The Text      



DE OPTIMO REIPUBLICAE
STATU DEQUE
nova insula Utopia libellus vere aureus,
nec minus salutaris quam festivus,
clarissimi disertissimique viri THOMAE MORI
inclutae civitatis Londinensis civis
et Vicecomitis.

ERASMUS ROTERODAMUS IOANNI
FROBENIO COMPATRI SUO CARISSIMO S. D.
Cum antehac omnia Mori mei mihi supra modum semper
placuerint, tamen ipse meo iudicio non nihil diffidebam, ob artissimam
inter nos amicitiam. Ceterum ubi video doctos uno ore
omnes meo subscribere suffragio, ac vehementius etiam divinum
hominis ingenium suspicere, non quod plus ament, sed quod plus
cernant, serio plaudo meae sententiae nec verebor posthac quod
sentio palam eloqui. Quid tandem non praestitisset admirabilis ista
naturae felicitas, si hoc ingenium instituisset Italia? Si totum
Musarum sacris vacaret, si ad iustam frugem ac velut autumnum
suum maturuisset? Epigrammata lusit adolescens admodum, ac
pleraque puer. Britanniam suam numquam egressus est, nisi semel
atque iterum principis sui nomine legatione fungens apud Flandros.
Praeter rem uxoriam, praeter curas domesticas, praeter publici
muneris functionem, et causarum undas, tot tantisque regni negotiis
distrahitur ut mireris esse otium vel cogitandi de libris. Proinde
misimus ad te progymnasmata illius et Utopiam, ut (si videtur) tuis
excusa typis orbi posteritatique commendentur, quando ea est
tuae officinae auctoritas, ut liber vel hoc nomine placeat eruditis, si
cognitum sit e Frobenianis aedibus prodisse. Bene vale cum optimo
socero, coniuge suavissima, ac mellitissimis liberis. Erasmum filiolum
mihi tecum communem, inter litteras natum, fac optimis litteris
instituendum cures.
Lovanii. VIII Kal. Septemb. An. M.D.XVII.

GUILLIELMUS
BUDAEUS THOMAE LUPSETO ANGLO S.
Gratiam sane ingentem a nobis iniisti Lupsete adulescentum
doctissime, qui me porrecta mihi UTOPIA THOMAE
MORI, ad iucundissimae simul et usui futurae lectionis intentionem
avertisti. Nam cum a me dudum precibus id contendisses, id quod
meapte ipse sponte magnopere exoptaturus eram, ut THOMAE
LINACRI medici utraque lingua praestantissimi libros sex de
sanitate tuenda legerem, quos ille ex Galeni monumentis latinitate
nuper ita donavit, vel quibus ipse potius latinitatem, ut si omnia
eius auctoris opera (quae ego instar omnis medicinae esse puto)
latina tandem fiant, non magnopere tum medicorum schola Graecae
linguae cognitionem desideratura videatur. Eum librum ex schedis
LINACRI tumultuaria lectione ita percurri (quarum mihi usum
tantisper a te indultum summi loco beneficii duco) ut ea lectione
multum me profecisse existimem, sed ex libri editione, quae nunc
a te sedulo procuratur in officinis huius urbis, ego maiorem etiam
profectum mihi spondeam. Hoc nomine cum me tibi obstrictum
esse satis crederem, ecce tu mihi velut prioris beneficii vel appendicem
vel auctarium UTOPIAM illam MORI donasti, hominis in
primis acris, ingenioque amoeno, et in rerum humanarum aestimatione
veteratoris. Eum librum cum ruri in manibus cursitando,
satagendo, operis imperitando haberem (partim enim nosti, partim
audisti villaticis me negotiis alterum iam hunc annum multum
operae impendisse) usque adeo eius lectione affectus sum cognitis et
perpensis Utopianorum moribus et institutis ut paene rei familiaris
procurationem intermiserim, atque etiam abiecerim, cum nugas
esse viderem artem omnem industriamque oeconomicam, omnemque
omnino curam census ampliatricem. Qua tamen ipsa omne
genus mortalium velut oestro quodam intestino et congenito exagitari
nemo est qui non videat et intelligat. Ut legitimarum prope

dixerim et civilium artium ac disciplinarum eum esse scopum
fateri necesse sit, ut tam livida quam accurata sollertia alter ab
altero, qui cum civilitatis ius ei et interdum gentilitatis intercedit,
quippiam semper abducat, abstrahat, abradat, abiuret, exprimat,
extundat, exculpat, extorqueat, excutiat, excudat, subducat,
suffuretur, suppilet, involet, legibusque partim coniventibus,
partim auctoribus auferat et intervertat. Id adeo magis in eis gentibus
apud quas iura, quae civilia et pontificia vocantur, amplius in
utroque foro valent. Quorum moribus et institutis eam invaluisse
opinionem nemo non videt, ut homines cautionum prudentes, vel
captionum potius, et inconsultorum civium aucupes, et formularum,
id est excipularum opifices, ac pactilis iuris callentissimi, et
litium concinnatores iurisque controversi, perversi, inversi, consulti,
antistites esse iustitiae aequitatisque existimentur, solique digni qui
de aequo bonoque responsitent, atque etiam (quod maius est
multo) qui cum imperio ac potestate statuant, quid unum quemque
habere, quid non habere, quatenus quamdiuque liceat. Alucinantis
id utique sensus communis iudicio. Quippe cum plerique hominum
crassis ignorantiae lemis caecutientes, tam aequissimam fere causam
unum quemque putemus habere quam maxime ius postulat, aut
iure subnixus est. Cum si ad veritatis normam et ad simplicitatis
Evangelicae praescriptum exigere iura velimus, nemo sit tam stupidus
quin intelligat, nemo tam vecors quin fateatur si urgeas, tam ius et
fas hodie ac iamdiu in sanctionibus pontificiis, et ius atque aequum
in legibus civilibus et principum placitis dissidere, quam CHRISTI
rerum humanarum conditoris instituta eiusque discipulorum ritus,
ab eorum decretis et placitis qui Croesi et Midae acervos bonorum
finem esse putant et felicitatis cumulum. Adeo si iustitiam finire
nunc velis quomodo priscis auctoribus placuit, quae ius suum

unicuique tribuat, vel nullibi eam in publico invenias, vel (si dicere
id mihi permittam) culinariam quandam dispensatricem esse ut
fateamur necesse sit. Sive nunc imperitantium mores spectes,
sive civium inter se et popularium affectus. Nisi vero a germana
mundique aequali iustitia (quod ius naturale vocant) manasse ius
id contenderint, ut quo quisque plus polleat, eo etiam plus habeat,
quo autem plus habeat, eo plus eminere inter cives debeat. Quo fit
ut iam iure gentium receptum esse videamus, ut qui nec arte nec
industria memorabili iuvare cives suos et populares possunt, si
modo pactiles illos nexus et contractiles nodos teneant, queis hominum
patrimonia obstringuntur, (quosque vulgus ignarum, hominesque
litteris humanioribus dediti ac procul foro animi causa
aut veritatis indagandae ergo agentes, partim Gordii vincula esse
ducunt, partim circulatoria, nec magnopere miranda) ei millenorum
civium censum et saepe singularum civitatum aut etiam
ampliorem habeant, eidemque tum locupletes, tum frugi homines,
tum magnifici conquisitores honorifice vocitentur. Quippe eis
saeculis, eis institutis, eis moribus, in eis gentibus quae id ius esse
statuerunt, ut tam summa fide atque auctoritate quisque sit quam
maximis opibus Penates suos architectatus est ipse haeredesque eius.
Idque eo magis atque magis, quo eorum adnepotes horumque rursus
abnepotes patrimonia a maioribus parta luculentis certatim accessionibus
cumulaverint, id est quo longius latiusque confines, affines,
cognatos, consanguineosque summoverint. At vero CHRISTUS
possessionum conditor et moderator, Pythagoricam communionem
et caritatem inter asseclas suos relictam, luculento sanxit
exemplo, damnato capitis Anania ob temeratam communionis
legem. Quo certe instituto CHRISTUS omne iuris istius civilis
pontificiique adeo recentioris argumentosa volumina, inter suos
quidem abrogasse mihi videtur. Quod ipsum ius hodie arcem tenere

prudentiae videmus, ac fata nostra regere. UTOPIA vero insula
quam etiam UDEPOTIAM appellari audio, mirifica utique sorte
(si credimus) Christianos vero ritus ac germanam ipsam sapientiam
publice privatimque hausisse perhibetur, intemeratamque ad
hunc usque diem servasse, utpote quae tria divina instituta, hoc
est bonorum malorumque inter cives aequalitatem, seu malis civilitatem
numeris omnibus suis absolutam, et pacis ac tranquillitatis
amorem constantem ac pertinacem, et auri argentique contemptum
consertis (ut aiunt) manibus retinet, tria (ut ita loquar) everricula
omnium fraudum, imposturarum, circumscriptionum, versutiarum,
et planicarum improbitatum. Superi suo numine facerent ut haec
tria UTOPIANAE legis capita trabalibus clavis firmae ac statae
persuasionis in sensibus omnium mortalium figerentur, protinus
superbiam, cupiditatem, contentionem vesanam, atque alia pene
omnia vulnifica Stygii adversarii tela concidere languereque videres,
iurisque illam voluminum vim immensam, tot eximia solidaque
ingenia ad libitinam usque detinentia, ut cassa et vacantia
teredinibus permitti, aut involucris officinarum dicari. Proh divi
immortales quaenam Utopianorum sanctitas eam divinitus beatitudinem
emereri potuit, ut avaritia et cupiditas in eam unam insulam
irrumpere, aut irrepere tot saeculis non potuerint, nec inde iustitiam
cum pudore protervitate sua impudentiaque explodere et exigere.
Deus nunc optimus maximus tam benigne cum eis provinciis egisset,
quae ab eius sacratissimo nomine cognomentum retinent et amplectuntur:
certe avaritia tot mentes alioquin egregias arduasque
depravans et pessum dans, semel hinc facesseret, et aureum saeculum
Saturniumque rediret. Hic enimvero periculum esse quispiam autumarit
ne forte Aratus et poetae prisci opinione falsi fuerint, qui
Iustitiam e terris decedentem in signifero circulo collocaverunt.
Restitisse enim eam in Utopia insula necesse est, si Hythlodaeo

credimus, necdum in caelum pervenisse. Verum ego Utopiam extra
mundi cogniti fines sitam esse percunctando comperi, insulam
nimirum fortunatam, Elysiis fortasse campis proximam, (nam
Hythlodaeus nondum situm eius finibus certis tradidit ut Morus
ipse testatur) multas quidem ipsam in urbes distractam, sed unam
in civitatem coeuntes aut conspirantes, nomine Hagnopolin, suis
utique ritibus bonisque acquiescentem, innocentia beatam, caelestem
quodam modo vitam agentem, ut infra caelum, sic supra
mundi huius cogniti colluvionem. Quae in tot mortalium studiis ut
acribus et incitatis, sic inanibus et irritis turbide et aestuose in
praecipitium rapitur. Eius igitur insulae cognitionem THOMAE
MORO debemus, qui beatae vitae exemplar, ac vivendi praescriptum
aetate nostra promulgavit, ab Hythlodaeo, ut ipse tradit,
inventum, cui omnia fert accepta. Qui ut Utopianis civitatem architectatus
sit, ritusque illis et instituta condiderit, id est beatae vitae
argumentum nobis inde mutuatus sit, et importarit, MORUS
certe insulam et sancta instituta stilo orationeque illustravit, ac
civitatem ipsam Hagnopolitanorum ad normam regulamque
expolivit, omniaque ea addidit, unde operi magnifico decor
venustasque accedit, et auctoritas. Etiamsi in ea opera navanda sibi
tantum partes structoris vendicavit. Videlicet religio fuit maiores
sibi partes in eo opere sumere, ne Hythlodaeus iure queri posset
gloriam sibi a MORO praecerptam, praefloratamque relinqui, si
quando suos ipse labores litteris mandare constituisset. eulaboumenou
dethen autou, me hythlodaios autos ho te oudepotiage neso emphilochoron
epiphaneis pote dyscheraneie kai barynoito tauten agnomosynen autou
touge enkatalipontos auto proapenthismenon to kleos tou eurematos
toutou. houto gar pepeisthai, pros andron estin agathonte kai sothon.
MORO autem homini per se gravi, et auctoritate magna subnixo,

fidem plane ut habeam, efficit Petri Aegidii Hantuerpiensis
testimonium, quem virum numquam coram a me cognitum
(mitto nunc doctrinae morumque commendationem) eo nomine
amo quod ERASMI clarissimi viri ac de litteris sacris,
profanis, omneque genus meritissimi, amicus est iuratissimus,
quicum etiam ipso iamdiu societatem amicorum contraxi litteris
ultro citroque obsignatis. Vale Lupsete mi dilectissime, et LINACRUM
Britannici nominis columen (quod quidem ad litteras
bonas attinet) non magis iam vestrum (ut spero) quam nostrum
verbis meis saluta, vel coram vel epistola internuntia, idque primo
quoque tempore. Is enim unus est paucorum, quibus me perlubens
approbarim si possim, cum et ipse coram hic agens mihi se summe,
Ioannique Ruellio amico meo, studiorumque conscio probaverit,
et eius excellentem doctrinam, exactamque diligentiam in primis
suspiciam, aemularique contendam. Velim etiam ut MORO
salutem unam et alteram mandato meo vel mittas ut dixi, vel dicas.
Quem virum in Minervae sacratius album iamdiu opinione mea,
sermoneque meo relatum, de Utopia novi orbis insula summe et amo,
et veneror. Eius enim historiam aetas nostra, posteraeque aetates
habebunt velut elegantium, utiliumque institutorum seminarium,
unde translatitios mores in suam quisque civitatem importent et
accommodent. Vale, Parisiis pridie Cal. August.

HORUM VERSUUM AD VERBUM HAEC
EST SENTENTIA.
Utopus me dux ex non insula fecit insulam.
Una ego terrarum omnium absque philosophia
Civitatem philosophicam expressi mortalibus.
Libenter impartio mea, non gravatim accipio meliora.

HEXASTICHON ANEMOLII POETAE LAUREATI,
HYTHLODAEI EX SORORE NEPOTIS
IN UTOPIAM INSULAM.
Utopia priscis dicta, ob infrequentiam,
Nunc civitatis aemula Platonicae,
Fortasse victrix, (nam quod illa litteris
Delineavit, hoc ego una praestiti,
Viris et opibus, optimisque legibus)
Eutopia merito sum vocanda nomine.
CLARISSIMO D.
HIERONYMO BUSLIDIO
PRAEPOSITO ARIENSI, CATHOLICI REGIS
CAROLI A CONSILIIS,
PETRUS AEGIDIUS ANTUERPIENSIS S. D.
Superioribus hisce diebus ornatissime Buslidi, misit ad me
THOMAS ille MORUS, te quoque teste, cui notissimus est, eximium
huius aetatis nostrae decus, Utopiam insulam, paucis adhuc
mortalibus cognitam, sed dignam in primis, quam ut plusquam
Platonicam omnes velint cognoscere, praesertim ab homine facundissimo
sic expressam, sic depictam, sic oculis subiectam, ut quoties
lego, aliquanto plus mihi videre videar, quam cum ipsum Raphaelem
Hythlodaeum (nam ei sermoni aeque interfui ac MORUS ipse) sua
verba sonantem audirem. Etiam si vir ille haud vulgari praeditus
eloquentia sic rem exponeret, ut facile appareret eum non ea referre,
quae narrantibus aliis didicisset, sed quae comminus hausisset oculis,
et in quibus non exiguum tempus esset versatus, homo mea quidem
sententia, regionum, hominum, et rerum experientia vel ipso
Ulysse superior, et qualem octingentis hisce annis nusquam arbitrer
natum, ad quem collatus Vespucius nihil vidisse putetur. Iam

praeterquam quod visa quam audita narramus efficacius, aderat
homini peculiaris quaedam ad explicandas res dexteritas.
At tamen eadem haec quoties MORI penicillo depicta contemplor,
sic afficior, ut mihi videar nonnumquam in ipsa versari Utopia. Et
hercule crediderim Raphaelem ipsum minus in ea insula vidisse
per omne quinquennium quod illic egit, quam in MORI descriptione
videre liceat. Tantum hic occurrit undique miraculorum, ut
ambigam quid primum, aut potissimum admirer, felicissimae
memoriae fidem, quae tot res auditas dumtaxat paene ad verbum
reddere potuerit, an prudentiam, qui vulgo ignotissimos fontes,
unde omnia reipublicae vel oriuntur mala, vel oriri possent bona,
sic animadvertit, an orationis vim ac facultatem, qua tanta sermonis
latini puritate, tantis dicendi nervis, tot res complexus est,
praesertim unus in tot publica simul et domestica negotia distractus.
Verum haec omnia tu minus admiraris doctissime Buslidi, qui
familiari etiam consuetudine penitus habes cognitum, homine maius
ac prope divinum hominis ingenium. In ceteris igitur nihil est,
quod illius scriptis queam adicere. Tantum tetrastichum vernacula
Utopiensium lingua scriptum, quod a MORI discessu, forte mihi
ostendit Hythlodaeus apponendum curavi, praefixo eiusdem gentis
alphabeto, tum adiectis ad margines aliquot annotatiunculis. Nam
quod de insulae situ laborat MORUS, ne id quidem omnino tacuit
Raphael, quamquam paucis admodum, ac velut obiter attigit, velut
hoc alii servans loco. Atque id sane nescio quo modo casus quidam
malus utrique nostrum invidit. Siquidem cum ea loqueretur Raphael,
adierat MORUM e famulis quispiam, qui illi nescio quid
diceret in aurem, ac mihi quidem tanto attentius auscultanti,
comitum quispiam, clarius, ob frigus opinor, navigatione collectum,
tussiens, dicentis voces aliquot intercepit. Verum non conquiescam,
donec hanc quoque partem ad plenum cognovero, adeo ut non
solum situm insulae, sed ipsam etiam poli sublationem sim tibi ad
unguem redditurus, si modo incolumis est noster Hythlodaeus.

Nam varius de homine rumor adfertur, alii affirmant perisse in
itinere, rursum alii reversum in patriam, sed partim suorum mores
non ferentem, partim Utopiae desiderio sollicitatum, eo remigrasse.
Nam quod huius insulae nomen nusquam apud Cosmographos
reperiatur, pulchre dissolvit Hythlodaeus ipse. Si quidem fieri
potuit, inquit, ut nomen quo veteres sint usi, postea sit commutatum,
aut etiam illos haec fugerit insula, quando et hodie complures
oriuntur terrae, priscis illis Geographis intactae. Quamquam quorsum
attinet hic argumentis astruere fidem, cum MORUS ille sit
autor? Ceterum quod is ambigit de editione, equidem laudo et
agnosco viri modestiam. At mihi visum est opus modis omnibus
indignum quod diu premeretur, et cum primis dignum, quod exeat
in manus hominum, idque tuo potissimum nomine commendatum
orbi, vel quod MORI dotes tibi praecipue sint perspectae, vel quod
nemo magis idoneus, qui rectis consiliis iuvet rempublicam, in
qua iam annis compluribus, summa cum laude versaris, tum
prudentiae, tum integritatis. Bene Vale studiorum Maecenas, et
huius saeculi decus. Antuerpiae An. M.D.XVI. Cal. Novemb.

IOANNES PALUDANUS CASSILETENSIS
M. PETRO AEGIDIO D. S.
Utopiam Mori tui simulque epigrammata legi nec satis scio
maiore ne cum voluptate an admiratione. Felicem Britanniam quae
nunc eiusmodi floreat ingeniis ut cum ipsa possint antiquitate certare.
Nos stupidos ac plusquam plumbeos: si ne tam vicinis quidem
exemplis ad eam laudem capessendam expergefieri possumus. aischron
siopan, inquit Aristoteles, loquente Isocrate. At nobis turpe sit lucris
tantum ac voluptatibus vacare. Cum apud ultimos orbis Britannos,
favore benignitateque principum sic vigeat eruditio. Quamquam,
haec laus Graecorum et Italorum paene fuit propria, tamen habet et
Hispania veterum aliquot splendida nomina quibus se iactat. Habet
Anacharsides suos effera Scythia. Habet suum Dania Saxonem.
Habet suum Gallia Budaeum. Tot habet Germania litteris celebres
viros, tam multos eosque insignes habet Anglia. Nam quid de
ceteris coniectandum est, si tantum praestat Morus primum
iuvenis, deinde publicis ac domesticis negotiis adeo distractus,
postremo quidvis profitens citius quam litteras. Et soli nobis
sat beati videmur, si probe prospectum sit cuticulae et arcae. Quin ipsi
quoque excusso veterno ad hoc pulcherrimum certamen accingimur.
In quo nec vinci turpe sit et vincere pulcherrimum. Provocant huc
tot undique exempla, provocat huc optimus princeps Carolus penes
quem nulli rei amplius est praemium: quam eruditae virtuti, provocat
huc unicus ille rerum bonarum omnium Maecenas Ioannes Sylvagius
Borgondiae Cancellarius. Maiorem in modum te rogo doctissime
Petre Aegidi ut cum primum licebit Utopiam evulgandam cures
quod quicquid ad rempublicam bene instituendam pertinet, in hac
velut in speculo liceat cernere. Utinam fiat ut quemadmodum illi
nostram religionem accipere ceperunt: ita nos ab illis administrandae
reipublicae rationem mutuemur. Id fortasse facile fieret:

si Theologorum aliquot insignes et invicti in eam insulam se conferant:
Christi fidem iam suppullulantem provecturi, simulque
eius gentis mores et instituta ad nos deportaturi. Multum debet
Utopia Hythlodeo per quem innotuit indigna quae nesciretur. Plus
eruditissimo Moro, cuius penicillo nobis tam scite depicta est. Porro
quod utrique debetur gratiae, eius non minima pars tibi secanda est,
qui et illius sermonem, et huius scriptum in lucem emiseris, non
mediocri delectamento futurum omnibus, maiori fructui. Si modo
diligenter expenderint singula. Meum animum sic excitavit Utopia,
ut iam olim a musis desuetus, denuo musas lacessiverim, quam
feliciter, tu iudicabis. Bene vale Petre Aegidi candidissime, bonorum
studiorum et fautor et mysta. Lovanii ex aedibus nostris Calen.
decemb.
Eiusdem Ioannis Paludani rhetoris Lovaniensis
in novam insulam Utopiam carmen
Forteis Roma dedit, dedit et laudata disertos
Graecia, frugales inclyta Sparta dedit.
Massilia integros dedit, at Germania duros.
Comes ac lepidos Attica terra dedit.
Gallia clara pios quondam dedit, Africa cautos.
Munificos olim terra Britanna dedit.
Virtutum et aliis aliarum exempla petuntur
Gentibus, et quod huic desit, huic superat.
Una semel totam summam totius honesti
Insula terrigenis Utopiana dedit.

GERARDUS NOVIOMAGUS
DE UTOPIA.
Dulcia lector amas? sunt hic dulcissima quaeque.
Utile si quaeris, nil legis utilius.
Sive utrumque voles, utroque haec insula abundat,
Quo linguam exornes, quo doceas animum.
Hic fontes aperit, recti pravique disertus
Morus, Londini gloria prima sui.
CORNELIUS GRAPHEUS
AD LECTOREM.
Vis nova monstra, novo dudum nunc orbe reperto?
Vivendi varia vis ratione modos?
Vis qui virtutum fontes? Vis unde malorum
Principia? Et quantum rebus inane latet?
Haec lege, quae vario Morus dedit ille colore,
Morus Londinae nobilitatis honos.

HIERONYMUS
BUSLIDIUS
THOMAE MORO S. D.
Non sat fuit ornatissime More, olim omnem curam,
operam, studium, intulisse in rem et commodum singulorum, nisi
vel ea (quae tua pietas et liberalitas est) conferres in universum,
ratus hoc tuum (qualecumque foret) beneficium, eo maiorem hinc
mereri favorem, venari gratiam, aucupari gloriam, quanto illud
et latius propagatum, et in plures distributum, pluribus esset
profuturum. Quod et si alias semper praestare contenderis, tamen
id maxime es nuper mira felicitate assecutus, scilicet pomeridiano
illo sermone abs te in litteras relato. Quem de recte et bene constituta
(ab omnibus expetenda) Utopiensium Republica edidisti. In cuius
pulcherrimi instituti felici descriptione nihil est, in quo vel summa
eruditio, vel absoluta rerum humanarum peritia desiderari possit.
Quando ea quidem ambo in illo tanta paritate et aequabili congressu
concurrunt, ut neutro alteri herbam porrigente, utrumque
aequo Marte de gloria contendat. Tam siquidem multifaria polles
doctrina, rursum tam multa, eaque certa rerum peritia, ut prorsus
expertus affirmes quicquid scripseris, doctissime scribas,
quicquid affirmandum destinaveris. Mira profecto, raraque felicitas,
ac plane eo rarior, quo magis ipsa sese invidens plurimis, non
praebet nisi raris, maxime eis, qui sicut candore velint, ita eruditione
sciant, fide queant, auctoritate possint, tam pie, recte, provide,
in commune consulere, sicut tu iam facis probe, qui quod non solum
tibi, verum etiam toti te genitum orbi existimas, operae pretium
duxeris, hoc tuo pulcherrimo merito, vel totum ipsum orbem
demereri, Quod praestare alia ratione neque rectius, neque melius
potuisses, quam ipsis mortalibus ratione pollentibus, eam Reipublicae
ideam, eam morum formulam, absolutissimumque simulacrum

praescribere, quo nullo umquam in orbe visum sit, vel salubrius
institutum, vel magis absolutum, vel quod magis expetendum
videatur, utpote multo quidem praestante, atque longo post se
intervallo relinquente, tot celebratissimas, tantopere decantatas
Lacedaemoniorum, Atheniensium, Romanorum, respublicas. Quae
si iisdem essent auspiciis auspicatae, iisdem (quibus haec tua
Respublica) institutis, legibus, decretis, moribus, moderatae. Profecto
hae nondum labefactatae et solo aequatae. Iam proh dolor
citra spem omnem instaurationis exstinctae iacerent. Sed contra,
incolumes adhuc, beatae, felices, fortunatissimae agerent. Interim
rerum dominae, suum late imperium terra marique sortitae.
Quarum quidem rerum publicarum, tu miserandam miseratus
sortem, ne aliae itidem (quae hodie rerum potitae summum
tenent) parem sustinerent vicem, prospicere voluisti, scilicet hac tua
absolutissima republica, quae non tam in condendis legibus, quam
vel probatissimis magistratibus formandis, maxime elaboravit.
Nec id quidem ab re, quando alioqui sine illis omnes (vel optimae)
leges, si Platoni credimus, mortuae censerentur. Praesertim ad
quorum magistratuum simulacrum, probitatis specimen, exemplar
morum, iustitiae imaginem, totus status, et rectus tenor cuiusvis
absolutae Reipublicae sit effingendus. In quo in primis concurrant,
prudentia in optimatibus, fortitudo in militibus, temperantia in
singulis, iustitia in omnibus. Quibus quum tua (quam tantopere
celebras) respublica sit tam pulcherrime, ut liquet, composita, non
mirum si hinc veniat non solum multis timenda, sed et cunctis
gentibus veneranda, simul omnibus saeculis praedicanda. Idque eo
magis, quod in ea omnis proprietatis contentione sublata, nulli sit
quippiam proprii. Ceterum in rem ipsam communem, communia
sunt omnibus omnia, adeo ut omnis res, quaevis actio seu publica,
seu privata, non ad multorum cupiditatem, non ad paucorum
libidinem spectet, sed ad unam iustitiam, aequabilitatem, communionem
sustinendam (quantulacumque sit) tota referatur. Quo illa
integre relata, omnis materies, fax et fomes, ambitus, luxus, invidentiae,
iniuriae facessat necesse est. In quae nonnumquam, aut

privata rerum possessio, aut ardens habendi sitis, omniumque
miserrima rerum ambitio, mortales (vel reluctantes) protrudit,
maximo suo, idque incomparabili malo. Quando hinc
saepenumero dissensiones animorum, motus armorum, et bella
plus quam civilia derepente oriantur. Quibus non solum florentissimus
status beatissimarum Rerumpublicarum funditus pessum datur,
verum illarum olim parta gloria, acti triumphi, clara trophea,
totiesque opima spolia, devictis hostibus relata, penitus obliterantur.
Quod si in his haec nostra pagina minorem forte, ac velim, fidem
fecerit, certe in promptu aderunt testes ad quos te relegem, locupletissimi,
videlicet tot et tantae olim vastatae urbes, dirutae civitates,
prostratae Respublicae incensi et consumpti vici, quorum uti
hodie vix ullae tantae calamitatis reliquiae, aut vestigia visuntur,
ita nec nomina illorum ulla quantumvis vetus, et longe deducta
historia, sat probe tenet. Quas quidem insignes clades, vastationes,
eversiones, ceterasque belli calamitates, nostrae (si quae sint)
Respublicae facile evaserint, modo ad unam Utopiensium reipublicae
normam sese ad amussim componentes, ab ea ne transversum
quidem, ut aiunt, unguem recedant. Quod sic demum praestantes,
tandem re ipsa cumulatissime agnoscent quantum hoc tuum in se
collatum beneficium profuerit, maxime quo accedente, didicerint
suam Rempublicam salvam incolumem, triumphantem servare.
Proinde tantum tibi suo praesentissimo servatori debiturae, quantum
is haud iniuria promeretur, qui non tantum aliquem e republica
civem, sed vel ipsam totam Rempublicam servarit. Interea
Vale, ac feliciter perge non nihil usque meditari, agere, elaborare,
quod in Rempublicam collatum, illi perpetuitatem, tibi immortalitatem
addat. Vale doctissime, et idem humanissime More, tuae
Britanniae, ac nostri huius orbis decus. Ex aedibus nostris Mechliniae.
M.D.XVI.

THOMAS MORUS
PETRO AEGIDIO S. D.
Pudet me propemodum, carissime Petre Aegidi, libellum hunc,
de Utopiana republica, post annum ferme ad te mittere, quem te
non dubito intra sesquimensem exspectasse. Quippe quum scires
mihi demptum in hoc opere inveniendi laborem, neque de
dispositione quicquam fuisse cogitandum, cui tantum erant ea
recitanda, quae tecum una pariter audivi narrantem Raphaelem.
Quare nec erat quod in eloquendo laboraretur, quando nec illius
sermo potuit exquisitus esse, quum esset primum subitarius atque
extemporalis, deinde hominis, ut scis, non perinde Latine docti
quam Graece, et mea oratio quanto accederet propius ad illius
neglectam simplicitatem, tanto futura sit propior veritati, cui hac in
re soli curam et debeo et habeo. Fateor mi Petre, mihi adeo multum
laboris his rebus paratis detractum, ut paene nihil fuerit relictum.
Alioquin huius rei vel excogitatio, vel oeconomia, potuisset ab
ingenio neque infimo neque prorsus indocto postulare tum temporis
non nihil tum studii. Quod si exigeretur, ut diserte etiam res,
non tantum vere, scriberetur, id vero a me praestari nullo tempore,
nullo studio potuisset. Nunc vero quum ablatis curis his, in quibus
tantum fuit sudoris exhauriendum, restiterit tantum hoc, uti sic
simpliciter scriberentur audita, nihil erat negotii. Sed huic tamen
tam nihilo negotii peragendo, cetera negotia mea minus fere
quam nihil temporis reliquerunt. Dum causas forenses assidue
alias ago, alias audio, alias arbiter finio, alias iudex dirimo; dum hic
officii causa visitur, ille negotii; dum foris totum ferme diem aliis
impartior, reliquum meis; relinquo mihi, hoc est litteris, nihil.
Nempe reverso domum, cum uxore fabulandum est, garriendum
cum liberis, colloquendum cum ministris. Quae ego omnia inter
negotia numero, quando fieri necesse est (necesse est autem, nisi
velis esse domi tuae peregrinus) et danda omnino opera est, ut quos

vitae tuae comites aut natura providit, aut fecit casus, aut ipse
delegisti, his ut te quam iucundissimum compares, modo ut ne
comitate corrumpas, aut indulgentia ex ministris dominos reddas.
Inter haec quae dixi elabitur dies, mensis, annus. Quando ergo
scribimus? Nec interim de somno quicquam sum locutus, ut nec
de cibo quidem, qui multis non minus absumit temporis quam
somnus ipse, qui vitae absumit ferme dimidium. At mihi hoc solum
temporis acquiro, quod somno ciboque suffuror, quod quoniam
parcum est, lente, quia tamen aliquid, aliquando perfeci, atque ad
te, mi Petre, transmisi Utopiam, ut legeres, et si quid effugisset
nos, uti tu admoneres. Quamquam enim non hac parte penitus
diffido mihi (qui utinam sic ingenio atque doctrina aliquid essem,
ut memoria non usquequaque destituor) non usque adeo tamen
confido, ut credam nihil mihi potuisse excidere. Nam et Ioannes
Clemens, puer meus, qui adfuit, ut scis, una, ut quem a nullo patior
sermone abesse in quo aliquid esse fructus potest, quoniam ab hac
herba, quae et Latinis litteris et Graecis coepit evirescere, egregiam
aliquando frugem spero, in magnam me coniecit dubitationem.
Siquidem quum, quantum ego recordor, Hythlodaeus narraverit
Amauroticum illum pontem, quo fluvius Anydrus insternitur,
quingentos habere passus in longum, Ioannes meus ait detrahendos
esse ducentos: latitudinem fluminis haud supra trecentos ibi continere.
Ego te rogo rem ut revoces in memoriam. Nam si tu cum
illo sentis, ego quoque assentiar et me
lapsum credam. Sin ipse non recolis,
scribam ut feci quod ipse recordari
videor mihi. Nam ut maxime curabo ne
quid sit in libro falsi, ita si quid sit in ambiguo, potius mendacium
dicam quam mentiar, quod malim bonus esse quam prudens.
Quamquam facile fuerit huic mederi morbo, si ex Raphaele
ipso aut praesens scisciteris, aut per litteras, quod necesse est facias
vel ob alium scrupulum, qui nobis incidit, nescio mea ne culpa
magis, an tua, an Raphaelis ipsius. Nam neque nobis in mentem

venit quaerere, neque illi dicere, qua in parte novi illius orbis
Utopia sita sit. Quod non fuisse praetermissum sic vellem profecto
mediocri pecunia mea redemptum, vel quod suppudet me nescire,
quo in mari sit insula de qua tam multa recenseam, vel quod sunt
apud nos unus et alter, sed unus maxime, vir pius et professione
theologus, qui miro flagrat desiderio adeundae Utopiae, non inani
et curiosa libidine collustrandi nova, sed uti religionem nostram,
feliciter ibi coeptam, foveat atque adaugeat. Quod quo faciat rite,
decrevit ante curare ut mittatur a Pontifice, atque adeo ut creetur
Utopiensibus Episcopus, nihil eo scrupulo retardatus, quod hoc
antistitium sit illi precibus impetrandum.
Quippe sanctum ducit ambitum, quem
non honoris aut quaestus ratio, sed pietatis respectus pepererit.
Quamobrem te oro, mi Petre, uti aut praesens, si potes commode,
aut absens per epistolam, compelles Hythlodaeum atque
efficias, ne quicquam huic operi meo aut insit falsi aut veri desideretur.
Atque haud scio an praestet ipsum ei librum ostendi.
Nam neque alius aeque sufficit, si quid est erratum corrigere,
neque is ipse aliter hoc praestare potest, quam si quae sunt a me
scripta perlegerit. Ad haec: fiet ut hoc pacto intellegas, accipiatne
libenter, an gravatim ferat, hoc operis a me conscribi. Nempe si
suos labores decrevit ipse mandare litteris, nolit fortasse me: neque
ego certe velim, Utopiensium per me vulgata republica, florem
illi gratiamque novitatis historiae suae praeripere. Quamquam ut
vere dicam, nec ipse mecum satis adhuc constitui, an sim omnino
editurus. Etenim tam varia sunt palata
mortalium, tam morosa quorundam ingenia,
tam ingrati animi, tam absurda iudicia, ut cum his haud
paulo felicius agi videatur, qui iucundi atque hilares genio indulgent
suo, quam qui semet macerant curis, ut edant aliquid quod aliis,
aut fastidientibus, aut ingratis, vel utilitati possit esse vel voluptati.

Plurimi litteras nesciunt: multi contemnunt. Barbarus ut durum
reicit, quicquid non est plane barbarum. Scioli aspernantur ut
triviale, quicquid obsoletis verbis non scatet. Quibusdam solum
placent vetera, plerisque tantum sua. Hic tam taetricus est, ut non
admittat iocos, hic tam insulsus, ut non
ferat sales. Tam simi quidam sunt, ut
nasum omnem velut aquam ab rabido morsus cane, reformident.
Adeo mobiles alii sunt, ut aliud sedentes probent, aliud stantes. Hi
sedent in tabernis, et inter pocula de scriptorum iudicant ingeniis,
magnaque cum auctoritate condemnant utcumque lubitum est,
suis quemque scriptis, veluti capillitio vellicantes, ipsi interim tuti
et, quod dici solet, exo belous. Quippe tam
leves et abrasi undique, ut ne pilum
quidem habeant boni viri, quo possint apprehendi. Sunt praeterea
quidam tam ingrati, ut quum impense delectentur opere, nihilo
tamen magis ament auctorem; non absimiles
inhumanis hospitibus, qui quum
opiparo convivio prolixe sint excepti, saturi demum discedunt domum,
nullis habitis gratiis ei, a quo sunt invitati. I nunc, et hominibus
tam delicati palati, tam varii gustus, animi praeterea tam
memoris et grati, tuis impensis epulum instrue. Sed tamen, mi Petre,
tu illud age quod dixi cum Hythlodaeo. Postea tamen integrum
erit hac de re consultare denuo. Quamquam si id ipsius voluntate
fiat, quandoquidem scribendi labore defunctus nunc sero sapio,
quod reliquum est de edendo sequar amicorum consilium, atque
in primis tuum. Vale, dulcissime Petre Aegidi, cum optima coniuge;
ac me ut soles ama; quando ego te amo etiam plus quam soleo.
FINIS

SERMONIS QUEM
RAPHAEL HYTHLODAEUS VIR EXIMIUS,
DE OPTIMO REIPUBLICAE STATU HABUIT
LIBER PRIMUS,
PER ILLUSTREM VIRUM THOMAM MORUM
INCLUTAE BRITANNIARUM URBIS LONDINI ET CIVEM,
ET VICECOMITEM.
Quum non exigui momenti negotia quaedam invictissimus
Angliae Rex HENRICUS eius nominis octavus,
omnibus egregii principis artibus ornatissimus, cum serenissimo
Castellae principe CAROLO controversa nuper habuisset, ad ea
tractanda, componendaque, oratorem me legavit in Flandriam,
comitem et collegam viri incomparabilis
Cuthberti Tunstalli, quem sacris scriniis
nuper ingenti omnium gratulatione praefecit, de cuius sane laudibus
nihil a me dicetur, non quod verear ne parum sincerae fidei
testis habenda sit amicitia, sed quod virtus eius, ac doctrina maior
est, quam ut a me praedicari possit, tum notior ubique atque illustrior,
quam ut debeat, nisi videri velim solem lucerna, quod aiunt,
ostendere. Occurrerunt nobis Brugis (sic
enim convenerat) hi, quibus a principe
negotium demandabatur, egregii viri omnes. In his praefectus
Brugensis vir magnificus, princeps et caput erat, ceterum os et
pectus Georgius Temsicius Cassiletanus Praepositus, non arte solum,
verum etiam natura facundus, ad haec iure consultissimus, tractandi
vero negotii cum ingenio, tum assiduo rerum usu eximius artifex.
Ubi semel atque iterum congressi, quibusdam de rebus non satis
consentiremus, illi in aliquot dies vale nobis dicto, Bruxellas profecti
sunt, principis oraculum sciscitaturi. Ego me interim (sic enim res

ferebat) Antverpiam confero. Ibi dum versor, saepe me inter alios,
sed quo non alius gratior, invisit Petrus
Aegidius Antverpiae natus, magna fide,
et loco apud suos honesto, dignus honestissimo, quippe iuvenis
haud scio doctiorne, an moratior. Est enim et optimus et litteratissimus,
ad haec animo in omnes candido, in amicos vero tam propenso
pectore, amore, fide, affectu tam sincero, ut vix unum aut alterum
usquam invenias, quem illi sentias omnibus amicitiae numeris esse
conferendum. Rara illi modestia, nemini longius abest fucus, nulli
simplicitas inest prudentior, porro sermone tam lepidus, et tam
innoxie facetus, ut patriae desiderium, ac laris domestici, uxoris, et
liberorum, quorum studio revisendorum nimis quam anxie tenebar
(iam tum enim plus quattuor mensibus afueram domo) magna ex
parte mihi dulcissima consuetudine sua, et mellitissima confabulatione
levaverit. Hunc quum die quadam in templo divae Mariae,
quod et opere pulcherrimum, et populo celeberrimum est, rei
divinae interfuissem, atque peracto sacro, pararem inde in hospitium
redire, forte colloquentem video cum hospite quodam, vergentis
ad senium aetatis, vultu adusto, promissa barba, paenula neglectim
ab humero dependente, qui mihi ex vultu atque habitu nauclerus
esse videbatur. At Petrus ubi me conspexit, adit ac salutat. Respondere
conantem seducit paululum, et vides, inquit, hunc? (Simul
designabat eum cum quo loquentem videram) eum inquit iam hinc
ad te recta parabam ducere. Venisset inquam pergratus mihi tua
causa. Immo, inquit ille, si nosses hominem, sua. Nam nemo vivit
hodie mortalium omnium, qui tantam tibi hominum, terrarumque
incognitarum narrare possit historiam. Quarum rerum audiendarum
scio avidissimum esse te. Ergo inquam non pessime coniectavi.
Nam primo aspectu protinus sensi hominem esse nauclerum. Atqui
inquit aberrasti longissime: navigavit quidem non ut Palinurus, sed
ut Ulysses: immo velut Plato. Nempe Raphael iste, sic enim vocatur
gentilicio nomine Hythlodaeus, et Latinae linguae non indoctus, et
Graecae doctissimus (cuius ideo studiosior quam Romanae fuit,

quoniam totum se addixerat philosophiae: qua in re nihil quod
alicuius momenti sit, praeter Senecae quaedam, ac Ciceronis exstare
Latine cognovit) relicto fratribus patrimonio, quod ei domi fuerat
(est enim Lusitanus) orbis terrarum contemplandi studio Americo
Vespucio se adiunxit, atque in tribus posterioribus illarum quattuor
navigationum quae passim iam leguntur, perpetuus eius comes fuit,
nisi quod in ultima cum eo non rediit. Curavit enim atque adeo
extorsit ab Americo, ut ipse in his XXIIII esset qui ad fines postremae
navigationis in castello relinquebantur Itaque relictus est,
uti obtemperaretur animo eius, peregrinationis magis quam sepulchri
curioso. Quippe cui haec assidue sunt in ore, Caelo tegitur qui
non habet urnam, et Undique ad superos tantundem esse viae.
Quae mens eius, nisi Deus ei propitius
adfuisset, nimio fuerat illi constatura.
Ceterum postquam digresso Vespucio multas regiones cum quinque
castellanorum comitibus emensus est, mirabili tandem fortuna
Taprobanen delatus, inde pervenit in Caliquit, ubi repertis commode
Lusitanorum navibus, in patriam denique praeter spem
revehitur. Haec ubi narravit Petrus, actis et gratiis quod tam officiosus
in me fuisset, ut cuius viri colloquium mihi gratum speraret,
eius uti sermone fruerer, tantam rationem habuisset, ad Raphaelem
me converto, tum ubi nos mutuo salutassemus, atque illa communia
dixissemus, quae dici in primo hospitum congressu solent,
inde domum meam digredimur, ibique in horto considentes in
scamno caespitibus herbeis constrato, confabulamur. Narravit ergo
nobis, quo pacto posteaquam Vespucius abierat, ipse, sociique eius,
qui in Castello remanserant, conveniendo atque blandiendo coeperint
se paulatim eius terrae gentibus insinuare, iamque non
innoxie modo apud eas, sed etiam familiariter versari, tum principi
cuidam (cuius et patria mihi, et nomen excidit) grati, carique esse.
Eius liberalitate narrabat commeatum, atque viaticum ipsi et
quinque eius comitibus affatim fuisse suppeditatum, cum itineris
(quod per aquam ratibus, per terram curru peragebant) fidelissimo
duce, qui eos ad alios principes, quos diligenter commendati
petebant, adduceret. Nam post multorum itinera dierum, oppida

atque urbes aiebat reperisse se, ac non pessime instituas magna
populorum frequentia respublicas. Nempe sub aequatoris linea tum
hinc atque inde ab utroque latere quantum fere spatii solis orbita
complectitur, vastas obiacere solitudines perpetuo fervore torridas.
Squalor undique et tristis rerum facies; horrida atque inculta
omnia feris habitata, serpentibusque, aut denique hominibus, neque
minus efferis quam sint beluae, neque minus noxiis. Ceterum ubi
longius evectus sis, paulatim omnia mansuescere. Caelum minus
asperum, solum virore blandum, mitiora animantium ingenia,
tandem aperiri populos, urbes, oppida, in his assidua non inter se
modo, ac finitimos, sed procul etiam dissitas gentes, terra marique
commercia. Inde sibi natam facultatem multas ultro citroque terras
invisendi, quod nulla navis ad iter quodlibet instruebatur, in
quam non ille, comitesque eius libentissime admittebantur. Naves
quas primis regionibus conspexerunt, carina plana fuisse narrabat.
Vela consutis papyris aut viminibus intendebantur, alibi coriacea.
Post vero acuminatas carinas canabea vela reppererunt. Omnia
denique nostris similia. Nautae maris ac caeli non imperiti. Sed
miram se narrabat inisse gratiam, tradito magnetis usu, cuius antea
penitus erant ignari. Ideoque timide pelago consuevisse sese, neque
alias temere, quam aestate credere. Nunc vero eius fiducia lapidis
contemnunt hiemem, securi magis, quam tuti, ut periculum sit,
ne quae res magno eis bono futura putabatur, eadem per imprudentiam
magnorum causa malorum fiat. Quid quoque in loco se vidisse
narravit, et longum fuerit explicare, neque huius est operis institutum,
et alio fortasse loco dicetur a nobis, praesertim quicquid ex
usu fuerit non ignorari, qualia sunt in primis ea, quae apud populos
usquam civiliter conviventes animadvertit, recte prudenterque
provisa. His enim de rebus et nos avidissime rogabamus, et ille
libentissime disserebat, omissa interim inquisitione monstrorum,
quibus nihil est minus novum. Nam Scyllas et Celaenos rapaces, et
Laestrygonas populivoros, atque eiuscemodi immania portenta,
nusquam fere non invenias, at sane ac sapienter institutos cives haud

reperias ubilibet. Ceterum ut multa apud novos illos populos
annotavit perperam consulta, sic haud pauca recensuit, unde
possint exempla sumi corrigendis harum urbium, nationum,
gentium, ac regnorum erroribus idonea, alio, ut dixi, loco a me
commemoranda. Nunc ea tantum referre animus est, quae de
moribus atque institutis narrabat Utopiensium, praemisso tamen eo
sermone, quo velut tractu quodam ad eius mentionem reipublicae
deventum est. Nam quum Raphael prudentissime recensuisset,
alia hic, alia illic errata, utrobique certe plurima, tum quae apud
nos, quaeve item sunt apud illos cauta sapientius, quum uniuscuiusque
populi mores atque instituta sic teneret, tamquam in
quemcumque locum divertisset, totam ibi vitam vixisse videretur,
admiratus hominem Petrus, Miror profecto mi Raphael, inquit,
cur te regi cuipiam non adiungas, quorum neminem esse satis scio,
cui tu non sis futurus vehementer gratus, utpote quem hac doctrina,
atque hac locorum hominumque peritia non oblectare solum,
sed exemplis quoque instruere, atque adiuvare consilio sis
idoneus, simul hoc pacto et tuis rebus egregie consulueris, et tuorum
omnium commodis magno esse adiumento possis. Quod ad meos
attinet, inquit ille, non valde commoveor, nempe in quos mediocriter
opinor me officii me partes implevisse. Nam quibus rebus
alii non nisi senes et aegri cedunt, immo tum quoque aegre cedunt,
quum amplius retinere non possunt, eas res ego non sanus modo ac
vegetus, sed iuvenis quoque cognatis, amicisque dispartivi, quos
debere puto hac mea esse benignitate contentos, neque id exigere
atque exspectare praeterea, ut memet eorum causa regibus in servitium
dedam. Bona verba inquit Petrus, mihi visum est non ut servias
regibus, sed ut inservias. Hoc est inquit ille, una syllaba plus quam
servias. At ego sic censeo inquit Petrus, quoquo tu nomine rem
appelles, eam tamen ipsam esse viam, qua non aliis modo et privatim,
et publice possis conducere, sed tuam quoque ipsius condicionem
reddere feliciorem. Feliciorem me inquit Raphael, ea via facerem, a

qua abhorret animus? Atqui nunc sic vivo ut volo, quod ego certe
suspicor paucissimis purpuratorum contingere. Quin satis est
eorum, qui potentum amicitias ambiunt, ne magnam putes iacturam
fieri, si me atque uno aut altero mei similibus sint carituri. Tum ego,
Perspicuum est inquam te mi Raphael, neque opum esse, neque
potentiae cupidum, atque ego profecto huius tuae mentis hominem
non minus veneror ac suspicio, quam eorum quemvis, qui maxime
rerum sunt potentes. Ceterum videberis plane rem te atque
istoc animo tuo tam generoso, tam vere philosopho dignam
facturus, si te ita compares, ut vel cum aliquo privatim incommodo
ingenium tuum atque industriam, publicis rebus accommodes,
quod numquam tanto cum fructu queas, quanto si a consiliis fueris
magno alicui principi, eique (quod te facturum certo scio) recta
atque honesta persuaseris. Nempe a principe bonorum, malorumque
omnium torrens in totum populum, velut a perenni quodam fonte
promanat. In te vero tam absoluta doctrina est, ut vel citra magnum
rerum usum, porro tanta rerum peritia, ut sine ulla doctrina, egregium
consiliarium cuivis regum sis praestaturus. Bis erras, inquit ille,
mi More, primum in me, deinde in re ipsa. Nam neque mihi ea est
facultas, quam tu tribuis, et si maxime esset, tamen quum otio meo
negotium facesserem, publicam rem nihil promoveam. Primum
enim principes ipsi plerique omnes militaribus studiis (quorum ego
neque peritiam habeo, neque desidero) libentius occupantur,
quam bonis pacis artibus, maiusque multo studium est, quibus
modis per fas ac nefas nova sibi regna pariant, quam uti parta bene
administrent. Praeterea quicumque regibus a consilio sunt, eorum
nemo est, qui non aut vere tantum sapit, ut non egeat, aut tantum
sibi sapere videtur, ut non libeat alterius probare consilium, nisi
quod absurdissimis quibusque dictis assentiuntur et supparasitantur
eorum, quos ut maxime apud principem gratiae, student
assentatione demereri sibi. Et certe sic est natura comparatum,
ut sua cuique inventa blandiantur. Sic et corvo suus arridet pullus,
et suus simiae catulus placet. Quod si quis in illo coetu vel

alienis invidentium, vel praeferentium sua, aliquid afferat, quod
aut aliis temporibus factum legit, aut aliis fieri locis vidit, ibi
qui audiunt, perinde agunt, ac si tota sapientiae suae periclitaretur
opinio, et post illa pro stultis plane sint habendi, nisi aliquid
sufficiant invenire, quod in aliorum inventis vertant vitio. Si
cetera destituant, tum huc confugiunt, Haec nostris, inquiunt,
placuere maioribus, quorum prudentiam utinam nos aequaremus,
itaque hoc dicto veluti egregie perorata re considunt. Tamquam
magnum sit periculum, si quis ulla in re deprehendatur maioribus
suis sapientior. A quibus tamen, ut quicque optime consultum
est, ita aequissimo animo valere sinimus. At si qua de re potuit
consuli prudentius, eam protinus ansam cupide arreptam mordicus
retinemus. Itaque in haec superba, absurda, ac morosa iudicia,
quum saepe alibi, tum semel in Anglia quoque incidi. Obsecro
inquam, fuisti apud nos? Fui inquit, atque aliquot menses ibi
sum versatus, non multo post eam cladem, qua Anglorum occidentalium
civile adversus regem bellum miseranda ipsorum strage
compressum est. Interea multum debui reverendissimo patri
Ioanni Mortono Cantuariensi Archiepiscopo et Cardinali, ac tum
quoque Angliae Cancellario, viro mi Petre (nam Moro cognita
sum narraturus) non auctoritate magis, quam prudentia ac virtute
venerabili. Etenim statura ei mediocris erat, nec aetati, quamquam
serae cedens. Vultus quem revereare, non horreas. In congressu non
difficilis. Serius tamen et gravis. Libido erat asperios interdum
compellando supplicantes experiri, sed sine noxa, quid ingenii,
quam animi praesentiam quisque prae se ferret, qua velut cognata
sibi virtute, modo abesset impudentia delectabatur, et ut idoneam
ad res gerendas amplectebatur, Sermo politus et efficax, Iuris
magna peritia, ingenium incomparabile, memoria ad prodigium
usque excellens. Haec enim natura egregia, discendo atque exercendo
provexit. Huius consiliis rex plurimum fidere, multum Respublica

niti (quum ego aderam) videbatur. Quippe qui ab prima fere iuventa
protinus a schola coniectus in aulam, maximis in negotiis per
omnem versatus aetatem, ac variis fortunae aestibus assidue iactatus
prudentiam rerum (quae sic recepta non facile elabitur) multis,
magnisque cum periculis didicerat. Forte fortuna quum die quodam
in eius mensa essem, laicus quidam legum vestratium peritus
aderat, is nescio unde nactus occasionem,
coepit accurate laudare, rigidam illam
iustitiam, quae tum illic exercebatur in fures, quos passim narrabat
nonnumquam suspendi viginti in una cruce, atque eo vehementius
dicebat se mirari, quum tam pauci elaberentur supplicio, quo malo
fato fieret, uti tam multi tamen ubique grassarentur. Tum ego,
ausus enim sum libere apud Cardinalem loqui: Nihil mireris
inquam. Nam haec punitio furum et supra iustum est, et non ex
usu publico. Est enim ad vindicanda furta nimis atrox, nec tamen
ad refrenanda sufficiens. Quippe neque furtum simplex tam ingens
facinus est, ut capite debeat plecti, neque ulla poena est tanta, ut
ab latrociniis cohibeat eos, qui nullam aliam artem quaerendi
victus habent. Itaque hac in re non vos modo, sed bona pars huius
orbis imitari videtur malos praeceptores, qui discipulos verberant
libentius quam docent. Decernuntur enim
furanti gravia atque horrenda supplicia,
quum potius multo fuerit providendum,
uti aliquis esset proventus vitae, ne cuiquam tam dira sit furandi
primum, dehinc pereundi necessitas. Est inquit ille, satis hoc
provisum: sunt artes mechanicae, est agricolatio, ex his tueri vitam
liceat, ni sponte mali esse mallent. At non sic evades inquam. Nam
primum omittamus eos, qui saepe vel ab externis bellis, vel civilibus
mutili redeunt domum, ut nuper apud vos e Cornubiensi proelio,
et non ita pridem e Gallico, qui vel Reipublicae impendunt membra,
vel regi, quos neque pristinas artes exercere debilitas patitur,

neque aetas novam discere. Hos inquam omittamus, quando bella
per intermissas vices commeant. Ea contemplemur, quae nullo
die non accidunt. Tantus est ergo nobilium numerus, qui non ipsi
modo degant otiosi tamquam fuci laboribus aliorum, quos puta
suorum praediorum colonos augendis reditibus ad vivum usque
radunt. Nam eam solam frugalitatem novere, homines alioquin
ad mendicitatem usque prodigi: verum immensam quoque otiosorum
stipatorum turbam circumferunt, qui nullam umquam quaerendi
vicus artem didicere. Hi simul atque erus obierit, aut ipsi aegrotaverint,
eiciuntur ilico. Nam et otiosos libentius quam aegrotos
alunt, et saepe morientis heres non protinus alendae sufficit paternae
familiae. Interim illi esuriunt strenue, nisi strenue latrocinentur.
Nam quid faciant? Siquidem ubi errando paululum vestes ac valetudinem
attrivere, morbo iam squalidos, atque obsitos pannis,
neque generosi dignantur accipere, neque audent rustici: non
ignari eum qui molliter educatus in otio ac deliciis, solitus sit
accinctus acinace ac caetra, totam viciniam vultu nebulonico despicere
et contemnere omnes prae se, haud quaquam idoneum fore, qui
cum ligone ac marra, maligna mercede ac victu parco, fideliter
inserviat pauperi. Ad haec ille, atqui nobis inquit, hoc hominum
genus in primis fovendum est. In his enim, utpote hominibus
animi magis excelsi ac generosioris, quam sunt opifices aut agricolae,
consistunt vires ac robur exercitus, si quando sit confligendum bello.
Profecto inquam ego, eadem opera dicas licet, belli gratia fovendos
esse fures, quibus haud dubie numquam carebitis, dum habebitis hos.
Quin neque latrones sunt instrenui milites, neque milites ignavissimi
latronum, adeo inter has artes belle convenit. At hoc vitium
tamen frequens est vobis, non proprium. Est enim omnium
fere gentium commune. Nam Gallias infestat alia praeterea pestis
pestilentior, Tota patria stipendiariis, in pace quoque (si illa pax
est) oppleta atque obsessa militibus, eadem persuasione inductis,

qua vos otiosos hic ministros alendos esse censuistis. Nempe quod
Morosophis visum est, in eo sitam esse
publicam salutem, si in promptu semper
adsit validum, firmumque praesidium,
maxime veteranorum. Neque enim confidunt inexercitatis quicquam,
ut vel ideo quaerendum eis bellum sit, ne imperitos habeat milites,
et homines iugulandi gratis, ne (ut habet facete Sallustius) manus
aut animus incipiat per otium torpescere. At quam sit perniciosum
huiusmodi beluas alere, et Gallia suo malo didicit, et Romanorum,
Carthaginiensium, ac Syrorum, tum multarum gentium exempla
declarant, quorum omnium non imperium modo, sed agros quoque,
atque adeo urbes ipsas parati ipsorum exercitus aliis atque aliis
occasionibus everterunt. Quam vero non magnopere necessarium,
vel hinc elucescit, quod ne Galli quidem milites armis ab unguiculis
exercitatissimi cum evocatis comparati vestris, admodum saepe
gloriantur superiores sese discessisse, ut ne quid dicam amplius, ne
praesentibus videar abblandiri vobis. Sed nec vestri illi vel opifices
urbici, vel rudes atque agrestes agricolae otiosos generosorum
stipatores creduntur valde pertimescere, nisi aut hi quibus ad vires
atque audaciam corpus contigit ineptius, aut quorum animi vis
inopia rei familiaris infringitur, adeo periculum nullum est,
ne quorum valida et robusta corpora (neque enim nisi selectos
dignantur generosi corrumpere) nunc vel elanguescunt otio, vel
negotiis prope muliebribus emolliuntur, eidem bonis artibus instructi
ad vitam, et virilibus exercitati laboribus effeminentur. Certe
utcumque sese haec habet res, illud mihi nequaquam videtur publicae
rei conducere, in eventum belli, quod numquam habetis, nisi quum
vultis, infinitam eius generis turbam alere, quod infestat pacem,
cuius tanto maior haberi ratio, quam belli debeat. Neque haec
tamen sola est furandi necessitas. Est alia magis, quantum credo,
peculiaris vobis. Quaenam est ea? inquit Cardinalis. Oves inquam
vestrae, quae tam mites esse, tamque exiguo solent ali, nunc (uti
fertur) tam edaces atque indomitae esse coeperunt, ut homines

devorent ipsos, agros, domos, oppida vastent ac depopulentur.
Nempe quibuscumque regni partibus nascitur lana tenuior, atque
ideo pretiosior, ibi nobiles et generosi, atque adeo Abbates aliquot
sancti viri, non his contenti reditibus, fructibusque annuis, qui
maioribus suis solebant ex praediis crescere, nec habentes satis, quod
otiose ac laute viventes, nihil in publicum prosint, nisi etiam obsint,
arvo nihil reliquunt, omnia claudunt pascuis, demoliuntur domos,
diruunt oppida, templo dumtaxat stabulandis ovibus relicto, et
tamquam parum soli perderent apud vos ferarum saltus, ac vivaria,
illi boni viri habitationes omnes, et quicquid usquam est culti,
vertunt in solitudinem. Ergo ut unus helluo, inexplebilis ac dira
pestis patriae, continuatis agris, aliquot milia iugerum uno circumdet
saepto, eiciuntur coloni. Quidam suis etiam aut circumscripti
fraude, aut vi oppressi exuuntur, aut fatigati iniuriis, adiguntur ad
venditionem. Itaque quoquo pacto emigrant miseri, viri, mulieres,
mariti, uxores, orbi, viduae, parentes cum parvis liberis, et numerosa
magis quam divite familia, ut multis opus habet manibus res
rustica, emigrant inquam e notis atque assuetis laribus, nec inveniunt
quo se recipient, supellectilem omnem haud magno vendibilem,
etiam si manere possit emptorem, quum extrudi necesse est, minimo
venumdant. Id quum brevi errando insumpserint, quid restat aliud
denique, quam uti furentur, et pendeant iuste scilicet, aut vagentur
atque mendicent? Quamquam tum quoque velut errones coniciuntur
in carcerem, quod otiosi obambulent, quorum operam
nemo est qui conducat, quum illi cupidissime offerant. Nam
rusticae rei, cui assueverunt, nihil est quod agatur, ubi nihil seritur.
Siquidem unus opilio atque bubulcus sufficit ei terrae depascendae
pecoribus, in cuius cultum, ut sementi faciendae sufficeret, multae
poscebantur manus. Atque hac ratione fit, ut multis in locis annona
multo sit carior. Quin lanarum quoque adeo increvit pretium,
ut a tenuioribus, qui pannos inde solent apud vos conficere, prorsus

emi non possint, atque ea ratione plures ab opere ablegantur in
otium. Nam post aucta pascua infinitam ovium vim absumpsit tabes,
velut eorum cupiditatem ulciscente Deo immissa in oves lue, quam
in ipsorum capita contortam esse fuerat iustius. Quod si maxime
increscat ovium numerus, pretio nihil decrescit tamen. Quod earum,
si monopolium appellari non potest quod non unus vendit, certe
oligopolium est. Reciderunt enim fere in manus paucorum, eorundemque
divitum, quos nulla necessitas urget ante vendendi quam
libet, nec ante libet quam liceat quanti libet. Iam cetera quoque
pecorum genera, ut aeque cara sint, eadem ratio est, atque hoc
etiam amplius, quod dirutis villis, atque imminuta re rustica non
sint qui feturam curent. Neque enim divites illi, ut ovium, sic
etiam armentorum fetus educant: sed aliunde macra empta vili,
posteaquam suis pascuis pinguerint, magno revendunt. Ideoque,
sicuti reor, nondum sentitur totum huius rei incommodum. Nempe
adhuc his modo locis reddunt cara, ubi vendunt. Ceterum ubi
aliquamdiu celerius extulerint illinc, quam nasci possint, tum demum
ibi quoque paulatim decrescente copia, ubi coemuntur, necesse est
hic insigni laboretur inopia. Ita qua re vel maxime felix haec
vestra videbatur insula, iam ipsam paucorum improba cupiditas
vertit in perniciem. Nam haec annonae caritas in causa est, cur
quisque quam possit plurimos e familia dimittat, quo quaeso nisi
mendicatum, aut quod generosis animis persuadeas facilius,
latrocinatum? Quid quod ad miseram hanc egestatem, atque
inopiam adiungitur, importuna luxuries. Nam et ministris nobilium,
et opificibus, et ipsis propemodum rusticis, et omnibus denique
ordinibus, multum est insolentis apparatus in vestibus, nimius in
victu luxus. Iam ganea, lustra, lupanar, et aliud lupanar tabernae,
vinariae, cervisiariae, postremo tot improbi ludi, alea, charta,
fritillus, pila, sphaera, discus, annon haec celeriter exhausta
pecunia, recta suos mystas mittunt aliquo latrocinatum? Has
perniciosas pestes eicite, statuite, ut villas atque oppida rustica, aut
hi restituant qui diruere, aut ea cedant reposituris, atque aedificare

volentibus. Refrenate coemptiones istas divitum, ac velut monopolii
exercendi licentiam. Pauciores alantur otio, reddatur agricolatio,
lanificium instauretur, ut sit honestum negotium, quo se
utiliter exerceat otiosa ista turba, vel quos hactenus inopia fures
fecit, vel qui nunc errones aut otiosi sunt ministri, fures nimirum
utrique futuri. Certe nisi his malis medemini, frustra iactetis exercitam
in vindicanda furta iustitiam, nempe speciosam magis, quam
aut iustam aut utilem. Siquidem quum pessime sinitis educari, et
mores paulatim ab teneris annis corrumpi, puniendos videlicet, tum
demum quum ea flagitia viri designent, quorum spem de se perpetuam
a pueritia usquam praebuerant, quid aliud quaeso quam
facitis fures, et eidem plectitis? Iam me haec loquente iuris ille
consultus interim se ad dicendum composuerat, ac statuerat
secum modo illo sollemni disputantium uti, qui diligentius repetunt
quam respondent, adeo bonam partem laudis ponunt in memoria.
Belle, inquit, dixisti profecto, quum sis videlicet hospes, qui magis
audire his de rebus aliquid potueris, quam exacte quicquam
cognoscere, id quod ego paucis efficiam perspicuum. Nam primum
ordine recensebo quae tu dixisti. Deinde ostendam quibus in rebus
imposuit tibi nostrarum rerum ignoratio, postremo rationes tuas
omnes diluam atque dissolvam. Igitur ut a primo quod sum pollicitus
exordiar, quattuor mihi visus es: Tace inquit Cardinalis: nam
haud responsurus paucis videris qui sic
incipias. Quamobrem levabimus in praesenti
te hac respondendi molestia, servaturi
tamen integrum id munus tibi in
proximum congressum vestrum, quem (nisi quid impediat, aut te,
aut Raphaelem hunc) crastinus dies velim referat. Sed interim abs
te mi Raphael perquam libenter audierim, quare tu furtum putes
ultimo supplicio non puniendum quamve aliam poenam ipse

statuas, quae magis conducat in publicum. Nam tolerandum ne tu
quidem sentis. At si nunc per mortem quoque, tamen in furtum
ruitur, proposita semel vitae securitate, quae vis, quid metus posset
absterrere maleficos: qui mitigatione supplicii, velut praemio
quodam ad maleficium se invitatos interpretarentur? Omnino mihi
videtur inquam pater benignissime homini vitam eripi propter
ereptam pecuniam prorsus iniquum esse. Siquidem cum humana
vita ne omnibus quidem fortunae possessionibus paria fieri posse
arbitror. Quod si laesam iustitiam, si leges violatas, hac rependi
poena dicant, haud pecuniam: quidni merito summum illud ius,
summa vocetur iniuria? Nam neque legum probanda sunt tam
Manliana imperia, ut sicubi in levissimis
parum obtemperetur, ilico stringant gladium:
neque tam Stoica scita, ut omnia peccata adeo existiment
paria, uti nihil iudicent interesse, occidatne aliquis hominem, an
nummum ei surripiat, inter quae (si quicquam aequitas valet) nihil
omnino simile aut affine. Deus vetuit occidi quemquam, et nos tam
facile occidimus ob ademptam pecuniolam? Quod si quis interpretetur,
illo Dei iussu interdictam necis potestatem, nisi quatenus
humana lex declaret occidendum, quid obstat quominus homines
eodem modo constituant inter se, quatenus stuprum admittendum
sit, adulterandum, peierandum? Siquidem quum Deus non alienae
modo, verum etiam suae cuique mortis ius ademerit, si hominum
inter se consensus de mutua caede, certis placitis consentientium,
adeo debet valere, ut illius praecepti vinculis eximat suos satellites,
qui sine ullo exemplo Dei, eos interemerint, quos humana sanctio
iussit occidi: annon hoc pacto praeceptum illud Dei tantum iuris
est habiturum, quantum humana iura permiserint? Ac fiet
nimirum ut ad eundem modum omnibus in rebus statuant homines,
quatenus divina mandata conveniat observari. Denique lex Mosaica,
quamquam inclemens et aspera: nempe in servos, et quidem
obstinatos lata, tamen pecunia furtum haud morte mulctavit. Ne
putemus Deum in nova lege clementiae: qua pater imperat filiis

maiorem indulsisse nobis invicem saeviendi licentiam. Haec sunt
cur non licere putem. Quam vero sit absurdum, atque etiam perniciosum
reipublicae furem, atque homicidam ex aequo puniri,
nemo est, opinor, qui nesciat. Nempe quum latro conspiciat non
minus imminere discriminis dumtaxat furti damnato, quam si
praeterea convincatur homicidii, hac una cogitatione impellitur
in caedem eius, quem alioqui fuerat tantum spoliaturus. Quippe
praeterquam quod deprehenso nihil sit plus periculi, est etiam in
caede securitas maior, et maior celandi spes sublato facinoris
indice. Itaque dum fures nimis atrociter studemus perterrefacere, in
bonorum incitamus perniciem. Iam quod quaeri solet: quae
punitio possit esse commodior: hoc meo iudicio haud paulo facilius
est repertu: quam quae possit esse deterior. Cur enim dubitemus eam
viam utilem esse castigandis sceleribus: quam scimus olim tam diu
placuisse Romanis administrandae reipublicae peritissimis? Nempe
hi magnorum facinorum convictos in lapidicinas, atque fodienda
metalla damnabant, perpetuis asservandos vinculis. Quamquam
ego quod ad hanc rem attinet, nullius institutum gentis magis
probo, quam id quod interea dum peregrinabar,
in Perside observatum apud
vulgo dictos Polyleritas annotavi, populum
neque exiguum, neque imprudenter institutum, et nisi quod
tributum quotannis Persarum pendit regi: cetera liberum ac suis
permissum legibus. Ceterum quoniam longe ab mari, montibus
fere circumdati, et suae terrae nulla in re malignae contenti fructibus,
neque adeunt alios saepe, neque adeuntur. Tamen ex vetusto more
gentis, neque fines prorogare student, et quos habent ab omni
facile iniuria, et montes tuentur, et pensio quam rerum potienti persolvunt,
immunes prorsus ab militia, haud perinde splendide, atque
commode, felicesque magis quam nobiles, aut clari degunt. Quippe
ne nomine quidem opinor praeterquam conterminis admodum,

satis noti. Ergo apud hos furti
qui peraguntur, quod sustulere domino reddunt,
non, quod alibi fieri solet, principi:
utpote cui tantum iuris esse censent in rem furtivam quantum
ipsi furi: Sin res perierit, pretio ex bonis furum confecto ac persoluto
tum reliquo uxoribus eorum atque liberis integro, ipsi
damnantur in opera, ac nisi atrociter commissum furtum est, neque
clauduntur ergastulo, neque gestant compedes, sed liberi, ac soluti
in publicis occupantur operibus. Detrectantes ac languidius gerentes
sese: non tam vinculis coercent quam excitant verberibus, strenuam
navantes operam, absunt a contumeliis, noctu tantum
nominatim censiti cubiculis includuntur. Praeter assiduum
laborem nihil incommodi est in vita. Aluntur enim haud duriter qui
publicae rei serviunt, e publico. Alibi aliter. Siquidem alicubi quod
impenditur in eos ex eleemosyna colligitur, atque ea via quamquam
incerta: tamen ut est ille populus misericors nulla reperitur
uberior. Alibi reditus quidam publici ad id destinantur. Est ubi
certum in eos usus tributum viritim conferunt. Quin aliquot in
locis nullum publicum opus faciunt, sed ut privatus quisque eget
mercenariis, ita illorum cuiuspiam in eum diem operam, stata
mercede conducit apud forum, paulo minoris quam quanti liberam
fuerat conducturus: praeterea fas est servilem ignaviam flagris
corripere. Sic fit uti numquam opere careant: et praeter victum
aliquid quoque die ab singulis publico inferatur aerario. Uno
quodam colore vestiuntur et omnes
et soli, capillo non abraso verum paulo
supra auriculas attonso, e quarum altera
paululum praescinditur. Cibum cuique ab amicis dari, potumque
ac sui coloris vestem, licet; pecuniam datam esse danti pariter, atque
accipienti capitale, neque minus periculosum etiam homini libero
quacumque de causa nummum a damnato recepisse, et servos item

(sic enim damnatos vocant) arma contingere. Suos quaeque regio
propria distinguit nota, quam abiecisse capitale est, ut vel extra
suos conspici fines, vel cum alterius regionis servo quicquam esse
collocutum. At neque tutior fugae meditatio quam ipsa est fuga.
Quin conscium talis fuisse consilii in servo nex est: in libero
servitus. Contra indici praemia decreta sunt: libero pecunia, servo
libertas. Utrique vero venia atque impunitas conscientiae, ne
quando persequi malum consilium quam paenitere sit tutius. Huius
rei haec lex atque hic ordo est, quem dixi. Qui quantum habeat
humanitatis et commodi, facile patet. Quando sic irascitur, ut vitia
perimat servatis hominibus, atque ita tractatis, ut bonos esse necesse
sit. Et quantum ante damni dederunt, tantum reliqua vita resarciant.
Porro ne ad pristinos relabantur mores, adeo nullus est metus, ut
viatores quoque quibus iter aliquo institutum est, non aliis viae
ducibus sese tutiores arbitrentur, quam servis illis ad quamque
regionem subinde commutatis. Nempe ad perpetrandum latrocinium
nihil habent usquam non importunum: manus inermes:
pecunia tantum sceleris index: deprehenso parata vindicta: neque
spes ulla prorsus fugiendi quoquam. Quo enim pacto falleret ac
tegeret fugam: homo nulla vestium parte populo similis: nisi abeat
nudus? Quin sic quoque fugientem proderet auricula. At ne inito
saltem consilio coniurent in rempublicam id demum scilicet periculum
est. Quasi in tantam venire spem ulla possit vicinia non
tentatis ac sollicitatis ante multarum regionum servitiis. Quae tantum
absunt a facultate conspirandi: ut ne convenire quidem: et colloqui
aut salutare se mutuo liceat: ut credantur interim id consilium
intrepide credituri suis: quod reticentibus periculosum, prodentibus
maximo esse bono sciant. Quum contra nemo sit prorsus
exspes, oboediendo ac perferendo, bonamque de se praebendo spem,
emendatioris in posterum vitae, posse his modis fieri, ut libertatem
aliquando reciperet. Quippe nullo non anno restitutis aliquot
commendatione patientiae. Haec quum dixissem atque adiecissem

nihil mihi videri causae, quare non hic modus haberi vel in Anglia
possit, multo maiore cum fructu, quam illa iustitia, quam iuris ille
peritus tantopere laudaverat, Sub haec ille, nempe iureconsultus,
Numquam inquit istud sic stabiliri queat in Anglia, ut non in summum
discrimen adducat rempublicam et simul haec dicens, commovit
caput, ac distorsit labrum, atque ita conticuit. Et omnes qui
aderant, pedibus in eius ibant sententiam. Tum Cardinalis non est,
inquit, proclive divinare, commodene an secus res cessura sit, nullo
prorsus facto periculo. Verum si pronuntiata mortis sententia, differri
executionem iubeat princeps, atque hunc experiatur morem,
cohibitis asylorum privilegiis. Tum vero si res comprobetur eventu
esse utilis, rectum fuerit eam stabiliri. Alioqui tunc quoque afficere
supplicio eos, qui sunt ante damnati, neque minus e republica fuerit,
neque magis iniustum, quam si nunc idem fieret, nec ullum interea
nasci ex ea re potest periculum. Quin mihi certe videntur errones
quoque ad eundem posse modum non pessime tractari, in quos
hactenus tam multis editis legibus, nihil promovimus tamen.
Haec ubi dixit Cardinalis, quae me narrante contempserant omnes,
eadem nemo non certatim laudibus est prosecutus, maxime tamen
illud de erronibus, quoniam hoc ab ipso adiectum est. Nescio an
quae sunt secuta silere praestiterit. Erant enim ridicula, sed narrabo
tamen. Nam non erant mala, et aliquid ad hanc rem pertinebant.
Astabat forte parasitus quidam, qui
videri volebat imitari morionem, sed ita
simulabat, ut propior vero esset, tam
frigidis dictis captans risum, ut ipse saepius, quam dicta sua rideretur.
Excidebant homini tamen interdum quaedam, adeo non absurda,
ut fidem adagio facerent, crebro iactu iaci aliquando Venerem. Is
ergo, dicente quodam e conviviis: Iam meo sermone bene provisum
esse furibus, atque a Cardinale etiam cautum de erronibus, restare
nunc uti his praeterea consuleretur publicitus, quos ad egestatem
morbus aut senectus impulisset, atque ad labores unde vivi possit,
reddidisset impotes. Sine, inquit, me. Nam ego et hoc recte ut fiat

videro. Etenim hoc genus hominum misere cupio aliquo e conspectu
amoliri meo, ita me male vexarunt saepe, cum querulis illis opplorationibus
flagitarent pecuniam, quas numquam tamen tam commode
potuerunt occinere, ut nummum a me extorquerent. Quippe semper
alterum evenit, ut aut non libeat dare, aut ne liceat quidem,
quando nihil est quod detur. Itaque nunc coeperunt sapere. Nam
ne perdant operam, ubi me praeterire vident, praetermittunt
taciti, ita nihil a me sperant amplius, non hercule magis quam si
essem sacerdos. Sed illos ego mendicos
omnes lata lege distribui ac dispartiri
iubeo in Benedictinorum coenobia, et
fieri laicos ut vocant monachos: Mulieres moniales esse impero.
Surrisit Cardinalis et approbat ioco, ceteri etiam serio. Ceterum
Theologus quidam frater hoc dicto in sacerdotes ac monachos adeo
est exhilaratus, ut iam ipse quoque coeperit ludere homo alioqui
prope ad torvitatem gravis. At ne sic quidem, inquit, extricaberis a
mendicis, nisi nobis quoque prospexeris fratribus. Atqui, inquit
Parasitus, hoc iam curatum est. Nam Cardinalis egregie prospexit
vobis quum statueret de coercendis, atque opere exercendis
erronibus. Nam vos estis errones maximi. Hoc quoque dictum,
quum coniectis in Cardinalem oculis eum viderent non abnuere,
coeperunt omnes non illibenter arripere, excepto fratre. Nam is
(neque equidem miror) tali perfusus
aceto, sic indignatus est, atque incanduit,
ut nec a conviciis quidem potuerit
temperare: hominem vocavit nebulonem, detractorem, susurronem,
et filium perditionis, minas interim terribiles citans e Scriptura
Sacra. Iam scurra serio scurrari coepit. Et erat plane in sua palaestra.
Noli, inquit, irasci bone frater, scriptum est, in patientia vestra
possidebitis animas vestras. Rursum frater (referam enim ipsius
verba) non irascor, inquit furcifer, vel saltem non pecco. Nam
Psalmista dicit, Irascimini et nolite peccare.
Admonitus deinde frater a Cardinale

suaviter, ut suos affectus compesceret, Non domine, inquit,
ego loquor nisi ex bono zelo sicut debeo, Nam viri sancti habuerunt
bonum zelum, unde dicitur, Zelus domus tuae comedit me. Et
canitur in ecclesiis, Irrisores Elisei, dum
conscendit domum Dei, zelus calvi sentiunt,
sicut fortasse sentiet iste derisor,
scurra, ribaldus. Facis inquit, Cardinalis
bono fortassis affectu, sed mihi videris facturus, nescio an sanctius,
certe sapientius, si te ita compares, ne cum homine stulto et ridiculo
ridiculum tibi certamen instituas, Non domine inquit, non facerem
sapientius. Nam Salomon ipse sapientissimus dicit: Responde stulto
secundum stultitiam eius, sicut ego nunc facio, et demonstro ei
foveam in quam cadet, nisi bene praecaveat. Nam si multi irrisores
Elisei, qui erat tantum unus calvus, senserunt zelus calvi, quanto
magis sentiet unus derisor multorum fratrum, in quibus sunt multi
calvi? Et etiam habemus bullam Papalem, per quam omnes qui
derident nos, sunt excommunicati. Cardinalis, ubi vidit nullum
fieri finem, nutu ablegato parasito, ac aliam in rem commodum
verso sermone, paulo post surgit e mensa, atque audiendis clientum
negotiis dedit se, nosque dimisit. En mi More, quam longo te sermone
oneravi, quod tam diu facere plane puduisset me, nisi tu et
cupide flagitasses, et sic videreris audire, tamquam nolles
quicquam eius confabulationis omitti, quae quamquam aliquanto
perstrictius, narranda tamen mihi fuit omnino propter eorum
iudicium, qui quae me dicente spreverant, eadem rursus e vestigio
non improbante Cardinale, etiam ipsi comprobarunt, usque adeo
assentantes ei, ut parasiti quoque eius inventis, quae dominus per
iocum non aspernabatur, abblandirentur et serio propemodum
admitterent. Ut hinc possis aestimare quanti me ac mea consilia
aulici forent aestimaturi. Profecto mi Raphael inquam magna me
affecisti voluptate, ita sunt abs te dicta prudenter simul et lepide

omnia, praeterea visus mihi interim sum, non solum in patria
versari, verum etiam repuerascere quodammodo iucunda recordatione
Cardinalis illius, in cuius aula puer sum educatus. Cuius viri
memoriae quod tu tam impense faves, non credas mi Raphael
quanto mihi sis effectus hoc nomine carior, quum esses alioqui
carissimus. Ceterum non possum adhuc ullo pacto meam
demutare sententiam, quin te plane putem, si animum inducas
tuum, uti ne ab aulis principum abhorreas, in publicum posse te
tuis consiliis plurimum boni conferre. Qua re nihil magis incumbit
tuo, hoc est boni viri, officio. Siquidem quum tuus censeat Plato.
Respublicas ita demum futuras esse felices, si aut regnent philosophi,
aut reges philosophentur, quam procul aberit felicitas, si philosophi
regibus nec dignentur saltem suum impertiri consilium? Non
sunt, inquit ille, tam ingrati, quin id libenter facerent, immo multi
libris editis iam fecerunt, si hi qui rerum potiuntur essent parati,
bene consultis parere. Sed bene haud dubie praevidit Plato, nisi
reges philosophentur ipsi, numquam futurum, ut perversis opinionibus
a pueris imbuti, atque infecti penitus philosophantium
comprobent consilia: quod ipse quoque experiebatur apud Dionysium.
Annon me putas, si apud aliquem regem decreta sana proponerem,
et perniciosa malorum semina, conarer illi evellere,
protinus aut eiciendum aut habendum ludibrio? Age finge me
apud regem esse Gallorum, atque in eius considere consilio, dum in
secretissimo secessu praesidente rege ipso, in corona prudentissimorum
hominum, magnis agitur studiis,
quibus artibus ac machinamentis Mediolanum
retineat, ac fugitivam illam Neapolim
ad se retrahat: postea vero evertat Venetos, ac totam Italiam
subiciat sibi. Deinde Flandros Brabantos, totam postremo Burgundiam
suae faciat dicionis. Atque alias praeterea gentes, quarum
regnum iam olim animo invasit. Hic dum alius suadet feriendum
cum Venetis foedus tantisper duraturum, dum ipsis fuerit

commodum, cum illis communicandum consilium. Quin deponendam
quoque apud eosdem aliquam praedae partem, quam rebus ex
sententia peractis repetat, dum alius consulit conducendos Germanos,
alius pecunia demulcendos Helvetios. Alius
adversum numen imperatoriae maiestatis,
auro, velut anathemate, propitiandum. Dum alii videtur cum
Arragonum rege componendas esse res, et alieno Navariae regno,
velut pacis auctoramento cedendum: Alius interim censet Castelliae
principem aliqua spe affinitatis irretiendum, atque aulicos nobiles
aliquot in suam factionem certa pensione esse pertrahendos. Dum
maximus omnium nodus occurrit, quid statuendum interim de
Anglia sit. Ceterum de pace tractandum tamen, et constringenda
firmissimis vinculis, semper infirma societas, amici vocentur,
suspiciantur ut inimici. Habendos igitur paratos, velut in statione
Scotos, ad omnem intentos occasionem, si quid se commoveant
Angli protinus immittendos. Ad haec fovendum exsulem nobilem
aliquem occulte, namque id aperte ne fiat prohibent foedera, qui id
regnum sibi deberi contendat, ut ea velut ansa contineat, suspectum
sibi principem. Hic, inquam, in tanto rerum molimine, tot egregiis
viris ad bellum sua certatim consilia conferentibus, si ego homuncio
surgam, ac verti iubeam vela, omittendam Italiam censeam et
domi dicam esse manendum, unum Galliae regnum fere maius esse,
quam ut commode possit ab uno administrari, ne sibi putet rex de
aliis adiciendis esse cogitandum. Tum si illis proponerem decreta
Achoriorum populi, Utopiensium insulae
ad Euronoton oppositi, qui quum olim
bellum gessissent, ut regi suo aliud obtinerent regnum, quod
affinitatis antiquae causa sibi contendebat hereditate deberi,
consecuti tandem id, ubi viderunt nihilo sibi minus esse molestiae
in retinendo, quam in quaerendo pertulerunt, verum assidua
pullulare semina, vel internae rebellionis, vel externae incursionis,

in deditos ita semper aut pro illis, aut contra pugnandum, numquam
dari facultatem dimittendi exercitus, compilari interim se,
efferri foras pecuniam, alienae gloriolae suum impendi sanguinem,
pacem nihilo tutiorem, domi corruptos bello mores, imbibitam latrocinandi
libidinem, confirmatam caedibus audaciam, leges esse
contemptui, quod rex in duorum curam regnorum distractus, minus
in utrumvis animum posset intendere. Quum viderent alioqui tantis
malis nullum finem fore, inito tandem consilio, regi suo humanissime
fecerunt optionem retinendi utrius regni vellet. Nam utriusque non
fore potestatem, se plures esse, quam qui a dimidiato possint rege
gubernari, quum nemo sit libenter admissurus mulionem sibi cum
alio communem. Ita coactus est ille bonus princeps, novo regno
cuipiam ex amicis relicto (qui brevi etiam post eiectus est) antiquo
esse contentus. Praeterea si ostenderem omnes hos conatus bellorum,
quibus tot nationes eius causa tumultuarentur, quum thesauros
eius exhausissent, ac destruxissent populum, aliqua tandem fortuna
frustra cessuros tamen, proinde avitum regnum coleret, ornaret
quantum posset, et faceret quam florentissimum. Amet suos et
ametur a suis, cum his una vivat, imperetque suaviter, atque
alia regna valere sinat, quando id quod nunc ei contigisset, satis
amplum superque esset. Hanc orationem quibus auribus mi More,
putas excipiendam? Profecto non valde pronis inquam. Pergamus
ergo inquit, si consiliariis cum rege quopiam tractantibus, et comminiscentibus
quibus technis ei queant coacervare thesauros, dum
unus intendendam consulit aestimationem monetae, quum ipsi sit
eroganda pecunia. Deiciendam rursus infra iustum, quum fuerit
corroganda. Uti et multum aeris parvo dissolvat, et pro parvo
multum recipiat: Dum alius suadet ut bellum simulet, atque eo

praetextu coacta pecunia quum visum erit, faciat pacem, sanctis
caerimoniis, quo plebeculae oculis fiat praestigium, miseratus videlicet
humanum sanguinem princeps pius: Dum alius ei suggerit in mentem
antiquas quasdam, et tineis adesas leges, longa desuetudine antiquatas,
quas quod nemo latas meminisset, omnes sint transgressi,
earum ergo mulctas iubeat exigi, nullum uberiorem proventum esse,
nullum magis honorificum, utpote qui iustitiae prae se personam
ferat: Dum ab alio admonetur, uti sub magnis mulctis multa prohibeat,
maxime talia, quae ne fiant in rem sit populi. Post pecunia
cum illis dispenset, quorum commodis obstat interdictum, sic et a
populo gratiam iniri, et duplex afferri compendium, vel dum hi
mulctantur, quos quaestus cupiditas pellexit in casses, vel dum aliis
vendit privilegia, tanto pluris, quanto scilicet fuerit melior
princeps, utpote qui gravatim quicquam contra populi commodum
privato cuiquam indulgeat, et ob id non nisi magno pretio. Dum
alius ei persuadet obstringendos sibi iudices, qui quavis in re pro
regio iure disceptent, accersendos praeterea in palatium, atque
invitandos uti coram se de suis rebus disserant, ita nullam causam
eius tam aperte iniquam fore, in qua non aliquis eorum vel contradicendi
studio, vel pudore dicendi eadem, vel quo gratiam ineant,
apud eum aliquam reperiant rimam, qua possit intendi calumnia.
Sic dum iudicibus diversa sentientibus, res per se clarissima disputatur,
et veritas in quaestionem venit, ansam commodum regi
dari, pro suo commodo ius interpretandi. Ceteros aut pudore accessuros,
aut metu, sic intrepide fertur postea pro tribunali sententia.
Neque enim deesse praetextus potest pronuntianti pro principe.
Nempe cui satis est aut aequitatem a sua parte esse, aut verba legis,
aut contortum scripti sensum, aut quae legibus denique omnibus
praeponderat, apud religiosos iudices principis indisputabilem
praerogativam. Dum omnes in Crassiano
illo consentiunt atque conspirant, Nullam
auri vim satis esse principi, cui sit alendus exercitus. Praeterea nihil

iniuste regem facere, ut maxime etiam velit posse. Quippe omnia
omnium eius esse, ut homines etiam ipsos, tantum vero cuique esse
proprium quantum regis benignitas ei non ademerit, quod ipsum
ut quam minimum sit, principis multum referre, ut cuius tutamentum
in eo situm sit, ne populus divitiis ac libertate lasciviat,
quod hae res minus patienter ferant dura atque iniusta imperia,
quum contra egestas atque inopia retundat animos, ac patientes
reddat, adimatque pressis generosos rebellandi spiritus. Hic si ego
rursus assurgens contendam haec consilia omnia regi et inhonesta
esse, et perniciosa. Cuius non honor modo, sed securitas quoque in
populi magis opibus sita sit quam suis. Quos si ostendam, regem sibi
deligere sua causa, non regis, videlicet uti eius labore ac studio ipsi
commode vivant. Tutique ab iniuriis. Eoque magis ad principem
eam pertinere curam, ut populo bene sit suo, quam ut sibi, non
aliter ac pastoris officium est, oves potius quam semet pascere,
quatenus opilio est. Nam quod populi egestatem censeant pacis
praesidium esse, longissime aberrare eos ipsa res docet. Nempe ubi
plus rixarum comperias, quam inter mendicos? Quis intentius
mutationi rerum studet, quam cui minime placet praesens vitae
status? Aut cui denique audacior impetus ad conturbanda omnia,
spe alicunde lucrandi, quam cui iam nihil est quod possit perdere?
Quod si rex aliquis adeo aut contemptus esset, aut invisus suis, ut
aliter eos continere in officio non possit, nisi contumeliis, compilatione,
et sectione grassetur, eosque redigat ad mendicitatem, praestiterit
illi profecto regno abdicare, quam his retinere artibus, quibus
quamquam imperii nomen, retineat, certe amittit maiestatem.
Neque enim regiae dignitatis est, imperium in mendicos exercere,
sed in opulentos potius, atque felices. Quod ipsum sensit certe vir
erecti ac sublimis animi Fabricius, quum responderet malle se imperare
divitibus, quam divitem esse. Et profecto unum aliquem
voluptate ac deliciis fluere, gementibus undique ac lamentantibus
aliis, hoc non est regni, sed carceris esse custodem. Denique ut

imperitissimus medicus est, qui morbum nescit nisi morbo curare, ita
qui vitam civium non novit alia via corrigere, quam ademptis vitae
commodis, is se nescire fateatur imperare liberis. Quin aut inertiam
potius mutet suam, aut superbiam. Nam his fere vitiis accidit, ut
populus eum vel contemnat, vel habeat odio. Vivat innocuus de
suo, sumptus ad reditus accommodet, refrenet maleficia, et recta
institutione suorum praeveniat potius, quam sinat increscere, quae
deinde puniat, leges abrogatas consuetudine haud temere revocet,
praesertim quae diu desitae numquam desideratae sunt. Neque
umquam commissi nomine eiusmodi quicquam capiat, quale
privatum quempiam iudex, velut iniquum ac vafrum non pateretur
accipere. Hic si proponerem illis Macarensium legem, qui et ipsi
non longe admodum absunt ab Utopia,
quorum rex quo primum die auspicatur
imperium, magnis adhibitis sacrificiis iuriiurando astringitur,
numquam se uno tempore supra mille auri pondo in thesauris habiturum,
aut argenti, quantum eius auri pretium aequet. Hanc
legem ferunt ab optimo quodam rege institutam, cui maiori curae
fuit patriae commodum, quam divitiae suae, velut obicem acervandae
pecuniae tantae, quanta faceret inopiam eius in populo.
Nempe eum thesaurum videbat suffecturum, sive regi adversus
rebelles, sive regno adversus hostium incursiones esset confligendum.
Ceterum minorem esse quam ut animos faciat invadendi
aliena. Quae potissima condendae legis causa fuit. Proxima quod
sic prospectum putavit, ne desit pecunia, quae in cotidiana
civium commutatione versetur, et quum regi necesse est erogare,
quicquid thesauro supra legitimum accrevit modum, non quaesiturum
censuit occasiones iniuriae. Talis rex et malis erit formidini,
et a bonis amabitur. Haec ergo atque huiusmodi si ingererem apud
homines in contrariam partem vehementer inclinatos, quam
surdis essem narraturus fabulam? Surdissimis
inquam, haud dubie. Neque hercule

miror, neque mihi videntur (ut vere dicam) huiusmodi sermones
ingerendi, aut talia danda consilia, quae certus sis numquam
admissum iri. Quid enim prodesse possit, aut quomodo in illorum
pectus influere sermo tam insolens, quorum praeoccupavit animos,
atque insedit penitus diversa persuasio? Apud amiculos in familiari
colloquio non insuavis est haec philosophia scholastica. Ceterum
in consiliis principum, ubi res magnae magna auctoritate aguntur,
non est his rebus locus. Hoc est, inquit ille, quod dicebam non esse
apud principes locum philosophiae. Immo
inquam est verum, non huic scholasticae,
quae quidvis putet ubivis convenire, sed est alia philosophia civilior,
quae suam novit scaenam, eique sese accommodans, in ea fabula
quae in manibus est, suas partes concinne et cum decoro
tutatur. Hac utendum est tibi. Alioquin dum agitur quaepiam
Plauti comoedia, nugantibus inter se vernulis, si tu in proscaenium
prodeas habitu philosophico, et recenseas
ex Octavia locum in quo Seneca disputat
cum Nerone. Nonne praestiterit egisse mutam personam, quam
aliena recitando talem fecisse tragicocomoediam? Corruperis enim,
perverterisque praesentem fabulam,
dum diversa permisces, etiam si ea quae
tu affers meliora fuerint. Quaecumque fabula in manu est, eam age
quam potes optime. Neque ideo totam perturbes, quod tibi in
mentem venit alterius, quae sit lepidior. Sic est in Republica sic in
consultationibus principum. Si radicitus evelli non possint opiniones
pravae, nec receptis usu vitiis mederi queas, ex animi tui sententia,
non ideo tamen deserenda Respublica est, et in tempestate navis
destituenda est, quoniam ventos inhibere non possis. At neque
insuetus et insolens sermo inculcandus, quem scias apud diversa
persuasos pondus non habiturum, sed obliquo ductu conandum est,
atque annitendum tibi, uti pro tua virili omnia tractes commode.

Et quod in bonum nequis vertere, efficias saltem, ut sit quam minime
malum. Nam ut omnia bene sint, fieri non potest, nisi omnes boni
sint, quod ad aliquot abhinc annos adhuc non exspecto. Hac, inquit,
arte nihil fieret aliud, quam ne dum aliorum furori mederi studeo,
ipse cum illis insaniam. Nam si vera loqui volo, talia loquar necesse
est. Ceterum falsa loqui, sitne philosophi nescio, certe non est
meum. Quamquam ille meus sermo ut fuerit fortasse ingratus illis,
atque molestus, ita non video cur videri debeat usque ad ineptias
insolens. Quod si aut ea dicerem, quae fingit Plato in sua Republica
aut ea quae faciunt Utopienses in sua, haec quamquam essent, ut
certe sunt, meliora, tamen aliena videri possint, quod hic singulorum
privatae sunt possessiones, illic omnia sunt communia. Mea vero
oratio (nisi quod ad eos qui statuissent
secum, ruere diversa via praecipites,
iucundus esse non potest, qui revocet ac praemonstret pericula)
alioquin quid habuit, quod non ubivis dici, vel conveniat, vel
oporteat? Equidem si omittenda sunt omnia tamquam insolentia
atque absurda, quaecumque perversi mores hominum fecerunt, ut
videri possint aliena, dissimulemus oportet, apud Christianos,
pleraque omnia quae Christus docuit, ac dissimulari usque adeo
vetuit, ut ea quoque quae ipse in aures insusurrasset suis, palam in
tectis iusserit praedicari. Quorum maxima pars ab istis moribus
longe est alienior, quam mea fuit oratio. Nisi quod contionatores
homines callidi, tuum illud consilium secuti puto, quando mores
suos homines ad Christi normam gravatim paterentur aptari,
doctrinam eius velut regulam plumbeam accommodaverunt ad
mores, ut aliquo saltem pacto coniungerentur scilicet. Qua re nihil
video quid profecerint, nisi ut securius liceat esse malos, atque ipse
profecto tantundem proficiam in consiliis principum. Nam aut
diversa sentiam, quod perinde fuerit, ac si nihil sentiam, aut eadem,

et ipsorum adiutor sim, ut inquit Mitio Terentianus, insaniae. Nam
obliquus ille ductus tuus non video quid sibi velit, quo censes
annitendum, si non possint omnia reddi bona, tamen ut tractentur
commode, fiantque, quoad licet, quam minime mala. Quippe non
est ibi dissimulandi locus, nec licet conivere. Approbanda sunt aperte
pessima consilia, et decretis pestilentissimis subscribendum est.
Speculatoris vice fuerit, ac paene proditoris, etiam qui improbe
consulta maligne laudaverit. Porro nihil occurrit, in quo prodesse
quicquam possis, in eos delatus collegas, qui vel optimum virum
facilius corruperint, quam ipsi corrigantur, quorum perversa
consuetudine vel depravaberis, vel ipse integer atque innocens,
alienae malitiae, stultitiaeque praetexeris, tantum abest ut aliquid
possit in melius obliquo illo ductu convertere. Quamobrem pulcherrima
similitudine declarat Plato, cur merito sapientes abstineant
a capessenda Republica. Quippe quum populum videant in plateas
effusum assiduis imbribus perfundi, nec persuadere queant illis,
ut se subducant pluviae, tectaque subeant. Gnari nihil profuturos
sese si exeant, quam ut una compluantur, semet intra tecta continent
habentes satis, quando alienae stultitiae non possunt mederi, si
ipsi saltem sint in tuto. Quamquam profecto mi More (ut ea vere
dicam, quae meus animus fert) mihi videtur ubicumque privatae
sunt possessiones, ubi omnes omnia pecuniis metiuntur, ibi vix
umquam posse fieri, ut cum Republica aut iuste agatur, aut prospere,
nisi vel ibi sentias agi iuste, ubi optima quaeque perveniunt ad
pessimos, vel ibi feliciter, ubi omnia dividuntur in paucissimos, nec
illos habitos undecumque commode, ceteris vero plane miseris.
Quamobrem quum apud animum meum reputo, prudentissima
atque sanctissima instituta Utopiensium, apud quos tam paucis
legibus, tam commode res administrantur, ut et virtuti pretium sit,
et tamen aequatis rebus omnia abundent omnibus, tum ubi his
eorum moribus ex adverso comparo, tot nationes alias, semper
ordinantes, nec ullam satis ordinatam umquam, earum omnium in
quibus quod quisque nactus fuerit, suum vocat privatum, quorum
tam multae in dies conditae leges non sufficiunt, vel ut consequatur

quisquam, vel ut tueatur, vel ut satis internoscat ab alieno, illud
quod suum invicem quisque privatum nominat, id quod facile
indicant infinita illa tam assidue nascentia, quam numquam finienda
litigia. Haec inquam, dum apud me considero, aequior Platoni fio,
minusque demiror, dedignatum illis leges ferre ullas, qui recusabant
eas quibus ex aequo omnes omnia partirentur commoda. Siquidem
facile praevidit homo prudentissimus, unam atque unicam illam
esse viam ad salutem publicam, si rerum indicatur aequalitas, quae
nescio an umquam possit observari, ubi sua sunt singulorum
propria. Nam quum certis titulis, quisque quantum potest, ad se
convertit, quantacumque fuerit rerum copia, eam omnem pauci
inter se partiti, reliquis relinquunt inopiam, fereque accidit, ut
alteri sint alterorum sorte dignissimi, quum illi sint rapaces, improbi
atque inutiles, contra hi modesti viri, ac simplices, et cotidiana
industria, in publicum quam in semet benigniores. Adeo mihi certe
persuadeo, res aequabili ac iusta aliqua ratione distribui, aut
feliciter agi cum rebus mortalium, nisi sublata prorsus proprietate,
non posse. Sed manente illa, mansuram semper apud multo maximam,
multoque optimam hominum partem, egestatis et aerumnarum
anxiam atque inevitabilem sarcinam. Quam ut fateor levari
aliquantulum posse, sic tolli plane contendo non posse. Nempe si
statuatur ne quis supra certum agri modum possideat, et uti sit
legitimus cuique census pecuniae, si fuerit legibus quibusdam
cautum, ut neque sit princeps nimium potens, neque populus nimis
insolens, Tum magistratus ne ambiantur, neu dentur venum, aut
sumptus in illis fieri sit necesse, alioquin et occasio datur per fraudem
ac rapinas sarciendae pecuniae, et fit necessitas eis muneribus
praeficiendi divites, quae potius fuerant administranda prudentibus.
Talibus inquam legibus, quemadmodum aegra assiduis solent fomentis
fulciri corpora deploratae valetudinis, ita haec quoque mala
leniri queant, ac mitigari. Ut sanentur vero atque in bonum redeant
habitum, nulla omnino spes est, dum sua cuique sunt propria.

Quin dum unius partis curae studes, aliarum vulnus exasperaveris,
ita mutuo nascitur ex alterius medela alterius morbus, quando nihil
sic adici cuiquam potest, ut non idem adimatur alii. At mihi inquam
contra videtur, ibi numquam commode vivi posse, ubi omnia sint
communia. Nam quo pacto suppetat copia rerum, unoquoque ab
labore subducente se? Utpote quem neque sui quaestus urget ratio,
et alienae industriae fiducia reddit segnem. At quum et stimulentur
inopia, neque quod quisquam fuerit nactus, id pro suo tueri ulla
possit lege, annon necesse est perpetua caede ac seditione laboretur?
Sublata praesertim auctoritate ac reverentia magistratuum, cui
quis esse locus possit, apud homines tales, quos inter nullum discrimen
est, ne comminisci quidem queo. Non miror inquit, sic videri
tibi, quippe cui eius imago rei, aut nulla succurrit, aut falsa. Verum
si in Utopia fuisses mecum, moresque eorum atque instituta vidisses
praesens, ut ego feci, qui plus annis quinque ibi vixi, neque umquam
voluissem inde discedere, nisi ut novum illum orbem proderem,
tum plane faterere, populum recte institutum nusquam alibi te vidisse
quam illic. Atqui profecto inquit Petrus Aegidius, aegre persuadeas
mihi, melius institutum populum in novo illo, quam in hoc noto
nobis orbe reperiri, ut in quo neque deteriora ingenia, et vetustiores
opinor esse, quam in illo Respublicas et in quibus plurima ad vitam
commoda longus invenit usus, ut ne adiciam apud nos casu
reperta quaedam, quibus excogitandis nullum potuisset ingenium
sufficere. Quod ad vetustatem, inquit ille, rerum attinet publicarum,
tum pronuntiare posses rectius, si historias illius orbis perlegisses,
quibus si fides haberi debet, prius apud eos erant urbes, quam
homines apud nos. Iam vero quicquid hactenus vel ingenium
invenit, vel casus repperit, hoc utrobique potuit exstitisse. Ceterum
ego certe puto, ut illis praestemus ingenio, studio tamen atque
industria longe a tergo relinquimur. Nam (ut ipsorum habent

annales) ante appulsum illuc nostrum de rebus nostris (quos illi
vocant Ultra-aequinoctiales) nihil umquam quicquam audierant, nisi
quod olim annis ab hinc ducentis supra mille, navis quaedam apud
insulam Utopiam naufragio periit, quam tempestas eo detulerat.
Eiecti sunt in litus Romani quidam, atque Aegyptii, qui postea
numquam inde discessere. Hanc unam occasionem, vide quam
commodam illis sua fecit industria. Nihil artis erat intra Romanum
imperium, unde possit aliquis esse usus, quod non illi aut ab expositis
hospitibus didicerint, aut acceptis quaerendi seminibus adinvenerint.
Tanto bono fuit illis aliquos hinc semel illuc esse delatos.
At si qua similis fortuna quempiam antehac illinc huc perpulerit,
tam penitus hoc obliteratum est, quam istud quoque forsan excidet
posteris, me aliquando illic fuisse. Et ut illi uno statim congressu
quicquid a nobis commode inventum est, fecerunt suum: Sic diu
futurum puto, priusquam nos accipiamus quicquam quod apud
illos melius quam nobis est institutum. Quod unum maxime esse
reor in causa, cur quum neque ingenio, neque opibus inferiores
simus eis, ipsorum tamen res quam nostra prudentius administretur,
et felicius efflorescat. Ergo mi Raphael inquam, quaeso te atque
obsecro, describe nobis insulam. Nec velis esse brevis, sed explices
ordine, agros, fluvios, urbes, homines, mores, instituta, leges, ac
denique omnia, quae nos putes velle cognoscere. Putabis autem
velle quicquid adhuc nescimus. Nihil inquit faciam libentius. Nam
haec in promptu habeo. Sed res otium poscit. Eamus ergo inquam
intro pransum, mox tempus nostro arbitratu sumemus. Fiat inquit.
Ita ingressi prandemus. Pransi, in eundem reversi locum, in eodem
sedili consedimus, ac iussis ministris ne quis interpellaret, ego ac
Petrus Aegidius hortamur Raphaelem, ut praestet quod erat pollicitus.
Is ergo ubi nos vidit intentos, atque avidos audiendi, quum
paulisper tacitus et cogitabundus assedisset, hunc in modum
exorsus est.
PRIMI LIBRI FINIS.
SEQUITUR SECUNDUS.

SERMONIS QUEM
RAPHAEL HYTHLODAEUS
DE OPTIMO REIPUBLICAE STATU HABUIT,
LIBER SECUNDUS,
PER THOMAM MORUM
CIVEM ET VICECOMITEM LONDINENSEM
Utopiensium insula in media sui parte (nam hac latissima
est) milia passuum ducenta porrigitur, magnumque per insulae
spatium non multo angustior, fines versus
paulatim utrimque tenuatur. Hi velut circumducti
circino quingentorum ambitu
milium, insulam totam in lunae speciem renascentis effigiant. Cuius
cornua fretum interfluens, milibus passuum plus minus undecim
dirimit, ac per ingens inane diffusum, circumiectu undique terrae
prohibitis ventis, vasti in morem lacus stagnans magis quam saeviens,
omnem prope eius terrae alvum pro portu facit. Magnoque hominum
usu naves quaqua versus transmittit. Fauces hinc vadis, inde
saxis formidulosae. In medio ferme interstitio
una rupes eminet, eoque innoxia, cui
inaedificatam turrim praesidio tenent, ceterae
latentes et insidiosae. Canales solis ipsis noti, atque ideo non
temere accidit, uti exterus quisquam hunc in sinum, nisi Utopiano
duce, penetret, ut in quem vix ipsis tutus ingressus est, nisi signis
quibusdam e litore viam regentibus. His in diversa translatis loca,
hostium quamlibet numerosam classem
facile in perniciem traherent. Ab altera
parte non infrequentes portus. At ubique descensus in terram ita
natura munitus, aut arte, ut ingentes copiae paucis inde queant
propugnatoribus arceri. Ceterum uti fertur, utique ipsa loci facies

prae se fert, ea tellus olim non ambiebatur mari. Sed Utopus cuius
utpote victoris nomen refert insula, nam
ante id temporis Abraxa dicebatur, quique
rudem atque agrestem turbam ad id quo nunc ceteros prope
mortales antecellit cultus, humanitatisque perduxit, primo protinus
appulsu victoria potitus, passuum milia
quindecim, qua parte tellus continenti
adhaesit, exscindendum curavit, ac mare
circum terram duxit. Quumque ad id operis non incolas modo
coegisset (ne contumeliae loco laborem ducerent) sed suos praeterea
milites omnes adiungeret, in tantam
hominum multitudinem opere distributo
incredibili celeritate res perfecta ut finitimos
(qui initio vanitatem incepti riserant) admiratione successus
ac terrore perculerit. Insula civitates habet quattuor et quinquaginta
spatiosas omnes ac magnificas
lingua, moribus, institutis, legibus, prorsus
eisdem, idem situs omnium, eadem ubique
quatenus per locum licet, rerum facies. Harum quae proximae inter
se sunt milia quattuor ac viginti separant. Nulla rursus est tam
deserta, e qua non ad aliam urbem pedibus
queat unius itinere diei perveniri. Cives
quaque ex urbe terni senes ac rerum
periti tractatum de rebus insulae communibus, quotannis conveniunt
Amaurotum. Nam (ea urbs quod tamquam in umbilico
terrae sita maxime iacet omnium partium legatis opportuna)
prima, princepsque habetur. Agri ita
commode civitatibus assignati sunt, ut ab
nulla parte minus soli quam duodecim passuum milia una quaevis
habeat. Ab aliqua multo etiam amplius, videlicet qua parte longius
urbes inter se disiunguntur. Nulli urbi
cupido promovendorum finium. Quippe
quos habent agricolas magis eorum se, quam dominos putant.

Habent ruri per omnes agros commode dispositas domos,
rusticis instrumentis instructas. Hae habitantur civibus per vices
eo commigrantibus. Nulla familia rustica
in viris mulieribusque pauciores habet,
quam quadraginta praeter duos ascripticios servos, quibus
pater materque familias graves ac maturi praeficiuntur, et
singulis tricenis familiis phylarchus unus. E quaque familia
viginti quotannis in urbem remigrant, hi qui biennium ruri
complevere. In horum locum totidem recentes ex urbe surrogantur,
ut ab his qui annum ibi fuere. Atque ideo rusticarum peritiores
rerum, instituantur, alios anno sequente docturi, ne si pariter omnes
ibi novi, agricolationisque rudes essent, aliquid in annona per
imperitiam peccaretur. Is innovandorum agricolarum mos, etsi
sollemnis sit, ne quisquam invitus asperiorem vitam cogatur continuare
diutius, multi tamen quos rusticae rei studium natura
delectat, plures sibi annos impetrant.
Agricolae terram colunt, nutriunt animalia,
ligna comparant, atque in urbem qua commodum est, terra,
marive convehunt. Pullorum infinitam educant multitudinem,
mirabili artificio. Neque enim incubant
ova gallinae, sed magnum eorum numerum
calore quodam aequabili foventes animant, educantque, hi
simul atque e testa prodiere, homines, vice matrum comitantur, et
agnoscunt. Equos alunt perquam paucos,
nec nisi ferocientes, neque alium in
usum quam exercendae rebus equestribus iuventuti. Nam omnem,
seu colendi, seu vehendi laborem, boves obeunt, quos (ut fatentur)
equis impetu cedere, sic patientia vincere,
nec tot obnoxios morbis putant, ad haec
minore impendio, et operae, et sumptus ali, ac denique laboribus

emeritos, in cibum tandem usui esse. Semente in solum panem
utuntur. Nam aut uvarum vinum bibunt,
aut pomorum, pirorumve, aut denique
aquam nonnumquam meram, saepe etiam, qua mel, aut glycyrrhizam
incoxerint, cuius haud exiguam habent copiam. Quum exploratum
habeant (habent enim certissimum)
quantum annonae consumat urbs, et
circumiectus urbi conventus, tamen multo amplius et sementis
faciunt, et pecudum educant, quam quod in suos usus sufficiat,
reliquum impartituri finitimis. Quibuscumque rebus opus est, quae
res ruri non habentur, eam supellectilem omnem ab urbe petunt,
et sine ulla rerum commutatione, a magistratibus urbanis nullo
negotio consequuntur. Nam illo singulo quoque mense, plerique ad
festum diem conveniunt. Quum frumentandi dies instat, magistratibus
urbanis agricolarum phylarchi denuntiant, quantum civium
numerum ad se mitti conveniat, quae
multitudo frumentatorum, quum ad ipsum
diem opportune adsit, uno prope sereno die tota frumentatione
defunguntur.
DE URBIBUS, AC NOMINATIM
DE AMAUROTO
Urbium qui unam norit, omnes noverit, ita sunt inter se (quatenus
loci natura non obstat) omnino similes. Depingam igitur unam
quampiam (neque enim admodum refert quam) Sed quam
potius, quam Amaurotum? Qua nec
ulla dignior est, quippe cui senatus gratia
reliquae deferunt, nec ulla mihi notior,
ut in qua annos quinque perpetuos vixerim. Situm est igitur Amaurotum,
in leni deiectu montis, figura fere quadrata. Nam latitudo
eius paulo infra collis incepta verticem, milibus passuum
duobus ad flumen Anydrum pertinet, secundum ripam aliquanto

longior. Oritur Anydrus milibus octoginta
supra Amaurotum, modico fonte,
sed aliorum occursu fluminum, atque in his duorum etiam mediocrium
auctus, ante urbem ipsam, quingentos in latum passus
extenditur, mox adhuc amplior, sexaginta milia prolapsus, excipitur
oceano. Hoc toto spatio, quod urbem ac mare interiacet, ac supra
urbem quoque aliquot milia, sex horas perpetuas influens aestus, ac
refluus alternat celeri flumine. Quum
sese pelagus infert, triginta in longum
milia, totum Anydri alveum suis occupat
undis, profligato retrorsum fluvio. Tum aliquanto ultra liquorem
eius salsugine corrumpit, dehinc paulatim dulcescens amnis, sincerus
urbem perlabitur, ac refugientem vicissim purus et incorruptus, ad
ipsas prope fauces insequitur. Urbs adversae
fluminis ripae, non pilis ac sublicibus
ligneis, sed ex opere lapideo, egregie
arcuato ponte, commissa est, ab ea parte, quae longissime distat a
mari, quo naves totum id latus urbis possint inoffensae praetervehi.
Habent alium praeterea fluvium, haud magnum quidem illum, sed
perquam placidum, ac iucundum. Nam ex eodem scaturiens monte,
in quo civitas collocatur, mediam illam per devexa perfluens
Anydro miscetur. Eius fluvii caput,
fontemque, quod paulo extra urbem
nascitur, munimentis amplexi, Amaurotani iunxerunt oppido. Ne si
qua vis hostium ingruat, intercipi, atque averti aqua, neve
corrumpi queat. Inde canalibus coctilibus, diversim ad inferiores
urbis partes aqua derivatur, id sicubi locus fieri vetat, cisternis
capacibus, collecta pluvia, tantundem usus affert. Murus altus,
ac latus oppidum cingit, turribus, ac
propugnaculis frequens, arida fossa, sed
alta, lataque ac veprium saepibus impedita tribus ab lateribus

circumdat moenia, quarto flumen ipsum
pro fossa est. Plateae quum ad vecturam,
tum adversus ventos descriptae,
commode aedificia neutiquam sordida, quorum longa, et totum
per vicum, perpetua series, adversa domorum fronte conspicitur.
Has vicorum frontes via distinguit pedes viginti lata. Posterioribus
aedium partibus, quanta est vici longitudo,
hortus adiacet, latus, et vicorum
tergis undique circumsaeptus. Nulla domus est, quae non ut ostium
in plateam, ita posticum in hortum habeat. Quin bifores quoque
facili tractu manus apertiles, ac dein sua sponte coeuntes, quemvis
intromittunt, ita nihil usquam privati est. Nam domos ipsas uno
quoque decennio sorte commutant. Hos
hortos magnifaciunt. In his vineas, fructus,
herbas, flores habent. Tanto nitore, cultuque,
ut nihil fructuosius usquam viderim, nihil elegantius. Qua
in re studium eorum, non ipsa voluptas modo, sed vicorum quoque
invicem de suo cuiusque horti cultu certamen
accendit. Et certe non aliud quicquam
temere urbe tota reperias, sive ad usum
civium, sive ad voluptatem commodius. Eoque nullius rei,
quam huiusmodi hortorum, maiorem habuisse curam videtur is qui
condidit. Nam totam hanc urbis figuram, iam inde ab initio descriptam
ab ipso Utopo ferunt. Sed ornatum, ceterumque cultum,
quibus unius aetatem hominis haud suffecturam vidit, posteris
adiciendum reliquit. Itaque scriptum in annalibus habent, quos ab
capta usque insula, mille septingentorum, ac sexaginta annorum
complectentes historiam, diligenter et religiose perscriptos asservant,
aedes initio humiles, ac veluti casas, et tuguria fuisse, e quolibet
ligno temere factas, parietes luto obductos, culmina in aciem fastigiata
stramentis operuerant. At nunc omnis domus visenda forma
tabulatorum trium, parietum facies, aut silice, aut caementis, aut
latere coctili constructae, in alvum introrsus congesto rudere. Tecta in
planum subducta, quae intritis quibusdam insternunt. Nullius

impendii, sed ea temperatura, quae nec igni obnoxia sit, et tolerandis
tempestatum iniuriis plumbum superet. Ventos a fenestris vitro
(nam eius ibi creberrimus usus est)
expellunt. Interim etiam lino tenui, quod
perlucido oleo, aut succino perlinunt, gemino nimirum commodo.
Siquidem ad eum modum fit, ut et plus lucis transmittat, et ventorum
minus admittat.
DE MAGISTRATIBUS
Triginta quaeque familiae magistratum sibi quotannis eligunt,
quem sua prisca lingua Syphograntum vocant, recentiore
phylarchum, Syphograntis decem cum
suis familiis Traniborus olim, nunc protophylarchus
dictus praeficitur. Demum
Syphogranti omnes, qui sunt ducenti, iurati lecturos sese, quem
maxime censent utilem, suffragiis occultis renuntiant principem
unum videlicet ex his quattuor, quos eis
populus nominavit. Nam a quaque urbis
quarta parte, selectus unus commendatur
senatui. Principis magistratus perpetuus
est in omnem illius vitam, nisi tyrannidis affectatae suspicio impediat.
Traniboros quotannis eligunt. Ceterum haud temere commutant.
Reliqui magistratus omnes annui.
Tranibori tertio quoque die, interdum
si res postulat saepius, in consilium cum
principe veniunt. De republica consultant.
Controversias privatorum (si quae sunt) quae perquam paucae sunt,
mature dirimunt. Syphograntos semper in senatum duos asciscunt,
atque omni die diversos. Cautumque ut ne
quid ratum sit quod ad rempublicam
pertineat, de quo non tribus in senatu diebus ante agitatum, quam

decretum sit. Extra senatum, aut comitia publica de rebus communibus
inire consilia capitale habetur. Haec eo ferunt instituta, ne
proclive esset, coniuratione principis, ac Tranibororum, oppresso
per tyrannidem populo, statum reipublicae mutare. Atque ideo
quicquid magni momenti iudicatur, ad Syphograntorum comitia
defertur, qui cum suis familiis communicata re, post inter se consultant,
ac suum consilium renuntiant senatui. Interdum ad
totius insulae consilium res defertur.
Quin id quoque moris habet senatus, ut
nihil, quo die primum proponitur, eodem
disputetur. Sed in sequentem senatum differatur, ne quis ubi quod
in buccam primum venerit, temere effutierit, ea potius excogitet
postea, quibus decreta tueatur sua, quam quae ex reipublicae usu
sint. Malitque salutis publicae, quam
opinionis de se iacturam facere, perverso
quodam ac praepostero pudore, ne initio
parum prospexisse videatur. Cui prospiciendum initio fuit, ut
consulto potius, quam cito loqueretur.
DE ARTIFICIIS
Ars una est omnibus viris, mulieribusque
promiscua agricultura, cuius nemo est
expers. Hac a pueritia erudiuntur omnes,
partim in schola traditis praeceptis, partim
in agros viciniores urbi, quasi per ludum educti, non intuentes
modo, sed per exercitandi corporis occasionem tractantes etiam.
Praeter agriculturam (quae est omnibus,
ut dixi, communis) quilibet unam
quampiam, tamquam suam docetur, ea
est fere aut lanificium, aut operandi lini studium, aut caementariorum,
aut fabri, seu ferrarii, seu materiarii artificium. Neque enim

aliud est opificium ullum, quod numerum aliquem, dictu dignum
occupet illic. Nam vestes, quarum, nisi
quod habitu sexus discernitur, et caelibatus
a coniugio, una per totam insulam forma est, eademque per
omne aevum perpetua, nec ad oculum indecora, et ad corporis
motum habilis, tum ad frigoris aestusque rationem apposita.
Eas inquam, quaeque sibi familia conficit.
Sed ex aliis illis artibus unusquisque
aliquam discit, nec viri modo, sed mulieres etiam. Ceterum hae
velut imbecilliores, leviora tractant. Lanam fere, linumque operantur.
Viris artes reliquae magis laboriosae mandantur, maxima ex parte
quisque in patriis artibus educatur. Nam eo plerique natura feruntur.
Quod si quem animus alio trahat, in eius
opificii, cuius capitur studio, familiam
quampiam adoptione traducitur. Cura non
a patre modo eius, sed magistratibus etiam praestita, ut gravi, atque
honesto patrifamilias mancipetur. Quin si quis unam perdoctus artem,
aliam praeterea cupiverit, eodem modo permittitur. Utramque nactus,
utram velit exercet, nisi alterutra civitas magis egeat. Syphograntorum,
praecipuum ac prope unicum negotium est, curare, ac prospicere, ne
quisquam desideat otiosus. Sed uti suae
quisque arti sedulo incumbat, nec ab
summo mane tamen, ad multam usque noctem perpetuo labore,
velut iumenta, fatigatus. Nam ea plus quam servilis aerumna est,
quae tamen ubique fere opificum vita est, exceptis Utopiensibus,
qui quum in horas viginti quattuor aequales,
diem connumerata nocte dividant, sex
dumtaxat operi deputant, tres ante meridiem, a quibus prandium
ineunt, atque a prandio duas pomeridianas horas, quum interquieverint,
tres deinde rursus labori datas, cena claudunt.
Quum primam horam ab meridie numerent: sub octavam cubitum
eunt. Horas octo somnus vindicat. Quicquid inter operis horas ac
somni cibique medium esset, id suo cuiusque arbitrio permittitur,

non quo per luxum, aut segnitiem abutatur, sed quod ab opificio
suo liberum, ex animi sententia in aliud quippiam studii bene
collocet. Has intercapedines plerique impendunt litteris. Sollemne est
enim publicas cottidie lectiones haberi, antelucanis horis, quibus ut
intersint, ii dumtaxat adiguntur, qui ad litteras nominatim selecti
sunt. Ceterum ex omni ordine mares simul, ac feminae multitudo
maxima ad audiendas lectiones, alii alias,
prout cuiusque fert natura confluit. Hoc
ipsum tempus tamen, si quis arti suae malit insumere quod
multis usu venit (quorum animus in nullius contemplatione disciplinae
consurgit) haud prohibetur, quin
laudatur quoque, ut utilis reipublicae.
Super cenam tum unam horam ludendo producunt, aestate in
hortis, hieme in aulis illis communibus, in quibus comedunt. Ibi
aut musicen exercent, aut se sermone
recreant. Aleam atque id genus ineptos
ac perniciosos ludos ne cognoscunt quidem,
ceterum duos habent in usu ludos, latrunculorum ludo non
dissimiles. Alterum numerorum pugnam, in qua numerus numerum
praedatur. Alterum in quo collata acie
cum virtutibus vitia confligunt. Quo in
ludo perquam scite ostenditur et vitiorum inter se discidium, et
adversus virtutes concordia. Item quae vitia, quibus se virtutibus
opponant, quibus viribus aperte oppugnent, quibus machinamentis
ab obliquo adoriantur, quo praesidio, virtutes vitiorum
vires infringant, quibus artibus eorum conatus eludant, quibus
denique modis alterutra pars victoriae compos fiat. Sed hoc loco,
ne quid erretis quiddam pressius intuendum est. Etenim quod sex
dumtaxat horas in opere sunt, fieri fortasse potest, ut inopiam
aliquam putes, necessariarum rerum sequi. Quod tam longe abest
ut accidat, ut id temporis ad omnium rerum copiam quae quidem
ad vitae vel necessitatem requirantur vel commoditatem non sufficiat
modo, sed supersit etiam, id quod vos
quoque intellegetis si vobiscum reputetis
apud alias gentes, quam magna populi pars iners degit. Primum
mulieres fere omnes, totius summae dimidium, aut sicubi mulieres

negotiosae sunt, ibi ut plurimum, earum vice, viri stertunt. Ad haec,
sacerdotum ac religiosorum, quos vocant, quanta quamque otiosa
turba, adice divites omnes maxime praediorum dominos, quos
vulgo generosos appellant ac nobiles, his annumera ipsorum famulitium,
totam videlicet illam caetratorum
nebulonum colluviem. Robustos denique
ac valentes mendicos adiunge, morbum quempiam praetexentes
inertiae, multo certe pauciores esse quam putaras invenies eos,
quorum labore constant haec omnia
quibus mortales utuntur. Expende nunc
tecum ex his ipsis quam pauci in necessariis opificiis versantur.
Siquidem ubi omnia pecuniis metimur, multas artes necesse est
exerceri inanes prorsus ac superfluas, luxus tantum ac libidinis
ministras. Nam haec ipsa multitudo quae nunc operatur, si partiretur
in tam paucas artes, quam paucas commodus naturae usus postulat:
in tanta rerum abundantia: quantam nunc esse necesse sit, pretia
nimirum viliora forent, quam ut artifices inde vitam tueri suam
possent. At si isti omnes quos nunc inertes artes distringunt: ac tota
insuper otio ac desidia languescens turba, quorum unus quivis
earum rerum quae aliorum laboribus suppeditantur: quantum duo
earundem operatores consumit: in opera universi atque eadem
utilia collocarentur, facile animadvertis: quantulum temporis ad
suppeditanda omnia: quae vel necessitatis ratio: vel commoditatis
efflagitet (adde voluptatis etiam quae quidem vera sit ac naturalis)
abunde satis superque foret. Atque id ipsum in Utopia res ipsa
perspicuum facit. Nam illic in tota urbe cum adiacente vicinia
vix homines quingenti ex omni virorum ac mulierum numero,
quorum aetas ac robur operi sufficit,
vacatio permittitur. In his Syphogranti
(quamquam leges eos labore solverunt)
ipsi tamen sese non eximunt: quo facilius exemplo suo reliquos ad
labores invitent. Eadem immunitate gaudent hi: quos commendatione
sacerdotum, persuasus populus occultis Syphograntorum
suffragiis ad perdiscendas disciplinas perpetuam vacationem

indulget. Quorum si quis conceptam de se spem fefellerit: ad opifices
retruditur, contraque non rarenter usu venit: ut mechanicus
quispiam, subsicivas illas horas tam naviter impendat litteris,
tantum diligentia proficiat, ut opificio suo exemptus, in literatorum
classem provehatur. Ex hoc litteratorum
ordine legati, sacerdotes, Tranibori ac
ipse denique deligitur princeps, quem illi
prisca ipsorum lingua Barzanem, recentiore Ademum appellant.
Reliqua fere multitudo omnis: quum neque otiosa sit: nec inutilibus
opificiis occupata, proclivis aestimatio est, quam paucae horae
quantum boni operis pariant. Ad ea quae commemoravi, hoc
praeterea facilitatis accedit quod in necessariis plerisque artibus,
minore opera quam aliae gentes, opus
habent. Nam primum aedificiorum, aut
structura: aut refectio ideo tam multorum
assiduam ubique requirit operam, quod quae pater aedificavit:
heres parum frugi, paulatim dilabi sinit, ita quod minimo tueri
potuit: successor eius de integro impendio magno cogitur instaurare.
Quin frequenter etiam quae domus alii ingenti sumptu stetit, hanc
alius delicato animo contemnit, eaque neglecta: atque ideo brevi
collapsa: aliam alibi impensis non minoribus exstruit. At apud
Utopienses compositis rebus omnibus: et constituta republica
rarissime accidit: uti nova collocandis aedibus area deligatur et
non modo remedium celeriter praesentibus vitiis adhibetur, sed
etiam imminentibus occurritur. Ita fit, ut minimo labore, diutissime
perdurent aedificia, et id genus opifices vix habeant interdum
quod agant: nisi quod materiam dolare domi et lapides interim
quadrare atque aptare iubentur, quo (si quod opus incidat) maturius
possit exsurgere. Iam in vestibus vide, quam paucis operis egeant:
primum dum in opere sunt: corio neglectim aut pellibus amiciuntur
quae in septuennium durent. Quum procedunt
in publicum, superinduunt chlamydem
vestem, quae rudiores illas vestes contegat: eius per totam
insulam unus color est, atque is nativus. Itaque lanei panni, non

modo multo minus quam usquam alibi sufficit, verum is ipse quoque
multo minoris impendii est, at lini minor est labor, eoque usus crebrior,
sed in lineo solus candor, in laneo sola mundities conspicitur,
nullum tenuioris fili pretium est. Itaque fit, ut quum alibi nusquam,
uni homini quattuor aut quinque togae laneae diversis coloribus,
ac totidem sericiae tunicae sufficiant, delicatioribus paulo ne decem
quidem, ibi una quisque contentus est, plerumque in biennium.
Quippe nec causa est ulla cur plures affectet, quas consecutus neque
adversus frigus esset munitior, neque vestitu videretur vel pilo
cultior. Quamobrem quum et omnes utilibus sese artibus exerceant,
et ipsarum etiam opera pauciora sufficiant, fit nimirum, ut
abundante rerum omnium copia, interdum in reficiendas (si quae
detritae sunt) vias publicas immensam multitudinem educant,
persaepe etiam quum nec talis cuiuspiam operis usus occurrat,
pauciores horas operandi publice denuntient. Neque enim supervacaneo
labore cives invitos exercent magistratus: quandoquidem
eius reipublicae institutio hunc unum scopum in primis respicit:
ut quoad per publicas necessitates licet: quam plurimum temporis ab
servitio corporis ad animi libertatem cultumque civibus universis
asseratur. In eo enim sitam vitae felicitatem putant.
DE COMMERCIIS MUTUIS
Sed iam quo pacto sese mutuo cives utantur: quae populi inter se
commercia: quaeque sit distribuendarum rerum forma videtur
explicandum. Quum igitur ex familiis constet civitas: familias ut
plurimum, cognationes efficiunt. Nam feminae (ubi maturuerint)
collocatae maritis: in ipsorum domicilia concedunt. At masculi
filii, ac deinceps nepotes: in familia permanent, et parentum antiquissimo
parent. Nisi prae senecta mente parum valuerit. Tunc enim
aetate proximus ei sufficitur. Verum ne
civitas aut fieri infrequentior: aut ultra
modum possit increscere, cavetur, ne ulla familia, quarum milia
sex, quaeque civitas, excepto conventu, complectitur: pauciores
quam decem: pluresve quam sexdecim puberes habeat. Impuberum

enim nullus praefiniri numerus potest. Hic modus facile servatur,
transcriptis his in rariores familias, qui in plenioribus excrescunt.
At si quando in totum plus iusto abundaverit: aliarum urbium suarum
infrequentiam sarciunt. Quod si forte per totam insulam
plus aequo moles intumuerit, tum ex qualibet urbe descriptis civibus
in continente proximo ubicumque indigenis agri multum superest,
et cultu vacat: coloniam suis ipsorum legibus propagant, ascitis una
terrae indigenis si convivere secum velint. Cum volentibus coniuncti
in idem vitae institutum: eosdemque mores, facile coalescunt,
idque utriusque populi bono. Efficiunt enim suis institutis, ut ea
terra, utrisque abunda sit: quae alteris ante parca ac maligna videbatur.
Renuentes ipsorum legibus vivere, propellunt his finibus
quos sibi ipsi describunt. Adversus repugnantes, bello confligunt.
Nam eam iustissimam belli causam ducunt, quum populus quispiam
eius soli quo ipse non utitur, sed velut inane ac vacuum possidet,
aliis tamen qui ex naturae praescripto inde nutriri debeant, usum
ac possessionem interdicat. Si quando ullas ex suis urbibus aliquis
casus, eousque imminuerit, ut ex aliis insulae partibus servato suo
cuiusque urbis modo, resarciri non possint (quod bis dumtaxat ab
omni aevo pestis grassante saevitia fertur contigisse) remigrantibus
e colonia civibus replentur. Perire enim colonias potius patiuntur,
quam ullam ex insulanis urbibus imminui. Sed ad convictum civium
revertor. Antiquissimus (ut dixi) praeest
familiae. Ministri sunt uxores maritis, et
liberi parentibus, atque in summa minores
natu maioribus. Civitas omnis in quattuor aequales partes dividitur.
In medio cuiusque partis forum est omnium rerum. Eo in
certas domos opera cuiusque familiae convehuntur, atque in horrea
singulae seorsum species distributae sunt. Ab his quilibet paterfamilias
quibus ipse suique opus habent, petit, ac sine pecunia, sine
omni prorsus hostimento quicquid petierit, aufert. Quare enim

negetur quicquam? Quum et omnium rerum abunde satis sit nec
timor ullus subsit, ne quisquam plus quam sit opus, flagitare velit?
Nam cur supervacua petiturus putetur is, qui certum habeat, nihil
sibi umquam defuturum? Nempe avidum
ac rapacem, aut timor carendi facit, in
omni animantum genere, aut in homine sola reddit superbia, quae
gloriae sibi ducit, superflua rerum ostentatione ceteros antecellere,
quod vitii genus in Utopiensium institutis nullum omnino locum
habet. Adiuncta sunt foris (quae commemoravi) fora cibaria, in
quae non holera modo, arborumque fructus et panes comportantur,
sed pisces praeterea quadrupedumque et avium quicquid esculentum
est, extra urbem locis appositis ubi fluento tabum ac sordes
eluantur. Hinc deportant pecudes occisas
depuratasque manibus famulorum (nam
neque suos cives patiuntur assuescere
laniatu animalium, cuius usu, clementiam
humanissimum naturae nostrae affectum
paulatim deperire putant, neque sordidum quicquam atque immundum,
cuius putredine corruptus aer morbum posset invehere)
perferri in urbem sinunt. Habet praeterea quilibet vicus, aulas
quasdam capaces, aequali ab sese invicem intervallo distantes,
nomine quamque suo cognitas. Has colunt Syphogranti, quarum
unicuique triginta familiae videlicet ab utroque latere quindecim
sunt ascriptae, cibum ibi sumpturae. Obsonatores cuiusque aulae,
certa hora conveniunt in forum, ac relato suorum numero, cibum
petunt. Sed prima ratio aegrotorum
habetur, qui in publicis hospitiis curantur.
Nam quattuor habent in ambitu civitatis hospitia, paulo extra muros

tam capacia ut totidem oppidulis aequari possint, tum ut neque
aegrotorum numerus quamlibet magnus anguste collocaretur, et per
hoc incommode, tum quo hi qui tali morbo tenerentur, cuius
contagio solet ab alio ad alium serpere, longius ab aliorum coetu
semoveri possint. Haec hospitia ita sunt instructa, atque omnibus
rebus quae ad salutem conferant referta, tum tam tenera ac sedula
cura adhibetur, tam assidua medicorum peritissimorum praesentia,
ut quum illuc nemo mittatur invitus, nemo tamen fere in tota urbe
sit, qui adversa valetudine laborans, non ibi decumbere quam domi
suae praeferat. Quum aegrotorum obsonator
cibos ex medicorum praescripto receperit,
deinceps optima quaeque inter aulas
aequabiliter pro suo cuiusque numero distribuuntur, nisi quod
principis, pontificis, et Tranibororum respectus habetur, ac legatorum
etiam, et exterorum omnium (si qui sunt, qui pauci ac raro
sunt) sed his quoque cum adsunt, domicilia certa atque instructa
parantur, Ad has aulas prandii, cenaeque statis horis tota
syphograntia convenit, aeneae tubae clangore commonefacta, nisi
qui aut in hospitiis, aut domi decumbunt. Quamquam nemo prohibetur,
postquam aulis est satis factum e
foro domum cibum petere. Sciunt enim
neminem id temere facere, nam etsi
domi prandere nulli vetitum sit, nemo tamen hoc libenter facit, quum
neque honestum habeatur, et stultum sit deterioris parandi prandii
sumere laborem, quum lautum atque opiparum praesto apud aulam,
tam propinquam sit. In hac aula ministeria omnia in quibus paulo
plus sordis, aut laboris est, obeunt servi.
Ceterum coquendi, parandique cibi officium,
et totius denique instruendi convivii solae mulieres exercent,
cuiusque videlicet familiae per vices. Tribus, pluribusve mensis pro
numero convivarum discumbitur. Viri ad parietem, feminae
exterius collocantur, ut si quid his subiti oboriatur mali, quod

uterum gerentibus interdum solet accidere, imperturbatis ordinibus
exsurgant, atque inde ad nutrices abeant. Sedent illae quidem
seorsum cum lactentibus in cenaculo quodam ad id destinato,
numquam sine foco atque aqua munda, nec absque cunis interim,
ut et reclinare liceat infantulos, et ad ignem cum velint exemptos
fasciis libertate ac ludo reficere. Suae quaeque suboli nutrix est,
nisi aut mors, aut morbus impediat. Id quum accidit, uxores Syphograntorum
propere nutricem quaerunt, nec id difficile est. Nam
quae id praestare possunt, nulli
officio sese offerunt libentius, quoniam et
omnes eam misericordiam laude prosequuntur,
et qui educatur, nutricem parentis agnoscit loco. In
antro nutricum, considunt pueri omnes, qui primum lustrum non
explevere. Ceteri impuberes, quo in
numero ducunt quicumque sexus alterius
utrius intra nubiles annos sunt, aut ministrant discumbentibus, aut qui
per aetatem nondum valent, astant tamen, atque id summo
cum silentio. Utrique quod a sedentibus porrigitur, eo vescuntur,
nec aliud discretum prandendi tempus habent. In medio primae
mensae, qui summus locus est, et cui (nam ea mensa suprema in
parte cenaculi transversa est) totus conventus conspicitur, Syphograntus
cum uxore considet. His adiunguntur duo ex natu maximis.
Sedent enim per omnes mensas quaterni.
At si templum in ea Syphograntia situm
est, sacerdos, eiusque uxor ita cum
Syphogranto sedent ut praesideant. Ab
utraque parte collocantur iuniores, post senes rursus, atque hoc
pacto per totam domum, et aequales inter se iunguntur, et dissimilibus
tamen immiscentur, quod ideo ferunt institutum, ut senum
gravitas ac reverentia (quum nihil ita in mensa fieri, dicive potest,
ut eos ab omni parte vicinos effugiat)
iuniores ab improba verborum, gestuumque
licentia cohibeat. Ciborum fercula
non a primo loco deinceps apponuntur, sed senioribus primum

omnibus (quorum insignes loci sunt) optimus quisque cibus
infertur. Deinde reliquis aequaliter ministratur. At senes lautitias
suas (quarum non tanta erat copia, ut posset totam per domum
affatim distribui) pro suo arbitratu circumsedentibus impartiuntur.
Sic et maioribus natu suus servatur honos, et commodi tantundem
tamen, ad omnes pervenit. Omne prandium, cenamque ab aliqua
lectione auspicantur, quae ad mores faciat,
sed brevi tamen ne fastidio sit. Ab hac
seniores, honestos sermones, sed neque
tristes, nec infacetos ingerunt. At nec longis logis totum occupant
prandium, quin audiunt libenter iuvenes quoque atque adeo de industria
provocant, quo et indolis cuiusque et ingenii per convivii
libertatem prodentis sese, capiant experimentum.
Prandia breviuscula sunt, cenae
largiores, quod labor illa, has somnus et nocturna quies excipit,
quam illi ad salubrem concoctionem magis efficacem putant. Nulla
cena sine musica transigitur. Nec ullis
caret secunda mensa bellariis. Odores
incendunt, et unguenta spargunt. Nihilque non faciunt, quod
exhilarare convivas possit. Sunt enim hanc in partem aliquanto
procliviores, ut nullum voluptatis genus
(ex quo nihil sequatur incommodi) censeant
interdictum. Hoc pacto igitur in urbe convivunt, at ruri, qui
longius ab sese dissiti sunt, omnes domi quisque suae comedunt.
Nulli enim familiae quicquam ad victum deest, quippe a quibus id
totum venit, quo vescantur urbici.
DE PEREGRINATIONE UTOPIENSIUM
At si quos aut amicorum alia in urbe commorantium, aut ipsius
etiam videndi loci desiderium coeperit, a Syphograntis ac Traniboris
suis veniam facile impetrant, nisi si quis usus impediat.
Mittitur ergo simul, numerus aliquis cum epistula principis, quae
et datam peregrinandi copiam testatur, et reditus diem praescribit.

Vehiculum datur cum servo publico, qui agat boves et curet.
Ceterum nisi mulieres in coetu habeant, vehiculum velut onus et
impedimentum, remittitur. Toto itinere quum nihil secum efferant,
nihil defit tamen, ubique enim domi sunt. Si quo in loco diutius
uno die commorentur, suam ibi quisque artem exercet, atque ab
artis eiusdem opificibus, humanissime tractantur. Si semet auctore
quisquam extra suos fines vagetur, deprehensus sine principis
diplomate, contumeliose habitus, pro fugitivo reducitur, castigatus
acriter. Idem ausus denuo, servitute plectitur. Quod si
quem libido incessat per suae civitatis agros palandi, venia patris et consentiente
coniuge, non prohibetur. Sed in quodcumque rus pervenerit,
nullus ante cibus datur, quam ante meridianum operis pensum,
(aut quantum ante cenam ibi laborari solet) absolverit. Hac lege
quovis intra suae urbis fines ire licet. Erit enim non minus utilis
urbi, quam si in urbe esset. Iam videtis quam nulla sit usquam
otiandi licentia, nullus inertiae praetextus, nulla taberna vinaria,
nulla cervisiaria, nusquam lupanar,
nulla corruptelae occasio, nullae
latebrae, conciliabulum nullum, sed omnium
praesentes oculi necessitatem aut consueti laboris, aut otii non
inhonesti faciunt. Quem populi morem necesse est omnium rerum
copiam sequi. Atque ea quum aequabiliter
ad omnes perveniat, fit nimirum,
ut inops esse nemo aut mendicus possit.
In senatu Amaurotico (quem uti dixi terni quotannis omni ex urbe
frequentant) ubi primum constiterit: quae res quoque loco abundet,
rursum cuius alicubi malignior proventus fuerit, alterius inopiam,
alterius protinus ubertas explet, atque id gratuito faciunt, nihil
vicissim ab his recipientes quibus donant. Sed quae de suis rebus

unicuipiam urbi dederint, nihil ab ea repetentes, ab alia cui nihil
impenderunt, quibus egent accipiunt. Ita
tota insula velut una familia est. At postquam
satis provisum ipsis est, (quod non
antea factum censent, quam in biennium propter anni sequentis
eventum prospexerint) tum ex his quae supersunt magnam vim
frumenti, mellis, lanae, lini, ligni, cocci, et conchyliorum, vellerum,
cerae, sebi, corii, ad haec animalium quoque in alias regiones
exportant. Quarum rerum omnium, septimam
partem inopibus eius regionis
dono dant, reliquam pretio mediocri venditant, quo ex commercio,
non eas modo merces, quibus domi egent, (nam id fere nihil est
praeter ferrum) sed argenti atque auri praeterea, magnam vim in
patriam reportant. Cuius rei diutina consuetudine supra quam
credi possit, ubique iam earum rerum copia abundant. Itaque nunc
parum pensi habent, praesente ne pecunia, an in diem vendant,
multoque maximam partem habeant in nominibus, in quibus tamen
faciendis non privatorum umquam, sed
confectis ex more instrumentis, publicam
urbis fidem sequuntur. Civitas ubi solutionis
dies advenerit, a privatis debitoribus exigit creditum, atque
in aerarium redigit, eiusque pecuniae
quoad ab Utopiensibus repetatur, usura
fruitur. Illi maximam partem numquam
repetunt. Nam quae res apud se nullum habet usum, eam ab his
auferre, quibus usui est, haud aequum censent. Ceterum si res ita
poscat, ut eius aliquam partem alii populo mutuam daturi sint,
tum demum poscunt, aut quum bellum gerendum est, quam in
rem unam totum illum thesaurum quem habent domi servant, uti
aut extremis in periculis, aut in subitis
praesidio sit. Potissimum quo milites
externos (quos libentius quam suos cives
obiciunt discrimini) immodico stipendio

conducant, gnari multitudine pecuniae hostes ipsos plerumque
mercabiles, et vel proditione, vel infestis etiam signis inter se
committi. Hanc ob causam inaestimabilem thesaurum servant, at
non ut thesaurum tamen, sed ita habent, quomodo me narrare
profecto deterret pudor, metuentem ne fidem oratio non sit habitura,
quod eo iustius vereor, quo magis mihi
sum conscius, nisi vidissem praesens,
quam aegre potuissem ipse perduci, ut alteri idem recensenti
crederem. Necesse est enim fere quam quicque est ab eorum qui
audiunt moribus alienum, tam idem procul illis abesse a fide.
Quamquam prudens rerum aestimator minus fortasse mirabitur,
quum reliqua eorum instituta, tam longe ab nostris differant: si
argenti quoque atque auri usus ad ipsorum potius, quam ad nostri
moris rationem accommodetur. Nempe quum pecunia non utantur
ipsi, sed in eum servent eventum, qui ut potest usu venire, ita fieri
potest ut numquam incidat. Interim aurum, argentumque (unde ea
fit) sic apud se habent, ut ab nullo pluris aestimetur, quam rerum
ipsarum natura meretur, qua quis non
videt quam longe infra ferrum sunt? Ut
sine quo non hercule magis quam absque
igni atque aqua vivere mortales queant, quum interim auro,
argentoque nullum usum, quo non facile careamus, natura tribuerit,
nisi hominum stultitia pretium raritati fecisset. Quin contra,
velut parens indulgentissima optima quaeque in propatulo posuerit,
ut aerem, aquam, ac tellurem ipsam, longissime vero vana ac nihil
profutura semoverit. Ergo haec metalla si apud eos in turrim aliquam
abstruderentur. Princeps ac senatus in suspicionem venire posset (ut
est vulgi stulta sollertia) ne deluso per technam populo, ipsi aliquo
inde commodo fruerentur. Porro si phialas inde aliaque id genus
opera fabre excusa conficerent, si quando incidisset occasio, ut
conflanda sint rursus, atque in militum eroganda stipendium,
vident nimirum fore, ut aegre patiantur avelli quae semel in
delitiis habere coepissent. His rebus uti occurrant, excogitavere

quandam rationem, ut reliquis ipsorum institutis consentaneam, ita
ab nostris (apud quos aurum tanti fit, ac tam diligenter conditur)
longissime abhorrentem, eoque nisi peritis non credibilem. Nam
quum in fictilibus e terra vitroque elegantissimis
quidem illis, sed vilibus tamen
edant bibantque. Ex auro, atque argento non in communibus aulis
modo, sed in privatis etiam domibus, matellas passim, ac sordidissima
quaeque vasa conficiunt. Ad haec catenas et crassas compedes,
quibus coercent servos: eisdem ex metallis operantur.
Postremo quoscumque aliquod crimen infames facit, ab horum auribus
anuli dependent aurei, digitos aurum
cingit, aurea torques ambit collum, et
caput denique auro vincitur. Ita omnibus curant modis, uti apud se
aurum argentumque in ignominia sint, atque hoc pacto fit, ut haec
metalla, quae ceterae gentes non minus fere dolenter ac viscera
sua distrahi patiuntur, apud Utopienses, si semel omnia res postularet
efferri, nemo sibi iacturam unius
fecisse assis videretur. Margaritas praeterea
legunt in litoribus, quin in rupibus quibusdam adamantes ac
pyropos quoque: neque tamen quaerunt, sed oblatos casu, perpoliunt.
His ornant infantulos, qui ut primis pueritiae annis, talibus
ornamentis gloriantur, ac superbiunt: sic ubi plusculum accrevit
aetatis, cum animadvertunt eiusmodi nugis non nisi pueros
uti, nullo parentum monitu, sed suomet ipsorum pudore deponunt.
Non aliter ac nostri pueri, quum grandescunt nuces, bullas, et pupas
abiciunt. Itaque haec tam diversa ab reliquis gentibus instituta,
quam diversas itidem animorum affectiones pariant, numquam
aeque mihi atque in Anemoliorum legatis
inclaruit. Venerunt hi Amaurotum (dum
ego aderam) et quoniam magnis de rebus tractatum veniebant,
adventum eorum terni illi cives, ex qualibet urbe praevenerant,
sed omnes finitimarum gentium legati, qui eo ante appulerant,
quibus Utopiensium perspecti mores erant, apud quos sumptuoso

vestitui nihil honoris haberi intelligebant, sericum contemptui esse,
aurum etiam infame sciebant, cultu quam poterant modestissimo
venire consueverant. At Anemolii, quod longius aberant, ac minus
cum illis commercii habuerant, quum accepissent, eodem omnes,
eoque rudi corporis cultu esse, persuasi non habere eos, quo non
utebantur, ipsi etiam superbi magis, quam sapientes, decreverunt
apparatus elegantia, deos quosdam repraesentare, et miserorum
oculos Utopiensium, ornatus sui splendore praestringere. Itaque
ingressi sunt legati tres, cum comitibus centum, omnes vestitu
versicolori, plerique serico, legati ipsi (nam domi nobiles erant)
amictu aureo, magnis torquibus, et inauribus aureis, ad haec anulis
aureis in manibus, monilibus insuper appensis in pileo, quae margaritis
ac gemmis affulgebant, omnibus postremo rebus ornati,
quae apud Utopienses, aut servorum supplicia, aut infamium
dedecora, aut puerorum nugamenta fuere. Itaque operae pretium
erat videre, quo pacto cristas erexerint, ubi suum ornatum cum
Utopiensium vestitu (nam in plateis sese populus effuderat) contulere.
Contraque non minus erat voluptatis considerare quam
longe sua eos spes exspectatioque fefellerat, quamquam longe ab ea
existimatione aberant, quam se consecuturos putaverant. Nempe
Utopiensium oculis omnium, exceptis perquam paucis, qui alias
gentes aliqua idonea de causa inviserant, totus ille splendor apparatus
pudendus videbatur, et infimum quemque pro dominis reverenter
salutantes, legatos ipsos ex aurearum usu catenarum pro servis
habitos, sine ullo prorsus honore praetermiserunt. Quin pueros
quoque vidisses, qui gemmas ac margaritas abiecerant, ubi in
legatorum pileis affixas conspexerunt, compellare matrem ac latus
fodere. En mater, quam magnus nebulo
margaritis adhuc et gemmulis utitur, ac si
esset puerulus? At parens serio etiam illa, tace inquit fili, est opinor
quispiam e morionibus legatorum. Alii catenas illas aureas reprehendere,
utpote nullius usus, quippe tam graciles, ut eas facile

servus infringere, tam laxas rursus, uti quum fuerit libitum possit
excutere, et solutus ac liber quovis aufugere. Verum legati postquam
ibi unum, atque alterum diem versati tantam auri vim in
tanta vilitate conspexerunt, nec in minore contumelia, quam
apud se honore habitam vidissent, ad haec in unius fugitivi servi
catenas compedesque plus auri, atque argenti congestum, quam
totus ipsorum trium apparatus constiterat, subsidentibus pennis
omnem illum cultum, quo sese tam arroganter extulerant, pudefacti,
seposuerunt. Maxime vero postquam familiarius cum Utopiensibus
collocuti, mores eorum atque opiniones didicere, mirantur illi
siquidem quemquam esse mortalium quem exiguae gemmulae, aut
lapilli dubius oblectet fulgor, cui quidem
stellam aliquam, atque ipsum denique
solem liceat intueri, aut quemquam tam
insanum esse, ut nobilior ipse sibi ob
tenuioris lanae filum videatur, siquidem hanc ipsam (quantumvis
tenui filo sit) ovis olim gestavit, nec aliud tamen interim, quam ovis
fuit. Mirantur item aurum suapte natura tam inutile, nunc ubique
gentium aestimari tanti, ut homo ipse per quem, atque adeo in
cuius usum id pretii obtinuit, minoris multo quam aurum ipsum
aestimetur, usque adeo ut plumbeus quispiam, et cui non plus
ingenii sit quam stipiti, nec minus etiam
improbus quam stultus, multos tamen et
sapientes et bonos viros in servitute habeat, ob id dumtaxat, quod
ei magnus contigit aureorum nomismatum cumulus, quem si qua
fortuna, aut aliqua legum stropha (quae nihil minus ac fortuna ipsa
summis ima permiscet) ab ero illo ad abiectissimum totius familiae
suae nebulonem transtulerit, fit nimirum paulo post, ut in famuli
sui famulitium concedat, velut appendix additamentumque
nomismatum. Ceterum multo magis
eorum mirantur, ac detestantur insaniam
qui divitibus illis, quibus neque debent
quicquam, neque sunt obnoxii, nullo alio respectu, quam quod
divites sunt, honores tantum non divinos impendunt, idque cum
eos tam sordidos atque avaros cognoscunt, ut habeant certo certius

ex tanto nummorum cumulo, viventibus illis ne unum quidem
nummulum umquam ad se venturum. Has atque huiusmodi opiniones
partim ex educatione conceperunt. In ea educti Republica cuius
instituta longissime ab his stultitiae generibus absunt, partim ex
doctrina et litteris. Nam et si haud multi cuiusque urbis sunt, qui
ceteris exonerati laboribus soli disciplinae deputantur. Hi videlicet
in quibus a pueritia egregiam indolem, eximium ingenium, atque
animum ad bonas artes propensum deprehendere, tamen omnes
pueri litteris imbuuntur, et populi bona pars, viri, feminaeque, per
totam vitam, horas illas quas ab operibus
liberas diximus, in litteris collocant. Disciplinas
ipsorum lingua perdiscunt. Est
enim neque verborum inops, nec insuavis auditu, nec ulla fidelior
animi interpres est. Eadem fere (nisi quod ubique corruptior, alibi
aliter) magnam eius orbis plagam pervagatur. Ex omnibus his
philosophis, quorum nomina sunt in hoc noto nobis orbe celebria,
ante nostrum adventum ne fama quidem cuiusquam eo pervenerat,
et tamen in musica, dialecticaque, ac numerandi et metiendi
scientia, eadem fere quae nostri illi
veteres invenere. Ceterum ut antiquos
omnibus prope rebus exaequant, ita
nuperorum inventis dialecticorum longe sunt impares. Nam ne
ullam quidem regulam invenerunt earum, quas de restrictionibus,
amplificationibus, ac suppositionibus acutissime excogitatis in
parvis logicalibus passim hic ediscunt pueri. Porro secundas intentiones
tam longe abest ut investigare suffecerint, ut nec hominem
ipsum in communi quem vocant, quamquam (ut scitis) plane
colosseum et quovis gigante maiorem, tum a nobis praeterea digito
demonstratum, nemo tamen eorum videre potuerit. At sunt in
astrorum cursu, et caelestium orbium
motu, peritissimi. Quin instrumenta quoque
diversis figuris solerter excogitarunt, quibus solis ac lunae, et

ceterorum item astrorum quae in ipsorum horizonte visuntur,
motiones ac situs exactissime comprehensos habent. Ceterum
amicitias, atque errantium discidia siderum,
ac totam denique illam ex astris
divinandi imposturam, ne somniant quidem.
Imbres, ventos, ac ceteras tempestatum vicissitudines, signis
quibusdam longo perspectis usu praesentiunt. Sed de causis earum
rerum omnium, et de fluxu maris eiusque
salsitate, et in summa de caeli mundique
origine, ac natura partim eadem quae veteres philosophi nostri disserunt,
partim ut illi inter se dissident, ita hi quoque dum novas rerum
rationes afferunt, ab omnibus illis dissentiunt, nec inter se tamen
usquequaque conveniunt. In ea philosophiae
parte qua de moribus agitur,
eadem illis disputantur quae nobis,
de bonis animi quaerunt et corporis, et externis, tum utrum boni
nomen omnibus his, an solis animi dotibus conveniat. De virtute
disserunt, ac voluptate, sed omnium prima est ac princeps controversia,
quanam in re, una pluribusve sitam
hominis felicitatem putent. At hac in re
propensiores aequo videntur in factionem
voluptatis assertricem, ut qua vel totam,
vel potissimam felicitatis humanae partem definiant. Et quo magis
mireris ab religione quoque (quae gravis et severa est fereque tristis
et rigida) petunt tamen sententiae tam delicatae patrocinium.
Neque enim de felicitate disceptant umquam,
quin principia quaedam ex religione
deprompta, tum philosophia quae
rationibus utitur coniungant, sine quibus ad verae felicitatis investigationem
mancam, atque imbecillam per se rationem putant. Ea
principia sunt huiusmodi. Animam esse
immortalem, ac dei beneficentia ad

felicitatem natam, virtutibus ac bene factis nostris praemia post
hanc vitam, flagitiis destinata supplicia.
Haec tametsi religionis sint, ratione tamen
censent ad ea credenda, et concedenda
perduci, quibus e medio sublatis, sine
ulla cunctatione pronuntiant neminem esse tam stupidum, qui
non sentiat petendam sibi per fas ac nefas voluptatem. Hoc tantum
caveret ne minor voluptas obstet maiori,
aut eam persequatur quam invicem
retaliet dolor. Nam virtutem asperam, ac
difficilem sequi, ac non abigere modo
suavitatem vitae, sed dolorem etiam sponte perpeti, cuius nullum
exspectes fructum (quis enim potest esse fructus si post mortem
nihil assequeris quum hanc vitam totam insuaviter hoc est misere
traduxeris) id vero dementissimum ferunt. Nunc vero non in omni
voluptate felicitatem, sed in bona, atque honesta sitam putant. Ad
eam enim velut ad summum bonum, naturam nostram ab ipsa
virtute pertrahi, cui sola adversa factio felicitatem tribuit. Nempe
virtutem definiunt, secundum naturam
vivere ad id siquidem a Deo institutos esse
nos. Eum vero naturae ductum sequi quisquis in appetendis fugiendisque
rebus obtemperat rationi. Rationem porro, mortales primum
omnium in amorem, ac venerationem divinae maiestatis incendere,
cui debemus, et quod sumus, et quod compotes esse felicitatis
possumus, secundum id commonet, atque excitat nos ut vitam
quam licet minime anxiam, ac maxime laetam ducamus ipsi,
ceterisque omnibus ad idem obtinendum adiutores nos pro naturae
societate praebeamus. Neque enim quisquam umquam fuit
tam tristis ac rigidus assecla virtutis, et osor voluptatis, qui ita
labores, vigilias et squalores indicat tibi, ut non idem aliorum
inopiam, atque incommoda levare, te pro tua virili iubeat, et id
laudandum humanitatis nomine censeat, hominem homini saluti
ac solatio esse, si humanum est maxime (qua virtute nulla est
homini magis propria) aliorum mitigare molestiam, et sublata
tristitia vitae iucunditati, hoc est uoluptati reddere. Quid ni natura

quemque instiget ut sibimet idem praestet?
Nam aut mala est vita iucunda,
id est, voluptaria, quod si est, non solum
neminem ad eam debes adiutare, sed
omnibus utpote noxiam ac mortiferam,
quantum potes adimere, aut si conciliare
aliis eam, ut bonam non licet modo, sed etiam debes, cur non tibi in
primis ipsi? Cui non minus propitium esse te quam aliis decet. Neque
enim quum te natura moneat uti in alios bonus sis, eadem te rursus
iubet, in temet saevum atque inclementem esse. Vitam ergo iucundam
inquiunt, id est voluptatem tamquam operationum omnium finem,
ipsa nobis natura praescribit, ex cuius praescripto vivere, virtutem
definiunt. At quum natura mortales invitet ad hilarioris vitae
mutuum subsidium (quod certe merito facit. Neque enim tam supra
generis humani sortem quisquam est, ut solus naturae curae sit,
quae universos ex aequo fovet, quos eiusdem formae communione
complectitur) eadem te nimirum iubet etiam atque etiam observare,
ne sic tuis commodis obsecundes: ut aliorum procures incommoda.
Servanda igitur censent non inita solum
inter privatos pacta, sed publicas etiam
leges, quas aut bonus princeps iuste promulgavit, aut populus, nec
oppressus tyrannide, nec dolo circumscriptus, de partiendis vitae
commodis, hoc est materia voluptatis, communi consensu sanxit.
His inoffensis legibus tuum curare commodum, prudentia est:
publicum praeterea, pietatis: Sed alienam voluptatem praereptum
ire, dum consequare tuam: ea vero iniuria est, contra tibi aliquid
ipsi demere, quod addas aliis, id demum est humanitatis ac
benignitatis officium, quod ipsum numquam
tantum aufert commodi, quantum
refert. Nam et beneficiorum vicissitudine pensatur, et ipsa benefacti
conscientia, ac recordatio caritatis eorum et benevolentiae quibus
benefeceris, plus voluptatis affert animo, quam fuisset illa corporis

qua abstinuisti. Postremo (quod facile persuadet animo libenter
assentienti religio) brevis et exiguae voluptatis vicem, ingenti ac
numquam interituro gaudio rependit Deus. Itaque hoc pacto censent,
et excussa sedulo et perpensa re omnes actiones nostras, atque in his
virtutes etiam ipsas, voluptatem tandem velut finem, felicitatemque
respicere.
Voluptatem appellant omnem corporis
animive motum statumque, in quo versari
natura duce delectet. Appetitionem naturae, non temere addunt.
Nam ut quicquid natura iucundum est, ad quod neque per iniuriam
tenditur, nec iucundius aliud amittitur,
nec labor succedit, non sensus modo,
sed recta quoque ratio persequitur, ita quae praeter naturam dulcia
sibi mortales vanissima conspiratione confingunt (tamquam in ipsis
esset perinde res ac vocabula commutare) ea omnia statuunt adeo
nihil ad felicitatem facere, ut plurimum officiant etiam, vel eo quod
quibus semel insederunt, ne veris ac genuinis oblectamentis usquam
vacet locus, totum prorsus animum falsa voluptatis opinione praeoccupant.
Sunt enim perquam multa, quae quum suapte natura
nihil contineant suavitatis, imo bona pars amaritudinis etiam
plurimum, perversa tum improbarum cupiditatum illecebra, non
pro summis tantum voluptatibus habeantur; verum etiam inter
praecipuas vitae causas numerentur. In hoc adulterinae voluptatis
genere, eos collocant, quos ante memoravi, qui quo meliorem togam
habent, eo sibi meliores ipsi videntur.
Qua una in re, bis errant. Neque enim
minus falsi sunt, quod meliorem putant
togam suam, quam quod se. Cur enim si vestis usum spectes, tenuioris
fili lana praestet crassiori? At illi tamen tamquam natura non
errore praecellerent, attollunt cristas, et sibimet quoque pretii
credunt inde non nihil accedere. Eoque honorem, quem vilius vestiti
sperare non essent ausi elegantiori togae, velut suo iure exigunt, et
praetermissi negligentius indignantur. At hoc ipsum quoque, vanis

et nihil profuturis honoribus affici, annon
eiusdem inscitiae est? Nam quid
naturalis et verae voluptatis affert nudatus alterius vertex, aut
curvati poplites, hoccine tuorum poplitum dolori medebitur? Aut
tui capitis phrenesim levabit? In hac fucatae voluptatis imagine,
mirum quam suaviter insaniunt ei qui nobilitatis opinione sibi
blandiuntur ac plaudunt, quod eiusmodi maioribus nasci contigerit,
quorum longa series dives (neque enim
nunc aliud est nobilitas) habita sit,
praesertim in praediis, nec pilo quidem minus sibi nobiles videntur,
etiam si maiores nihil inde reliquerint, aut relictum ipsi
obligurierint. His annumerant eos qui gemmis ac lapillis (ut dixi)
capiuntur, ac dii quodammodo sibi videntur
facti, si quando eximium aliquem
consequantur, eius praesertim generis, quod sua tempestate, maximo
apud suos aestimetur: neque enim apud omnes, neque omni tempore,
eadem genera sunt in pretio: Sed nec
nisi exemptum auro ac nudum comparant.
Imo ne sic quidem, nisi adiurato venditore,
et praestanti cautionem, veram gemmam ac lapidem verum
esse, tam solliciti sunt: ne oculis eorum, veri loco adulterinus
imponat. At spectaturo tibi, cur minus praebeat oblectamenti
factitius, quem tuus oculus non discernit a vero? Uterque ex aequo
valere debet, tibi, non minus hercle quam caeco. Quid hi qui superfluas
opes adservant, ut nullo acervi usu, sed sola contemplatione
delectentur, num veram percipiunt: an falsa potius voluptate
luduntur? Aut hi qui diverso vitio, aurum quo numquam sint usuri,
fortasse nec visuri amplius, abscondunt, et solliciti ne perdant,
perdunt. Quid enim aliud est, usibus demptum tuis et omnium
fortasse mortalium, telluri reddere? Et tu
tamen abstruso thesauro, velut animi iam

securus laetitia gestis. Quem si quis furto sustulerit, cuius tu
ignarus furti, decem post annis obieris, toto illo decennio, quo
subtractae pecuniae superfuisti, quid tua
retulit, surreptum an salvum fuisse?
Utroque certe modo tantundem usus ad te pervenit, Ad has tam
ineptas laetitias, aleatores (quorum insaniam auditu, non usu
cognovere) venatores praeterea, atque
aucupes, adiungunt. Nam quid habet,
inquiunt, voluptatis, talos in alveum proicere, quod toties fecisti,
ut si quid voluptatis inesset, oriri tamen potuisset ex frequenti usu
satietas? Aut quae suavitas esse potest, ac non fastidium potius in
audiendo latratu, atque ululatu canum? Aut qui maior voluptatis
sensus est, cum leporem canis insequitur, quam quum canis canem?
Nempe idem utrobique agitur, accurritur enim, si te cursus oblectet.
At si te caedis spes, laniatus exspectatio sub oculis peragendi retinet,
misericordiam potius movere debet, spectare, lepusculum a cane,
imbecillum a validiore, fugacem ac timidum a feroce, innoxium
denique a crudeli discerptum. Itaque
Utopienses totum hoc venandi exercitium,
ut rem liberis indignam, in lanios (quam
artem per servos obire eos supra diximus) reiecerunt. Infimam enim
eius partem esse venationem statuunt, reliquas eius partes et utiliores
et honestiores ut quae et multo magis conferant, et animalia necessitatis
dumtaxat gratia perimant, quum venator ab miseri animalculi
caede ac laniatu, nihil nisi voluptatem petat, quam spectandae necis
libidinem in ipsis etiam bestiis, aut ab animi crudelis affectu censent
exoriri, aut in crudelitatem denique, assiduo tam efferae voluptatis
usu defluere. Haec igitur et quicquid est eiusmodi (sunt enim
innumera) quamquam pro voluptatibus mortalium vulgus habeat,
illi tamen quum natura nihil insit suave, plane statuunt, cum
vera voluptate nihil habere commercii. Nam quod vulgo sensum
iucunditate perfundunt (quod voluptatis opus videtur) nihil de

sententia decedunt. Non enim ipsius rei natura, sed ipsorum perversa
consuetudo in causa est. Cuius vitio fit, ut amara pro dulcibus
amplectantur. Non aliter ac mulieres
gravidae picem et sebum, corrupto gustu,
melle mellitius arbitrantur. Nec cuiusquam tamen aut morbo, aut
consuetudine depravatum iudicium, mutare naturam, ut non
aliarum rerum, ita nec voluptatis potest. Voluptatum quas veras
fatentur, species diversas faciunt. Siquidem
alias animo, corpori alias tribuunt.
Animo dant intellectum, eamque dulcedinem quam veri contemplatio
pepererit. Ad haec suavis additur bene actae vitae memoria,
et spes non dubia futuri boni. Corporis voluptatem in duas partiuntur
formas, quarum prima sit ea, quae sensum perspicua suavitate
perfundit, quod alias earum instauratione partium fit, quas insitus
nobis calor exhauserit. Nam hae cibo
potuque redduntur, alias dum egeruntur
illa, quorum copia corpus exuberat. Haec suggeritur, dum excrementis
intestina purgamus, aut opera liberis datur, aut ullius prurigo
partis frictu scalptuve lenitur. Interdum vero voluptas oritur,
nec redditura quicquam quod membra nostra desiderent, nec
ademptura quo laborent: ceterum quae sensus nostros tamen vi
quadam occulta, sed illustri motu titillet afficiatque, et in se convertat,
qualis ex musica nascitur. Alteram corporeae voluptatis
formam, eam volunt esse, quae in quieto, atque aequabili corporis
statu consistat, id est nimirum sua cuiusque nullo interpellata malo
sanitas. Haec siquidem, si nihil eam doloris oppugnet, per se ipsa
delectat, etiam si nulla extrinsecus adhibita voluptate moveatur.
Quamquam enim sese minus effert, minusque offert sensui, quam
tumida illa edendi bibendique libido, nihilo tamen secius multi eam
statuunt voluptatum maximam, omnes fere Utopienses magnam et
velut fundamentum omnium ac basim fatentur, ut quae vel sola
placidam et optabilem vitae condicionem reddat, et qua sublata,

nullus usquam reliquus sit cuiquam voluptati locus. Nam dolore
prorsus vacare, nisi adsit sanitas, stuporem
certe non voluptatem vocant.
Iamdudum explosum est apud eos decretum illorum, qui stabilem et
tranquillam sanitatem (nam haec quoque quaestio naviter apud
eos agitata est) ideo non habendam pro voluptate censebant, quod
praesentem non posse dicerent, nisi motu quopiam extrario sentiri.
Verum contra nunc in hoc prope universi conspirant, sanitatem
vel in primis voluptati esse. Etenim quum in morbo, inquiunt,
dolor sit, qui voluptati implacabilis hostis est, non aliter, ac sanitati
morbus, quid ni vicissim insit sanitatis tranquillitati voluptas?
Nihil enim ad hanc rem referre putant, seu morbus dolor esse, seu
morbo dolor inesse dicatur. Tantundem enim utroque modo effici.
Quippe si sanitas, aut voluptas ipsa sit, aut necessario voluptatem
pariat, velut calor igni gignitur, nimirum utrobique efficitur,
ut quibus immota sanitas adest his voluptas abesse non possit.
Praeterea dum vescimur, inquiunt, quid aliud quam sanitas quae
labefactari coeperat, adversus esuriem (cibo commilitone) depugnat,
in qua dum paulatim invalescit, ille ipse profectus ad solitum
vigorem suggerit illam, qua sic reficimur, voluptatem. Sanitas ergo
quae in conflictu laetatur, eadem non gaudebit adepta victoriam?
Sed pristinum robur, quod solum toto conflictu petiverat, tandem
feliciter assecuta, protinus obstupescet? Nec bona sua cognoscet
atque amplexabitur? Nam quod non sentiri sanitas dicta est, id
vero perquam procul a vero putant. Quis enim vigilans, inquiunt,
sanum esse se non sentit, nisi qui non est? Quemne tantus, aut
stupor, aut lethargus astringit, ut sanitatem non iucundam sibi
fateatur ac delectabilem? At delectatio quid aliud quam alio
nomine voluptas est? Amplectuntur ergo in primis animi voluptates,
(eas enim primas omnium principesque ducunt) quarum potissimam
partem censent ab exercitio virtutum bonaeque vitae conscientia
proficisci. Earum voluptatum quas corpus suggerit, palmam sanitati

deferunt. Nam edendi, bibendique suavitatem, et quicquid eandem
oblectamenti rationem habet, appetenda quidem, sed non nisi
sanitatis gratia statuunt. Neque enim per se iucunda esse talia, sed
quatenus adversae valitudini clanculum surrepenti resistunt.
Ideoque sapienti, sicuti magis deprecandos morbos, quam optandam
medicinam, et dolores profligandos potius, quam adsciscenda solatia,
ita hoc quoque voluptatis genere non egere quam deliniri praestiterit,
quo voluptatis genere si quisquam se beatum putet, is
necesse est fateatur, se tum demum fore felicissimum, si ea vita
contigerit, quae in perpetua fame, siti, pruritu, esu, potatione,
scalptu, frictuque, traducatur: quae quam non foeda solum, sed
misera etiam sit, quis non videt? Infimae profecto omnium hae
voluptates sunt, ut minime sincerae, neque enim umquam subeunt,
nisi contrariis coniunctae doloribus, Nempe cum edendi voluptate
copulatur esuries, idque non satis aequa lege. Nam ut vehementior,
ita longior quoque dolor est. Quippe et ante voluptatem nascitur, et
nisi voluptate una commoriente, non extinguitur. Huiusmodi ergo
voluptates, nisi quatenus expetit necessitas, haud magni habendas
putant. Gaudent tamen etiam his, gratique agnoscunt naturae
parentis indulgentiam, quae foetus suos ad id quod necessitatis
causa tam assidue faciundum erat, etiam blandissima suavitate
pelliceat. Quanto enim in tedio vivendum erat, si ut ceterae
aegritudines quae nos infestant rarius, ita hii quoque cottidiani famis
ac sitis morbi, venenis ac pharmacis amaris essent abigendi? At
formam, vires, agilitatem, haec ut propria, iucundaque naturae
dona libenter fovent. Quin eas quoque voluptates, quae per
aures, oculos, ac nares admittuntur, quas natura proprias ac peculiares
esse homini voluit (neque enim aliud animantium genus, aut
mundi formam pulchritudinemque suspicit, aut odorum: nisi ad cibi
discrimen, ulla commovetur gratia: neque consonas inter se discordesque
sonorum distantias internoscit) et has inquam ut iucunda
quaedam vitae condimenta persequuntur. In omnibus autem
hunc habent modum ne maiorem minor impediat, neu dolorem
aliquando voluptas pariat, quod necessario sequi censent, si inhonesta
sit. At certe formae decus contemnere: vires deterere, agilitatem

in pigritiam vertere, corpus exhaurire ieiuniis, sanitati iniuriam
facere: et cetera naturae blandimenta respuere: nisi quis haec sua
commoda neglegat, dum aliorum publicamve ardentius procurat,
cuius laboris vice maiorem a Deo voluptatem exspectet: alioquin ob
inanem virtutis umbram nullius bono, semet affligere: vel quo
adversa ferre minus moleste possit: numquam fortasse ventura. Hoc
vero putant esse dementissimum, animique et in se crudelis: et erga
naturam ingratissimi: cui tamquam debere quicquam dedignetur:
omnibus eius beneficiis renuntiat. Haec
est eorum de virtute ac voluptate sententia:
qua nisi sanctius aliquid inspiret homini: caelitus immissa
religio: nullam investigari credunt humana ratione veriorem: qua
in re rectene an secus sentiant, excutere nos, neque tempus patitur,
neque necesse est. Quippe qui narranda eorum instituta, non
etiam tuenda suscepimus. Ceterum hoc mihi certe persuadeo,
utut sese habeant haec decreta: nusquam
neque praestantiorem populum, neque
feliciorem esse rempublicam. Corpore
sunt agili vegetoque: virium amplius quam statura promittat, nec
ea tamen improcera: et quum neque solo sint usquequaque fertili:
nec admodum salubri caelo: adversus aerem ita sese temperantia
victus muniunt: terrae sic medentur industria: ut nusquam gentium
sit frugis, pecorisque proventus uberior: aut hominum vivaciora
corpora; paucioribusque morbis obnoxia. Itaque non ea modo
quae vulgo faciunt agricolae: diligenter ibi administrata conspicias:
ut terram natura maligniorem, arte atque opera iuvent: sed populi
manibus alibi radicitus evulsam silvam, alibi consitam videas: qua
in re habita est non ubertatis: sed vecturae ratio: ut essent ligna,
aut mari, aut fluviis, aut urbibus ipsis viciniora, minore enim cum
labore terrestri itinere, fruges quam ligna longius afferuntur. Gens
facilis ac faceta, sollers, otio gaudens, corporis laborum (quum est

usus) satis patiens, Ceterum alias haudquaquam sane appetens:
animi studiis infatigata. Qui quum a
nobis accepissent de litteris et disciplina
Graecorum (Nam in Latinis praeter historias ac poetas nihil erat
quod videbantur magnopere probaturi) mirum quanto studio
contenderunt, ut eas liceret ipsis, nostra interpretatione perdiscere.
Coepimus ergo legere, magis adeo primum
ne recusare laborem videremur,
quam quod fructum eius aliquem speraremus. At ubi paulum
processimus, ipsorum diligentia fecit, ut nostram haud frustra impendendam
animo statim praeciperemus. Siquidem literarum formas, tam
facile imitari, verba tam expedite pronuntiare, tam celeriter
mandare memoriae, et tanta cum fide reddere coeperunt, ut nobis
miraculi esset loco, nisi quod pleraque pars eorum, qui non sua
solum sponte accensi, verum senatus
quoque decreto iussi, ista sibi discenda
sumpserunt: E numero scholasticorum,
selectissimis ingeniis, et matura aetate
fuerunt. Itaque minus quam triennio nihil erat in lingua, quod
requirerent bonos auctores, nisi obstet libri menda, inoffense perlegerent.
Eas litteras ut equidem conicio ob id quoque facilius arripuerunt,
quod non nihil illis essent cognatae. Suspicor enim eam
gentem a Graecis originem duxisse: propterea quod sermo illorum
cetera fere Persicus, non nulla Graeci sermonis vestigia servet in
urbium ac magistratuum vocabulis. Habent ex me, (Nam librorum
sarcinam mediocrem loco mercium quarto navigaturus in navem
conieci quod mecum plane decreveram numquam potius redire
quam cito) Platonis opera pleraque, Aristotelis plura, Theophrastum
item de plantis, sed pluribus, quod doleo, in locis mutilum. In
librum enim dum navigabamus neglegentius habitum, cercopithecus
inciderat: qui lasciviens ac ludibundus, paginas aliquot hinc
atque inde evulsas laceravit. Ex his qui scripsere grammaticam,
Lascarem habent tantum, Theodorum enim non advexi mecum,

nec dictionarium aliquem praeter Hesychium, ac Dioscoridem:
Plutarchi libellos habent carissimos, et Luciani quoque facetiis ac
lepore capiuntur. Ex poetis habent Aristophanem, Homerum, atque
Euripidem: tum Sophoclem minusculis Aldi formulis. Ex historicis
Thucydidem atque Herodotum: necnon Herodianum. Quin in re
medica quoque sodalis meus Tricius Apinatus advexerat secum parva
quaedam Hippocratis opuscula, ac Microtechnen
Galeni, quos libros magno in
pretio habent: siquidem et si omnium fere gentium, re medica
minime egent, nusquam tamen in maiore honore est, vel eo ipso
quod eius cognitionem numerant inter pulcherrimas atque utilissimas
partes philosophiae: cuius ope philosophiae dum naturae
secreta scrutantur, videntur sibi non solum admirabilem inde
voluptatem percipere: sed apud auctorem
quoque eius, atque opificem summam
inire gratiam: quem ceterorum more artificum arbitrantur:
mundi huius visendam machinam homini (quem solum tantae rei
capacem fecit) exposuisse spectandam: eoque cariorem habere:
curiosum ac sollicitum inspectorem, operisque sui admiratorem:
quam eum qui velut animal expers mentis: tantum ac tam mirabile
spectaculum, stupidus immotusque neglexerit. Utopiensium itaque
exercitata litteris ingenia mire valent ad inventiones artium, quae
faciant aliquid ad commodae vitae compendia. Sed duas
tamen debent nobis Chalcographorum et faciendae chartae, nec
solis tamen nobis sed sibi quoque bonam eius partem. Nam quum
ostenderemus eis libris chartaceis impressas ab Aldo litteras, et de
chartae faciendae materia, ac litteras imprimendi facultate loqueremur:
aliquid magis quam explicaremus (neque enim quisquam
erat nostrum qui alterutram calleret) ipsi statim acutissime coniecerunt
rem: et quum ante pellibus, corticibus, ac papyro tantum
scriberent, iam chartam ilico facere, et litteras imprimere tentarunt:
quae quum primo non satis procederent, eadem saepius experiendo,
brevi sunt utrumque consecuti, tantumque effecerunt, ut si essent
Graecorum exemplaria librorum: codices deesse non possent. At

nunc nihil habent amplius, quam a me commemoratum est, id vero
quod habent impressis iam libris in multa exemplariorum milia
propagavere. Quisquis eo spectandi gratia venerit, quem insignis
aliqua dos ingenii aut longa peregrinatione usum: multarum
cognitio terrarum commendet (quo nomine gratus fuit noster
appulsus) pronis animis excipitur. Quippe libenter audiunt, quid
ubique terrarum geratur. Ceterum mercandi gratia non admodum
frequenter appellitur. Quid enim ferrent: nisi aut ferrum, aut quod
quisque referre mallet, aurum argentumve? Tum quae ex ipsis
exportanda sint, ea consultius putant ab se efferri quam ab aliis
illinc peti, quo et exteras undique gentes exploratiores habeant,
neque maritimarum rerum usum ac peritiam oblitum eant.
DE SERVIS
Pro servis neque bello captos habent nisi
ab ipsis gesto, neque servorum filios: neque
denique quemquam quem apud alias gentes servientem possent
comparare, sed aut si cuius apud se flagitium in servitium vertitur,
aut quos apud exteras urbes (quod genus multo frequentius
est) admissum facinus destinavit supplicio. Eorum enim multos,
interdum aestimatos vili, saepius etiam gratis impetratos, auferunt.
Haec servorum genera non in opere solum perpetuo:
verum etiam in vinculis habent: sed suos durius quos eo deploratiores,
ac deteriora meritos exempla censent, quod tam praeclara
educatione ad virtutem egregie instructi: contineri tamen ab scelere
non potuerint. Aliud servorum genus est: quum alterius populi
mediastinus quispiam laboriosus ac pauper elegerit apud eos sua
sponte servire. Hos honeste tractant ac nisi quod laboris: utpote
consuetis, imponitur plusculum non multo minus clementer ac cives
habent: volentem discedere (quod non saepe fit) neque retinent
invitum, neque inanem dimittunt. Aegrotantes: ut dixi, magno

cum affectu curant, nihilque prorsus omittunt quo sanitati eos, vel
medicinae vel victus observatione, restituant.
Quin insanabili morbo laborantes
assidendo, colloquendo, adhibendo demum quae possunt
levamenta solantur. Ceterum si non immedicabilis modo morbus
sit verum etiam perpetuo vexet atque discrutiet: tum sacerdotes ac
magistratus hortantur hominem, quandoquidem omnibus vitae
muniis impar aliis molestus ac sibi gravis
morti iam suae supervivat, ne secum
statuat pestem diutius ac luem alere, neve quum tormentum ei
vita sit mori dubitet, quin bona spe fretus acerba illa vita velut
carcere atque aculeo vel ipse semet eximat: vel ab aliis eripi se sua
voluntate patiatur: hoc illum quum non commoda, sed supplicium
abrupturus morte sit prudenter facturum, quoniam vero sacerdotum
in ea re consiliis, id est interpretum Dei sit obsecuturus, etiam
pie sancteque facturum. Haec quibus persuaserint: aut inedia
sponte vitam finiunt, aut sopiti sine mortis sensu solvuntur. Invitum
vero neminem tollunt nec officii erga eum quicquam imminuunt
persuasos hoc pacto defungi honorificum. Alioqui qui mortem sibi
consciverit causa non probata sacerdotibus et senatui: hunc neque
terra neque igne dignantur: sed in paludem aliquam turpiter
insepultus abicitur. Femina non ante
annum duodevicesimum nubit. Mas non
nisi expletis quattuor etiam amplius. Ante coniugium, mas aut femina
si convincatur furtivae libidinis, graviter in eum eamve
animadvertitur: coniugioque illis in totum interdicitur, nisi venia
principis noxam remiserit, sed et pater et mater familias cuius
in domo admissum flagitium est: tamquam suas partes parum
diligenter tutati magnae obiacent infamiae: id facinus ideo tam
severe vindicant, quod futurum prospiciunt, ut rari in coniugalem
amorem coalescerent: in quo aetatem omnem cum uno videant
exigendam: et perferendas insuper quas ea res affert molestias, nisi
a vago concubitu diligenter arceantur. Porro in deligendis coniugibus
ineptissimum ritum (uti nobis visum est) adprimeque

ridiculum, illi serio ac severe observant.
Mulierem enim seu virgo seu vidua sit,
gravis et honesta matrona proco nudam
exhibet, ac probus aliquis vir vicissim nudum puellae procum
sistit. Hunc morem quum velut ineptum ridentes improbaremus, illi
contra ceterarum omnium gentium insignem demirari stultitiam,
qui quum in equuleo comparando, ubi de paucis agitur nummis,
tam cauti sint, ut quamvis fere nudum nisi detracta sella tamen,
omnibusque revulsis ephippiis recusent emere, ne sub illis operculis
ulcus aliquod delitesceret, in deligenda coniuge, qua ex re aut
voluptas, aut nausea sit totam per vitam comitatura, tam negligenter
agant, ut reliquo corpore vestibus obvoluto, totam mulierem
vix ab unius palmae spatio (nihil enim praeter vultum visitur)
aestiment adiungantque sibi non absque magno (si quid offendat
postea) male cohaerendi periculo. Nam neque omnes tam sapientes
sunt ut solos mores respiciant, et in ipsorum quoque saepientum
coniugiis, ad animi virtutes nonnihil additamenti corporis etiam
dotes adiciunt, certe tam foeda deformitas, latere sub illis potest
involucris ut alienare prorsus animum ab uxore queat, quum corpore
iam seiungi non liceat: Qualis deformitas si quo casu contingat post
contractas nuptias, suam quisque sortem necesse est ferat, ante vero
ne quis capiatur insidiis, legibus caveri debet, idque tanto maiore
studio fuit curandum quod et soli illarum orbis plagarum singulis
sunt contenti coniugibus: et matrimonium
ibi haud saepe aliter, quam morte
solvitur: nisi adulterium: in causa fuerit, aut morum non ferenda
molestia. Nempe alterutri sic offenso facta ab senatu coniugis
mutandi venia: alter infamem simul ac caelibem perpetuo vitam
ducit. Alioquin invitam coniugem, cuius nulla sit noxa repudiare,
quod corporis obtigerit calamitas, id vero nullo pacto ferunt: nam
et crudele iudicant, tum quenquam deseri, cum maxime eget solatio,
et senectuti, quum et morbos afferat et morbus ipsa sit: incertam
atque infirmam fidem fore. Ceterum accidit interdum ut quum

non satis inter se coniugum conveniant mores repertis utrique aliis
quibuscum sperent se suavius esse victuros amborum sponte separati:
nova matrimonia contrahant, haud absque senatus auctoritate
tamen, qui nisi causa per se atque uxores suas diligenter cognita:
divortia non admittit. Imo ne sic quidem, facile. Quod rem minime
utilem sciunt firmandae coniugum caritati, facilem novarum
nuptiarum spem esse propositam. Temeratores coniugii gravissima
servitute plectuntur, et si neuter erat caelebs, iniuriam passi (velint
modo) repudiatis adulteris coniugio inter se ipsi iunguntur alioquin
quibus videbitur. At si laesorum alteruter erga tam male merentem
coniugem in amore persistat: tamen uti coniugii lege non prohibetur
si velit in opera damnatum sequi: acciditque interdum ut alterius
paenitentia alterius officiosa sedulitas miserationem commovens
principi, libertatem rursus impetret. Ceterum ad scelus iam
relapso nex infligitur. Ceteris facinoribus
nullam certam poenam lex ulla praestituit:
sed ut quodque atrox, aut contra visum
est: ita supplicium senatus decernit. Uxores mariti castigant, et
parentes liberos: nisi quid tam ingens admiserint: ut id publice
puniri, morum intersit. Sed fere gravissima quaeque scelera servitutis
incommodo puniuntur, id siquidem et sceleratis non minus
triste: et reipublicae magis commodum arbitrantur, quam si
mactare noxios et protinus amoliri festinent. Nam et labore quam
nece magis prosunt, et exemplo diutius alios ab simili flagitio
deterrent. Quod si sic habiti rebellent atque recalcitrent, tum demum
velut indomitae beluae. Quos coercere carcer et catena non potest,
trucidantur. At patientibus non adimitur omnis omnino spes:
quippe longis domiti malis si eam paenitentiam prae se
ferant, quae peccatum testetur magis eis displicere quam poenam,

principis interdum praerogativa: interdum suffragiis populi, aut
mitigatur servitus aut remittitur. Sollicitasse
ad stuprum nihilo minus quam
stuprasse periculi est. In omni siquidem flagitio certum destinatumque
conatum aequant facto. Neque enim id quod defuit ei putant
prodesse debere: per quem non stetit: quominus nihil defuerit.
Moriones in deliciis habentur, quos ut
affecisse contumelia magno in probro est,
ita voluptatem ab stultitia capere non vetant. Siquidem id morionibus
ipsis maximo esse bono censent, cuius qui tam severus ac tristis
est ut nullum neque factum neque dictum rideat ei tutandum non
credunt, veriti ne non satis indulgenter curetur ab eo, cui non
modo nulli usui, sed ne oblectamento quidem (qua sola dote valet)
futurus esset. Irridere deformem aut mutilum, turpe ac deforme
non ei, qui ridetur, habetur, sed irrisori qui cuiquam quod in eius
potestate non erat ut fugeret, id vitii loco stulte exprobret. Ut
enim formam naturalem non tueri segnis atque inertis ducunt, sic
adiumentum ab fucis quaerere infamis
apud illos insolentia est. Usu enim ipso
sentiunt, quam non ullum formae decus uxores aeque ac morum
probitas et reverentia commendet maritis. Nam ut forma nonnulli
sola capiuntur, ita nemo nisi virtute atque
obsequio retinetur. Non poenis tantum,
deterrent a flagitiis, sed propositis
quoque honoribus ad virtutes invitant, ideoque statuas viris
insignibus et de republica praeclare meritis in foro collocant, in
rerum bene gestarum memoriam, simul ut ipsorum posteris maiorum
suorum gloria calcar et incitamentum ad
virtutem sit. Qui magistratum ullum
ambierit exspes omnium redditur. Convivunt amabiliter, quippe

nec magistratus ullus insolens, aut terribilis
est: patres appellantur: et exhibent.
Eisdem defertur: ut debet: ab volentibus
honor: non ab invitis exigitur. Ne principem quidem ipsum, vestis aut
diadema, sed gestatus frumenti manipulus discernit, ut pontificis insigne
est praelatus cereus. Leges habent perquam paucas. Sufficiunt
enim sic institutis paucissimae. Quin hoc in
primis apud alios improbant populos, quod
legum interpretumque volumina, non infinita sufficiunt. Ipsi vero
censent iniquissimum: ullos homines his obligari legibus: quae aut
numerosiores sint, quam ut perlegi queant: aut obscuriores quam ut a
quovis possint intellegi: Porro causidicos: qui causas tractent callide:
ac leges vafre disputent: prorsus omnes
excludunt. Censent enim ex usu esse: ut
suam quisque causam agat: eademque referat iudici quae narraturus
patrono fuerat. Sic et minus ambagum fore et facilius elici
veritatem. Dum eo dicente: quem nullus patronus fucum docuit:
iudex solerter expendit singula: et contra versutorum calumnias
simplicioribus ingeniis opitulatur. Haec apud alias gentes: in
tanto perplexissimarum acervo legum difficile est observari. Ceterum
apud eos unusquisque est legis peritus. Nam et sunt (ut dixi)
paucissimae: et interpretationum praeterea ut quaeque est maxime
crassa: ita maxime aequam censent. Nempe quum omnes leges
(inquiunt) ea tantum causa promulgentur: ut ab his quisque sui
commonefiat officii: subtilior interpretatio paucissimos admonet
(pauci enim sunt qui assequantur) quum interim simplicior ac magis
obvius legum sensus: omnibus in aperto sit: alioquin quod ad vulgus
attinet: cuius et maximus est numerus et maxime eget admonitu:
quid referat utrum legem omnino non condas: an conditam in
talem interpreteris sententiam: quam nisi magno ingenio et longa
disputatione nemo possit eruere: ad quam investigandam neque
crassum vulgi iudicium queat attingere: neque vita in comparando
victu occupata sufficere. His eorum virtutibus incitati finitimi: qui

quidem liberi sunt et suae spontis (Multos enim ipsi iam olim tyrannide
liberaverunt) magistratus sibi: ab illis alii quotannis: alii in
lustrum impetrant: quos defunctos imperio, cum honore ac laude
reducunt: novosque secum rursus in patriam revehunt. Atque hi
quidem populi optime profecto ac saluberrime reipublicae suae
consulunt: cuius et salus et pernicies, quum ab moribus magistratuum
pendeat: quos nam potuissent elegisse prudentius, quam qui
neque ullo pretio queant ab honesto deduci (utpote quod brevi sit
remigraturis inutile) ignoti civibus, aut pravo cuiusquam studio aut
simultate flecti? Quae duo mala, affectus atque avaritiae, sicubi
incubuere iudiciis, ilico iustitiam omnem, fortissimum reipublicae
nervum dissolvunt. Hos Utopiani populos, quibus qui imperent ab
ipsis petuntur, appellant socios, ceteros quos beneficiis auxerunt
amicos vocant. Foedera quae reliquae
inter se gentes toties ineunt: frangunt ac
renovant, ipsi nulla cum gente feriunt. Quorsum enim foedus inquiunt:
quasi non hominem homini satis natura conciliet quam qui
contempserit, hunc verba scilicet putes curaturum? In hanc
sententiam eo vel maxime trahuntur, quod in illis terrarum plagis,
foedera pactaque principum solent parum bona fide servari.
Etenim in Europa idque his potissimum partibus quas Christi
fides et religio possidet, sancta est et inviolabilis ubique maiestas
foederum, partim ipsa iustitia et bonitate principum, partim
summorum reverentia metuque pontificum, qui ut nihil in se
recipiunt ipsi: quod non religiosissime praestant. Ita ceteros omnes
principes iubent, ut pollicitis omnibus modis immorentur, tergiversantes
vero pastorali censura et severitate compellunt. Merito sane
censent turpissimam rem videri si illorum foederibus absit fides:
qui peculiari nomine fideles appellantur. At in illo novo orbe terrarum,
quem circulus aequator vix tam longe ab hoc nostro
orbe semovet: quam vita moresque dissident foederum nulla
fiducia est: quorum ut quodque plurimis ac sanctissimis caeremoniis

innodatum fuerit: ita citissime solvitur inventa facile in verbis
calumnia, quae sic interim de industria dictant callide: ut numquam
tam firmis adstringi vinculis queant: quin elabantur aliqua,
foedusque et fidem pariter eludant. Quam vafriciem, imo quam fraudem
dolumque: si privatorum deprehenderent intervenisse contractui:
magno supercilio rem sacrilegam: et furca dignam clamitarent,
hi nimirum ipsi: qui eius consilii principibus dati: semet gloriantur
Auctores. Quo fit ut iustitia tota videatur, aut non nisi plebea virtus
et humilis, quaeque longo intervallo subsidat infra regale fastigium:
aut uti saltem duae sint quarum altera vulgus deceat, pedestris et
humirepa: neve usquam septa transilire queat, multis undique
restricta vinculis, altera principum virtus, quae sicuti sit quam illa
popularis augustior: sic est etiam longo intervallo liberior, ut cui
nihil non liceat nisi quod non libeat. Hos mores ut dixi principum:
illic foedera tam male servantium puto in causa esse: ne ulla feriant
Utopienses: mutaturi fortasse sententiam si hic viverent. Quamquam
illis videtur ut optime serventur: male tamen inolevisse foederis
omnino sanciendi consuetudinem qua fit, ut (perinde ac si populum
populo: quos exiguo spatio, collis tantum aut rivus discriminat:
nulla naturae societas copularet) hostes atque inimicos invicem
sese natos putent, meritoque in mutuam grassari perniciem, nisi
foedera prohibeant, quin his ipsis quoque initis, non amicitiam
coalescere, sed manere praedandi licentiam, quatenus per imprudentiam
dictandi foederis, nihil quod prohibeat satis caute comprehensum
in pactis est. At illi contra censent, neminem pro inimico
habendum, a quo nihil iniuriae profectum est. Naturae consortium,
foederis vice esse, et satius, valentiusque homines invicem benevolentia,
quam pactis, animo quam verbis connecti.
DE RE MILITARI
Bellum utpote rem plane beluinam, nec ulli tamen beluarum formae
in tam assiduo, atque homini est usu, summopere abominantur,

contraque morem gentium ferme omnium nihil aeque ducunt
inglorium, atque petitam e bello gloriam. Eoque licet assidue militari
sese disciplina exerceant, neque id viri modo, sed feminae quoque,
statis diebus, ne ad bellum sint, quum exigat usus, inhabiles: non
temere capessunt tamen, nisi quo aut suos fines tueantur, aut amicorum
terris infusos hostes propulsent aut populum quempiam
tyrannide pressum, miserati, (quod humanitatis gratia faciunt) suis
viribus Tyranni iugo et servitute liberent. Quamquam auxilium
gratificantur amicis non semper quidem, quo se defendant, sed
interdum quoque illatas retalient, atque ulciscantur iniurias.
Verum id ita demum faciunt, si re adhuc integra consulantur ipsi, et
probata causa, repetitis ac non redditis rebus belli auctores inferendi
sint, quod non tunc solum decernunt, quoties hostili incursu abacta
est praeda, verum tum quoque multo infestius, quum eorum negotiatores
usquam gentium, vel iniquarum praetextu legum, vel sinistra
derivatione bonarum, iniustam subeunt, iustitiae colore, calumniam.
Nec alia fuit eius origo belli, quod pro Nephelogetis adversus
Alaopolitas, paulo ante nostram memoriam, Utopienses gessere,
quam apud Alaopolitas Nephelogetarum mercatoribus illata
praetextu iuris (ut visum est ipsis) iniuria certe, sive illud ius, sive ea
iniuria fuit, bello tam atroci est vindicata, quum ad proprias utriusque
partis vires, odiaque circumiectarum etiam gentium studia
atque opes adiungerentur, ut florentissimis populorum aliis concussis,
aliis vehementer afflictis, orientia ex malis mala, Alaopolitarum
servitus demum, ac deditio finierit, qua in Nephelogetarum
(neque enim sibi certabant Utopienses) potestatem concessere,
gentis, florentibus Alaopolitarum rebus, haudquaquam cum illis
conferendae. Tam acriter Utopienses amicorum, etiam in pecuniis,
iniuriam persequuntur, suas ipsorum, non item, qui sicubi circumscripti
bonis excidant, modo corporibus absit vis hactenus irascuntur,
uti quoad satisfactio fiat, eius commercio gentis abstineant.
Non quod minoris sibi curae cives, quam socii sint, sed horum

tamen pecuniam intercipi aegrius quam suam ferunt propterea
quod amicorum negotiatores, quoniam de suo perdunt privato
grave vulnus ex iactura sentiunt. At ipsorum civibus nihil nisi de
publica perit. Praeterea quod abundabat domi, ac veluti supererat,
alioqui non emittendum foras. Quo fit uti intertrimentum citra
cuiusquam sensum accidat. Quo circa nimis crudele censent id
damnum multorum ulcisci mortibus, cuius damni incommodum
nemo ipsorum, aut vita aut victu persentiscat. Ceterum si quis
suorum usquam per iniuriam debilitetur aut occidat sive id publico
factum consilio sive privato sit per legatos re comperta, nisi
deditis noxiis placari non possunt, quin ilico bellum denuntient.
Noxae deditos aut morte aut servitio puniunt. Cruentae victoriae
non piget modo eos, sed pudet quoque,
reputantes inscitiam esse quamlibet pretiosas
merces nimio emisse, arte doloque victos, oppressos hostes
impendio gloriantur, triumphumque ob eam rem publicitus agunt
et velut re strenue gesta tropaeum erigunt. Tunc enim demum
viriliter sese iactant et cum virtute gessisse quoties ita vicerint
quomodo nullum animal praeter hominem potuit, id est ingenii
viribus. Nam corporis inquiunt ursi, leones, apri, lupi, canes,
ceteraeque beluae dimicant, quarum ut pleraeque nos robore ac
ferocia vincunt, ita cunctae ingenio et ratione superantur.
Hoc unum illi in bello spectant, uti id obtineant, quod si fuissent
ante consecuti, bellum non fuerant illaturi. Aut si id res vetet, tam
severam ab his vindictam expetunt, quibus factum imputant, ut
idem ausuros in posterum terror absterreat. Hos propositi sui scopos
destinant, quos mature petunt, at ita tamen, uti prior vitandi
periculi cura, quam laudis aut famae consequendae sit. Itaque
protinus indicto bello, schedulas ipsorum publico signo roboratas,
locis maxime conspicuis hosticae terrae, clam uno tempore multas
appendi procurant, quibus ingentia pollicentur praemia, si quis

principem adversarium sustulerit, deinde minora quamquam illa
quoque egregia decernunt pro singulis eorum capitibus quorum
nomina in iisdem litteris proscribunt, hi sunt quos secundum principem
ipsum, auctores initi adversus se consilii ducunt. Quicquid
percussori praefiniunt hoc geminant ei qui vivum e proscriptis
aliquem ad se perduxerit, quum ipsos quoque proscriptos praemiis
eisdem addita etiam impunitate contra socios invitant. Itaque fit
celeriter, ut et ceteros mortales suspectos habeant, et sibi invicem
ipsi, neque fidentes satis, neque fidi sint, maximoque in metu et non
minore periculo versentur. Nam saepenumero constat evenisse, uti
bona pars eorum et princeps in primis ipse ab his proderentur, in
quibus maximam spem reposuerunt. Tam facile quodvis in facinus
impellunt munera, quibus illi nullum exhibent modum. Sed
memores in quantum discrimen hortantur, operam dant, uti
periculi magnitudo beneficiorum mole compensetur. Eoque non
immensam modo auri vim, sed praedia quoque magni reditus in
locis apud amicos tutissimis, propria ac perpetua pollicitantur, et
summa cum fide praestant. Hunc licitandi mercandique hostis
morem, apud alios improbatum, velut animi degeneris crudele
facinus illi magnae sibi laudi ducunt, tamquam prudentes, qui
maximis hoc pacto bellis, sine ullo prorsus praelio defungantur,
humanique ac misericordes etiam, qui paucorum nece noxiorum,
numerosas innocentium vitas redimant, qui pugnando fuerint occubituri.
Partim e suis, partim ex hostibus, quorum turbam, vulgusque
non minus ferme quam suos miserantur, gnari non sua sponte eos
bellum capessere, sed principum ad id furiis agi. Si res hoc pacto non
procedat, dissidiorum semina iaciunt aluntque fratre principis, aut
aliquo e nobilibus in spem potiundi regni perducto. Si factiones
internae languerint, finitimas hostibus gentes excitant, committuntque,
eruto vetusto quopiam titulo, quales numquam regibus desunt,
suas ad bellum opes polliciti, pecuniam affluenter suggerunt.

Cives parcissime, quos tam unice habent caros, tantique sese
mutuo faciunt ut neminem sint e suis cum adverso principe libenter
commutaturi. At aurum, argentumque quoniam unum hunc in
usum omne servant, haud gravatim erogant, utpote non minus
commode victuri, etiam si universum impenderent. Quin praeter
domesticas divitias est illis foris quoque infinitus thesaurus, quo
plurimae gentes, uti ante dixi, in ipsorum aere sunt. Ita milites
undique conductos ad bellum mittunt praesertim ex Zapoletis.
Hic populus quingentis passuum milibus
ab Utopia distat orientem solem versus;
horridus, agrestis, ferox, silvas montesque asperos, quibus sunt
innutriti, praeferunt. Dura gens, aestus, frigoris, et laboris patiens,
deliciarum expers omnium, neque agriculturae studens, et cum
aedificiorum tum vestitus indiligens, pecorum dumtaxat curam
habent. Magna ex parte venatu et raptu vivunt. Ad solum bellum
nati, cuius gerendi facultatem studiose quaerunt, repertam cupide
amplectuntur, et magno numero egressi, cuivis requirenti milites
vili semet offerunt. Hanc unam vitae artem noverunt, qua mors
quaeritur,sub quibus merent, acriter pro his et incorrupta fide
dimicant. Verum in nullum certum diem sese obstringunt, sed ea
lege in partes veniunt, ut postero die vel ab hostibus oblato maiore
stipendio sint staturi, eisdem perendie rursus invitati plusculo
remigrant. Rarum oritur bellum in quo non bona pars illorum in
utroque sint exercitu. Itaque accidit cottidie, ut sanguinis necessitudine
coniuncti, qui et iisdem in partibus conducti familiarissime
semet invicem utebantur, paulo post in contrarias distracti copias,
hostiliter concurrant. Et infestis animis, obliti generis, immemores
amicitiae, mutuo sese confodiant, nulla alia causa in mutuam
incitati perniciem, quam quod a diversis principibus exigua pecuniola
conducti, cuius tam exactam habent rationem, ut ad diurnum
stipendium unius accessione assis facile ad commutandas partes

impellantur. Ita celeriter imbiberunt avaritiam, quae tamen nulli
est eis usui. Nam quae sanguine quaerunt, protinus per luxum, et
eum tamen miserum consumunt. Hic populus Utopiensibus adversus
quosvis mortales militat, quod tanti ab his eorum conducatur
opera quanti nusquam alibi. Utopienses siquidem ut bonos quaerunt
quibus utantur ita hos quoque homines pessimos quibus abutantur.
Quos quum usus postulat, magnis impulsos pollicitationibus, maximis
obiciunt periculis, unde plerumque magna pars numquam ad
exigenda promissa revertitur, superstitibus, quae sunt polliciti bona
fide, persolvunt, quo ad similes ausus incendantur. Neque enim pensi
quicquam habent, quam multos ex eis perdant. Rati de genere
humano maximam merituros gratiam se, si tota illa colluvie populi
tam tetri, ac nefarii orbem terrarum purgare possent. Secundum
hos eorum copiis utuntur, pro quibus arma capiunt, deinde
auxiliaribus ceterorum amicorum turmis. Postremo suos cives
adiungunt, e quibus aliquem virtutis probatae virum, totius exercitus
summae praeficiunt. Huic duos ita substituunt, uti eo incolumi,
ambo privati sint, capto aut interempto, alter e duobus velut
hereditate succedat, eique ex eventu tertius. Ne (ut sunt bellorum
sortes variae) periclitante duce totus perturbetur exercitus. E
quaque civitate delectus exercetur ex his, qui sponte nomen profitentur.
Neque enim invitus quisquam foras in militiam truditur,
quod persuasum habeant si quis sit natura timidior, non ipsum
modo nihil facturum strenue, sed metum etiam comitibus incussurum.
Ceterum si quod bellum ingruat in patriam, ignavos
huiusmodi, modo valeant corpore, in naves mixtos melioribus
collocant; aut in moenibus sparsim disponunt, unde non sit refugiendi
locus. Ita suorum pudor, hostis in manibus, atque adempta
fugae spes, timorem obruunt, et saepe extrema necessitas in virtutem
vertitur. At sicuti ad externum bellum ex ipsis nemo protrahitur
nolens, ita feminas volentes in militiam comitari maritos, adeo non

prohibent, ut exhortentur etiam, et laudibus incitent, profectas
cum suo quamque viro, pariter in acie constituunt. Tum sui quemque
liberi affines cognati circumsistunt, ut hi de proximo sint mutuo sibi
subsidio, quos maxime ad ferendas invicem suppetias natura stimulat.
In maximo probro est coniunx absque coniuge redux, aut amisso
parente reversus filius. Quo fit uti si ad ipsorum manus ventum
sit modo perstent hostes, longo et lugubri proelio ad internecionem
usque decernatur. Nempe ut omnibus curant modis ne ipsis
dimicare necesse sit, modo bello possint vicaria conductitiorum
manu defungi, ita quum vitari non potest quin ipsi ineant pugnam,
tam intrepide capessunt, quam quoad licuit prudenter detrectabant,
nec tam primo ferociunt impetu quam mora sensim et duratione
invalescunt, tam offirmatis animis ut interimi citius quam averti
queant; quippe victus illa securitas quae cuique domi est, ademptaque
de posteris anxia cogitandi cura (Nam haec solicitudo generosos
ubique spiritus frangit) sublimem illis animum et vinci dedignantem
facit. Ad haec militaris disciplinae peritia fiduciam praebet,
postremo rectae opiniones (quibus et doctrina et bonis reipublicae
institutis imbuti a pueris sunt) virtutem addunt. Qua neque tam
vilem habent vitam, ut temere prodigant, neque tam improbe
caram, ut quum honestas ponendam
suadeat, avare turpiterque retineant. Dum
ubique pugna maxima fervet, lectissimi
iuvenes coniurati, devotique, ducem sibi deposcunt adversum,
hunc aperte invadunt, hunc ex insidiis adoriuntur, idem eminus
idem cominus petitur, longoque ac perpetuo cuneo, summissis
assidue in fatigatorum locum recentibus, oppugnatur. Raroque
accidit (ni sibi fuga prospiciat) ut non intereat aut vivus in hostium
potestatem veniat. Si ab ipsis victoria sit, haud quaquam caede

grassantur, fugatos enim comprehendunt, quam occidunt libentius.
Neque umquam ita persequuntur fugientes, ut non unam
interim sub signis instructam aciem retineant, adeo nisi ceteris
superati partibus, postrema acie sua victoriam adepti sint, elabi
potius hostes universos sinant quam insequi fugientes perturbatis
suorum ordinibus insuescant. Memores sibimet haud semel usu
venisse, ut mole totius exercitus victa profligataque, quum hostes
victoria gestientes, hac atque illac abeuntes persequerentur, pauci
ipsorum, in subsidiis collocati ad occasiones intenti, dispersos ac
palantes illos et praesumpta securitate negligentes derepente adorti,
totius eventum proelii mutaverunt. Extortaque e manibus tam certa
et indubitata victoria, victi victores invicem vicerunt. Haud facile
dictu est, astutiores instruendis insidiis, an cautiores ad vitandas
sient. Fugam parare credas, quum nihil minus in animo habent,
contra quum id consilii capiunt, nihil minus cogitare putes. Nam si
nimium sese sentiunt, aut numero, aut loco premi, tunc aut noctu,
agmine silente, castra movent, aut aliquo stratagemate eludunt, aut
interdiu ita sensim sese referunt, tali servato ordine, ut non minus
periculi sit cedentes quam instantes adoriri. Castra diligentissime
communiunt fossa praealta lataque, terra quae egeritur introrsum
reiecta, nec in eam rem opera mediastinorum utuntur, ipsorum
manibus militum res agitur, totusque exercitus in opere est, exceptis
qui pro vallo in armis ad subitos casus excubant. Itaque tam multis
annitentibus, magna multumque amplexa loci munimenta,
omni fide citius perficiunt. Armis utuntur
ad excipiendos ictus, firmis, nec ad motum
gestumve quemlibet ineptis, adeo ut ne natando quidem molesta
sentiant. Nam armati natare inter militaris disciplinae rudimenta
consuescunt. Tela sunt eminus sagittae, quas acerrime simul et

certissime iaculantur non pedites modo, sed ex equis etiam, comminus
vero non gladii, sed secures vel acie letales vel pondere seu caesim
seu punctim feriant. Machinas excogitant solertissime, factas
accuratissime caelant ne ante proditae quam res postulet, ludibrio
magis quam usui sint, in quibus fabricandis hoc in primis respiciunt,
uti vectu faciles et habiles circumactu
sint. Initas cum hostibus indutias tam
sancte observant, ut ne lacessiti quidem violent. Hostilem terram
non depopulantur, neque segetes exurunt, imo ne hominum equorumve
pedibus, conterantur, quantum fieri potest provident, rati in
ipsorum usus crescere. Inermem neminem laedunt, nisi idem
speculator sit. Deditas urbes tuentur, at nec expugnatas, diripiunt,
sed per quos deditio est impedita eos enecant, ceteris defensoribus
in servitutem addictis. Imbellem turbam omnem relinquunt intactam.
Si quos deditionem suasisse compererint, his e damnatorum
bonis aliquam partem impartiunt, reliqua sectione auxiliares
donant. Nam ipsorum nemo quicquam de praeda capit. Ceterum
confecto bello, non amicis impensas
in quos insumpsere, sed victis imputant,
exiguntque eo nomine, partim pecuniam
quam in similes bellorum usus reservant, partim praedia quae sint
ipsis apud eos perpetua non exigui census. Huiusmodi reditus nunc
apud multas gentes habent, qui variis ex causis paulatim nati,
supra septingenta ducatorum milia in singulos annos excrevere, in
quos e suis civibus aliquos emittunt quaestorum nomine, qui
magnifice vivant, personamque magnatum illic prae se ferant, at
multum tamen superest quod inferatur aerario, nisi malint eidem
genti credere, quod saepe tantisper faciunt, quoad uti necesse sit
vixque accidit umquam, ut totam reposcant. Ex his praediis partem
assignant illis, qui ipsorum hortatu tale discrimen adeunt quale ante

monstravi. Si quis princeps armis adversus eos sumptis, eorum
dicionem paret invadere, magnis ilico viribus extra suos fines
occurrunt; nam neque temere in suis terris bellum gerunt, neque
ulla necessitas tanta est ut eos cogat aliena auxilia in insulam suam
admittere.
DE RELIGIONIBUS UTOPIENSIUM
Religiones sunt non per insulam modo verum singulas etiam
urbes variae; aliis solem, lunam aliis, aliis aliud errantium siderum
dei vice venerantibus; sunt quibus homo quispiam, cuius olim
aut virtus aut gloria enituit, non pro deo tantum, sed pro summo
etiam deo suspicitur. At multo maxima pars, eademque longe
prudentior, nihil horum, sed unum quoddam numen putant,
incognitum, aeternum, immensum, inexplicabile, quod supra
mentis humanae captum sit, per mundum hunc universum, virtute
non mole diffusum. Hunc parentem vocant. Origines, auctus, progressus,
vices, finesque rerum omnium, huic acceptos uni referunt,
nec divinos honores alii praeterea ulli, applicant. Quin ceteris quoque
omnibus, quamquam diversa credentibus, hoc tamen cum istis
convenit, quod esse quidem unum censent summum, cui et universitatis
opificium, et providentia debeatur, eumque communiter
omnes patria lingua Mythram appellant, sed eo dissentiunt, quod
idem alius apud alios habetur. Autumante quoque quicquid id sit,
quod ipse summum ducit, eandem illam prorsus esse naturam, cuius
unius numini ac maiestati, rerum omnium summa, omnium consensu
gentium tribuitur. Ceterum paulatim omnes ab ea superstitionum
varietate desciscunt, atque in unam illam coalescunt
religionem, quae reliquas ratione videtur antecellere. Neque
dubium est quin ceterae iam pridem evanuissent, nisi quicquid
improsperum cuiquam inter mutandae religionis consilia fors obiecisset,
non id accidisse casu, sed caelitus immissum interpretaretur
timor, tamquam numine, cuius relinquebatur cultus, impium
contra se propositum vindicante. At posteaquam acceperunt a
nobis Christi nomen, doctrinam, mores, miracula, nec minus
mirandam tot martyrum constantiam, quorum sponte fusus sanguis,

tam numerosas gentes in suam sectam longe lateque traduxit, non
credas quam pronis in eam affectibus etiam ipsi concesserint, sive
hoc secretius inspirante Deo, sive quod eadem ei visa est haeresi
proxima, quae est apud ipsos potissima, quamquam hoc quoque
fuisse non paulum momenti crediderim, quod Christo communem
suorum victum audierant placuisse, et apud germanissimos
Christianorum conventus adhuc in usu
esse. Certe quoquo id momento accidit,
haud pauci nostram in religionem coierunt Lymphaque sacra sunt
abluti. Verum quoniam in nobis quattuor (totidem enim dumtaxat
supereramus, nam duo fatis concesserant) nemo id quod doleo,
sacerdos erat. Ceteris initiati, ea tamen adhuc sacramenta desiderant,
quae apud nos non nisi sacerdotes conferunt, intellegunt
tamen, optantque ita ut nihil vehementius. Quin hoc quoque sedulo
iam inter se disputant an sine Christiani pontificis missu quisquam
e suo numero delectus sacerdotii consequatur characterem. Et
electuri, sane videbantur, verum quum ego discederem, nondum
elegerant. Quin hi quoque religioni Christianae, qui non assentiunt,
neminem tamen absterrent, nullum oppugnant imbutum.
Nisi quod unus e nostro coetu me praesente coercitus est. Is quum
recens ablutus, nobis contra suadentibus, de Christi cultu
publice maiore studio quam prudentia dissereret, usque adeo
coepit incalescere, ut iam non nostra modo sacra ceteris anteferret,
sed reliqua protinus universa damnaret. Prophana ipsa, cultores
impios ac sacrilegos, aeterno plectendos igni vociferaretur. Talia diu
contionantem comprehendunt, ac reum
non spretae religionis, sed excitati in
populo tumultus agunt, peraguntque,
damnatum, exsilio mulctant, siquidem hoc inter antiquissima instituta
numerant, ne sua cuiquam religio fraudi sit. Utopus enim iam
inde ab initio, quum accepisset incolas ante suum adventum de
religionibus inter se assidue dimicasse, atque animadvertisset eam
rem, quod in commune dissidentes, singulae pro patria sectae

pugnabant, occasionem praestitisse sibi vincendarum omnium,
adeptus victoriam in primis sanxit, uti quam cuique religionem
libeat sequi liceat, ut vero alios quoque in suam traducat, hactenus
niti possit, uti placide, ac modeste suam rationibus astruat, non ut
acerbe ceteras destruat, si suadendo non persuadeat, neque vim
ullam adhibeat, et conviciis temperet, petulantius hac de re
contendentem exsilio aut servitute mulctant. Haec Utopus instituit
non respectu pacis modo quam assiduo certamine, atque inexpiabili
odio funditus vidit everti, sed quod arbitratus est, uti sic
decerneretur, ipsius etiam religionis interesse, de qua nihil est ausus
temere definire, velut incertum habens, an varium ac multiplicem
expetens cultum Deus, aliud inspiret alii, certe vi ac minis exigere,
ut quod tu verum credis idem omnibus videatur, hoc vero et insolens
et ineptum censuit. Tum si maxime una vera sit, ceterae omnes
vanae, facile tamen praevidit (modo cum ratione ac modestia res
agatur) futurum denique ut ipsa per se veri vis emergat aliquando
atque emineat. Sin armis et tumultu certetur, ut sint pessimi quique
maxime pervicaces, optimam ac sanctissimam religionem ob
vanissimas inter se superstitiones, ut segetes inter spinas ac frutices
obrutum iri. Itaque hanc totam rem in medio posuit, et quid credendum
putaret liberum cuique reliquit. Nisi quod sancte ac severe
vetuit, ne quis usque adeo ab humanae naturae dignitate degeneret,
ut animas quoque interire cum corpore, aut mundum temere ferri,
sublata providentia putet. Atque ideo post hanc vitam supplicia
vitiis decreta, virtuti praemia constituta credunt. Contra sentientem,
ne in hominum quidem ducunt numero, ut qui sublimem animae
suae naturam, ad pecuini corpusculi vilitatem deiecerit, tantum
abest ut inter cives ponant, quorum instituta, moresque (si per
metum liceat) omnes, flocci facturus sit. Cui enim dubium esse

potest, quin is publicas patriae leges, aut arte clam eludere, aut vi
nitatur infringere, dum suae privatim cupiditati serviat, cui nullus
ultra leges metus, nihil ultra corpus spei superest amplius. Quamobrem
sic animato nullus communicatur honos, nullus magistratus
committitur, nulli publico muneri praeficitur. Ita passim velut
inertis, ac iacentis naturae despicitur. Ceterum nullo afficiunt
supplicio, quod persuasum habeant, nulli hoc in manu esse, ut
quicquid libet, sentiat; sed nec minis adigunt ullis, animum ut
dissimulet suum, nec fucos admittunt, et mendacia, quae velut
proxima fraudi, mirum quam habent invisa. Verum ne pro sua
disputet sententia prohibent, atque id dumtaxat apud vulgus. Nam
alioquin apud sacerdotes, gravesque viros seorsum, non sinunt
modo, sed hortantur quoque, confisi fore, ut ea tandem vesania
rationi cedat. Sunt et alii, nec hi sane pauci, nempe improhibiti,
veluti neque ratione penitus pro se
carentes, neque mali, qui vitio longe
diverso, brutorum quoque aeternas esse
animas opinantur. At nostris tamen neque dignitate comparandas,
neque ad aequam natas felicitatem. Hominum enim cuncti fere
tam immensam fore beatitudinem pro certo atque explorato habent,
ut morbum lamententur omnium, mortem vero nullius, nisi quem
vident anxie e vita, invitumque divelli. Nempe hoc pro
pessimo habent augurio, tamquam anima exspes ac male conscia,
occulto quopiam imminentis poenae praesagio, reformidet exitum.
Ad hoc haudquaquam gratum Deo eius putant adventum fore qui
quum sit accersitus non accurrit libens, sed invitus ac detrectans
pertrahitur. Hoc igitur mortis genus, qui intuentur horrent, itaque
defunctos, maesti ac silentes efferunt, precatique propitium manibus
Deum, uti eorum clementer infirmitatibus ignoscat, terra cadaver
obruunt. Contra, quicumque alacriter ac pleni bona spe decesserint,
hos nemo luget, sed cantu prosecuti funus, animas Deo, magno
commendantes affectu, corpora tandem reverenter magis quam
dolenter concremant, columnamque loco insculptis defuncti titulis
erigunt. Domum reversi, mores, actaque eius recensent, nec ulla

vitae pars, aut saepius, aut libentius, quam laetus tractatur interitus.
Hanc probitatis memoriam, et vivis efficacissima rentur incitamenta
virtutum, et gratissimum defunctis cultum putant, quos
interesse quoque de se sermonibus opinantur, quamquam (ut est
hebes mortalium acies) invisibiles. Nam neque felicium sorti conveniat,
libertate carere migrandi quo velint, et ingratorum fuerit
prorsus abiecisse desiderium amicos invisendi suos, quibus eos dum
viverent, mutuus amor, caritasque devinxerat, quam bonis viris,
ut cetera bona, auctam post fata potius, quam imminutam coniectant.
Mortuos ergo versari inter viventes credunt, dictorum
factorumque spectatores, eoque res agendas fidentius aggrediuntur,
talibus velut freti praesidibus, et ab inhonesto secreto deterret eos,
credita maiorum praesentia. Auguria, ceterasque superstitionis
vanae divinationes, quarum apud alias gentes magna est observatio,
neglegunt prorsus, atque irrident. Miracula vero, quae nullo naturae
proveniunt adminiculo, velut praesentis opera, testesque numinis
venerantur. Qualia et ibi frequenter exstare ferunt, et magnis interdum
ac dubiis in rebus publica supplicatione certa cum fiducia
procurant impetrantque. Gratum Deo cultum putant naturae
contemplationem, laudemque ab ea. Sunt tamen, hique haud sane
pauci, qui religione ducti, litteras neglegunt, nulli rerum cognitioni
student, neque otio prorsus ulli vacant,
negotiis tantum, bonisque in ceteris
officiis statuunt, futuram post fata felicitatem promereri. Itaque alii
aegrotis inserviunt, alii vias reficiunt, purgant fossas, pontes reparant,
caespites, arenam, lapides effodiunt, arbores demoliuntur ac
dissecant, bigisque ligna, fruges, item alia in urbes important, nec
in publicum modo, sed privatim quoque ministros, ac plus quam
servos agunt. Nam quicquid usquam operis est asperum, difficile,
sordidum, a quo plerosque labor, fastidium, desperatio deterreat,
hoc illi sibi totum libentes, hilaresque desumunt, ceteris otium
procurant, ipsi perpetuo in opere ac labore versantur, nec
imputant tamen, nec aliorum sugillant vitam, nec suam efferunt.

Hi quo magis sese servos exhibent, eo maiore apud omnes in honore
sunt. Eorum tamen haereses duae sunt, Altera caelibum, qui non
Venere modo in totum abstinent, sed carnium esu quoque, quidam
animalium etiam omnium, reiectisque penitus tamquam noxiis
vitae praesentis voluptatibus, futurae dumtaxat, per vigilias ac
sudores inhiant, eius propediem obtinendae spe. Alacres interim,
vegetique. Altera laboris haud minus appetens, coniugium praefert,
ut cuius nec aspernantur solatium, et opus, naturae debere se, et
patriae liberos putant. Nullam voluptatem refugiunt, quae nihil eos
ab labore demoretur. Carnes quadrupedum vel eo nomine diligunt,
quod tali cibo se validiores ad opus quodque censeant. Hos Utopiani
prudentiores, at illos sanctiores reputant. Quos quod caelibatum
anteferunt matrimonio, asperamque vitam placidae anteponunt,
si rationibus niterentur irriderent, nunc vero quum se
fateantur religione duci suspiciunt ac reverentur. Nihil enim sollicitius
observant, quam ne temere quicquam ulla de religione pronuntient.
Huiusmodi ergo sunt, quos illi peculiari nomine sua
lingua Buthrescas vocant, quod verbum latine religiosos licet
interpretari. Sacerdotes habent eximia sanctitate, eoque admodum
paucos. Neque enim plus quam tredecim in singulis habent urbibus
pari templorum numero, nisi quum itur ad bellum. Tunc enim
septem ex illis cum exercitu profectis totidem sufficiuntur interim,
sed illi reversi, suum quisque locum recuperat, qui supersunt, hi
quoad decedentibus illis ordine succedant, comites interea sunt
Pontificis. Nam unus reliquis praeficitur. Eliguntur a populo, idque
ceterorum ritu magistratuum, occultis, ad studia vitanda, suffragiis.
Electi a suo collegio consecrantur. Hi rebus divinis praesunt,
religiones curant, ac morum veluti censores sunt, magnoque pudori
ducitur ab his quemquam tamquam vitae parum probatae accersi,

compellarive. Ceterum ut hortari atque admonere illorum est, ita
coercere atque in facinorosos animadvertere principis, atque aliorum
est magistratuum, nisi quod sacris interdicunt, quos improbe malos
comperiunt. Nec ullum fere supplicium est quod horreant magis.
Nam et summa percelluntur infamia, et occulto religionis metu
lacerantur, ne corporibus quidem diu futuris in tuto, quippe ni
properam paenitentiam sacerdotibus approbent, comprehensi impietatis
poenam Senatui persolvunt. Pueritia iuventusque ab illis
eruditur, nec prior litterarum cura, quam morum ac virtutis habetur,
namque summam adhibent industriam, ut bonas protinus opiniones,
et conservandae ipsorum reipublicae utiles, teneris adhuc, et sequacibus
puerorum animis instillent, quae ubi pueris penitus insederint,
viros per totam vitam comitantur, magnamque ad tuendum
publicae rei statum (qui non nisi vitiis dilabitur, quae ex
perversis nascuntur opinionibus) afferunt utilitatem. Sacerdotibus
(ni feminae sint. Nam neque ille sexus
excluditur, sed rarius, et non nisi vidua,
natuque grandis eligitur) uxores sunt popularium selectissimae.
Neque enim ulli apud Utopienses magistratui maior habetur honos
usque adeo, ut si quid etiam flagitii admiserint, nulli publico iudicio
subsint, Deo tantum, ac sibi relinquuntur. Neque enim fas putant
illum, quantumvis scelestum, mortali manu contingere, qui Deo
tam singulari modo velut anathema dedicatus est. Qui mos illis
facilior est observatu, quod sacerdotes et
tam pauci et tanta cum cura deliguntur.
Nam neque temere accidit, ut qui ex bonis optimus ad tantam dignitatem,
solius respectu virtutis evehitur, in corruptelam et vitium
degeneret, et si iam maxime contingeret, ut est mortalium natura
mutabilis, tamen qua sunt paucitate, nec ulla praeter honorem
potestate praediti, ad publicam certe
perniciem nihil magni ab his momenti
pertimescendum sit. Quos ideo tam raros atque infrequentes habent,
ne dignitas ordinis, quem nunc tanta veneratione prosequuntur,

communicato cum multis honore vilesceret, praesertim quum
difficile putent frequentes invenire tam bonos, ut ei sint dignitati
pares, ad quam gerendam non sufficit mediocribus esse virtutibus.
Nec eorum aestimatio apud suos magis, quam apud exteras etiam
gentes habetur, quod inde facile patet, unde etiam natum puto.
Nempe decernentibus proelio copiis, seorsum illi non admodum
procul considunt in genibus, sacras induti
vestes, tensis ad caelum palmis, primum
omnium pacem, proxime, suis victoriam,
sed neutri cruentam parti comprecantur, vincentibus suis decurrunt
in aciem, saevientesque in profligatos inhibent, vidisse tantum atque
appellasse praesentes ad vitam satis, diffluentium contactus vestium,
reliquas quoque fortunas ab omni bellorum iniuria defendit. Qua
ex re apud omnes undique gentes tanta illis veneratio, tantum
verae maiestatis, accessit, ut saepe ab hostibus non minus salutis ad
cives reportarint quam ab ipsis ad hostes attulissent. Siquidem
aliquando constat, inclinata suorum acie, desperatis rebus, quum
ipsi in fugam verterentur, hostes in caedem ac praedam ruerent,
interventu sacerdotum interpellatam stragem, ac diremptis invicem
copiis, pacem aequis condicionibus esse compositam atque constitutam.
Neque enim umquam fuit ulla gens tam fera, crudelis ac barbara,
apud quos ipsorum corpus non sacrosanctum, atque inviolabile sit
habitum. Festos celebrant initialem
atque ultimum cuiusque mensis diem, et anni
item, quem in menses partiuntur, circuitu
lunae finitos, ut solis ambitus annum circinat. Primos quosque dies
Cynemernos, postremos ipsorum lingua Trapemernos appellant,
quae vocabula perinde sonant, ac si primifesti et finifesti
vocentur. Delubra visuntur egregia, utpote
non operosa modo, sed quod erat in
tanta ipsorum paucitate necessarium, immensi etiam populi capacia.

Sunt tamen omnia subobscura, nec id aedificandi inscitia factum,
sed consilio sacerdotum ferunt, quod immodicam lucem cogitationes
dispergere, partiore ac velut dubia colligi animos, et intendi
religionem putant. Quae quoniam non est ibi apud omnes eadem, et
universae tamen eius formae quamquam variae ac multiplices, in
divinae naturae cultum velut in unum finem diversa via commigrant.
Idcirco nihil in templis visitur, auditurve, quod non quadrare
ad cunctas in commune videatur. Si quod proprium sit cuiusquam
sectae sacrum, id intra domesticos quisque parietes curat; publica
tali peragunt ordine, qui nulli prorsus ex privatis deroget. Itaque
nulla deorum effigies in templo conspicitur, quo liberum cuique sit,
qua forma deum velit e summa religione concipere. Nullum peculiare
dei nomen invocant, sed Mythrae dumtaxat, quo vocabulo cuncti in
unam divinae maiestatis naturam, quaecumque sit illa, conspirant,
nullae concipiuntur preces, quas non pronuntiare quivis inoffensa
sua secta possit. Ad templum ergo in finifestis diebus vespere conveniunt,
adhuc ieiuni, acturi deo de anno, menseve cuius id festum
postremus dies est, prospere acto gratias, postero die, nam is primifestus
est, mane ad templa confluitur, ut insequentis anni,
mensisve, quem ab illo auspicaturi festo sint, faustum felicemque
successum comprecentur. At in finifestis antea quam templum
petunt uxores, domi ad virorum pedes,
liberi ad parentum provoluti, peccasse
fatentur sese aut admisso aliquo, aut officio indiligenter obito,
veniamque errati precantur. Ita si qua se nubecula domesticae
simultatis offuderat, tali satisfactione discutitur, uti animo puro ac
sereno sacrificiis intersint. Nam interesse turbido, religio est. Eoque
odii, iraeve in quenquam sibi conscii,
nisi reconciliati ac defaecatis affectibus ad
sacrificia non ingerunt sese, vindictae
celeris, magnaeque metu. Eo quum veniunt,
viri in dextram delubri partem, feminae seorsum in sinistram
commeant. Tum ita se collocant, ut cuiusque domus masculi ante

patremfamilias consideant, feminarum materfamilias agmen claudat.
Ita prospicitur, uti omnes omnium gestus foris ab his observentur,
quorum auctoritate domi ac disciplina reguntur, quin hoc
quoque sedulo cavent, uti iunior ibi passim cum seniore copuletur,
ne pueri pueris crediti, id temporis puerilibus transigant ineptiis, in
quo deberent maxime religiosum erga superos metum, maximum,
ac prope unicum virtutibus incitamentum concipere. Nullum
animal in sacrificiis mactant, nec sanguine rentur, ac caedibus
divinam gaudere clementiam, qui vitam animantibus ideo est
elargitus, ut viverent. Tus incendunt et alia item odoramenta, ad
haec cereos numerosos praeferunt, non quod haec nesciant
nihil ad divinam conferre naturam, quippe ut nec ipsas hominum
preces, sed et innoxium colendi genus placet, et his odoribus
luminibusque, ac ceteris etiam caerimoniis nescio quomodo sese
sentiunt homines erigi, atque in dei cultum animo alacriore consurgere.
Candidis in templo vestibus amicitur populus, sacerdos
versicolores induitur, et opere et forma mirabiles materia non
perinde pretiosa. Neque enim auro intextae. Aut raris coagmentatae
lapidibus, sed diversis avium plumis, tam scite, tantoque artificio
laboratae sunt, ut operis pretium nullius aestimatio materiae fuerit
aequatura. Ad hoc in illis volucrum pennis, plumisque, et certis
earum ordinibus, quibus in sacerdotis veste discriminantur, arcana
quaedam dicunt contineri mysteria, quorum interpretatione cognita
(quae per sacrificos diligenter traditur) divinorum in se beneficiorum,
suaeque vicissim pietatis in deum, ac mutui quoque inter
se officii admoneantur. Quum primum sacerdos ita ornatus ex adyto
sese offert, cuncti protinus in terram venerabundi procumbunt,
tam alto ab omni parte silentio, ut ipsa rei facies, terrorem quendam
velut praesentis cuiuspiam numinis incutiat. Tellure paulum
morati, dato ab sacerdote signo, erigunt sese. Tum laudes deo canunt,
quas musicis instrumentis interstingunt,
aliis magna ex parte formis, quam quae

nostro visuntur orbe. Ex illis pleraque sicuti quae nobis in usu
sunt, multum suavitate vincunt. Ita quaedam nostris ne conferenda
quidem sint. Verum una in re haud dubie longo nos intervallo
praecellunt, quod omnis eorum musica, sive quae personatur
organis, sive quam voce modulantur humana, ita naturales affectus
imitatur et exprimit, ita sonus accommodatur ad rem, seu deprecantis
oratio sit, seu laeta, placabilis, turbida, lugubris, irata, ita rei
sensum quendam melodiae forma repraesentat, ut animos auditorum
mirum in modum afficiat, penetret, incendat. Sollemnes ad
ultimum conceptis verbis preces, sacerdos pariter populusque
percensent, ita compositas, ut quae simul cuncti recitant, privatim
quisque ad semet referat. In his deum et creationis, et gubernationis,
et ceterorum praeterea bonorum omnium, quilibet recognoscit
auctorem, tot ob recepta beneficia gratias agit. Nominatim vero quod
deo propitio in eam rempublicam inciderit quae sit felicissima, eam
religionem sortitus sit, quam speret esse verissimam. Qua in re, si
quid erret, aut si quid sit alterutra melius, et quod deus magis
approbet, orare se eius bonitas efficiat, hoc ut ipse cognoscat.
Paratum enim sequi se quaqua versus ab eo ducatur, sin et haec
Reipublicae forma sit optima, et sua religio rectissima, tum uti et
ipsi constantiam tribuat, et ceteros mortales omnes ad eadem
instituta vivendi, in eandem de deo opinionem perducat, nisi
inscrutabilem eius voluntatem etiam sit, quod in hac religionum
varietate delectet. Denique precatur, ut facile defunctum exitu ad
se recipiat, quam cito, serove praefinire quidem non audere se.
Quamquam quod inoffensa eius maiestate fiat, multo magis ipsi
futurum cordi sit, difficillima morte obita, ad deum pervadere,
quam ab eo diutius, prosperrimo vitae cursu distineri. Hac prece
dicta rursus in terram proni, pauloque post erecti, discedunt pransum,
et quod superest diei, ludis et exercitio militaris disciplinae
percurrunt. Descripsi vobis quam potui verissime eius formam Reipublicae
quam ego certe non optimam tantum, sed solam etiam
censeo, quae sibi suo iure possit Reipublicae vendicare vocabulum.

Siquidem alibi, de publico loquentes ubique commodo, privatum
curant. Hic ubi nihil privati est, serio publicum negotium agunt,
certe utrobique merito. Nam alibi, quotus quisque est qui nesciat,
nisi quid seorsum prospiciat sibi, quantumvis florente Republica
semet tamen fame periturum, eoque necessitas urget, ut sui potius,
quam populi id est aliorum habendam sibi rationem censeat. Contra
hic, ubi omnia omnium sunt nemo dubitat (curetur modo, ut plena
sint horrea publica) nihil quicquam privati cuiquam defuturum.
Neque enim maligna rerum distributio est, neque inops, neque
mendicus ibi quisquam. Et quum nemo quicquam habeat, omnes
tamen divites sunt. Nam quid ditius esse potest, quam adempta
prorsus omni solicitudine, laeto ac tranquillo animo vivere! Non
de suo victu trepidum, non uxoris querula flagitatione vexatum,
non paupertatem filio metuentem, non de filiae dote anxium, sed
de suo, suorumque omnium, uxoris, filiorum, nepotum, pronepotum,
abnepotum, et quam longam posterorum seriem suorum,
generosi praesumunt, victu esse, ac felicitate securum. Quid quod
nihilo minus his prospicitur, qui nunc impotes olim laboraverunt,
quam his qui nunc laborant. Hic aliquis velim cum hac aequitate
audeat aliarum iustitiam gentium comparare, apud quas dispeream,
si ullum prorsus comperio, iustitiae, aequitatisque vestigium. Nam
quae haec iustitia est, ut nobilis quispiam, aut aurifex, aut faenerator,
aut denique alius quisquam eorum, qui aut omnino nihil agunt,
aut id quod agunt, eius generis est, ut non sit Reipublicae magnopere
necessarium, lautam ac splendidam vitam, vel ex otio, vel supervacuo
negotio consequatur, quum interim mediastinus, auriga, faber,
agricola, tanto, tamque assiduo labore, quam vix iumenta sustineant,
tam necessario, ut sine eo ne unum quidem annum possit ulla
durare Respublica victum tamen adeo malignum parant, vitam
adeo miseram ducunt, ut longe potior videri possit condicio
iumentorum, quibus nec tam perpetuus labor, nec victus multo

deterior est, et ipsis etiam suavior, nec ullus interim de futuro timor.
At hos et labor sterilis, atque infructuosus, in praesenti stimulat, et
inopis recordatio senectutis occidit, quippe quibus parcior est
diurna merces, quam ut eidem possit diei sufficere, tantum abest
ut excrescat, et supersit aliquid quod cottidie queat in senectutis
usum reponi. Annon haec iniqua est et ingrata respublica, quae
generosis ut vocant et aurificibus, et id genus reliquis, aut otiosis, aut
tantum adulatoribus, et inanium voluptatum artificibus, tanta munera
prodigit. Agricolis contra, carbonariis, mediastinis, aurigis et fabris,
sine quibus nulla omnino Respublica esset, nihil benigne prospicit.
Sed eorum florentis aetatis abusa laboribus, annis tandem ac morbo
graves, omnium rerum indigos, tot vigiliarum immemor, tot ac
tantorum oblita beneficiorum miserrima morte repensat ingratissima.
Quid quod ex diurno pauperum demenso divites cottidie aliquid,
non modo privata fraude, sed publicis etiam legibus abradunt, ita
quod ante videbatur iniustum, optime de Republica meritis pessimam
referre gratiam, hoc isti depravatum etiam fecerunt, tum
provulgata lege iustitiam. Itaque omnes has quae hodie usquam
florent Respublicas animo intuenti ac versanti mihi, nihil sic me
amet Deus, occurrit aliud quam quaedam conspiratio divitum, de
suis commodis Reipublicae nomine, tituloque tractantium. Comminiscunturque et
excogitant omnes modos atque artes quibus, quae malis artibus ipsi
congesserunt, ea primum ut absque perdendi metu retineant, post
hoc ut pauperum omnium opera, ac laboribus quam minimo sibi
redimant, eisque abutantur. Haec machinamenta, ubi semel
divites publico nomine hoc est etiam pauperum, decreverunt
observari, iam leges fiunt. At homines deterrimi cum inexplebili
cupiditate, quae fuerant omnibus suffectura, ea omnia inter se
partiverint, quam longe tamen ab Utopiensium Reipublicae felicitate
absunt! E qua cum ipso usu sublata penitus omni aviditate

pecuniae, quanta moles molestiarum recisa, quanta scelerum
seges radicitus evulsa est! Quis enim nescit fraudes, furta, rapinas,
rixas, tumultus, iurgia, seditiones, caedes, proditiones, veneficia,
cottidianis vindicata potius quam refrenata suppliciis, interempta
pecunia commori, ad haec metum sollicitudinem, curas, labores,
vigilias, eodem momento quo pecunia perituras. Quin paupertas
ipsa, quae sola pecuniis visa est indigere, pecunia prorsus undique
sublata, protinus etiam ipsa decresceret. Id quo fiat illustrius, revolve
in animo tecum annum aliquem sterilem atque infecundum, in
quo multa hominum milia, fames abstulerit, contendo plane in fine
illius penuriae excussis divitum horreis, tantum frugum potuisse
reperiri, quantum si fuisset inter eos distributum, quos macies ac
tabes absumpsit illam caeli, solique parcitatem, nemo omnino
sensisset. Tam facile victus parari posset, nisi beata illa pecunia, quae
praeclare scilicet inventa est, ut aditus ad victum per eam patesceret,
sola nobis ad victum viam intercluderet. Sentiunt ista, non dubito,
etiam divites, nec ignorant quanto potior esset illa condicio
nulla re necessaria carere, quam multis abundare superfluis, tam
numerosis eripi malis, quam magnis obsideri divitiis. Neque mihi
quidem dubitare subit, quin vel sui cuiusque commodi ratio, vel
Christi servatoris auctoritas (qui neque pro tanta sapientia
potuit ignorare quid optimum esset, neque qua erat bonitate id
consulere, quod non optimum sciret) totum orbem facile in huius
Reipublicae leges iamdudum traxisset, nisi una tantum belua,
omnium princeps parensque pestium
superbia, reluctaretur. Haec non suis
commodis prosperitatem, sed ex alienis metitur incommodis. Haec
ne Dea quidem fieri vellet, nullis relictis miseris quibus imperare
atque insultare possit. Quorum miseriis praefulgeat ipsius comparata
felicitas, quorum suis explicatis opibus, angat atque incendat inopiam.
Haec averni serpens mortalium pererrans pectora, ne

meliorem vitae capessant viam, velut remora retrahit ac remoratur.
Quae quoniam pressius hominibus infixa est, quam ut facile possit
evelli, hanc Reipublicae formam, quam omnibus libenter optarim,
Utopiensibus saltem contigisse gaudeo, qui ea vitae sunt instituta
secuti, quibus Reipublicae fundamenta iecerunt non modo felicissime,
verum etiam quantum humana praesagiri coniectura contigit,
aeternum duratura. Exstirpatis enim domi cum ceteris vitiis
ambitionis, et factionum radicibus, nihil impendet periculi, ne
domestico dissidio laboretur, quae res una multarum urbium
egregie munitas opes pessum dedit. At salva domi concordia, et
salubribus institutis, non omnium finitimorum invidia principum
(quae saepius id iam olim semper reverberata tentavit) concutere
illud imperium, aut commovere queat. Haec ubi Raphael recensuit,
quamquam haud pauca mihi succurrebant, quae in eius populi
moribus, legibusque perquam absurde videbantur instituta, non
solum de belli gerendi ratione, et rebus divinis, ac religione, aliisque
insuper eorum institutis, sed in eo quoque ipso maxime, quod
maximum totius institutionis fundamentum est vita scilicet, victuque
communi, sine ullo pecuniae commercio, qua una re funditus evertitur
omnis nobilitas, magnificentia, splendor, maiestas, vera ut
publica est opinio decora atque ornamenta Reipublicae tamen
quoniam defessum narrando sciebam, neque mihi satis exploratum
erat, possetne ferre, ut contra suam sententiam sentiretur, praesertim
quod recordabar, eo nomine quosdam ab illo reprehensos,
quasi vererentur, ne non satis putarentur sapere, nisi aliquid invenirent,
in quo vellicare aliorum inventa possent, idcirco et illorum
institutione, et ipsius oratione laudata, manu apprehendens intro
cenatum duco, praefatus tamen aliud nobis tempus, eisdem de
rebus altius cogitandi, atque uberius cum eo conferendi fore, quod
utinam aliquando contingeret. Interea quemadmodum haud
possum omnibus assentiri quae dicta sunt, alioqui ab homine
citra controversiam eruditissimo simul et rerum humanarum

peritissimo, ita facile confiteor permulta esse in Utopiensium
republica, quae in nostris civitatibus optarim verius, quam sperarim.
SECUNDI LIBRI FINIS.
SERMONIS POMERIDIANI RAPHAELIS HYTHLODAEI,
DE LEGIBUS ET INSTITUTIS UTOPIENSIS INSULAE
PAUCIS ADHUC COGNITAE,
PER CLARISSIMUM ET ERUDITISSIMUM VIRUM
D. THOMAM MORUM
CIVEM ET VICECOMITEM LONDINENSEM,
FINIS

THOMAS MORUS PETRO AEGIDIO
SUO. S.P.D.
IMPENDIO me, carissime Petre, delectavit hominis illius acutissimi
censura quam nosti, qui in Utopiam nostram usus est hoc dilemmate:
si res ut vera prodita est, video ibi quaedam subabsurda; sin ficta
tum in nonnullis exactum illud Mori iudicium requiro. Huic ego, mi
Petre, viro quisquis is fuit (quem et doctum suspicor et amicum
video) multas magnas habeo gratias. Tantum etenim mihi iudicio
hoc suo tam ingenuo quantum nescio an quisquam alius ab edito
libello gratificatus est. Nam primum sive mei studio sive ipsius
operis illectus, non laboris videtur fuisse pertaesus quo minus totum
perlegeret, neque id quidem perfunctorie ac praecipitanter quomodo
sacerdotes horarias preces solent (videlicet hi qui solent), sed
ita sensim ac sedulo ut interim singula sollerter expenderit. Deinde,
notatis quibusdam idque etiam parce, declarat cetera se non
temere sed iudicio comprobasse. Postremo his ipsis verbis quibus
me sugillat, tantum tamen attribuit laudis quantum non hi qui de
industria laudavere. Indicat enim facile quam sentiat de me magnifice
qui si quid non satis exactum legerit ibi queritur spe se sua
destitui, quum mihi interim supra spem accidat si vel e multis aliqua
saltem edere non prorsus absurda possim. Quamquam (ut ipse
quoque vicissim non minus ingenue agam cum illo) non video cur
sibi tam oculatus et quod Graeci dicunt oxyderkes videri debeat qui
aut subabsurda quaedam in Utopiensium institutis deprehenderit
aut me in republica formanda quaedam non satis utiliter excogitasse
quasi alibi nihil usquam gentium sit absurdi, aut quisquam umquam
philosophorum omnium, rempublicam, principem aut domum
denique privatam sic ordinaverit ut nihil instituerit quod praestet

immutari. Qua in re (nisi sancta esset apud me praestantissimorum virorum
consecrata vetustate memoria) possem profecto e singulis aliqua
proferre in quibus damnandis universorum calculos essem haud
dubie relaturus. Iam quum dubitet verane res an commentitia sit,
hic vero exactum ipsius iudicium requiro. Neque tamen inficias
eo si de republica scribere decrevissem, ac mihi tamen venisset in
mentem talis fabula, non fuisse fortassis abhorriturum ab ea fictione
qua velut melle circumlitum suaviuscule influeret in animos verum.
At certe sic temperassem tamen, ut si vulgi abuti ignoratione vellem
litteratioribus saltem aliqua praefixissem vestigia quibus institutum
nostrum facile pervestigarent. Itaque si nihil aliud ac nomina
saltem principis, fluminis, urbis, insulae posuissem talia, quae peritiores
admonere possent, insulam nusquam esse, urbem evanidam,
sine aqua fluvium, sine populo esse principem, quod neque
factu fuisset difficile et multo fuisset lepidius quam quod ego feci,
qui nisi me fides coegisset historiae non sum tam stupidus ut
barbaris illis uti nominibus et nihil significantibus, Utopiae, Anydri,
Amauroti, Ademi voluissem. Ceterum, mi Aegidi, quandoquidem
aliquos esse video tam cautos ut quae nos homines simplices et
creduli Hythlodaeo referente perscripsimus ea homines circumspecti
ac sagaces aegre adducuntur ut credant, ne pariter mea fides
apud eos cum historiae fide periclitari possit, gaudeo licere mihi pro
meo partu dicere, quod Terentiana Mysis ait de Glycerii puero,
qui ne suppositicius haberetur, "Diis Pol," inquit, "Habeo gratias quod
pariundo aliquot adfuere liberae." Etenim hoc mihi quoque accidit
perquam commode quod Raphael non mihi modo ac tibi illa sed
multis praeterea honestissimis viris atque gravissimis. Nescio an plura
adhuc et maiora. Certe neque pauciora narravit neque minora
quam nobis. Quod si ne his quidem increduli isti credant Hythlodaeum
adeant ipsum licet. Neque enim adhuc mortuus est. Accepi

modo e quibusdam recens e Lusitania venientibus calendis Martiis
proximis tam incolumem ac vegetum fuisse hominem quam umquam
alias. Exiscitentur ergo ab ipso verum, aut quaestionibus, si libet,
exsculpant. Modo mihi intelligant operam tantum meam, non
alienam etiam fidem esse praestandam. Vale, mi carissime Petre,
cum uxore lepidissima et scita filiola, quibus uxor mea longam
praecatur salutem.
BEATUS RHENANUS BILIBALDO PIRCHEIMERO,
MAXIMILIANI CAESARIS A CONSILIO,
ET SENATOR NURENBERGENSI S.D.
Ceterum quemadmodum hi lusus MORI ingenium ostendunt, et
insignem eruditionem, sic iudicium nimirum acre, quod de rebus
habet, ex UTOPIA cumulatissime eluxerit. De qua paucis obiter
meminero, quod hanc accuratissimus in litteris BUDEUS, incomparabilis
ille melioris eruditionis antistes, et ingens, atque adeo
unicum Galliarum decus, ita ut decebat, luculenta praefatione
laudavit. Habet ea hoc genus decreta, qualia nec apud Platonem,
nec apud Aristotelem, aut etiam Iustiniani vestri Pandectas sit
reperire. Et docet minus forsan philosophice, quam illi, sed magis
Christiane. Quamquam (audi per Musas bellam historiam) cum hic
nuper in quodam gravium aliquot virorum consessu, Utopiae
mentio orta fuisset, et illam ego laudibus veherem, negabat quidam
pinguis plus habendum MORO gratiae, quam actuario cuipiam
scribae, qui in curia aliorum sententias dumtaxat enotet, doriphorematis
ritu (quod aiunt) interim assidendo, nihil ipse censens.
quod diceret ea omnia ex Hythlodaei ore excepta, et a MORO
tantum in litteras missa. Proinde MORUM nullo laudandum alioqui
nomine, nisi quod haec commode retulisset. Et non deerant, qui
hominis iudicio velut rectissime sentientis album adicerent calculum.
ara ou su toutoni tou Morou charientismon deche, toioutos andras ou
tous tychontas alla tous dokimous para tois pollois, kai tauta theologous,
planesantos.
Basileae, VII Cal. Martias. ANNO M.D.XVIII.






Made with Concordance