum paulatim invalescit, ille ipse profectus ad solitum vigorem 
suggerit illam qua sic reficimur voluptatem. Sanitas ergo quae 
in conflictu laetatur eadem non gaudebit adepta victoriam? Sed pristinum 
robur quod solum toto conflictu petiverat tandem feliciter 
assecuta, protinus obstupescet nec bona sua cognoscet atque amplexabitur? 
Nam quod non sentiri sanitas dicta est, id vero perquam 
procul a vero putant. Quis enim vigilans, inquiunt, sanum esse se 
non sentit, nisi qui non est? Quemne tantus aut stupor aut lethargus 
astringit ut sanitatem non iucundam sibi fateatur ac delectabilem? 
At delectatio quid aliud quam alio nomine voluptas est?
Amplectuntur ergo in primis animi voluptates (eas enim primas 
omnium principesque ducunt), quarum potissimam partem censent 
ab exercitio virtutum bonaeque vitae conscientia proficisci. Earum

voluptatum quas corpus suggerit, palmam sanitati deferunt. Nam 
edendi bibendique suavitatem et quicquid eandem oblectamenti 
rationem habet, appetenda quidem sed non nisi sanitatis gratia statuunt, 
neque enim per se iucunda esse talia, sed quatenus adversae 
valetudini clanculum surrepenti resistunt. Ideoque sapienti sicuti 
magis deprecandos morbos quam optandam medicinam, et dolores 
profligandos potius quam asciscenda solacia, ita hoc quoque voluptatis 
genere non egere quam deliniri praestiterit.
Quo voluptatis genere si quisquam se beatum putet, is necesse 
est fateatur se tum demum fore felicissimum si ea vita contigerit 
quae in perpetua fame, siti, pruritu, esu, potatione, scalptu, frictuque 
traducatur - quae quam non foeda solum sed misera etiam 
sit, quis non videt? Infimae profecto omnium hae voluptates sunt, 
ut minime sincerae, neque enim umquam subeunt nisi contrariis 
coniunctae doloribus. Nempe cum edendi voluptate copulatur esuries, 
idque non satis aequa lege, nam ut vehementior ita longior 
quoque dolor est. Quippe et ante voluptatem nascitur et nisi voluptate 
una commoriente non exstinguitur. Huiusmodi ergo voluptates, 
nisi quatenus expetit necessitas, haud magni habendas putant. 
Gaudent tamen etiam his, gratique agnoscunt naturae parentis 
indulgentiam, quae fetus suos ad id quod necessitatis causa tam 
assidue faciundum erat etiam blandissima suavitate pelliceat. 
Quanto enim in taedio vivendum erat si ut ceterae aegritudines quae 
nos infestant rarius ita hi quoque cottidiani famis ac sitis morbi 
venenis ac pharmacis amaris essent abigendi?
At formam, vires, agilitatem, haec ut propria iucundaque naturae 
dona libenter fovent. Quin eas quoque voluptates quae per aures, 
oculos ac nares admittuntur, quas natura proprias ac peculiares esse 
homini voluit (neque enim aliud animantium genus aut mundi 
formam pulchritudinemque suspicit, aut odorum nisi ad cibi discrimen 
ulla commovetur gratia, neque consonas inter se discordesque 
sonorum distantias internoscit), et has, inquam, ut iucunda quaedam 
vitae condimenta persequuntur. In omnibus autem hunc 
habent modum ne maiorem minor impediat, neu dolorem aliquando 
voluptas pariat - quod necessario sequi censent si inhonesta sit.

At certe formae decus contemnere, vires deterere, agilitatem in 
pigritiam vertere, corpus exhaurire ieiuniis, sanitati iniuriam facere 
et cetera naturae blandimenta respuere, nisi quis haec sua commoda 
negligat dum aliorum publicave ardentius procurat, cuius laboris 
vice maiorem a deo voluptatem exspectet: alioquin ob inanem 
virtutis umbram nullius bono semet adfligere vel quo adversa ferre 
minus moleste possit, numquam fortasse ventura - hoc vero putant 
esse dementissimum, animique et in se crudelis et erga naturam 
ingratissimi, cui tamquam debere quicquam dedignetur, omnibus 
eius beneficiis renuntiat.
Haec est eorum de virtute ac voluptate sententia, qua nisi sanctius 
aliquid inspiret homini caelitus immissa religio, nullam investigari
credunt humana ratione veriorem. Qua in re rectene an secus sentiant 
excutere nos neque tempus patitur neque necesse est, quippe 
qui narranda eorum instituta non etiam tuenda suscepimus. Ceterum 
hoc mihi certe persuadeo, utut sese habeant haec decreta, 
nusquam neque praestantiorem populum neque feliciorem esse 
rempublicam.
Corpore sunt agili vegetoque, virum amplius quam statura promittat, 
nec ea tamen improcera. Et quum neque solo sint usquequaque 
fertili, nec admodum salubri caelo, adversus aerem ita sese 
temperantia victus muniunt, terrae sic medentur industria, ut nusquam 
gentium sit frugis pecorisque proventus uberior, aut hominum 
vivaciora corpora paucioribusque morbis obnoxia. Itaque non 
ea modo quae vulgo faciunt agricolae diligenter ibi administrata 
conspicias, ut terram natura maligniorem arte atque opera iuvent, 
sed populi manibus alibi radicitus evulsam silvam, alibi consitam 
videas. Qua in re habita est non ubertatis sed vecturae ratio, ut 
essent ligna aut mari aut fluviis aut urbibus ipsis viciniora: minore 
enim cum labore terrestri itinere fruges quam ligna longius 
adferuntur.
Gens facilis ac faceta, sollers, otio gaudens, corporis laborum 
(quum est usus) satis patiens (ceterum alias haudquaquam sane

appetens), animi studiis infatigata. Qui quum a nobis accepissent 
de literis et disciplina Graecorum (nam in Latinis praeter historias 
ac poetas nihil erat quod videbantur magnopere probaturi) mirum 
quanto studio contenderunt ut eas liceret ipsis nostra interpretatione 
perdiscere. Coepimus ergo legere, magis adeo primum ne 
recusare laborem videremur quam quod fructum eius aliquem speraremus. 
At ubi paulum processimus, ipsorum diligentia fecit ut nostram 
haud frustra impendendam animo statim praeciperemus. 
Siquidem literarum formas tam facile imitari, verba tam expedite
pronuntiare, tam celeriter mandare memoriae, et tanta cum fide
reddere coeperunt, ut nobis miraculi esset loco, nisi quod pleraque 
pars eorum qui non sua solum sponte accensi verum senatus quoque 
decreto iussi, ista sibi discenda sumpserunt, e numero scholasticorum 
selectissimis ingeniis et matura aetate fuerunt. Itaque 
minus quam triennio nihil erat in lingua quod requirerent; bonos 
auctores, nisi obstet libri menda, inoffense perlegerent. Eas literas, 
ut equidem conicio, ob id quoque facilius arripuerunt quod nonnihil 
illis essent cognatae. Suspicor enim eam gentem a Graecis originem 
duxisse propterea quod sermo illorum, cetera fere Persicus, 
nonnulla Graeci sermonis vestigia servet in urbium ac magistratuum 
vocabulis.
Habent ex me (nam librorum sarcinam mediocrem loco mercium 
quarto navigaturus in navem conieci, quod mecum plane decreveram 
numquam potius redire quam cito) Platonis opera pleraque, 
Aristotelis plura, Theophrastum item de plantis, sed pluribus, quod 
doleo, in locis mutilum. In librum enim dum navigabamus negligentius 
habitum cercopithecus inciderat, qui lasciviens ac ludibundus 
paginas aliquot hinc atque inde evulsas laceravit. Ex his qui 
scripsere grammaticam, Lascarem habent tantum, Theodorum enim 
non advexi mecum, nec dictionarium aliquem praeter Hesychium 
ac Dioscoridem. Plutarchi libellos habent charissimos, et Luciani

quoque facetiis ac lepore capiuntur. Ex poetis habent Aristophanem, 
Homerum atque Euripidem, tum Sophoclem minusculis. 
Aldi formulis. Ex historicis Thucydidem atque Herodotum, necnon 
Herodianum.
Quin in re medica quoque sodalis meus Tricius Apinatus advexerat 
secum parva quaedam Hippocratis opuscula ac Microtechnen 
Galeni, quos libros magno in pretio habent. Siquidem etsi omnium 
fere gentium re medica minime egent, nusquam tamen in maiore 
honore est vel eo ipso quod eius cognitionem numerant inter pulcherrimas 
atque utilissimas partes philosophiae. Cuius ope philosophiae 
dum naturae secreta scrutantur, videntur sibi non solum 
admirabilem inde voluptatem percipere, sed apud auctorem quoque 
eius atque opificem summam inire gratiam. Quem, ceterorum 
more artificum, arbitrantur mundi huius visendam machinam 
homini (quem solum tantae rei capacem fecit) exposuisse spectandam, 
eoque chariorem habere curiosum ac sollicitum inspectorem, 
operisque sui admiratorem, quam eum qui velut animal expers 
mentis tantum ac tam mirabile spectaculum stupidus immotusque 
neglexerit.
Utopiensium itaque exercitata literis ingenia mire valent ad inventiones 
artium quae faciant aliquid ad commodae vitae compendia. 
Sed duas tamen debent nobis, chalcographorum et faciendae chartae, 
nec solis tamen nobis sed sibi quoque bonam eius partem. Nam 
quum ostenderemus eis libris chartaceis impressas ab Aldo literas, 
et de chartae faciendae materia ac literas imprimendi facultate 
loqueremur aliquid, magis quam explicaremus (neque enim quisquam 
erat nostrum qui alterutram calleret), ipsi statim acutissime 
coniecerunt rem. Et quum ante pellibus, corticibus ac papyro

tantum scriberent, iam chartam ilico facere et literas imprimere tentarunt. 
Quae quum primo non satis procederent, eadem saepius 
experiendo brevi sunt utrumque consecuti, tantumque effecerunt 
ut, si essent Graecorum exemplaria librorum, codices deesse non 
possent. At nunc nihil habent amplius quam a me commemoratum 
est. Id vero quod habent impressis iam libris in multa exemplariorum 
millia propagavere.
Quisquis eo spectandi gratia venerit quem insignis aliqua dos 
ingenii aut longa peregrinatione usum multarum cognitio terrarum 
commendet (quo nomine gratus fuit noster appulsus) pronis animis 
excipitur. Quippe libenter audiunt quid ubique terrarum geratur. 
Ceterum mercandi gratia non admodum frequenter appellitur. Quid 
enim ferrent nisi aut ferrum aut, quod quisque referre mallet, aurum 
argentumve? Tum quae ex ipsis exportanda sint, ea consultius 
putant ab se efferri quam ab aliis illinc peti, quo et exteras undique 
gentes exploratiores habeant neque maritimarum rerum usum ac 
peritiam oblitum eant.
DE SERVIS
Pro servis neque bello captos habent nisi ab ipsis gesto neque
servorum filios neque denique quemquam quem apud alias gentes 
servientem possent comparare, sed aut si cuius apud se flagitium in 
servitium vertitur, aut quos apud exteras urbes (quod genus multo 
frequentius est) admissum facinus destinavit supplicio, eorum enim 
multos, interdum aestimatos vili, saepius etiam gratis impetratos, 
auferunt. Haec servorum genera non in opere solum perpetuo, 
verumetiam in vinculis habent, sed suos durius quos eo deploratiores 
ac deteriora meritos exempla censent quod tam praeclara educatione 
ad virtutem egregie instructi contineri tamen ab scelere non

potuerint. Aliud servorem genus est quum alterius populi 
mediastinus quispiam laboriosus ac pauper elegerit apud eos sua 
sponte servire. Hos honeste tractant ac nisi quod laboris utpote 
consuetis imponitur plusculum, non multo minus clementer ac cives 
habent. Volentem discedere (quod non saepe fit) neque retinent 
invitum neque inanem dimittunt.
Aegrotantes, ut dixi, magno cum affectu curant, nihilque prorsus 
omittunt quo sanitati eos vel medicinae vel victus observatione restituant. 
Quin insanabili morbo laborantes assidendo, colloquendo, 
adhibendo demum quae possunt levamenta, solantur. Ceterum si 
non immedicabilis modo morbus sit, verumetiam perpetuo vexet 
atque discruciet, tum sacerdotes ac magistratus hortantur hominem, 
quandoquidem omnibus vitae muniis impar, aliis molestus ac sibi 
gravis, morti iam suae supervivat, ne secum statuat pestem diutius 
ac luem alere, neve quum tormentum ei vita sit, mori dubitet: quin 
bona spe fretus, acerba illa vita velut carcere atque aculeo vel ipse 
semet eximat vel ab aliis eripi se sua voluntate patiatur. Hoc illum 
quum non commoda sed supplicium abrupturus morte sit, prudenter 
facturum; quoniam vero sacerdotum in ea re consiliis, id est 
interpretum dei, sit obsecuturus, etiam pie sancteque facturum.
Haec quibus persuaserint aut inedia sponte vitam finiunt aut 
sopiti sine mortis sensu solvuntur. Invitum vero neminem tollunt, 
nec officii erga eum quicquam imminuunt. Persuasos hoc pacto 
defungi honorificum, alioqui qui mortem sibi consciverit causa non

probata sacerdotibus et senatui, hunc neque terra neque igne 
dignantur, sed in paludem aliquam turpiter insepultus abicitur.
Femina non ante annum duodevicesimum nubit, mas non nisi 
expletis quattuor etiam amplius. Ante coniugium mas aut femina si 
convincatur furtivae libidinis graviter in eum eamve animadvertitur, 
coniugioque illis in totum interdicitur nisi venia principis noxam 
remiserit. Sed et pater et mater familias cuius in domo admissum 
flagitium est, tamquam suas partes parum diligenter tutati, magnae 
obiacent infamiae. Id facinus ideo tam severe vindicant quod futurum 
prospiciunt ut rari in coniugalem amorem coalescerent, in quo 
aetatem omnem cum uno videant exigendam, et perferendas insuper 
quas ea res adfert molestias, nisi a vago concubitu diligenter arceantur. 
Porro in deligendis coniugibus ineptissimum ritum (ut nobis 
visum est) adprimeque ridiculum illi serio ac severe observant. Mulierem 
enim, seu virgo seu vidua sit, gravis et honesta matrona proco 
nudam exhibet, ac probus aliquis vir vicissim nudum puellae 
procum sistit. Hunc morem quum velut ineptum ridentes improbaremus, 
illi contra ceterarum omnium gentium insignem demirari 
stultitiam, qui quum in equuleo comparando ubi de paucis agitur 
nummis tam cauti sint ut, quamvis fere nudum, nisi detracta sella 
tamen omnibusque revulsis ephippiis, recusent emere, ne sub illis 
operculis ulcus aliquod delitesceret; in deligenda coniuge, qua ex re 
aut voluptas aut nausea sit totam per vitam comitatura, tam negligenter 
agant ut, reliquo corpore vestibus obvoluto, totam mulierem 
vix ab unius palmae spatio (nihil enim praeter vultum visitur) aestiment 
adiungantque sibi, non absque magno (si quid offendat postea)

male cohaerendi periculo. Nam neque omnes tam sapientes sunt ut 
solos mores respiciant, et in ipsorum quoque sapientum coniugiis, 
ad animi virtutes nonnihil additamenti corporis etiam dotes adiciunt. 
Certe tam foeda deformitas latere sub illis potest involucris ut 
alienare prorsus animum ab uxore queat, quum corpore iam seiungi 
non liceat. Qualis deformitas si quo casu contingat post contractas 
nuptias suam quisque sortem necesse est ferat: ante vero, ne quis 
capiatur insidiis, legibus caveri debet.
Idque tanto maiore studio fuit curandum quod et soli illarum 
orbis plagarum singulis sunt contenti coniugibus, et matrimonium 
ibi haud saepe aliter quam morte solvitur, nisi adulterium in causa 
fuerit aut morum non ferenda molestia. Nempe alterutri sic offenso 
facta ab senatu coniugis mutandi venia; alter infamem simul ac caelibem 
perpetuo vitam ducit. Alioquin invitam coniugem cuius nulla 
sit noxa repudiare quod corporis obtigerit calamitas, id vero nullo 
pacto ferunt. Nam et crudele iudicant tum quemquam deseri cum 
maxime eget solacio, et senectuti, quum et morbos adferat et 
morbus ipsa sit, incertam atque infirmam fidem fore.
Ceterum accidit interdum ut quum non satis inter se coniugum 
conveniant mores, repertis utrique aliis quibuscum sperent se suavius 
esse victuros, amborum sponte separati, nova matrimonia contrahant, 
haud absque senatus auctoritate tamen, qui, nisi causa per 
se atque uxores suas diligenter cognita, divortia non admittit. Immo 
ne sic quidem facile, quod rem minime utilem sciunt firmandae 
coniugum charitati facilem novarum nuptiarum spem esse 
propositam.
Temeratores coniugii gravissima servitute plectuntur, et si neuter 
erat caelebs iniuriam passi (velint modo) repudiatis adulteris coniugio

inter se ipsi iunguntur, alioquin quibus videbitur. At si laesorum 
alteruter erga tam male merentem coniugem in amore persistat, 
tamen uti coniugii lege non prohibetur si velit in opera damnatum 
sequi: acciditque interdum ut alterius paenitentia, alterius officiosa 
sedulitas, miserationem commovens principi, libertatem rursus 
impetret. Ceterum ad scelus iam relapso nex infligitur.
Ceteris facinoribus nullam certam poenam lex ulla praestituit, 
sed ut quodque atrox aut contra visum est, ita supplicium senatus 
decernit. Uxores mariti castigant et parentes liberos: nisi quid tam 
ingens admiserintut id publice puniri morum intersit. Sed fere gravissima 
quaeque scelera servitutis incommodo puniuntur, id siquidem 
et sceleratis non minus triste, et reipublicae magis commodum 
arbitrantur quam si mactare noxios et protinus amoliri festinent. 
Nam et labore quam nece magis prosunt et exemplo diutius alios 
ab simili flagitio deterrent. Quod si sic habiti rebellent atque recalcitrent, 
tum demum, velut indomitae beluae, quos coercere carcer et 
catena non potest, trucidantur. At patientibus non adimitur omnis 
omnino spes. Quippe longis domiti malis si eam paenitentiam prae 
se ferant quae peccatum testetur magis eis displicere quam poenam, 
principis interdum praerogativa, interdum suffragiis populi, aut 
mitigatur servitus aut remittitur.
Sollicitasse ad stuprum nihilo minus quam stuprasse periculi est. 
In omni siquidem flagitio certum destinatumque conatum aequant 
facto: neque enim id quod defuit ei putant prodesse debere per 
quem non stetit quominus nihil defuerit.
Moriones in deliciis habentur, quos ut adfecisse contumelia 
magno in probro est, ita voluptatem ab stultitia capere non vetant. 
Siquidem id morionibus ipsis maximo esse bono censent. Cuius 
qui tam severus ac tristis est ut nullum neque factum neque dictum 
rideat, ei tutandum non credunt, veriti ne non satis indulgenter 
curetur ab eo, cui non modo nulli usui sed ne oblectamento quidem 
(qua sola dote valet) futurus esset.

Irridere deformem aut mutilum, turpe ac deforme non ei qui 
ridetur habetur sed irrisori, qui cuiquam quod in eius potestate non 
erat ut fugeret, id vitii loco stulte exprobret.
Ut enim formam naturalem non tueri segnis atque inertis ducunt, 
sic adiumentum ab fucis quaerere infamis apud illos insolentia est. 
Usu enim ipso sentiunt quam non ullum formae decus uxores aeque 
ac morum probitas et reverentia commendet maritis. Nam ut forma 
nonnulli sola capiuntur, ita nemo nisi virtute atque obsequio 
retinetur.
Non poenis tantum deterrent a flagitiis, sed propositis quoque 
honoribus ad virtutes invitant. Ideoque statuas viris insignibus et
de republica praeclare meritis in foro collocant, in rerum bene gestarum 
memoriam simul ut ipsorum posteris maiorum suorum gloria 
calcar et incitamentum ad virtutem sit.
Qui magistratum ullum ambierit exspes omnium redditur. Convivunt 
amabiliter, quippe nec magistratus ullus insolens aut terribilis 
est; patres apellantur et exhibent. Eisdem defertur (ut debet) ab 
volentibus honor, non ab invitis exigitur. Ne principem quidem 
ipsum vestis aut diadema sed gestatus frumenti manipulus discernit, 
ut pontificis insigne est praelatus cereus.
Leges habent perquam paucas, sufficiunt enim sic institutis paucissimae. 
Quin hoc in primis apud alios improbant populos, quod 
legum interpretumque volumina non infinita sufficiunt. Ipsi vero 
censent iniquissimum ullos homines his obligari legibus quae aut 
numerosiores sint quam ut perlegi queant, aut obscuriores quam ut 
a quovis possint intellegi. Porro causidicos, qui causas tractent callide 
ac leges vafre disputent, prorsus omnes excludunt. Censent 
enim ex usu esse ut suam quisque causam agat, eademque referat 
iudici quae narraturus patrono fuerat, sic et minus ambagum fore 
et facilius elici veritatem dum, eo dicente quem nullus patronus 
fucum docuit, iudex sollerter expendit singula, et contra versutorum 
calumnias simplicioribus ingeniis opitulatur. Haec apud alias gentes

in tanto perplexissimarum acervo legum difficile est observari. Ceterum 
apud eos unusquisque est legis peritus. Nam et sunt (ut dixi) 
paucissimae, et interpretationum praeterea ut quaeque est maxime 
crassa, ita maxime aequam censent. Nempe quum omnes leges 
(inquiunt) ea tantum causa promulgentur ut ab his quisque sui commonefiat 
officii, subtilior interpretatio paucissimos admonet (pauci 
enim sunt qui assequantur), quum interim simplicior ac magis 
obvius legum sensus omnibus in aperto sit. Alioquin, quod ad 
vulgus attinet, cuius et maximus est numerus et maxime eget 
admonitu, quid referat utrum legem omnino non condas an conditam 
in talem interpreteris sententiam quam nisi magno ingenio et
longa disputatione nemo possit eruere? ad quam investigandam 
neque crassum vulgi iudicium queat attingere neque vita in comparando 
victu occupata sufficere.
His eorum virtutibus incitati finitimi qui quidem liberi sunt et 
suae spontis (multos enim ipsi iam olim tyrannide liberaverunt) 
magistratus sibi ab illis, alii quotannis, alii in lustrum, impetrant, 
quos defunctos imperio cum honore ac laude reducunt, novosque 
secum rursus in patriam revehunt. Atque hi quidem populi optime 
profecto ac saluberrime reipublicae suae consulunt, cuius et salus 
et pernicies, quum ab moribus magistratuum pendeat, quosnam 
potuissent elegisse prudentius quam qui neque ullo pretio queant ab 
honesto deduci (utpote quod brevi sit remigraturis inutile) neque, 
ignoti civibus, aut pravo cuiusquam studio aut simultate flecti? 
Quae duo mala, affectus atque avaritiae, sicubi incubuere iudiciis, 
ilico iustitiam omnem, fortissimum reipublicae nervum, dissolvunt.
Hos Utopiani populos quibus qui imperent ab ipsis petuntur appellant 
socios, ceteros quos beneficiis auxerunt amicos vocant.
Foedera quae reliquae inter se gentes toties ineunt, frangunt, ac 
renovant, ipsi nulla cum gente feriunt. Quorsum enim foedus, 
inquiunt, quasi non hominem homini satis natura conciliet, quam

qui contempserit, hunc verba scilicet putes curaturum? In hanc sententiam 
eo vel maxime trahuntur quod in illis terrarum plagis foedera 
pactaque principum solent parum bona fide servari.
Etenim in Europa, idque his potissimum partibus quas CHRISTI 
fides et religio possidet, sancta est et inviolabilis ubique maiestas 
foedorum, partim ipsa iustitia et bonitate principum, partim summorum 
reverentia metuque pontificum, qui ut nihil in se recipiunt 
ipsi quod non religiosissime praestant, ita ceteros omnes principes 
iubent ut pollicitis omnibus modis immorentur, tergiversantes vero 
pastorali censura et severitate compellunt. Merito sane censent turpissimam 
rem videri si illorum foederibus absit fides qui peculiari 
nomine fideles appellantur.
At in illo novo orbe terrarum quem circulus aequator vix tam 
longe ab hoc nostro orbe semovet quam vita moresque dissident, 
foederum nulla fiducia est: quorum ut quodque plurimis ac 
sanctissimis caerimoniis innodatum fuerit, ita citissime solvitur, 
inventa facile in verbis calumnia, quae sic interim de industria 
dictant callide ut numquam tam firmis astringi vinculis queant quin 
elabantur aliqua foedusque et fidem pariter eludant. Quam vafriciem, 
immo quam fraudem dolumque, si privatorum deprehenderent 
intervenisse contractui, magno supercilio rem sacrilegam et furca 
dignam clamitarent, hi nimirum ipsi qui eius consilii principibus 
dati semet gloriantur auctores. Quo fit ut iustitia tota videatur aut 
non nisi plebea virtus et humilis quaeque longo intervallo subsidat 
infra regale fastigium, aut uti saltem duae sint, quarum altera vulgus 
deceat, pedestris et humirepa: neve usquam saepta transilire queat, 
multis undique restricta vinculis, altera principum virtus quae, sicuti

sit quam illa popularis augustior, sic est etiam longo intervallo 
liberior, ut cui nihil non liceat nisi quod non libeat.
Hos mores, ut dixi, principum illic foedera tam male servantium 
puto in causa esse ne ulla feriant Utopienses, mutaturi fortasse sententiam 
si hic viverent. Quamquam illis videtur ut optime serventur 
male tamen inolevisse foederis omnino sanciendi consuetudinem: 
qua fit ut (perinde ac si populum populo quos exiguo spatio collis 
tantum aut rivus discriminat nulla naturae societas copularet) hostes 
atque inimicos invicem sese natos putent, meritoque in mutuam 
grassari perniciem, nisi foedera prohibeant, quin his ipsis quoque 
initis non amicitiam coalescere, sed manere praedandi licentiam 
quatenus per imprudentiam dictandi foederis nihil quod prohibeat 
satis caute comprehensum in pactis est. At illi contra censent neminem 
pro inimico habendum a quo nihil iniuriaeprofectum est: naturae 
consortium foederis vice esse: et satius valentiusque homines 
invicem benevolentia quam pactis, animo quam verbis, connecti.
DE RE MILITARI
Bellum utpote rem plane beluinam, nec ulli tamen beluarum formae 
in tam assiduo atque homini est usu, summopere abominantur, contraque
morem gentium ferme omnium nihil aeque ducunt inglorium 
atque petitam e bello gloriam. Eoque, licet assidue militari sese 
disciplina exerceant, neque id viri modo sed feminae quoque statis 
diebus, ne ad bellum sint quum exigat usus inhabiles: non temere 
capessunt tamen, nisi quo aut suos fines tueantur, aut amicorum 
terris infusos hostes propulsent, aut populum quempiam tyrannide

pressum miserati (quod humanitatis gratia faciunt) suis viribus tyranni 
iugo et servitute liberent. Quamquam auxilium gratificantur 
amicis, non semper quidem quo se defendant, sed interdum quoque 
illatas retalient atque ulciscantur iniurias. Verum id ita demum faciunt, 
si re adhuc integra consulantur ipsi, et probata causa, repetitis 
ac non redditis rebus, belli auctores inferendi sint: quod non tunc 
solum decernunt quoties hostili incursu abacta est praeda, verum 
tum quoque multo infestius quum eorum negotiatores usquam gentium, 
vel iniquarum praetextu legum vel sinistra derivatione bonarum, 
iniustam subeunt, iustitiae colore, calumniam.
Nec alia fuit eius origo belli quod pro Nephelogetis adversus 
Alaopolitas paulo ante nostram memoriam Utopienses gessere, 
quam apud Alaopolitas Nephelogetarum mercatoribus illata praetextu 
iuris (ut visum est ipsis) iniuria. Certe, sive illud ius sive ea 
iniuria fuit, bello tam atroci est vindicata, quum ad proprias 
utriusque partis vires odiaque, circumiectarum etiam gentium studia 
atque opes adiungerentur, ut florentissimis populorum aliis concussis, 
aliis vehementer adflictis, orientia ex malis mala Alaopolitarum 
servitus demum ac deditio finierit, qua in Nephelogetarum 
(neque enim sibi certabant Utopienses) potestatem concessere - 
gentis, florentibus Alaopolitarum rebus, haudquaquam cum illis 
conferendae.
Tam acriter Utopienses amicorum etiam in pecuniis iniuriam persequuntur, 
suas ipsorum non item: qui sicubi circumscripti bonis 
excidant, modo corporibus absit vis, hactenus irascuntur uti, quoad 
satisfactio fiat, eius commercio gentis abstineant, non quod minoris 
sibi curae cives quam socii sint, sed horum tamen pecuniam 
intercipi aegrius quam suam ferunt, propterea quod amicorum 
negotiatores, quoniam de suo perdunt privato, grave vulnus ex iactura
sentiunt. At ipsorum civibus nihil nisi de publico perit, praeterea

quod abundabat domi ac veluti supererat, alioqui non emittendum 
foras. Quo fit ut intertrimentum citra cuiusquam sensum 
accidat. Quocirca nimis crudele censent id damnum multorum ulcisci 
mortibus cuius damni incommodum nemo ipsorum aut vita aut 
victu persentiscat. Ceterum si quis suorum usquam per iniuriam 
debilitetur aut occidatur, sive id publico factum consilio sive privato 
sit, per legatos re comperta, nisi deditis noxiis placari non possunt 
quin ilico bellum denuntient. Noxae deditos aut morte aut 
servitio puniunt.
Cruentae victoriae non piget modo eos sed pudet quoque, reputantes 
inscitiam esse quamlibet pretiosas merces nimio emisse. Arte 
doloque victos, oppressos hostes impendio gloriantur, triumphumque 
ob eam rem publicitus agunt, et velut re strenue gesta 
tropaeum erigunt. Tunc enim demum viriliter sese iactant et cum 
virtute gessisse quoties ita vicerint quomodo nullum animal praeter 
hominem potuit, id est, ingenii viribus. Nam corporis, inquiunt, 
ursi, leones, apri, lupi, canes, ceteraeque beluae dimicant: quarum 
ut pleraeque nos robore ac ferocia vincunt, ita cunctae ingenio et 
ratione superantur.
Hoc unum illi in bello spectant, uti id obtineant quod si fuissent 
ante consecuti, bellum non fuerant illaturi: aut si id res vetet, tam 
severam ab his vindictam expetunt quibus factum imputant ut idem 
ausuros in posterum terror absterreat. Hos propositi sui scopos 
destinant quos mature petunt, at ita tamen uti prior vitandi periculi 
cura quam laudis aut famae consequendae sit.
Itaque protinus indicto bello schedulas ipsorum publico signo 
roboratas locis maxime conspicuis hosticae terrae clam uno tempore 
multas appendi procurant, quibus ingentia pollicentur praemia si 
quis principem adversarium sustulerit: deinde minora, quamquam 
illa quoque egregia, decernunt pro singulis eorum capitibus, 
quorum nomina in eisdem literis proscribunt. Hi sunt quos 
secundum principem ipsum auctores initi adversus se consilii 
ducunt. Quicquid percussori praefiniunt hoc geminant ei qui vivum 
e proscriptis aliquem ad se perduxerit; quin ipsos quoque proscriptos 
praemiis eisdem, addita etiam impunitate, contra socios

invitant. Itaque fit celeriter ut et ceteros mortales suspectos habeant, 
et sibi invicem ipsi neque fidentes satis neque fidi sint, maximoque 
in metu et non minore periculo versentur. Nam saepenumero constat 
evenisse uti bona pars eorum et princeps in primis ipse ab 
his proderentur in quibus maximam spem reposuerunt. Tam facile 
quodvis in facinus impellunt munera, quibus illi nullum exhibent 
modum. Sed memores in quantum discrimen hortantur, operam 
dant uti periculi magnitudo beneficiorum mole compensetur: eoque 
non immensam modo auri vim sed praedia quoque magni reditus 
in locis apud amicos tutissimis propria ac perpetua pollicitantur et 
summa cum fide praestant.
Hunc licitandi mercandique hostis morem, apud alios improbatum 
velut animi degeneris crudele facinus, illi magnae sibi laudi 
ducunt tamquam prudentes qui maximis hoc pacto bellis sine ullo 
prorsus proelio defungantur, humanique ac misericordes etiam, qui 
paucorum nece noxiorum numerosas innocentium vitas redimant 
qui pugnando fuerint occubituri, partim e suis, partim ex hostibus, 
quorum turbam vulgusque non minus ferme quam suos miserantur, 
gnari non sua sponte eos bellum capessere sed principum ad id 
furiis agi.
Si res hoc pacto non procedat, discidiorum semina iaciunt 
aluntque, fratre principis aut aliquo e nobilibus in spem potiundi 
regni perducto. Si factiones internae languerint, finitimas hostibus 
gentes excitant committuntque, eruto vetusto quopiam titulo quales 
numquam regibus desunt.
Suas ad bellum opes polliciti pecuniam adfluenter suggerunt, 
cives parcissime, quos tam unice habent charos, tantique sese mutuo 
faciunt, ut neminem sint e suis cum adverso principe libenter commutaturi. 
At aurum argentumque, quoniam unum hunc in usum 
omne servant, haud gravatim erogant, utpote non minus commode 
victuri etiamsi universum impenderent. Quin praeter domesticas 
divitias est illis foris quoque infinitus thesaurus quo plurimae

gentes, uti ante dixi, in ipsorum aere sunt. Ita milites undique conductos 
ad bellum mittunt, praesertim ex Zapoletis.
Hic populus quingentis passuum millibus ab Utopia distat orientem 
solem versus, horridus, agrestis, ferox: silvas montesque asperos, 
quibus sunt innutriti, praeferunt. Dura gens, aestus, frigoris 
et laboris patiens, deliciarum expers omnium neque agriculturae 
studens, et cum aedificiorum tum vestitus indiligens, pecorum dumtaxat 
curam habent. Magna ex parte venatu et raptu vivunt. Ad 
solum bellum nati, cuius gerendi facultatem studiose quaerunt, 
repertam cupide amplectuntur, et magno numero egressi, cuivis 
requirenti milites vili semet offerunt. Hanc unam vitae artem noverunt, 
qua mors quaeritur.
Sub quibus merent acriter pro his et incorrupta fide dimicant. 
Verum in nullum certum diem sese obstringunt, sed ea lege in partes 
veniunt ut posteriore die, vel ab hostibus oblato maiore stipendio 
sint staturi, eidem perendie rursus invitati plusculo remigrant. 
Rarum oritur bellum in quo non bona pars illorum in utroque sint 
exercitu. Itaque accidit cottidie ut sanguinis necessitudine coniuncti, 
qui et eisdem in partibus conducti familiarissime semet invicem 
utebantur, paulo post in contrarias distracti copias, hostiliter concurrant 
et infestis animis, obliti generis, immemores amicitiae, 
mutuo sese confodiant, nulla alia causa in mutuam incitati perniciem 
quam quod a diversis principibus exigua pecuniola conducti. Cuius 
tam exactam habent rationem ut ad diurnum stipendium unius
accessione assis facile ad commutandas partes impellantur. Ita celeriter 
imbiberunt avaritiam quae tamen nulli est eis usui, nam quae 
sanguine quaerunt protinus per luxum, et eum tamen miserum, 
consumunt.
Hic populus Utopiensibus adversus quosvis mortales militat 
quod tanti ab his eorum conducatur opera quanti nusquam alibi. 
Utopienses siquidem ut bonos quaerunt quibus utantur, ita hos 
quoque homines pessimos quibus abutantur. Quos quum usus

postulat, magnis impulsos pollicitationibus, maximis obiciunt periculis, 
unde plerumque magna pars numquam ad exigenda promissa 
revertitur. Superstitibus quae sunt polliciti bona fide persolvunt, 
quo ad similes ausus incendantur. Neque enim pensi quicquam 
habent quam multos ex eis perdant, rati de genere humano maximam 
merituros gratiam se si tota illa colluvie populi tam taetri ac 
nefarii orbem terrarum purgare possent.
Secundum hos, eorum copiis utuntur pro quibus arma capiunt, 
deinde auxiliaribus ceterorum amicorum turmis. Postremo suos 
cives adiungunt, e quibus aliquem virtutis probatae virum totius 
exercitus summae praeficiunt. Huic duos ita substituunt uti, eo 
incolumi, ambo privati sint: capto aut interempto, alter e duobus 
velut hereditate succedat, eique ex eventu tertius, ne (ut sunt bellorum 
sortes variae) periclitante duce totus perturbetur exercitus.
E quaque civitate delectus exercetur ex his qui sponte nomen 
profitentur. Neque enim invitus quisquam foras in militiam truditur, 
quod persuasum habeant si quis sit natura timidior, non ipsum 
modo nihil facturum strenue, sed metum etiam comitibus incussurum. 
Ceterum si quod bellum ingruat in patriam, ignavos huiusmodi, 
modo valeant corpore, in naves mixtos melioribus collocant, 
aut in moenibus sparsim disponunt, unde non sit refugiendi locus. 
Ita suorum pudor, hostis in manibus, atque adempta fugae spes 
timorem obruunt, et saepe extrema necessitas in virtutem vertitur.
At sicuti ad externum bellum ex ipsis nemo protrahitur nolens, ita 
feminas volentes in militiam comitari maritos adeo non prohibent ut 
exhortentur etiam et laudibus incitent. Profectas cum suo quamque 
viro pariter in acie constituunt. Tum sui quemque liberi, affines, 
cognati circumsistunt, ut hi de proximo sint mutuo sibi subsidio 
quos maxime ad ferendas invicem suppetias natura stimulat. In

maximo probro est coniunx absque coniuge redux aut amisso parente 
reversus filius. Quo fit uti si ad ipsorum manus ventum sit, 
modo perstent hostes, longo et lugubri proelio ad internitionem 
usque decernatur.
Nempe ut omnibus curant modis ne ipsis dimicare necesse sit 
modo bello possint vicaria conducticiorum manu defungi, ita quum 
vitari non potest quin ipsi ineant pugnam, tam intrepide capessunt 
quam quoad licuit prudenter detrectabant: nec tam primo ferociunt 
impetu quam mora sensim et duratione invalescunt tam offirmatis 
animis ut interimi citius quam averti queant. Quippe victus illa 
securitas quae cuique domi est, ademptaque de posteris anxia cogitandi 
cura (nam haec solicitudo generosos ubique spiritus frangit), 
sublimem illis animum et vinci dedignantem facit. Ad haec militaris 
disciplinae peritia fiduciam praebet. Postremo rectae opiniones 
(quibus et doctrina et bonis reipublicae institutis imbuti a pueris 
sunt) virtutem addunt: qua neque tam vilem habent vitam ut temere 
prodigant neque tam improbe charam ut quum honestas ponendam 
suadeat avare turpiterque retineant.
Dum ubique pugna maxima fervet, lectissimi iuvenes coniurati 
devotique ducem sibi deposcunt adversum. Hunc aperte invadunt, 
hunc ex insidiis adoriuntur. Idem eminus, idem comminus petitur, 
longoque ac perpetuo cuneo, summissis assidue in fatigatorum 
locum recentibus, oppugnatur. Raroque accidit (ni sibi fuga 
prospiciat) ut non intereat aut vivus in hostium potestatem veniat.
Si ab ipsis victoria sit, haudquaquam caede grassantur, fugatos 
enim comprehendunt quam occidunt libentius. Neque umquam ita 
persequuntur fugientes ut non unam interim sub signis instructam 
aciem retineant: adeo ut si, ceteris superati partibus, postrema acie 
sua victoriam adepti sint, elabi potius hostes universos sinant quam

insequi fugientes perturbatis suorum ordinibus insuescant: memores 
sibimet haud semel usu venisse ut, mole totius exercitus victa 
profligataque, quum hostes victoria gestientes hac atque illac 
abeuntes persequerentur, pauci ipsorum in subsidiis collocati, ad 
occasiones intenti, dispersos ac palantes illos et praesumpta securitate 
negligentes derepente adorti, totius eventum proelii mutaverunt, 
extortaque e manibus tam certa et indubitata victoria, victi victores 
invicem vicerunt.
Haud facile dictu est astutiores in struendis insidiis an cautiores 
ad vitandas sient. Fugam parare credas quum nihil minus in animo 
habent: contra quum id consilii capiunt nihil minus cogitare putes. 
Nam si nimium sese sentiunt aut numero aut loco premi, tunc aut 
noctu agmine silente castra movent, aut aliquo stratagemate eludunt, 
aut interdiu ita sensim sese referunt, tali servato ordine ut 
non minus periculi sit cedentes quam instantes adoriri. Castra diligentissime 
communiunt fossa praealta lataque, terra quae egeritur 
introrsum reiecta, nec in eam rem opera mediastinorum utuntur. 
Ipsorum manibus militum res agitur, totusque exercitus in opere 
est, exceptis qui pro vallo in armis ad subitos casus excubant. Itaque 
tam multis adnitentibus, magna multumque amplexa loci munimenta 
omni fide citius perficiunt.
Armis utuntur ad excipiendos ictus firmis nec ad motum gestumve 
quemlibet ineptis adeo ut ne natando quidem molesta sentiant. 
Nam armati natare inter militaris disciplinae rudimenta 
consuescunt. Tela sunt eminus sagittae, quas acerrime simul et certissime 
iaculantur non pedites modo sed ex equis etiam. Comminus 
vero non gladii sed secures vel acie letales vel pondere seu caesim 
seu punctim feriant. Machinas excogitant sollertissime; factas accuratissime 
celant, ne ante proditae quam res postulet, ludibrio magis 
quam usui sint. In quibus fabricandis hoc in primis respiciunt, uti 
vectu faciles et habiles circumactu sint.

Initas cum hostibus indutias tam sancte observant ut ne lacessiti 
quidem violent. Hostilem terram non depopulantur neque segetes 
exurunt, immo ne hominum equorumve pedibus conterantur 
quantum fieri potest provident, rati in ipsorum usus crescere. Inermem 
neminem laedunt nisi idem speculator sit. Deditas urbes tuentur 
at nec expugnatas diripiunt, sed per quos deditio est impedita 
eos enecant, ceteris defensoribus in servitutem addictis; imbellem 
turbam omnem relinquunt intactam. Si quos deditionem suasisse 
compererint, his e damnatorum bonis aliquam partem impertiunt; 
reliqua sectione auxiliares donant, nam ipsorum nemo quicquam de 
praeda capit.
Ceterum confecto bello non amicis impensas in quos insumpsere 
sed victis imputant, exiguntque eo nomine partim pecuniam quam 
in similes bellorum usus reservant, partim praedia quae sint ipsis 
apud eos perpetua, non exigui census. Huiusmodi reditus nunc 
apud multas gentes habent, qui variis ex causis paulatim nati, supra 
septingenta ducatorum millia in singulos annos excrevere, in quos 
e suis civibus aliquos emittunt quaestorum nomine, qui magnifice 
vivant, personamque magnatum illic prae se ferant. At multum 
tamen superest quod inferatur aerario, nisi malint eidem genti credere, 
quod saepe tantisper faciunt quoad uti necesse sit, vixque accidit 
umquam ut totam reposcant. Ex his praediis partem assignant 
illis qui ipsorum hortatu tale discrimen adeunt quale ante monstravi.
Si quis princeps, armis adversus eos sumptis, eorum dicionem 
paret invadere, magnis ilico viribus extra suos fines occurrunt, nam 
neque temere in suis terris bellum gerunt, neque ulla necessitas tanta 
est ut eos cogat aliena auxilia in insulam suam admittere.

DE RELIGIONIBUS UTOPIENSIUM
Religiones sunt non per insulam modo, verum singulas etiam urbes 
variae, aliis solem, lunam aliis, aliis aliud errantium siderum dei vice 
venerantibus. Sunt quibus homo quispiam cuius olim aut virtus aut 
gloria enituit non pro deo tantum sed pro summo etiam deo suspicitur. 
At multo maxima pars eademque longe prudentior nihil horum 
sed unum quoddam numen putant, incognitum, aeternum, immensum, 
inexplicabile, quod supra mentis humanae captum sit per 
mundum hunc universum virtute non mole diffusum; hunc parentem 
vocant. Origines, auctus, progressus, vices, finesque rerum 
omnium huic acceptos uni referunt, nec divinos honores alii praeterea 
ulli applicant.
Quin ceteris quoque omnibus quamquam diversa credentibus hoc 
tamen cum istis convenit quod esse quidem unum censent 
summum, cui et universitatis opificium et providentia debeatur, 
eumque communiter omnes patria lingua Mythram appellant, sed 
eo dissentiunt quod idem alius apud alios habetur, autumante 
quoque, quicquid id sit quod ipse summum ducit, eandem illam 
prorsus esse naturam cuius unius numini ac maiestati rerum 
omnium summa omnium consensu gentium tribuitur. Ceterum 
paulatim omnes ab ea superstitionum varietate desciscunt, atque
in unam illam coalescunt religionem quae reliquas ratione videtur 
antecellere. Neque dubium est quin ceterae iam pridem evanuissent 
nisi quicquid improsperum cuiquam inter mutandae religionis consilia 
fors obiecisset non id accidisse casu sed caelitus immissum 
interpretaretur timor, tamquam numine cuius relinquebatur cultus 
impium contra se propositum vindicante.
At posteaquam acceperunt a nobis CHRISTI nomen, doctrinam, 
mores, miracula, nec minus mirandam tot martyrum constantiam 
quorum sponte fusus sanguis tam numerosas gentes in suam sectam 
longe lateque traduxit, non credas quam pronis in eam affectibus 
etiam ipsi concesserint, sive hoc secretius inspirante deo, sive quod

eadem ei visa est haeresi proxima quae est apud ipsos potissima, 
quamquam hoc quoque fuisse non paulum momenti crediderim, 
quod CHRISTO communem suorum victum audierant placuisse,
et apud germanissimos Christianorum conventus adhuc in usu esse. 
Certe quoquo id momento accidit haud pauci nostram in religionem 
coierunt, lymphaque sacra sunt abluti. 
Verum quoniam in nobis quattuor (totidem enim dumtaxat 
supereramus nam duo fatis concesserant) nemo, id quod doleo, 
sacerdos erat, ceteris initiati, ea tamen adhuc sacramenta desiderant 
quae apud nos non nisi sacerdotes conferunt. Intelligunt tamen optantque 
ita ut nihil vehementius. Quin hoc quoque sedulo iam inter 
se disputant, an sine Christiani pontificis missu quisquam e suo 
numero delectus sacerdotii consequatur characterem. Et electuri 
sane videbantur, verum quum ego discederem nondum elegerant.
Quin hi quoque religioni Christianae qui non assentiunt neminem 
tamen absterrent, nullum oppugnant imbutum, nisi quod unus 
e nostro coetu me praesente coercitus est. Is quum recens ablutus 
nobis contra suadentibus de CHRISTI cultu publice maiore studio 
quam prudentia dissereret, usqueadeo coepit incalescere, ut iam 
non nostra modo sacra ceteris anteferret, sed reliqua protinus 
universa damnaret. Profana ipsa, cultores impios ac sacrilegos, aeterno 
plectendos igni vociferaretur. Talia diu contionantem comprehendunt

ac reum non spretae religionis sed excitati in populo 
tumultus agunt peraguntque, damnatum exilio multant, siquidem 
hoc inter antiquissima instituta numerant, ne sua cuiquam religio 
fraudi sit.
Utopus enim iam inde ab initio, quum accepisset incolas ante 
suum adventum de religionibus inter se assidue dimicasse, atque 
animadvertisset eam rem, quod in commune dissidentes singulae 
pro patria sectae pugnabant, occasionem praestitisse sibi vincendarum 
omnium, adeptus victoriam in primis sanxit uti quam cuique 
religionem libeat sequi liceat, ut vero alios quoque in suam traducat 
hactenus niti possit, uti placide ac modeste suam rationibus astruat - 
non ut acerbe ceteras destruat si suadendo non persuadeat, neque 
vim ullam adhibeat et conviciis temperet. Petulantius hac de re contendentem, 
exilio aut servitute mulctant.
Haec Utopus instituit, non respectu pacis modo, quam assiduo 
certamine atque inexpiabili odio funditus vidit everti, sed quod arbitratus 
est uti sic decerneretur ipsius etiam religionis interesse: de 
qua nihil est ausus temere definire, velut incertum habens an varium 
ac multiplicem expetens cultum deus aliud inspiret alii. Certe vi ac 
minis exigere ut quod tu verum credis idem omnibus videatur, 
hoc vero et insolens et ineptum censuit. Tum si maxime una vera 
sit, ceterae omnes vanae, facile tamen praevidit (modo cum ratione 
ac modestia res agatur) futurum denique ut ipsa per se veri vis 
emergat aliquando atque emineat. Sin armis et tumultu certetur, ut 
sint pessimi quique maxime pervicaces, optimam ac sanctissimam 
religionem ob vanissimas inter se superstitiones, ut segetes inter 
spinas ac frutices, obrutum iri. Itaque hanc totam rem in medio 
posuit, et quid credendum putaret liberum cuique reliquit, nisi quod 
sancte ac severe vetuit ne quis usqueadeo ab humanae naturae 

dignitate degeneret ut animas quoque interire cum corpore aut 
mundum temere ferri, sublata providentia, putet.
Atque ideo post hanc vitam supplicia vitiis decreta, virtuti praemia 
constituta credunt. Contra sentientem ne in hominum quidem 
ducunt numero ut qui sublimem animae suae naturam ad pecuini 
corpusculi vilitatem deiecerit, tantum abest ut inter cives ponant 
quorum instituta moresque (si per metum liceat) omnes floccifacturus 
sit. Cui enim dubium esse potest quin is publicas patriae leges
aut arte clam eludere aut vi nitatur infringere dum suae privatim 
cupiditati serviat, cui nullus ultra leges metus, nihil ultra corpus spei 
superest amplius? Quamobrem sic animato nullus communicatur 
honos, nullus magistratus committitur, nulli publico muneri praeficitur. 
Ita passim velut inertis ac iacentis naturae despicitur. Ceterum 
nullo adficiunt supplicio, quod persuasum habeant nulli hoc
in manu esse ut quicquid libet sentiat; sed nec minis adigunt ullis 
animum ut dissimulet suum, nec fucos admittunt et mendacia, quae 
velut proxima fraudi mirum quam habent invisa. Verum ne pro sua 
disputet sententia prohibent atque id dumtaxat apud vulgus. Nam 
alioquin apud sacerdotes gravesque viros seorsum non sinunt modo 
sed hortantur quoque, confisi fore ut ea tandem vesania rationi 
cedat.
Sunt et alii, nec hi sane pauci, nempe improhibiti veluti neque 
ratione penitus pro se carentes neque mali, qui, vitio longe diverso, 
brutorum quoque aeternas esse animas opinantur, at nostris tamen 
neque dignitate comparandas neque ad aequam natas felicitatem.
Hominum enim cuncti fere tam immensam fore beatitudinem 
pro certo atque explorato habent ut morbum lamententur omnium, 
mortem vero nullius, nisi quem vident anxie e vita invitumque 
divelli. Nempe hoc pro pessimo habent augurio tamquam anima 
exspes ac male conscia occulto quopiam imminentis poenae praesagio 
reformidet exitum. Ad hoc haudquaquam gratum deo eius

putant adventum fore, qui quum sit accersitus non accurrit libens, 
sed invitus ac detrectans pertrahitur. Hoc igitur mortis genus qui 
intuentur horrent, itaque defunctos maesti ac silentes efferunt, precatique 
propitium manibus deum uti eorum clementer infirmitatibus 
ignoscat, terra cadaver obruunt. Contra, quicumque alacriter 
ac pleni bona spe decesserint hos nemo luget, sed cantu prosecuti 
funus, animas deo magno commendantes affectu, corpora tandem 
reverenter magis quam dolenter concremant, columnamque loco 
insculptis defuncti titulis erigunt. Domum reversi, mores actaque
eius recensent nec ulla vitae pars aut saepius aut libentius quam 
laetus tractatur interitus.
Hanc probitatis memoriam et vivis efficacissima rentur incitamenta 
virtutum et gratissimum defunctis cultum putant, quos interesse 
quoque de se sermonibus opinantur, quamquam (ut est hebes 
mortalium acies) invisibiles. Nam neque felicium sorti conveniat 
libertate carere migrandi quo velint, et ingratorum fuerit prorsus 
abiecisse desiderium amicos invisendi suos, quibus eos dum viverent 
mutuus amor charitasque devinxerat, quam bonis viris, ut cetera 
bona, adauctam post fata potius quam imminutam coniectant. Mortuos 
ergo versari inter viventes credunt, dictorum factorumque 
spectatores, eoque res agendas fidentius aggrediuntur, talibus velut 
freti praesidibus, et ab inhonesto secreto deterret eos credita 
maiorum praesentia.
Auguria ceterasque superstitionis vanae divinationes, quarum 
apud alias gentes magna est observatio, negligunt prorsus atque 
irrident. Miracula vero quae nullo naturae proveniunt adminiculo, 
velut praesentis opera testesque numinis, venerantur. Qualia et ibi 
frequenter exstare ferunt, et magnis interdum ac dubiis in rebus 
publica supplicatione certa cum fiducia procurant impetrantque.

Gratum deo cultum putant naturae contemplationem laudemque 
ab ea. Sunt tamen, hique haud sane pauci, qui religione ducti literas 
negligunt, nulli rerum cognitioni student, neque otio prorsus ulli 
vacant: negotiis tantum bonisque in ceteris officiis statuunt futuram 
post fata felicitatem promereri. Itaque alii aegrotis inserviunt, alii 
vias reficiunt, purgant fossas, pontes reparant, caespites, harenam, 
lapides effodiunt, arbores demoliuntur ac dissecant, bigisque ligna, 
fruges, item alia in urbes important. Nec in publicum modo sed 
privatim quoque ministros ac plus quam servos agunt. Nam quicquid 
usquam operis est asperum, difficile, sordidum, a quo 
plerosque labor, fastidium, desperatio deterreat, hoc illi sibi totum 
libentes hilaresque desumunt. Ceteris otium procurant, ipsi perpetuo 
in opere ac labore versantur, nec imputant tamen nec aliorum 
sugillant vitam nec suam efferunt. Hi quo magis sese servos exhibent, 
eo maiore apud omnes in honore sunt.
Eorum tamen haereses duae sunt. Altera caelibum, qui non 
Venere modo in totum abstinent, sed carnium esu quoque, quidam 
animalium etiam omnium, reiectisque penitus tamquam noxiis vitae 
praesentis voluptatibus, futurae dumtaxat per vigilias ac sudores 
inhiant, eius propediem obtinendae spe alacres interim vegetique. 
Altera laboris haud minus appetens coniugium praefert ut cuius nec 
aspernantur solacium, et opus naturae debere se et patriae liberos 
putant. Nullam voluptatem refugiunt quae nihil eos ab labore 
demoretur. Carnes quadrupedum vel eo nomine diligunt quod tali 
cibo se validiores ad opus quodque censeant. Hos Utopiani prudentiores 
at illos sanctiores reputant. Quos quod caelibatum anteferunt 
matrimonio, asperamque vitam placidae anteponunt, si 
rationibus niterentur irriderent: nunc vero quum se fateantur religione 
duci, suspiciunt ac reverentur. Nihil enim sollicitius observant 
quam ne temere quicquam ulla de religione pronuntient. Huiusmodi 
ergo sunt quos illi peculiari nomine sua lingua Buthrescas 
vocant, quod verbum Latine religiosos licet interpretari.

Sacerdotes habent eximia sanctitate, eoque admodum paucos. 
Neque enim plus quam tredecim in singulis habent urbibus, pari 
templorum numero, nisi quum itur ad bellum. Tunc enim septem 
ex illis cum exercitu profectis totidem sufficiuntur interim. Sed illi 
reversi, suum quisque locum recuperat; qui supersunt hi quoad 
decedentibus illis ordine succedant, comites interea sunt pontificis, 
nam unus reliquis praeficitur. Eliguntur a populo, idque ceterorum 
ritu magistratuum, occultis (ad studia vitanda) suffragiis: electi a 
suo collegio consecrantur.
Hi rebus divinis praesunt, religiones curant, ac morum velut censores 
sunt: magnoque pudori ducitur ab his quemquam tamquam 
vitae parum probatae accersi compellarive. Ceterum ut hortari atque 
admonere illorum est, ita coercere atque in facinorosos animadvertere 
principis atque aliorum est magistratuum, nisi quod sacris interdicunt 
quos improbe malos comperiunt. Nec ullum fere supplicium 
est quod horreant magis, nam et summa percelluntur infamia et 
occulto religionis metu lacerantur, ne corporibus quidem diu futuris 
in tuto. Quippe ni properam paenitentiam sacerdotibus approbent, 
comprehensi impietatis poenam senatui persolvunt.
Pueritia iuventusque ab illis eruditur, nec prior literarum cura 
quam morum ac virtutis habetur. Namque summam adhibent industriam 
ut bonas protinus opiniones et conservandae ipsorum reipublicae 
utiles teneris adhuc et sequacibus puerorum animis instillent, 
quae ubi pueris penitus insederint, viros per totam vitam comitantur, 
magnamque ad tuendum publicae rei statum (qui non nisi vitiis 
dilabitur quae ex perversis nascuntur opinionibus) adferunt utilitatem.
Sacerdotibus (ni feminae sint: nam neque ille sexus excluditur, 
sed rarius et non nisi vidua natuque grandis eligitur) uxores sunt
popularium selectissimae.

Neque enim ulli apud Utopienses magistratui maior habetur 
honos, usqueadeo ut si quid etiam flagitii admiserint, nulli publico 
iudicio subsint; deo tantum ac sibi relinquuntur. Neque enim fas 
putant illum quantumvis scelestum mortali manu contingere qui 
deo tam singulari modo velut anathema dedicatus est. Qui mos illis 
facilior est observatu, quod sacerdotes et tam pauci et tanta cum 
cura deliguntur. Nam neque temere accidit ut qui ex bonis optimus 
ad tantam dignitatem solius respectu virtutis evehitur in corruptelam 
et vitium degeneret. Et si iam maxime contingeret, ut est mortalium 
natura mutabilis, tamen qua sunt paucitate nec ulla praeter 
honorem potestate praediti, ad publicam certe perniciem nihil 
magni ab his momenti pertimescendum sit. Quos ideo tam raros 
atque infrequentes habent, ne dignitas ordinis quem nunc tanta 
veneratione prosequuntur, communicato cum multis honore, vilesceret, 
praesertim quum difficile putent frequentes invenire tam 
bonos ut ei sint dignitati pares, ad quam gerendam non sufficit 
mediocribus esse virtutibus.
Nec eorum aestimatio apud suos maior quam apud exteras etiam 
gentes habetur, quod inde facile patet unde etiam natum puto. 
Nempe decernentibus proelio copiis, seorsum illi non admodum 
procul considunt in genibus, sacras induti vestes; tensis ad caelum 
palmis primum omnium pacem, proxime suis victoriam, sed neutri 
cruentam parti, comprecantur. Vincentibus suis decurrunt in aciem 
saevientesque in profligatos inhibent. Vidisse tantum atque appellasse 
praesentes ad vitam satis; diffluentium contactus vestium 
reliquas quoque fortunas ab omni bellorum iniuria defendit. Qua 
ex re apud omnes undique gentes tanta illis veneratio, tantum verae 
maiestatis accessit, ut saepe ab hostibus non minus salutis ad cives 
reportarint quam ab ipsis ad hostes attulissent. Siquidem aliquando 
constat, inclinata suorum acie desperatis rebus, quum ipsi in fugam 
verterentur, hostes in caedem ac praedam ruerent, interventu sacerdotum 
interpellatam stragem ac diremptis invicem copiis pacem

aequis conditionibus esse compositam atque constitutam. Neque 
enim umquam fuit ulla gens tam fera, crudelis ac barbara, apud quos 
ipsorum corpus non sacrosanctum atque inviolabile sit habitum.
Festos celebrant initialem atque ultimum cuiusque mensis diem, 
et anni item, quem in menses partiuntur circuitu lunae finitos, ut 
solis ambitus annum circinat. Primos quosque dies Cynemernos, 
postremos ipsorum lingua Trapemernos appellant, quae vocabula 
perinde sonant ac si primifesti et finifesti vocentur. Delubra visuntur 
egregia utpote non operosa modo sed quod erat in tanta ipsorum 
paucitate necessarium, immensi etiam populi capacia. Sunt tamen 
omnia subobscura: nec id aedificandi inscitia factum sed consilio 
sacerdotum ferunt, quod immodicam lucem cogitationes dispergere, 
partiore ac velut dubia colligi animos et intendi religionem putant.
Quae quoniam non est ibi apud omnes eadem, et universae tamen 
eius formae quamquam variae ac multiplices in divinae naturae 
cultum velut in unum finem diversa via commigrant, idcirco nihil 
in templis visitur auditurve quod non quadrare ad cunctas in commune 
videatur. Si quod proprium sit cuiusquam sectae sacrum, id 
intra domesticos quisque parietes curat; publica tali peragunt ordine 
qui nulli prorsus ex privatis deroget. Itaque nulla deorum effigies 
in templo conspicitur, quo liberum cuique sit qua forma deum velit 
e sua religione concipere. Nullum peculiare dei nomen invocant 
sed Mythrae dumtaxat, quo vocabulo cuncti in unam divinae maiestatis 
naturam, quaecumque sit illa, conspirant. Nullae concipiuntur 
preces quas non pronuntiare quivis inoffensa sua secta possit.

Ad templum ergo in finifestis diebus vespere conveniunt, adhuc 
ieiuni, acturi deo de anno menseve cuius id festum postremus dies 
est prospere acto gratias. Postero die, nam is primifestus est, mane 
ad templa confluitur ut insequentis anni mensisve quem ab illo auspicaturi 
festo sint faustum felicemque successum comprecentur. At 
in finifestis antea quam templum petunt, uxores domi ad virorum 
pedes, liberi ad parentum provoluti, pecasse fatentur sese aut 
admisso aliquo aut officio indiligenter obito veniamque errati precantur. 
Ita si qua se nubecula domesticae simultatis offuderat, tali 
satisfactione discutitur uti animo puro ac sereno sacrificiis intersint, 
nam interesse turbido religio est. Eoque odii iraeve in quemquam
sibi conscii, nisi reconciliati ac defecatis affectibus, ad sacrificia non 
ingerunt sese, vindictae celeris magnaeque metu.
Eo quum veniunt, viri in dextram delubri partem, feminae seorsum 
in sinistram commeant. Tum ita se collocant ut cuiusque 
domus masculi ante patremfamilias consideant, feminarum materfamilias 
agmen claudat. Ita prospicitur uti omnes omnium gestus 
foris ab his observentur quorum auctoritate domi ac disciplina 
reguntur. Quin hoc quoque sedulo cavent uti iunior ibi passim cum 
seniore copuletur, ne pueri pueris crediti id temporis puerilibus 
transigant ineptiis in quo deberent maxime religiosum erga superos 
metum, maximum ac prope unicum virtutibus incitamentum, 
concipere.
Nullum animal in sacrificiis mactant, nec sanguine rentur ac caedibus 
divinam gaudere clementiam, qui vitam animantibus ideo est 
elargitus ut viverent. Tus incendunt et alia item odoramenta; ad 
haec cereos numerosos praeferunt, non quod haec nesciant nihil ad 
divinam conferre naturam, quippe ut nec ipsas hominum preces,

sed et innoxium colendi genus placet et his odoribus luminibusque 
ac ceteris etiam caerimoniis nescio quomodo sese sentiunt homines 
erigi atque in dei cultum animo alacriore consurgere.
Candidis in templo vestibus amicitur populus: sacerdos versicolores 
induitur et opere et forma mirabiles, materia non perinde 
pretiosa neque enim auro intextae aut raris coagmentatae lapidibus, 
sed diversis avium plumis tam scite tantoque artificio laboratae sunt 
ut operis pretium nullius aestimatio materiae fuerit aequatura. Ad 
hoc in illis volucrum pennis plumisque et certis earum ordinibus 
quibus in sacerdotis veste discriminantur, arcana quaedam dicunt 
contineri mysteria, quorum interpretatione cognita (quae per sacrificos 
diligenter traditur) divinorum in se beneficiorum, suaeque 
vicissim pietatis in deum, ac mutui quoque inter se officii admoneantur.
Quum primum sacerdos ita ornatus ex adyto sese offert, cuncti 
protinus in terram venerabundi procumbunt, tam alto ab omni parte 
silentio ut ipsa rei facies terrorem quendam velut praesentis cuiuspiam 
numinis incutiat. Tellure paulum morati, dato ab sacerdote
signo, erigunt sese. Tum laudes deo canunt quas musicis instrumentis 
interstinguunt, aliis magna ex parte formis quam quae 
nostro visuntur orbe. Ex illis pleraque sicuti quae nobis in usu 
sunt multum suavitate vincunt, ita quaedam nostris ne conferenda
quidem sint. Verum una in re haud dubie longo nos intervallo praecellunt, 
quod omnis eorum musica, sive quae personatur organis 
sive quam voce modulantur humana, ita naturales affectus imitatur 
et exprimit, ita sonus accommodatur ad rem, seu deprecantis oratio 
sit seu laeta, placabilis, turbida, lugubris, irata, ita rei sensum quendam 
melodiae forma repraesentat ut animos auditorum mirum in 
modum adficiat, penetret, incendat. Sollemnes ad ultimum conceptis 
verbis preces sacerdos pariter populusque percensent, ita 
compositas ut quae simul cuncti recitant privatim quisque ad semet 
referat.
In his deum et creationis et gubernationis et ceterorum praeterea 
bonorum omnium quilibet recognoscit auctorem. Tot ob recepta 
beneficia gratias agit, nominatim vero quod deo propitio in eam 
rempublicam inciderit quae sit felicissima, eam religionem sortitus 
sit quam speret esse verissimam. Qua in re si quid erret aut si quid

sit alterutra melius et quod deus magis approbet, orare se eius 
bonitas efficiat hoc ut ipse cognoscat, paratum enim sequi se quaqua 
versus ab eo ducatur. Sin et haec reipublicae forma sit optima et 
sua religio rectissima, tum uti et ipsi constantiam tribuat, et ceteros 
mortales omnes ad eadem instituta vivendi, in eandem de deo opinionem 
perducat, nisi inscrutabilem eius voluntatem etiam sit 
quod in hac religionum varietate delectet.
Denique precatur ut facile defunctum exitu ad se recipiat, quam 
cito serove praefinire quidem non audere se. Quamquam, quod
inoffensa eius maiestate fiat, multo magis ipsi futurum cordi sit 
difficillima morte obita ad deum pervadere quam ab eo diutius prosperrimo 
vitae cursu distineri. Hac prece dicta, rursus in terram 
proni pauloque post erecti, discedunt pransum, et quod superest 
diei ludis et exercitio militaris disciplinae percurrunt.
Descripsi vobis quam potui verissime eius formam reipublicae 
quam ego certe non optimam tantum sed solam etiam censeo quae 
sibi suo iure possit reipublicae vindicare vocabulum. Siquidem alibi 
de publico loquentes ubique commodo privatum curant, hic ubi 
nihil privati est, serio publicum negotium agunt. Certe utrobique 
merito, nam alibi, quotusquisque est qui nesciat, nisi quid seorsum 
prospiciat sibi, quantumvis florente republica, semet tamen fame 
periturum, eoque necessitas urget ut sui potius quam populi, id est 
aliorum, habendam sibi rationem censeat. Contra hic, ubi omnia 
omnium sunt, nemo dubitat (curetur modo ut plena sint horrea 
publica) nihil quicquam privati cuiquam defuturum. Neque enim 
maligna rerum distributio est neque inops neque mendicus ibi quisquam, 
et quum nemo quicquam habeat omnes tamen divites sunt.
Nam quid ditius esse potest quam, adempta prorsus omni sollicitudine, 
laeto ac tranquillo animo vivere? non de suo victu trepidum, 
non uxoris querula flagitatione vexatum, non paupertatem filio metuentem, 
non de filiae dote anxium, sed de suo suorumque omnium, 
uxoris, filiorum, nepotum, pronepotum, abnepotum, et quam 
longam posterorum seriem suorum generosi praesumunt, victu esse

ac felicitate securum. Quid quod nihilo minus his prospicitur qui 
nunc impotes olim laboraverunt quam his qui nunc laborant.
Hic aliquis velim cum hac aequitate audeat aliarum iustitiam gentium 
comparare, apud quas dispeream si ullum prorsus comperio 
iustitiae aequitatisque vestigium. Nam quae haec iustitia est, ut 
nobilis quispiam aut aurifex aut faenerator aut denique alius quisquam 
eorum qui aut omnino nihil agunt, aut id quod agunt eius 
generis est ut non sit reipublicae magnopere necessarium, lautam 
ac splendidam vitam vel ex otio vel supervacuo negotio consequatur? 
quum interim mediastinus, auriga, faber, agricola tanto tamque 
assiduo labore quam vix iumenta sustineant, tam necessario ut sine 
eo ne unum quidem annum possit ulla durare respublica, victum 
tamen adeo malignum parant, vitam adeo miseram ducunt, ut longe 
potior videri possit condicio iumentorum, quibus nec tam perpetuus 
labor nec victus multo deterior est et ipsis etiam suavior, nec 
ullus interim de futuro timor. At hos et labor sterilis atque infructuosus 
in praesenti stimulat, et inopis recordatio senectutis occidit, 
quippe quibus parcior est diurna merces quam ut eidem possit diei 
sufficere, tantum abest ut excrescat et supersit aliquid quod cottidie 
queat in senectutis usum reponi.
An non haec iniqua est et ingrata respublica, quae generosis, ut 
vocant, et aurificibus et id genus reliquis aut otiosis aut tantum 
adulatoribus et inanium voluptatum artificibus, tanta munera prodigit? 
agricolis contra, carbonariis, mediastinis, aurigis et fabris, sine 
quibus nulla omnino respublica esset, nihil benigne prospicit, sed 
eorum florentis aetatis abusa laboribus, annis tandem ac morbo 
graves, omnium rerum indigos, tot vigiliarum immemor, tot ac tantorum 
oblita beneficiorum, miserrima morte repensat ingratissima. 
Quid quod ex diurno pauperum demenso divites cottidie aliquid, 
non modo privata fraude sed publicis etiam legibus, abradunt? Ita 
quod ante videbatur iniustum, optime de republica meritis pessimam 
referre gratiam, hoc isti depravatum etiam fecerunt, tum provulgata 
lege, iustitiam. Itaque omnes has quae hodie usquam florent

respublicas animo intuenti ac versanti mihi nihil, sic me amet deus, 
occurrit aliud quam quaedam conspiratio divitum, de suis commodis 
reipublicae nomine tituloque tractantium. Comminiscunturque 
et excogitant omnes modos atque artes quibus quae malis 
artibus ipsi congesserunt, ea primum ut absque perdendi metu 
retineant, post hoc ut pauperum omnium opera ac laboribus quam 
minimo sibi redimant, eisque abutantur. Haec machinamenta, ubi 
semel divites publico nomine, hoc est etiam pauperum, decreverunt 
observari, iam leges fiunt.
At homines deterrimi, cum inexplebili cupiditate quae fuerant 
omnibus suffectura ea omnia inter se partiverint, quam longe tamen 
ab Utopiensium reipublicae felicitate absunt! e qua, cum ipso usu 
sublata penitus omni aviditate pecuniae, quanta moles molestiarum 
recisa, quanta scelerum seges radicitus evulsa est! Quis enim nescit 
fraudes, furta, rapinas, rixas, tumultus, iurgia, seditiones, caedes, 
proditiones, veneficia, cottidianis vindicata potius quam refrenata 
suppliciis, interempta pecunia, commori? ad haec metum, sollicitudinem, 
curas, labores, vigilias, eodem momento quo pecunia perituras. 
Quin paupertas ipsa, quae sola pecuniis visa est indigere, pecunia 
prorsus undique sublata, protinus etiam ipsa decresceret.
Id quo fiat illustrius, revolve in animo tecum annum aliquem 
sterilem atque infecundum in quo multa hominum millia fames 
abstulerit. Contendo plane in fine illius penuriae, excussis divitum 
horreis, tantum frugum potuisse reperiri, quantum si fuisset inter 
eos distributum quos macies ac tabes absumpsit, illam caeli solique 
parcitatem nemo omnino sensisset. Tam facile victus parari posset, 
nisi beata illa pecunia, quae praeclare scilicet inventa est ut aditus ad 
victum per eam patesceret, sola nobis ad victum viam intercluderet. 
Sentiunt ista, non dubito, etiam divites, nec ignorant quanto potior 
esset illa condicio nulla re necessaria carere quam multis abundare 
superfluis, tam numerosis eripi malis quam magnis obsideri divitiis. 
Neque mihi quidem dubitare subit quin vel sui cuiusque commodi

ratio vel CHRISTI servatoris auctoritas (qui neque pro tanta sapientia 
potuit ignorare quid optimum esset, neque qua erat bonitate 
id consulere quod non optimum sciret) totum orbem facile in huius 
reipublicae leges iamdudum traxisset, nisi una tantum belua, 
omnium princeps parensque pestium, superbia, reluctaretur.
Haec non suis commodis prosperitatem, sed ex alienis metitur 
incommodis. Haec ne dea quidem fieri vellet, nullis relictis miseris 
quibus imperare atque insultare possit, quorum miseriis praefulgeat 
ipsius comparata felicitas, quorum suis explicatis opibus angat atque 
incendat inopiam. Haec averni serpens, mortalium pererrans pectora, 
ne meliorem vitae capessant vim, velut remora retrahit ac 
remoratur.
Quae quoniam pressius hominibus infixa est quam ut facile possit 
evelli, hanc reipublicae formam, quam omnibus libenter optarim, 
Utopiensibus saltem contigisse gaudeo, qui ea vitae sunt instituta 
secuti quibus reipublicae fundamenta iecerunt non modo felicissime 
verumetiam, quantum humana praesagiri coniectura contigit, aeternum 
duratura. Exstirpatis enim domi cum ceteris vitiis ambitionis et 
factionum radicibus, nihil impendet periculi ne domestico discidio 
laboretur, quae res una multarum urbium egregie munitas opes 
pessumdedit. At salva domi concordia et salubribus institutis, non 
omnium finitimorum invidia principum (quae saepius id iam olim 
semper reverberata tentavit) concutere illud imperium aut commovere 
queat.
Haec ubi Raphael recensuit, quamquam haud pauca mihi succurrebant 
quae in eius populi moribus legibusque perquam absurde videbantur 
instituta, non solum de belli gerendi ratione et rebus divinis 
ac religione, aliisque insuper eorum institutis, sed in eo quoque ipso 
maxime quod maximum totius institutionis fundamentum est, vita 
scilicet victuque communi sine ullo pecuniae commercio, qua una 
re funditus evertitur omnis nobilitas, magnificentia, splendor, 
maiestas, vera (ut publica est opinio) decora atque ornamenta reipublicae,

tamen, quoniam defessum narrando sciebam, neque mihi 
satis exploratum erat possetne ferre ut contra suam sententiam sentiretur, 
praesertim quod recordabar eo nomine quosdam ab illo 
reprehensos quasi vererentur ne non satis putarentur sapere nisi 
aliquid invenirent in quo vellicare aliorum inventa possent, idcirco 
et illorum institutione et ipsius oratione laudata, manu apprehendens 
intro cenatum duco, praefatus tamen aliud nobis tempus eisdem 
de rebus altius cogitandi atque uberius cum eo conferendi fore. 
Quod utinam aliquando contingeret.
Interea, quemadmodum haud possum omnibus assentiri quae 
dicta sunt, alioqui ab homine citra controversiam eruditissimo simul 
et rerum humanarum peritissimo, ita facile confiteor permulta esse 
in Utopiensium republica quae in nostris civitatibus optarim verius 
quam sperarim.
SECUNDI LIBRI FINIS.
SERMONIS POMERIDIANI 
RAPHAELIS HYTHLODAEI, 
DE LEGIBUS ET INSTITUTIS UTOPIENSIS 
INSULAE PAUCIS ADHUC COGNITAE, 
PER CLARISSIMUM ET ERUDITISSIMUM VIRUM 
D. THOMAM MORUM 
CIVEM ET VICECOMITEM LONDINENSEM,
FINIS.

HIERONYMUS BUSLIDIUS THOMAE MORO S.D.
Non sat fuit, ornatissime More, olim omnem curam, operam, studium 
intulisse in rem et commodum singulorum, nisi vel ea (quae 
tua pietas et liberalitas est) conferres in universum, ratus hoc tuum 
(qualecumque foret) beneficium, eo maiorem hinc mereri favorem, 
venari gratiam, aucupari gloriam, quanto illud et latius propagatum
et in plures distributum, pluribus esset profuturum. Quod etsi alias 
semper praestare contenderis, tamen id maxime es nuper mira 
felicitate assecutus, scilicet pomeridiano illo sermone abs te in literas 
relato, quem de recte et bene constituta (ab omnibus expetenda) 
Utopiensium republica edidisti.
In cuius pulcherrimi instituti felici descriptione nihil est in quo 
vel summa eruditio vel absoluta rerum humanarum peritia desiderari 
possit. Quando ea quidem ambo in illo tanta paritate et aequabili 
congressu concurrunt ut, neutro alteri herbam porrigente,
utrumque aequo Marte de gloria contendat. Tam siquidem multifaria 
polles doctrina, rursum tam multa eaque certa rerum peritia ut 
prorsus expertus adfirmes quicquid scripseris, doctissime scribas 
quicquid adfirmandum destinaveris. Mira profecto raraque felicitas, 
ac plane eo rarior quo magis ipsa sese invidens plurimis non praebet 
nisi raris, maxime eis qui sicut candore velint, ita eruditione sciant,
fide queant, auctoritate possint, tam pie, recte, provide in commune 
consulere sicut tu iam facis probe, qui quod non solum tibi verumetiam 
toti te genitum orbi exsistimas, operae pretium duxeris hoc 
tuo pulcherrimo merito vel totum ipsum orbem demereri.

Quod praestare alia ratione neque rectius neque melius potuisses 
quam ipsis mortalibus ratione pollentibus eam reipublicae ideam, 
eam morum formulam absolutissimumque simulacrum praescribere, 
quo nullo umquam in orbe visum sit, vel salubrius institutum, 
vel magis absolutum, vel quod magis expetendum videatur, utpote 
multo quidem praestante atque longo post se intervallo relinquente 
tot celebratissimas tantopere decantatas Lacedaemoniorum, Atheniensium, 
Romanorum respublicas. Quae si eisdem essent auspiciis 
auspicatae, eisdem (quibus haec tua respublica) institutis, legibus, 
decretis, moribus moderatae, profecto hae nondum labefactatae et 
solo aequatae, iam proh dolor citra spem omnem instaurationis 
extinctae iacerent. Sed contra, incolumes adhuc, beatae, felices, fortunatissimae 
agerent, interim rerum dominae, suum late imperium 
terra marique sortitae.
Quarum quidem rerumpublicarum tu miserandam miseratus 
sortem ne aliae itidem (quae hodie rerum potitae summum tenent) 
parem sustinerent vicem prospicere voluisti, scilicet hac tua absolutissima 
republica, quae non tam in condendis legibus quam vel probatissimis 
magistratibus formandis maxime elaboravit. Nec id 
quidem ab re, quando alioqui sine illis omnes (vel optimae) leges, 
si Platoni credimus, mortuae censerentur. Praesertim ad quorum 
magistratuum simulacrum, probitatis specimen, exemplar morum, 
iustitiae imaginem, totus status et rectus tenor cuiusvis absolutae 
reipublicae sit effingendus. In quo in primis concurrant prudentia 
in optimatibus, fortitudo in militibus, temperantia in singulis, iustitia 
in omnibus.
Quibus quum tua (quam tantopere celebras) respublica sit tam 
pulcherrime, ut liquet, composita, non mirum si hinc veniat non 
solum multis timenda sed et cunctis gentibus veneranda, simul 
omnibus saeculis praedicanda. Idque eo magis quod in ea omnis 
proprietatis contentione sublata, nulli sit quippiam proprii, ceterum 
in rem ipsam communem communia sunt omnibus omnia, adeo ut 
omnis res, quaevis actio seu publica seu privata non ad multorum 
cupiditatem, non ad paucorum libidinem spectet, sed ad unam iustitiam,
aequabilitatem, communionem sustinendam (quantulacumque 
sit) tota referatur. Quo illa integre relata, omnis materies, fax et

fomes ambitus, luxus, invidientiae, iniuriae facessat necesse est. In 
quae nonnumquam aut privata rerum possessio aut ardens habendi 
sitis, omniumque miserrima rerum ambitio, mortales (vel 
reluctantes) protrudit, maximo suo, idque incomparabili, malo, 
quando hinc saepenumero dissensiones animorum, motus armorum, 
et bella plus quam civilia derepente oriantur, quibus non 
solum florentissimus status beatissimarum rerumpublicarum 
funditus pessumdatur, verum illarum olim parta gloria, acti triumphi, 
clara tropaea, totiesque opima spolia, devictis hostibus 
relata, penitus obliterantur.
Quod si in his haec nostra pagina minorem forte ac velim fidem 
fecerit, certe in promptu aderunt testes ad quos te relegem locupletissimi, 
videlicet tot et tantae olim vastatae urbes, dirutae civitates, 
prostratae respublicae, incensi et consumpti vici, quorum uti hodie 
vix ullae tantae calamitatis reliquiae aut vestigia visuntur, ita nec 
nomina illorum ulla quantumvis vetus et longe deducta historia sat 
probe tenet.
Quas quidem insignes clades, vastationes, eversiones, ceterasque 
belli calamitates nostrae (si quae sint) respublicae facile evaserint, 
modo ad unam Utopiensium reipublicae normam sese adamussim 
componentes ab ea ne transversum quidem, ut aiunt, unguem recedant. 
Quod sic demum praestantes, tandem re ipsa cumulatissime 
agnoscent quantum hoc tuum in se collatum beneficium profuerit, 
maxime quo accedente didicerint suam rempublicam salvam, incolumem, 
triumphantem servare, proinde tantum tibi suo praesentissimo 
servatori debiturae quantum is haud iniuria promeretur qui 
non tantum aliquem e republica civem sed vel ipsam totam rempublicam 
servarit.
Interea, vale, ac feliciter perge nonnihil usque meditari, agere, 
elaborare quod in rempublicam collatum illi perpetuitatem, tibi 
immortalitatem addat. Vale, doctissime et idem humanissime More, 
tuae Britanniae ac nostri huius orbis decus.
Ex aedibus nostris Mechliniae. M.D.XVI.

GERARDUS NOVIOMAGUS DE UTOPIA
Dulcia, lector, amas? Sunt hic dulcissima quaeque. 
Utile si quaeris, nil legis utilius.
Sive utrumque voles, utroque haec insula abundat 
Quo linguam exornes, quo doceas animum.
Hic fontes aperit recti pravique disertus 
Morus, Londini gloria prima sui.
CORNELIUS GRAPHEUS AD LECTOREM
Vis nova monstra, novo dudum nunc orbe reperto? 
Vivendi varia vis ratione modos?
Vis qui virtutum fontes? Vis unde malorum 
Principia? et quantum rebus inane latet?
Haec lege, quae vario Morus dedit ille colore, 
Morus Londinae nobilitatis honos.

BEATUS RHENANUS 
BILIBALDO PIRCHEIMERO, 
MAXIMILIANI CAESARIS A CONSILIO,
ET SENATORI NURENBERGENSI S.D.
... Ceterum quemadmodum hi lusus MORI ingenium ostendunt, 
et insignem eruditionem, sic iudicium nimirum acre, quod de rebus 
habet, ex UTOPIA cumulatissime eluxerit. De qua paucis obiter 
meminero, quod hanc accuratissimus in literis BUDAEUS, incomparabilis 
ille melioris eruditionis antistes, et ingens, atque adeo 
unicum Galliarum decus, ita ut decebat, luculenta praefatione laudavit. 
Habet ea hoc genus decreta, qualia nec apud Platonem, nec 
apud Aristotelem, aut etiam Iustiniani vestri Pandectas sit reperire. 
Et docet minus forsan philosophice quam illi, sed magis Christiane. 
Quamquam (audi per Musas bellam historiam) cum hic nuper in 
quodam gravium aliquot virorum consessu, Utopiae mentio orta 
fuisset, et illam ego laudibus veherem, negabat quidam pinguis plus
habendum MORO gratiae, quam actuario cuipiam scribae, qui in 
curia aliorum sententias dumtaxat enotet, doryphorematis ritu 
(quod aiunt) interim assidendo, nihil ipse censens, quod diceret ea 
omnia ex Hythlodaei ore excepta, et a MORO tantum in literas 
missa. Proinde MORUM nullo laudandum alioqui nomine, nisi 
quod haec commode retulisset. Et non deerant, qui hominis iudicio 
velut rectissime sentientis album adicerent calculum. Ara oy sy
toytoni tou Moroy charientismon deche, toioytoys andras oy
toys tychontas alla toys dochimoys para tois pollois, kai tayta
theologoys planesantos
Basileae, VII Cal. Martias. ANNO M.D.XVIII.

IOANNES PALUDANUS CASSILETENSIS
M. PETRO AEGIDIO D.S.
Utopiam Mori tui simulque epigrammata legi, nec satis scio maiorene 
cum voluptate an admiratione. Felicem Britanniam quae nunc 
eiusmodi floreat ingeniis ut cum ipsa possint antiquitate certare. 
Nos stupidos ac plus quam plumbeos, si ne tam vicinis quidem 
exemplis ad eam laudem capessendam expergefieri possumus. 
aischron siopan, inquit Aristoteles, loquente Isocrate. At nobis 
turpe sit lucris tantum ac voluptatibus vacare cum apud ultimos 
orbis Britannos, favore benignitateque principum, sic vigeat eruditio. 
Quamquam haec laus Graecorum et Italorum paene fuit propria, 
tamen habet et Hispania veterum aliquot splendida nomina 
quibus se iactat. Habet Anacharsides suos effera Scythia, habet 
suum Dania Saxonem, habet suum Gallia Budaeum. Tot habet Germania 
literis celebres viros, tam multos eosque insignes habet 
Anglia. Nam quid de ceteris coniectandum est si tantum praestat 
Morus primum iuvenis, deinde publicis ac domesticis negotiis adeo 
distractus, postremo quidvis profitens citius quam literas? Et soli 
nobis sat beati videmur, si probe prospectum sit cuticulae et arcae. 
Quin ipsi quoque excusso veterno ad hoc pulcherrimum certamen 
accingimur, in quo nec vinci turpe sit et vincere pulcherrimum.

Provocant huc tot undique exempla, provocat huc optimus princeps 
Carolus penes quem nulli rei amplius est premium quam eruditae 
virtuti, provocat huc unicus ille rerum bonarum omnium Maecenas 
Ioannes Sylvagius Borgondiae Cancellarius.
Maiorem in modum te rogo, doctissime Petre Aegidi, ut cum 
primum licebit Utopiam evulgandam cures quod quicquid ad 
rempublicam bene instituendam pertinet in hac velut in speculo 
liceat cernere. Utinam fiat ut quemadmodum illi nostram religionem 
accipere coeperunt, ita nos ab illis administrandae reipublicae 
rationem mutuemur. Id fortasse facile fieret si theologorum 
aliquot insignes et invicti in eam insulam se conferant, Christi fidem 
iam suppullulantem provecturi, simulque eius gentis mores et instituta 
ad nos deportaturi.
Multum debet Utopia Hythlodaeo per quem innotuit indigna 
quae nesciretur, plus eruditissimo Moro, cuius penicillo nobis tam 
scite depicta est. Porro quod utrique debetur gratiae, eius non 
minima pars tibi secanda est, qui et illius sermonem et huius scriptum 
in lucem emiseris, non mediocri delectamento futurum omnibus, 
maiori fructui si modo diligenter expenderint singula.
Meum animum sic excitavit Utopia ut iam olim a Musis desuetus 
denuo Musas lacessiverim, quam feliciter tu iudicabis.
Bene vale, Petre Aegidi candidissime, bonorum studiorum et 
fautor et mysta.
Louanii ex aedibus nostris Calen. Decemb.

Eiusdem Ioannis Paludani rhetoris Louaniensis 
in novam insulam Utopiam carmen
Fortes Roma dedit, dedit et laudata disertos 
Graecia, frugales incluta Sparta dedit.
Massilia integros dedit, at Germania duros. 
Comes ac lepidos Attica terra dedit.
Gallia clara pios quondam dedit, Africa cautos. 
Munificos olim terra Britanna dedit.
Virtutum et aliis aliarum exempla petuntur 
Gentibus, et quod huic desit, huic superat.
Una semel totam summam totius honesti 
Insula terrigenis Utopiana dedit.

THOMAS MORUS PETRO AEGIDIO SUO S.P.D.
Impendio me, charissime Petre, delectavit hominis illius acutissimi 
censura quam nosti, qui in Utopiam nostram usus est hoc 
dilemmate: si res ut vera prodita est, video ibi quaedam subabsurda; 
sin ficta tum in nonnullis exactum illud Mori iudicium requiro. 
Huic ego, mi Petre, viro quisquis is fuit (quem et doctum suspicor 
et amicum video) multas magnas habeo gratias. Tantum etenim mihi 
iudicio hoc suo tam ingenuo quantum nescio an quisquam alius ab 
edito libello gratificatus est. Nam primum sive mei studio sive ipsius 
operis illectus, non laboris videtur fuisse pertaesus quominus totum 
perlegeret, neque id quidem perfunctorie ac praecipitanter quomodo 
sacerdotes horarias preces solent (videlicet hi qui solent), sed 
ita sensim ac sedulo ut interim singula sollerter expenderit. Deinde, 
notatis quibusdam idque etiam parce, declarat cetera se non temere 
sed iudicio comprobasse. Postremo his ipsis verbis quibus me sugillat 
tantum tamen attribuit laudis quantum non hi qui de industria 
laudavere. Indicat enim facile quam sentiat de me magnifice qui, si 
quid non satis exactum legerit, ibi queritur spe se sua destitui, quum 
mihi interim supra spem accidat si vel e multis aliqua saltem edere 
non prorsus absurda possim.
Quamquam (ut ipse quoque vicissim non minus ingenue agam 
cum illo) non video cur sibi tam oculatus et quod Graeci dicunt 
oxyderkis videri debeat qui aut subabsurda quaedam in Utopiensium 
institutis deprehenderit, aut me in republica formanda quaedam 
non satis utiliter excogitasse, quasi alibi nihil usquam gentium 
sit absurdi, aut quisquam umquam philosophorum omnium rempublicam, 
principem, aut domum denique privatam sic ordinaverit ut 
nihil instituerit quod praestet immutari. Qua in re (nisi sancta esset 
apud me praestantissimorum virorum consecrata vetustate memoria) 
possem profecto e singulis aliqua proferre in quibus damnandis 
universorum calculos essem haud dubie relaturus.

Iam quum dubitet verane res an commenticia sit, hic vero 
exactum ipsius iudicium requiro. Neque tamen inficias eo si de 
republica scribere decrevissem, ac mihi tamen venisset in mentem 
talis fabula? non fuisse fortassis abhorriturum ab ea fictione qua 
velut melle circumlitum suaviuscule influeret in animos verum. At 
certe sic temperassem tamen ut si vulgi abuti ignoratione vellem, 
litteratioribus saltem aliqua praefixissem vestigia quibus institutum 
nostrum facile pervestigarent. Itaque si nihil aliud ac nomina saltem 
principis, fluminis, urbis, insulae posuissem talia quae peritiores 
admonere possent insulam nusquam esse, urbem evanidam, sine 
aqua fluvium, sine populo esse principem, quod neque factu fuisset 
difficile et multo fuisset lepidius quam quod ego feci, qui nisi me 
fides coegisset historiae, non sum tam stupidus ut barbaris illis uti 
nominibus et nihil significantibus, Utopiae, Anydri, Amauroti, 
Ademi voluissem.
Ceterum, mi Aegidi, quandoquidem aliquos esse video tam 
cautos ut quae nos homines simplices et creduli Hythlodaeo referente 
perscripsimus, ea homines circumspecti ac sagaces aegre adducuntur 
ut credant. Ne pariter mea fides apud eos cum historiae fide 
periclitari possit, gaudeo licere mihi pro meo partu dicere quod 
Terentiana Mysis ait de Glycerii puero qui, ne suppositicius haberetur, 
dis pol, inquit, habeo gratias quod pariundo aliquot adfuere 
liberae. Etenim hoc mihi quoque accidit perquam commode quod 
Raphael non mihi modo ac tibi illa sed multis praeterea honestissimis 
viris atque gravissimis, nescio an plura adhuc et maiora, certe 
neque pauciora narravit neque minora quam nobis.
Quod si ne his quidem increduli isti credant, Hythlodaeum 
adeant ipsum licet, neque enim adhuc mortuus est. Accepi modo e 
quibusdam recens e Lusitania venientibus calendis Martiis proximis 
tam incolumem ac vegetum fuisse hominem quam umquam alias. 
Exiscitentur ergo ab ipso verum, aut questionibus si libet exsculpant, 
modo mihi intelligant operam tantum meam, non alienam etiam 
fidem esse praestandam. Vale, mi charissime Petre, cum uxore lepidissima 
et scita filiola, quibus uxor mea longam praecatur salutem.


Made with Concordance