The Text      



Historia Richardi·iii·regis Angliae
Thoma Moro auctore.
Eduardus Rex eius nominis quartus actis vitae annis quinquaginta
tribus mensibus septem diebus sex quum annum ab
regno coepto secundum et vicesimum numeraret concessit fatis
anno post Christum natum quadringentesimo tertio et octuagesimo
supra millesimum superstitibus masculi sexus liberis
duobus femellis quinque Eduardo videlicet rege designato
annorum circiter tredecim Richardo Eboraci Duce qui biennio
minor erat Elisabetha quae postea ducentibus fatis Henrici
septimi coniux fuit et octavi mater regina specie atque indole
egregia Cecilia non perinde fortunata quam formosa
[Brigitta virtutem eius cuius nominis erat repraesentante professa
et vitam religiosam ducente in monasterio monialium
inclusarum apud Dertfordiam Anna postea honorifice nupta
Thomae tunc temporis Domino Havvardo et postea Comiti de
Surre] Catherina quae sortem subinde variam experta interdum
placidam saepius improsperam postremo si haec postrema
est (nam adhuc vivit) pietate nepotis Henrici Regis octavi prosperimam
ac se plane dignam consecuta est.

Is rex quem dico quum in palatio obiisset quod est apud
Benedictinorum coenobium ad occidentem solem circiter mille
passus ab Londino magnifico inde funere delatus est
Vindesoram ibique multis cum lacrimis sepultus nempe princeps
tam benignus ac mitis dum pax erat (nam bello necesse erat
partes mutuo esse infestas) ut neque alius quisquam in Anglia
regnarit umquam patribus populoque carior neque is ipse alia
vitae parte aeque carus atque ea quae illi postrema fuit. At eam
ipsam tamen caritatem desideriumque eius sequentis tempestatis
crudelitas immanis invisusque parricidae principatus
intendit. Etenim quo tempore vita functus est invidia omnis
depositi Regis Henrici·vi· quae diu apud eius fautores flagraverat
tandem consopita resederat atque exstincta est tam multi
eorum in plusquam viginti annis imperii sui magna mortalis
aevi parte defunctis aliis interea in gratiam atque amicitiam
ascitis in quam conciliandam obvius ac pronus ferebatur.
Erat corpore procero specie vere regia multum animi nec
minus consilii inerat. Adversis rebus imperterritus prosperis
laetus magis quam elatus aequus in pace clemensque militiae
acer et ferox in aggrediendis periculis promptus nec ultra
tamen quam posceret ratio praeceps cuius res bellicas quisquis
recte aestimet is profecto non minus prudentiam eius admirabitur
sicubi cessit quam laudabit audaciam ubi vicit. Os et
vultus erat quem videre velles corpus amplum ac magno
robore strictis artubus quamquam liberiore victu corporisque
indulgentia paulo tandem habitior est factus nec tamen indecorus.
Ceterum genio ac libidini ab ineunte statim aetate

per omnem vitam quatenus eum res gerendae non avocabant
admodum dedebatur more hominum fere omnium nam valentibus
aegre persuaseris modum in magna fortunae licentia. Id
vitium eius non admodum fuit molestum populo quod neque
unius voluptas viri diffundere se tam late sufficiebat ut omnibus
fieret grave et ille vel pretio quod libuit emercari solebat vel
precibus eblandiri nusquam grassatus violentia flexu praeterea
aetatis effectus (ut fit) postremis diebus moderatior in quibus
regnum eius quietissimum et rerum statu florentium fuit. Bellum
neque aderat ullum neque ullum imminebat nisi quod nemo
exspectabat quippe externus metus omnis aberat domi vulgo
quies et inter purpuratos ab Rege conciliata concordia. Regi ipsi
omnes haud vi sed sua sponte oboediebant veriusque reverebantur
eum quam metuebant. A pecuniis exigendis (quae res una
fere mentes Anglorum disiungit a principe) iam pridem prorsus
destiterat neque decreverat quidquam secum unde nasceretur
occasio. Tributorum vectigal e Gallia iam olim obtinuerat. Barvici
anno ante mortem uno armis potitus fuerat.
Hic rex quamquam per omne tempus imperii tanta comitate
fuit in quoslibet ut nulla pars morum eius magis aestimaretur ea
tamen progressu temporis (quo plerosque principes diu confirmata
potentia vertit in superbiam) mirum in modum
crevit atque inaucta est nempe ea aestate quae illi suprema fuit
Vindesorae versatus praefectum Londini atque aliquot e senatoribus
accersit ad se haud alia de causa quam ut venatione
secum delectarentur. Ibi eis non tam magnificum ac sublimem
quam amicum ac popularem vultum exhibuit ferinamque tam
affluenter inde misit in urbem ut haud temere invenias aliud
quod ei aut plurium aut maiorem benevolentiam conciliaverit
apud populum cui plerumque res exigua facta comiter magnis
beneficiis praeponderat ac pro maioris in se amoris argumento
ducitur.

Ita princeps iste tum obiit mortem quum vita eius maxime
cupiretur cuius tam egregia apud suos gratia liberis eius
quibus etiam ipsis tam eximiae naturae dotes et illustria regiarum
virtutum signa conspiciebantur quam capere eorum
aetas poterat mirum haud dubie firmamentum fuisset ad principatum
si non eos amicorum inter se divisio exarmasset atque
exsecrabilis imperandi sitis ad eorum perniciem incitasset illum
qui si aut natura valere quicquam aut fides aut gratitudo
potuisset suum corpus hostibus pro ipsorum obicere debuisset:
quippe Richardus Glocestriae Dux natura patruus nomine
tutor beneficiis devinctus obstrictus sacramento ruptis omnibus
humanae societatis vinculis contra ius ac fas nepotibus
suis orphanis ac sibi creditis auferre vitam regnumque in se
transferre decrevit.
Ceterum quoniam huius viri facta materiam fere praesentis
operis implent haud ab re fuerit mores eius ostendere
quo fiat illustrius cuiusmodi vir ille fuerit qui tantum animo
scelus sustinuit concipere. Richardus Eboraci Dux nobilis
factiosus potens cum Rege de regno non armis hostiliter sed
civili more legibus in senatu disceptavit: tantum aut causa aut
gratia valuit quum Rex innocentior esset quam sapientior ut ex
senatusconsulto Parlamenti cuius apud Anglos summa atque
absoluta potestas est successor Henrico Regi repudiata ipsius
subole (quamquam egregie principe) designaretur regnum sibi
posterisque suis perpetuum protinus ab Henrici morte auspicaturus
quam ille non moratus dum civilium praetextu dissentionum
conatur legitimum regnandi tempus anticipare vivoque
adhuc Henrico sceptrum sibi asserere in Vacensi proelio
cum multis una purpuratis occubuit relinquens liberos tres

Eduardum quem diximus Georgium ac Ricardum hunc qui
ut erant omnes illustri loco nati sic animo etiam vasto ac sublimi
fuere avidi potentiae neque superiorum neque parium satis
patientes. Eduardus patris mortem ultus Henricum bello victum
regno exuit ac se suffecit. Georgius Clarentiae Dux procerus
elegansque undique fortunatus videri potuit si non aut ipsum
regnandi cupiditas in fratrem aut inimicorum calumnia fratrem
incitasset in illum. Nam sive ei Reginae factio struxit insidias
quam inter ac Regis consanguineos acre odium flagrabat (ut
mulieres non malitia quidem sed natura invisos fere semper
habent quicumque sunt maritis cari) sive etiam Dux suapte
superbia viam affectabat ad regnum certe proditio obiecta est
cuius sive insons erat sive noxius frequens eum senatus acerbissimo
supplicio adiudicavit. Sed Rex atrocitatem poenae sustulit:
mortem tulit: qua ut levissime defungeretur in vini Cretensis
dolium immerso capite respirare prohibitus exspiravit:
cuius necem idem qui iussit ubi rescivit patratam miser
deploravit.
Ricardus hic de quo sermo praesens instituitur ingenio atque
animi robore alterutri fratrum par forma probitateque utrique
fuit inferior inequalibus atque informibus membris exstanti
dorso alteroque humero erectior os inamabile torvum ac
plane eiusmodi quale bellicosum in purpuratis ac martium appellari
in aliis aliter solet versipellis iracundus invidus semperque
etiam ante partum pravus quippe quem fama est haud
aliter alvo materna eximi quam obstetricante ferro potuisse:
quin agrippam etiam natum eum pedibusque praelatis exiisse
ferunt praeterea nec indentatum sive aliquid abstruxit vero
odio natus rumor sive natura futuri praescia praepostere multa in

eius ortu fecit qui multa fuit in vita contra naturae fas designaturus.
Ceterum bello haud instrenuus dux est habitus cui
quam ad pacem natura fuit appositior: saepe vicit interim etiam
victus quam rem ne aemulorum quidem quisquam ipsius
umquam aut inscitiae aut ignorantiae vertit vitio. Supra facultates
largitiosus ne materia deficeret ex aliis exhaurire cogebatur
quod in alios effunderet: his artibus factum ut amorem infirmum
constans odium pareret. Consilia sua non aliis umquam
credere quam per quos exsequi necesse fuit at ne iis ipsis quidem
aut ante aut amplius quam res urgebat. Personam quamlibet
induere gerereque et tueri gnaviter hilarem severam
gravem remissam prout sumere aut ponere suasit commodum.
In vultu modestia in animo fastus impotens ingens
immanis verbis adblandiens his quos intus impense oderat nec
eorum abstinens complexibus quos destinabat occidere. Crudelis
atque immitis haud ob iram semper sed ambitionis ergo
saepius dum vel augendae fortunae suae vel firmandae studet
quippe amici inimicique aequa ratio fuit comparati cum commodis
neque cuiusquam morte abstinuit umquam cuius vita
videretur. consiliis suis obstare. Constans fama est Henricum vi
dum exutus regno in arce Londinensi captivus asservaretur ab
isto crudeliter adacto sub costas pugione confossum ac trucidatum
idque nec iubente nec opinante Rege qui si maxime
decrevisset amoliri quem fortassis e commodo magis ducebat
suo vivum in sua manu esse alium tamen haud dubie tam dirae
carnificinae fuerat praefecturus quam germanum fratrem.

Sunt qui suspicantur istius etiam tecta et callide occultata consilia
in fratris Clarentiae Ducis perniciem non defuisse
quamquam resisteret ac reniteretur aperte ceterum (ut rem
aestimantibus visum est) aliquanto languidius quam is facturus
putabatur qui sibi serio statuisset ad salutem germani fratris
incumbendum. Quibus hoc verum videtur hi nimirum persuasum
habent Ricardum iam olim vivente adhuc Eduardo
hoc apud se consilium de asserendo sibi aliquando regno agitasse
si qua forte vita accidit frater immaturis ad regnum liberis
decessisset: cuius rei spem commessatio frequens atque intemperans
Regis fecit victus. Eam igitur ob causam Ricardum putant
Clarentiae Ducis mortem appetisse quum ipsius proposito
illius vita non satis opportuna videbatur quippe quem sive in
fide nepotis manentem sive aspirantem ad regnum hostem sese
vidit exitialiter habiturum. Sed hac de re asserere nihil certe
possum suspitiones dumtaxat hominum coniecturasque secutus:
quibus vestigiis ut aliquando venitur ad verum ita frequenter
erratur: quamquam hoc ipse iam olim fideli relatione
comperi Mistelbrocum quendam protinus Eduardo functo ad
Potieri domum qui Ricardo familiaris erat curriculo contendisse
pulsatoque inciviliter hostio multo ante lucem quum et
violenta et intempestiva pulsatio magni ac subitarii negotii
fidem faceret propere intromissum Regem eadem hora exstinctum
nuntiasse ad quam vocem Potierus velut exsultabundus
"Non est ergo dubium" (inquit) "quin meus erus
Glocestriae Dux illico sit futurus rex" sive consiliorum eius

peritus fuit sive aliquo signo quod erat futurum praesensit
(nam temere dictum haud exsistimo): quem ego sermonem ab eo
memini qui colloquentes auscultaverat iam tum patri meo
renuntiatum cum adhuc nulla proditionis eius suspicio haberetur.
%
Ceterum ut revertar ad historiam seu Ricardus olim secum
animo regnum invaserat seu consilium ex nepotum aetatis opportunitate
ceperat quae res plerumque segnes etiam et quietos
impellit ad facinus certum est decrevisse eum vita pueris
adempta regno velut sceleris pretio potiri. Gnarus itaque veterum
factionum quibus inter aulicos laborabatur (quas quoad
eius erat sedulo etiam aluerat) Regis Eduardi cognatis Reginae
sanguini tantum auctoritatis opumque invidentibus contraque
non minus iisdem de rebus invisis eam rem suis consiliis magno
putavit adminiculo fore si partium praetextu velut offensas veteres
ulturus suum occulte negotium ageret iraque et ignoratione
factionis alterius ad alterius perniciem abuteretur tum ex
ea quae superesset paulatim quos posset commodum in suam
sententiam perductis si quos parum opportunos offenderet eos
per insidias incautos nec mali quicquam veritos opprimeret.
Nam hoc certum animo proposuit si qua rima consilium eius
immaturius efflueret confestim fore uti inter dissidentes factiones
ipsius sanguine foedus sanciretur.
Hae divisiones amicorum quamquam nonnihil erant ipsi Eduardo
molestae tamen dum erat incolumis eo neglegentius eas
habuit quod utramque partem cognovit frenare se quum vellet
pro suo arbitratu posse. Ceterum ubi postrema aegritudine decumbens
vires labascere sensit et deploratam medicis salutem
suam aetatem liberorum animo reputans quamquam nihil formidabat

minus quam id quod evenit prospiciens tamen multa
illis mala nasci ex amicorum dissentione posse quando
aetas eorum per se imbecilla atque improvida consiliis amicorum
quibus fulciri solis poterat nudaretur qui dum se
discessione ac discordia disiungerent partibus et studiis intenti
minus verum quod esset curarent saepeque quo suam quisque
factionem in Principis gratiam promoveat placitura magis
omnes quam profutura consulerent haec atque huiuscemodi
cum animo volvens multos e purpuratis accersi iubet nominatim
Marquesium Dorsettum Reginae ex priore marito filium
atque Ricardum Hastingum virum nobilem cubicularium suum
qui insigniter inter se inimicitias exercuerant item alios utriusque
factionis qui tum in aula fuerunt atque haberi poterant.
Hos ubi Rex adesse vidit levatus paululum et suffultus pulvinis
sic uti fertur allocutus est:
"Viri clarissimi iidemque cognati mihi affinesque carissimi
mea quo loco vita sit et vos videtis et ego sentio quae res facit uti
quo minus diu futurum me vobiscum reputo tanto impensior
animum sollicitudo subeat quo animorum affectos habitu vos
relinquam. Enim vero qualescumque a me relinquemini tales liberi
mei vos excipiant necesse est: qui si (quod superi prohibeant)
discordantes invenerint ipsi nimirum partibus accessuri
novasque ante lites inter se moturi videantur quam in id peritiae
maturuerint qua vos compositis vestris reponant in concordiam.
Teneram eorum aetatem cernitis cuius ego praesidium unicum

censeo in vestra concordia situm esse siquidem haud satis firma
res est vestra in illos caritas si vobis invicem odio sitis. Virilis
aetatis robori vestra fortasse sufficiat fides at puerilis auctoritate
regenda est adolescens fulcienda consiliis quas res neque
illi aliunde poterunt consequi nisi vos dederitis neque vos concedere
si dissenseritis. Etenim ubi mutuo infensi diversa sentiunt
et alter alterius consilium odio consulentis eludit ibi necesse est
bene consulta male pereant quippe quae rata esse nisi consensu
non possunt. Praeterea dum suam quisque factionem studet
insinuare principi fiat nimirum uti ad gratiam plura quam ex
vero atque utili suadeantur: ita pravis adulationibus imbutus
adolescentiae animus tener praeceps in vitia volvitur ac regnum
secum in perniciem trahit nisi si quid Deus inspiret
melius. Quod si eveniat ut resipiscat princeps atque ad frugem
redeat tum vero hi quorum primae partes apud eum fuerant
longissime ab favore excident. Ita gratia male parta cito perit:
quae vero bonis artibus inita est ea demum stabilis firmaque
perdurat.
"Diu iam inter vos magna odia exarsere haud magnis saepe de
causis: rem enim plerumque non male factam aut male narrantis
depravat oratio aut per se exiguam durius interpretando
audientis affectus exaggerat. Unum hoc scio haud quaquam
pares vobis irarum causas et amoris esse. Nam quod homines
sumus quod in Christi verba iuravimus qui unum atque unicum
caritatis symbolum suis militibus dedit contionatoribus commemoranda
praetereo quamquam haud scio an cuiusquam verba
contionatoris magis vos commovere debeant quam mea qui
protinus hinc ad ea loca demigro de quibus illi tam multa praedicant.

At istud tantum a me rogabimini uti vobiscum reputetis
alteram harum factionum partem cognatos mihi alteram
affines esse vosque ipsos invicem aut sanguinis vinculo aut
affinitatis coniungi: quae necessitudo iuncta sacramento coniugii
si Christi instituta tantum haberent ponderis quantum
apud Christianos habere deberent atque utinam habeant certe
non minus momenti ad conciliandos animos quam ipsa sanguinis
ratio contineret: tantum prohibeant superi ne id ipsum in
causa sit quo minus concordetis quod maxime ad concordiam
deberet incitare.
"Equidem nescio quo malo fato sic videmus accidere ut inimicitia
nusquam exerceatur infestius quam apud hos quos potissimum
aut naturae fas aut legum debeat ab omni simultate deterrere.
Tam exsecrabilis bellua superbia est et praecellendi
cupiditas quae quum semel generosis illustrium virorum pectoribus
irrepserit non ante desinit contentione proserpere
quam caedibus omnia et sanguine permiscuerit dum quisque
primum summo proximus esse mox aequare postremo supergredi
ac praecellere conatur. Qui tam improbus ardor gloriae hoc
in regno intra paucos annos proximos quantum suscitaverit incendii
quantum stragis ediderit utinam tam facile Deus oblivisci
velit quam nos reminiscimur: cuius mala si privato mihi tam
animo praecipere et praecogitare licuisset quam re ipsa postea
maiore meo dolore quam voluptate sum expertus dispeream si
flexis poplitibus exhibitum honorem tam multis hominum capitibus
comparassem. sed quando facta quae sunt infecta esse
non queunt qua ex re ante tam multum damni acceptum
novimus ea ne porro accidat danda sedulo opera est.
"Omnia iam pacata sunt et spes est perfore prospera sub liberis
meis cognatis vestris si neque illos vita destituat neque vos

concordia: quarum si prorsus alterutra sit carendum profecto
in illis minus iacturae fuerit: quibus si quid communis hominum
sors attulerit Anglia tamen facile inveniet reges nulla fortassis
parte deteriores. Verum si vos in pueri regno discordia occupet
multi nimirum viri boni atque egregii videntur ante perituri
nec Principe interim tuto et vobis ipsis imprimis periculo
obnoxiis quam populus intestina semel seditione saeviens in
pacem rursus et concordiam redeat. Vos igitur oratione hac
quam hodie vobiscum postremam mihi videor habiturus hortor
obtestorque per amorem illum quem ego semper hactenus erga
vos quem vos vicissim erga me quem Deus erga nos omnes
habuit ex hoc tempore condonatis et remissis offensis omnibus
vos amore mutuo complectamini quod ego vos profecto
facturos confido si vos respectus ullus aut Dei aut Principis
cognationis patriae aut vestrae denique ipsorum salutis
habeat."
Haec ubi Rex locutus est haud diutius sustinens sese in dexterum
latus recubuit facie ad proceres versa quorum nemo
erat qui lacrimis temperare potuerit. Ceterum verbis eum
quantum quisque poterat consolati tum de re quae placitura
sentiebant respondentes velut icto foedere in morientis gratiam
Regis manus inter se iunxerunt quum (uti paulo post apparuit)
animis longe disiungerentur.
Defuncto Rege filius natu maior Londinum utpote regiam
urbem petere maturat qui vivo patre Ludloi vixit in Vallia.
Nam ea deinceps primogenitis regum vivis adhuc parentibus
propria dicio est quae quum ab Rege porro sita eo neglegentius
habita in morem prope silvestrem coepta est efferari improbis

hominibus latrociniis ac caede licenter impuneque grassantibus
Eduardus filius eo cum imperio missus est uti praesentis auctoritate
Principis facinorosorum audacia refrenaretur. Moderator
pueritiae datus est Anthonius Vodevilus cognomento ex dicione
Riverus Reginae frater vir haud facile discernas manune
an consilio praestantior tum adhibiti in consilium alii ut quisque
puero proximus materno genere fuit.
Eam rem ab Regina curatam quo suae factionis opes ab teneris
statim Principis annis confirmaret frustratus tantam eius
spem Ricardus praetextum sibi ad eos evertendos initiumque ad
reliquum inceptum suum conficiendum fecit. Nam quorum in
illos odium maxime implacatum novit animosque in se benevolos
eos partim coram alios per epistolam ac nuntios exploratae
fidei compellens admonet rem neutiquam ferendam Principem
amisso patre iuvenem ipsis cognatum in custodia et
manibus esse agnatorum ablegatis propemodum ipsis qui neque
minus certa in eum fide et longe honoratior pars regii generis
fuit quam sanguis eius maternus qui nisi libidini patris
visum aliter esset perquam erat indignus qui cum eius atque
ipsorum sanguine misceretur quos nunc non primos
apud Regem esse neque illi honorificum neque sibi tutum ut
quorum permagni referat haud quaquam pati aemulorum
suorum potentiam gratia et favoribus adolescere apud Principem
puerum natura facilem aetatis vitio credulum nec satis
callentem adversus delatorum calumnias.
"Meminisse vos" (inquit) "opinor patrem eius quamquam
annis et rerum usu maturum tamen eius factionis suasu impulsuque
quovis circumactum longe profecto magis quam aut ex

ipsius honore aut re cuiusquam fuerit praeterquam illorum immoderatam
[praepotentiam] qui suane bona an mala nostra
avidius appetierunt in incerto est. Itaque si non quorundam
nostrum gratia magis apud Regem quam ulla cognationis ratio
valuisset paulum certe afuerat quo minus aliquot nostrum
circumventos insidiis oppressissent tam hercle facile quam oppresserunt
eum qui Regis sanguine haud minus prope aberat.
Verum faventibus superis eo periculo defuncti sumus sic tamen
ut vel maius impendeat si Principis affectus patimur
quocumque inimicis nostris libebit impelli quibus haud difficile
sit vel ignorantis iussum ad perniciem nostram praetexere nisi
Deus vel vestra vigilantia malitiam eorum in ipsos avertat. Qua
in re nemo nostrum magis segniter gerat se ob male sartam
paulo ante concordiam quam qui inierunt ne dubitari queat
quam sincera sit Regis potius affectibus sunt obsecuti quam
suis: neque quemquam nostrum tam vecordem arbitror ut
multum sibi putet ei confidendum qui ex inimico vetere amicum
nuperum se profiteatur nisi quis forte exsistimet una hora subito
coactam pacem ac ne toto quidem adhuc mense coalitam
altius eorum pectoribus insedisse quam tot annis altam ac radicatam
invidiam."
His atque huiusmodi verbis literisque homines ex se ardentes
vehementer incendit, sed praecipue duos Eduardum Bukyngamiae
Ducem et Ricardum Hastyngum ambos fama clara
magnis opibus sed Dux natalibus illustrior: alteri ex munere
quod gerebat multum auctoritatis accreverat siquidem praefecerat

eum Rex cubiculo suo quod est apud Anglos perquam
honorificum. Hi quum non tam sibi mutuo bene vellent quam
Reginae partibus pariter cuperent male hactenus facile cum
Ricardo conspirarunt ut suorum inimicorum praetextu maternos
amicos Principis amolirentur.
Ea re decreta quum illos accepissent tanta manu Regem deducturos
ut nihil in eos auderi tuto queat ab inermibus sin ipsi
contra parent copias ad manus rem venturam cuius et semper
dubius eventus sit et quum ab adversa parte Princeps esset
suam proditionis nomen ac speciem subituram ingenio illos
exarmandos statuunt. Itaque curaverunt uti per viros idoneos
Reginae persuaderetur multum esse periculi in eo consilio
quod depellendi periculi causa inibatur nam pacatis rebus
proceribus reductis in concordiam animisque omnium intentis
ad excipiendum Regem ac diademate insigniendum si amici
Reginae cogant multitudinem iniecturos haud dubie metum his
quibus aliquando simultas cum illis intercesserat ne non tutandi
Regis causa cui nemo discrimen intentet sed invadendi sui
congregetur recrudescente discordia atque hoc pacto fore
uti hi vicissim suas compellerent copias: deinde velut vim
repellerent illaturos quorum opes (quod illa nosceret) late
paterent qua ex re totum regnum in armis et tumultu futurum:
tum eius damnum omne quod et immensum exspectabatur et
magna pars in eos fortasse casura a quibus illa maxime vellet
averti omnes ei uni forent atque amicis eius acceptum relaturi
utpote quos causarentur privati odii respectu conturbasse rempublicam
violata per iniuriam concordia cuius maritus ipsius

moriens auctor sanciendae fuisset. His rationibus adducta Regina
sic apud Vodevilum fratrem filiumque Ricardum Graium
egit qui tum in aula Principis primi erant ut illi repudiato
priore consilio praesidio supersedentes Regem comitatu modico
Londinum versus producerent.
Erat in itinere Regis Hamptona quae quamquam in umbilico
prope regni sita tamen alteri eiusdem nominis oppido quod
obiacet australi freto comparata Borealis vocatur. Hanc eodem
die quo Rex inde digressus est Gloucestriae ac Bokyngamiae
Duces intrant ac forte accidit ut Vodevilus Reginae frater quem
diximus ibidem restiterit postero mane Stratfordiam iturus ad
Regem ubi eam noctem transegit [.xi.] ab Hamptona millibus.
Igitur Vodevilus officiose Ducibus occurrens ac summa gratulatione
vicissim exceptus ubi quantum temporis visum est sermone
atque epulis produxere dimittitur ita delinitus humanitate
Ducum ut optima spe plenus hilaris atque animi securus
iret cubitum.
Sed illi qui longe diversum agitabant animo quam
vultu prae se tulerant reliquis omnibus facessere iussis Ricardum
Ratcliffum equitem ac qui talibus erant consiliis intimi
retinuerunt ac discumbentes ad mensam de suis inceptis in
adultam noctem deliberant. Rebus consultis assurgentes mittunt
qui nullo tumultu comites suos admoneant uti parent sese
nempe Duces tantum non in equis esse. Hoc nuntio excitatus
ipsorum comitatus praesto aderat quum Vodevili adhuc ministri
sterterent. Ad haec effecerant uti omnibus exitibus oppidi obsessis

nemo sineretur exire: tum paulo ab oppido longius qua
parte Stratfordiam itur disposuerant equites qui si quos forte
deprehenderent fefellisse custodiam in Hamptonam rursus repellerent.
Praetexunt causam quod quasi Duces constituerint
videlicet officium suum approbaturi ipsi eo die omnium primi
salutare Principem.
At Vodevilus ubi accepit clausos undique exitus facultatem
vero eundi neque suis neque sibi fieri rem tam atrocem et non
temere et se inscio coeptam facta eorum praesentia cum proximae
noctis vultu verbisque conferens paucarum horarum interventu
tam magna rerum mutatione anxius erat. Ceterum quum neque
discedere liceret et continendo se nihil assecuturus erat
aliud quam ut latebras quaesivisse videretur quod cur opus factu
esset nullius culpae sibi conscius erat adire Duces statuit et
causas huius moliminis conscientiae suae fiducia sciscitari: quem
ut primum in conspectu habuerunt queri illicet ultro atque
accusare coeperunt quod discordias inter proceres sereret
animumque Regis niteretur ab se alienare perdereque per insidias
moliretur quas ipsi deprehensas merito sint in auctorem
regesturi. Mirantem hanc orationem ac se purgare conantem
quum ratione causaque deficerentur ad vim conversi comprehendunt
atque in antro clausum adhibitis custodibus
relinquunt.
Mox conscensis equis Stratfordiam contendunt ac Regem reperiunt
parantem iam tum discedere ideo uti fertur ut oppidum
universis angustum liberum illis relinqueret. Dimissis igitur
equis praeeunte longa stipatorum serie ubi ad Regem
propius ventum est scindente se in partes comitatu per medios
ordines perrexerunt ac se dimittentes in genua Principem reverenter

salutarunt quos ille contra porrecta manu de terra
levatos amabiliter complexus est nihil etiam mali aut resciscens
aut suspicans: quum illi nihil cunctati aut eius reveriti praesentiam
Ricardo Graio fratri eius uterino movere litem occipiunt
calumniantes illum ac germanum eius Marquesium cum avunculo
Vodevilo coniurasse adversus suum sanguinem decrevisseque
circumventis ac sublatis fraude nobilibus Regis
pariter ac regni sibi regimen arrogare atque eam ob rem protinus
ab defuncto Rege Marquesium arcem Londinensem irrupisse
atque expilato Regis aerario stipendium in milites elargitum
quos in classem ad confirmandas illius factionis opes
coegisset. Ita rem quam gnari erant communi consilio decretam
Regisque plurimum reique publicae retulisse ut fieret illi
per calumniam inverterant ne nihil esset quod dicerent.
At Princeps Graium parantem respondere praeveniens "Quid
fecerit" (inquit) "Marquesius quamquam nihil mali spero tamen
quoniam nobiscum non fuit certo non queo scire. Verum
quod ad fratrem attinet Graium atque avunculum Vodevilum
innocentes hercle illos facile praestare possum ut qui non usquam
a nobis iam diu sint digressi." "Non dubium est eos" inquit
Gloucestriae Dux "tam sceleratum propositum optime Princeps
sedulo te celasse" nec plura locutus manus iniecit in
Graium ac Thomam Vaughanum equitem Reginae cognatum.
Graius ut erat et animo generoso et non improcero corpore
commotus praesenti periculo manum ad capulum tulit: tum
increpatus a quopiam admonente serum esse conatum concidens
animo manum retulit et se capiendum dedit. Ergo Regem
retro agunt Hamptonam ubi de integro consultant. Ibi

quos volunt e ministris Regis exauctorant substituuntque quos
ipsis magis quam illi lubeat quibus rebus graviter offensus
quum prohibere non posset quod solum potuit illacrimavit.
In prandio Gloucestriae Dux e suis ferculis unum Vodevilo
misit iusso dapifero uti solaretur eum iuberetque Ducis nomine
ut bono esset animo neu dubitaret huius tumultus mitem et clementem
exitum fore. Ille gratiis actis orat ministrum idem
ferculum ad nepotem ferret Graium eumque tali nuntio recrearet
quem ut fortunae adversae insuetum eoque minus ferentem
magis egere consolationis arbitrabatur sibi vero saepius
utramque experto turbidam minus novam videri. Ceterum
Glaucestrie Dux post tam civilem consolationem captivos
omnes alium alio ablegavit in carcerem atque inde haud multo
post in unum oppidum cui Pons Fractus vocabulum est adductos
capite detruncavit.
Sed nocte quae eum diem sequebatur quo haec Stratfordiae
gesta sunt trepidus ad Reginam nuntius venit ad occidentale
coenobium tristia omnia atque atrocia denuntians: captum a
patruo Principem retroque vi abductum: Vodevilum fratrem ac
Ricardum Graium tum alios amicos eius comprehensos atque
ablegatos incertum quo tractandos incertum quomodo: mutatam
rerum summam: eversa concidisse omnia: proinde occupandum
ipsi tempus ac sibi reliquisque suis fortunis dum liceret
consulendum ne propere accurrentes inimici reliquias interciperent.
Hoc nuntio exanimata Regina calamitatem tam insignem
tantam tam insperatam filiorum amicorum ac suam
ipsius ingemiscens ad haec damnans ac detestans consilium
suum quae Principis dimittendum praesidium suaserat pavida

ac trepida e palatio se in coenobium proripit: erat enim asylum
illud aedibus palatinis contiguum. Ibi se ac minorem filium et
filias quatuor in Abbatis domum cum familia sua conicit.
Missus est eadem nocte minister ab Hastyngo cubiculario ad
Eboracensem Archiepiscopum qui et ipse haud longe ab occidentali
coenobio habitabat qui ministris Episcopi narravit sibi
ab ero mandatum ne quieti praesulis parceret tanti esse momenti
quod afferebat. Illi magnitudinem negotii ex festinatione
mensi soporem domini haud cunctanter interrumpunt. Is intromisso
ad pulvinar nuntio quum aversum retro Principem et
captivos eius cognatos accepisset immani tantae rei
atrocitate perculsus obstipuit. Tum nuntius "Iubet te" inquit
"erus meus reverende pater animo bono esse ac tibi pollicetur
omnia tamen bene fore." "Abi" inquit ille "ac renuntia
quantumvis bene futura sint numquam tamen tam bona fore
quam fuerunt."
Tum eo dimisso protinus excitat familiam et stipatus suis
appenso ad collum sigillo regio (erat enim Cancellarius) recta
contendit ad Reginam. Ibi plena reperit consternationis luctus
pavoris ac tumultus omnia trepidari festinari convehi in
asylum e palatio cistas clitellas sarcinas otiosum neminem
imponentes alios alios deponentes onera alios depositis quae
pertulerant nova petere effringere alios parietem medium qui
solus ab asylo palatium discriminabat uti viae compendium
fieret: nec deerant (ut accidere fere in tali tumultu solet) qui alio
quaedam quam quo destinabantur efferrent. Reginam videt
humi sedentem solam tristem atque attonitam complicatis
digitis suam suorumque fortunam complorantem. Solatur eam
Episcopus ne praesentibus rebus animum deiciat desperatione
meliorum sibi factam spem rem haud perinde attrociter cessuram

ac sibi fingeret iniquus rerum interpres timor. Addit
quo magis eam confirmaret auctorem esse spei suae nuntio ad
se misso cubicularium. "Ah pereat" inquit illa. "Is enim signifer
est eorum qui odio implacabili in sanguinis mei perniciem grassantur."
Tum ille "Regina" inquit "erige animum. In hanc rem
fidem hic tibi astringo meam quo die alium quemquam illi in
regem unxerint quam filium illum tuum quemhabent secum
nos postridie istum alterum quem hic tecum habes hoc ipso
in loco diademate insigniemus: quod quo minus dubites en hoc
sigillum quod meae fidei Princeps illustrissimus credidit maritus
tuus in vestrae sobolis usum tibi iam nunc resigno" et simul
haec dicens sigillum Reginae reddidit et priusquam illuxit abiit
domum: quum iam e fenestra despiciens unde illi prospectus
erat in Thamesin persultari totum fluvium cymbis videt
asylum videlicet obsidente Ducis Gloucestriae satellitio ne quis
eo per aquam transfugeret aut inexcussus praeterveheretur.
Iam continuo res dispargi toti populo in ore esse stupore
omnes ira metu ac maerore compleri conglobari alii alibi in
armis turmatim volitare diversi atque invicem minitantes prout
quosque partium studium aut periculi formido copulaverat. Ad
haec ut odio quisque aut favore ferebatur ita lenire alii verbis
invidiam facti pars intendere oratione nitebatur. Tum ne quid
Londinum subitae calamitatis acciperet excubari ab civibus
coeptum quum proceres iam quicumque aut in urbe erant aut
non longe aberant de his rumoribus ac tumultu consultant. Sed
Eboracensis Episcopus veritus ne levis ac praecipitis consilii videretur
iniussu Regis sigillum resignasse Reginae priusquam in
consilium iret quo factum tegeret sigillum ab ea receperat.

Ibi factum illud Ducum plerisque incessentibus atque odiose
interpretantibus tanquam privatae simultates structis in Principem
insidiis praetexerentur Hastingus contra (quem nesciebatur
huius facti conscium esse) suam fidem quam indubiam
habuerunt omnes pro Ducibus obstringere nihil adversus
Regem cogitatum positos ab his in custodiam eos a quibus sua
salus impetita credebatur: "Verone contra vestrum erit
iudicium" inquit "quorum examini reservant eos hi qui nihil
merentes se tamen laesos ab illis esse conqueruntur. Ceterum eam
litem vos aut iudicabitis vestro arbitratu aut componetis: tantum
ne re incognita statuatis et privatas controversias in publicam
seditionem atque intestina bella vertentes eo rem deducatis
ut irritatis animis interturbata coronatione Principis
quem huc eadem causa comitantur componi res et redintegrari
non possit. In quo certamine si cetera paria essent tamen ius et
auctoritas maior in illis castris sit necesse est in quibus Princeps
erit."
Haec oratio ob creditam viri fidem magnam habuit vim ad
commovendum sed multo maxime tumultuantes animos compressit
imminens adventus Regis quem comitatu magnifico
Duces admodum reverenter habitum Londinum versus producebant.
Ceterum quacumque ibant rumorem disseminari curaverunt
molitos qui in vinculis erant primum se deinde alios e
proceribus per vim opprimere atque ita sibimet viam struere
qua Regem pariter ac regnum regerent. Cuius commenti quo
fides plebeculae fieret aurigae atque alii Ducum ministri qui
praesidio impedimenta sequebantur ostentabant undique inter

captivam suppellectilem vasa quaedam armis impleta quae dominis
quum transferretur aula Principis necesse fuit auferre
secum nisi vellent abicere: quod quamquam satis scirent
tamen per malitiam dissimulantes quum ea passim tanquam
manifestarii criminis argumentum ostentarent inclamaverunt
"En arma ipsa quae proditores isti in vasa clam abdiderant ut
Duces atque omnes nobiles per insidias obtruncarent." Hoc commentum
tametsi pendentibus rem suspectiorem reddidit
facile coniectantibus eos qui tale facinus animo destinassent
corporibus potius arma fuisse gesturos quam vincta atque impedita
congesturos in dolia simplici tamen ac rudi populo
mirum quam satisfecerit adeo conspectis armis velut certa atque
explorata proditione salus undique Ducibus suspendium
captivis acclamatum est.
Quum Rex adventare propius nuntiaretur senatus urbis cum
magno civium numero progressi obviam quatuor ab urbe millibus
occurrerunt. Ita Princeps honorifice exceptus procerum ac
civium celebri pompa civitatem est invectus quarto die Maii
anno regni sui primo eodemque ultimo. Sed hac honoris magnifica
specie vultuque in observantiam Principis composito
Glocestriae Dux e summa invidia ac suspicione quibus paulo
ante flagrabat in tantam subito caritatem omnium tantamque
integritatis opinionem venit ut unus omnium Protector Regis
regnique eius consensu procerum renuntiaretur. Itaque sive id
inscitia factum sive accidit fato agnus certe consulto in lupi
fidem creditus. Mox Eboracensis Episcopus acriter increpatus
quod sigillum Reginae tradiderat administratione privatus est:

eo munere inauctoratus est Russellus Episcopus Lincolniensis
vir et usu rerum et vitae probitate singulari tum in litteris haud
dubie sua tempestate primarius.
Igitur ubi Protector effectus est quamquam omnis ei dies anno
longior videretur qui gestientem ac morae impatientem impetum
eius moraretur avidumque quam primum re ipsa usurpandi
regni quod animo iam ante invaserat tamen haud temere quicquam
censuit ante tentandum quam reliquam praedae
partem in nassam pellexerat haud ignarus fore ut si alterum
fratrem privaret imperio in alterum protinus evehendum
universa studia incumberent sive permaneret in asylo sive
(quod multo metuebat magis) extra Britaniam aliquo transmitteretur
in tutum. Ergo in proximo conventu procerum graviter
incusat Reginam odiose ab ea factum quae sacrosanctae maiestati
Principi unicum et carissimum germanum fratrem distinere
audeat tanquam utrique invideat dulcia illa mutuae consuetudinis
oblectamenta in illum vel magis impia cuius
potissimum curam prae se fert quippe quem libertati subductum
ab luce ac splendore clarissimae fortunae suae detractum in
asylum misere velut in tenebras et squalorem abstrudat: nec
horum quicquam alia causa patratum quam uti nobilibus qui
Regi a consilio sunt acris apud populum concitaretur invidia.
Adeo ei odio esse eos ut vel cum liberorum suorum dispendio
quod de Medea ferunt fabulae ulcisci quos odit ardeat.
"Alioquin enim quorsum in asylo puerum" inquit "nisi quod
videri vult popello vos aut parum fideliter aut non sat sapienter
prospexisse Principi si periculum sit eius mihi fratrem credere
cuius ipsum corpus mihi vos alendum tuendumque credidistis?

Cuius incolumitas haud nlihi certe fulciri satis ulla victus cura
videtur nisi ludi quoque voluptas accesserit quae mirum in
modum pueriles spiritus reficit vegetatque. Nec eam potest
mollis puerorum aetas ab senibus capere: blandus adhiberi collusor
debet qui neque annos eius superet neque nimis infra sit
tum qui ad eius nobilitatem accedat proxime: ita simul
aetatis habebitur simul maiestatis ratio. Quis igitur omnibus partibus
appositior quam germanus frater quem nunc deterior
noverca mater abstinet? Si quis haec levicula sentiat quod ego
certe nemini visum iri puto cui salus Principis curae fuerit is sic
habeto maximas interdum machinas consistere nisi minorum
adminiculo non posse. Ad haec quam istud nobilibus inhonestum
nobis quam ipsi Regi invidiosum omnium per ora non in hoc
regno tantum sed apud exteras etiam gentes iactari (ut cito pervolat
malus rumor) fratrem eius eo necessitatis adactum ut
florentibus illius rebus ipse in asylo delitescat? Neque enim temere
credetur quisquam in antrum sese abdere cui citra periculum
liceat in luce ac libertate vivere. Haec persuasio ubi semel
animis insederit haud facile evellas postea maiusque in malum
crescet denique quam divinare quisquam in proclivi queat.
"Huic igitur pesti quo propere eatur obviam virum aliquem
aetate gravem atque auctoritate pollentem mittendum ad matrem
censeo eumque cui et Regis honor et ordinis huius fama
curae sit tum cui apud eam sit et amoris nonnihil et fidei: quibus
omnibus de causis nemo circumspicienti mihi magis occurrit
idoneus quam reverendissimus iste pater" (aderat enim) "Cardinalis
qui solus mihi sua prudentia videtur rem effectam redditurus
modo ne laborem recuset. Non recusaturum autem

spero vel Regis causa vel nostra vel ipsius Ducis nepotis mei
secundum Principem ipsum carissimi quibus omnibus si id
quod spero Reginae recta persuaserit non facile dictu fuerit
quantum adimet molestiae. Ceterum ea si incepto pravo
muliebri pertinacia sic institerit ut ab libidine animi ad verum
flecti nulla tanti patris neque auctoritate neque consilio neque
fide possit ego certe auctor fuerim ex edicto regio e coenobio
eximendi eius ducendique in felicissimum Regis contubernium
cuius perpetua consuetudine tam honorifice habebitur ut orbi
toti pro nobis et contra matrem eius testatum reddi possit eam
quum filium in asylum clauderet vel malitiam a consilio vel stultitiam
habuisse. Haec mea est hac de re sententia nisi vestrum
quisquam contra sentiat. Neque enim umquam usque adeo mea
mihi ratio blandietur ut non paratus sim cuivis vestrum rectiora
consulenti parere."
Huic orationi nobiles fere quotquot aderant suffragabantur.
Cardinalis atque episcopi reliqui cetera assensi tantum invita
matre nihil audendum censebant neque vi grassandum si forte
verbis minus obtemperetur: rem enim videri superis hominibusque
invisam tantae vetustatis asylum tam religiosum temerari
quod reges ac pontifices tam boni instituerant tam multi ratum
sanctumque habuerant atque ei loco inferre contumeliam
quem locum Petrus ipse Princeps Apostolorum magno superorum
choro comitatus olim tam peculiariter Deo sibique dedicavit
ut per tot retro saecula neque rex tam audax fuerit quisquam
qui non sit veritus violare neque tam religiosus episcopus qui sit
ausus consecrare.
"Nullo ergo pacto me auctore" Cardinalis inquit "eius sanctuarii
imminuetur immunitas quod tam multis misere alioqui perituris
tam saepe fuit praesidio. Sed neque necesse erit spero
verum quantumvis etiam necesse fuerit non faciendum censeo.

Equidem spes est Reginam audientem rationi fore quod si
minus succedat e sententia tamen ipse tam sedulo conabor ut
facile omnes intellegant non meam industriam defuisse negotio
sed maternam indulgentiam ac muliebrem potius metum
obstetisse."
"Muliebrem [metum]" inquit Dux Bukyngamiae "Immo pervicaciam
mulieris invictam. Nam hoc ego certe vel anima pignore
contenderim nihil illam prorsus vel filio timere vel sibi.
Quis enim bellum sibi sumat cum femina? quod si mares quoque
sanguinis eius aliquot feminae essent melius profecto sese res
haberent: quamquam nec illis quidem Reginae sanguis fraudi est
sed ipsorum comparatus ad seditionem animus. Ceterum ut
maxime nobis ipsa foret cognatioque eius invisa non posset
tamen carus non esse frater Principis nempe cui nos ipsi cognati
sumus. Cuius vere conservandi si tanto studio duceretur
quantum vel sua libido vel nostri invidia cordi est eum ex illo
claustro festinaret emittere: haud minus aegre ferret illic filium
condi quam nunc abdere ac vincire satagit. Nam si quid habet
ingenii (ut habet haud dubie pro muliere non contemnendum)
haud quaquam sibimet providentiae tribuit amplius quam
quibusdam nobis idque iis de quorum fide non dubitat sed
vere persuasum habet filii sui salutem non minus eis cordi esse
quam sibi: cui quo magis bene volunt eo minus esse eum apud
illam volunt si fixum illi animo sedeat in asylo delitescere:
contraque nemini non placere arbitror vel Principem
ipsum a parente curari modo inducat animum ibi vivere in quo
versari neutri sit indecorum. Quamobrem si in reddendo libertati
filio eorum consilia aspernetur sequi quorum neque dubitabilis

prudentia est neque incerta fides quis non intellegat
facile tam improbi causam propositi malitiam magis quam
metum esse?
"Quod si adeo meticulosa sit ut ex animo metuat quod nusquam
est vere metuat: quis enim prohibere queat ne vel
umbram horreat suam? Certe quo ea magis filium nobis timet
credere eo nobis contra iustius timendum est puerum illi relinquere.
Etenim si tam vanos metus figurat animo ut filio periculum
esse fingat profecto ut est metuentium solicitus animus
ne asylo quidem satis fidet: facile certe secum cogitabit si quis
adeo immani feritate sit ut puero innocenti nocere studeat
animo tam impio ac scelerato ut neque superum timor neque
hominum pudor ab flagitio revocet asyli nomen ei leve ac
vanum fore. Itaque falsa suspicione periculi subigetur animus
munimentum aliquod firmius extra regnum quaerere. Quin
nunc quoque quamquam nihil tale metuentem haud dubito
tamen hoc ipsum tam illam animo agitare ut faciat quam nos
contra ne faciat. Quae si tam improbum consilium
muliebri temeritate patraverit (patrabit enim facile oscitantibus
nobis) omnes ubique mortales praedicabunt dignos scilicet nos qui
Principi a consilio simus / cuius germanum fratrem per vecordiam
sub oculis nostris perire patiamur. Ego igitur illustrissimum
Ducem dum licet vel invita matre censeo eximendum potiusquam
tantisper ibi dimittendum quoad eum mulieris mala
mens obtentu metus emittat in periculum.
"Nec asyli tamen immunitatem ullo pacto violari velim. Quae
quum vires ab vetustate cepit non ego is sum qui suadeam
infringendam contraque si integra esset res non suaserim instituendam.
Neque tamen inficior bene factum ac misericorditer ut

quos naufragium aut male expuncta nomina aliave quaepiam
fortunae vis adversa fecit inopes his aliquis aperiatur portus
qui corpora saltem integra praestet ab creditorum saevitia. Ad
haec si regni titulus (quod non semel accidit) in quaestionem veniat
dum armis de iure decernitur atque alteri alteros habent
proditorum loco non displicet aliquem locum esse ad quem
utrique confugiant ubi dubiis aut afflictis rebus invicem alternante
victoria sint in tuto. Ceterum furibus ac latronibus quis ea
loca plena sunt quique semel eiuscemodi flagitiis imbuti numquam
resipiscunt postea facinus est profecto asylum ullum praesidio
esse multoque magis homicidis quos ab aris ipsis avelli
mactarique iussit deus modo ad crimen accesserit industria. At
nisi sedulo peccatum est nec opus quidem apud nos asylo
est. Nam si quem in alterius necem aut necessitas armavit aut
impegit casus eius delicti aut veniam lex aut princeps gratiam
facit. Numeret aliquis nunc quam raros in asylo comperiat quos
illuc favorabilis ulla necessitudo compulit: contra quanta illic
turba scaturiat perditorum quos alea luxus ac libido vastaverunt:
praeterea latronum sicariorum sectorum homicidarum
atque immanium proditorum quam taetra atque horrenda
colluvies in asylum velut in pestilentissimam sentinam
confluxerit: idque potissimum in duo e quibus alterum ad manum
est urbi alterum in ipsis urbis visceribus collocatum est.
Ausim profecto confirmare quisquis asylorum commoda comparet
cum incommodis eum pronuntiaturum potius quam tot
incommoda perpetienda sint multo fore commodius ipsis etiam
commodis caruisse.
"Atque haec affirmo sic habere se ut non accedant alia quibus

ad perniciem bonorum homines flagitiosissimi in dies magis ac
magis abutuntur asylorum licentia. Nam nunc iuventas improba
non alia causa liberius quam horum locorum fiducia profundit
perdit abligurit. Quin ditiores aliquot eo provolant cum tenuiorum
bonis: ibi aedificant oblectant sese et creditoribus mandant
laqueum. Illuc uxores fugiunt cum suppellectile maritorum
duritiem eorum libidini suae praetexentes. Illuc fures
convehunt quae furto sustulere ibique inde vivunt ac triumphant:
ibi nova latrocinia machinantur: inde quavis nocte
prorepunt furantur occidunt et commisso facinore
revertuntur tanquam loci reverentia non tueretur modo eorum
vitam in paenitentiam ante actorum scelerum sed nova quoque
designandi licentiam indulgeret. Quamquam si viri prudentes
anniterentur bona pars huius mali facile tolli posset idque cum
bona Divi Petri gratia. Reliquum quum nescio quis pontifex ac
princeps misericordes magis quam prudentes instituerunt ac
ceteri deinceps religioso metu pertulere nos feramus censeo
quatenus feret ratio quae non eo usque suffragatur asylo ut nos
prohibeat illustrissimum inde Ducem ipsius bono producere
cuius loci privilegium nullum in eo locum habet.
"Ego certe hunc asylorum verum ac nativum usum esse semper
sum arbitratus ut eorum corpora tuerentur quos alioquin
maneret malum tum magnum tum imprimis meritum. Nam ut
declinetur immeritum non est cur implores peculiare cuiusvis
loci privilegium. Etenim ne cuiquam usquam inferatur iniuria
eam immunitatem leges mores natura cuique loco ex aequo
tribuunt: nisi quis aliquem novit locum in quo maleficia fas est
perpetrare. At ubi ab ipsa lege periculum est ibi vero praesidium

a privilegio petendum est indeque ego natum altumque
asylorum usum putem: a qua necessitate illustrissimus iste Dux
abest procul cuius fidem erga Principem sanguinis necessitudo
probat cuius erga reliquos omnes innocentiam tenera declarat
infantia ne quis illi opus asylo putet in quod ascribi nec potest
quidem. Neque enim ad asylum sic quemadmodum ad baptisma
confugitur ut susceptorum compatrumque vicaria voce beneficium
impetretur sed cuius bono datur ipse supplex
flagitet ac precetur oportet: idque adeo merito quum competit
nemini praeterquam ei cuius mens facinoris conscia indigum
egentemque talis auxilii facit. Quam ergo voluntatem habet ille
puerulus qua sibi inutile munimentum ab asylo postulet qui si
eo proveheretur aetatis ut usum eius loci posset intellegere profecto
non parum irasceretur his qui illic manendum ei
suaderent? Unde nunc eximere non repugnantem usque adeo
nihil mihi videtur formidandum ut in eos quoque quibus vere
asyli ope opus est aliquanto tamen magis audendum quam solemus
censeam. Nam si quis eo subducat se cum alienis bonis
quid ni regi liceat ea fugitivo direpta domino reddere sine ullo
privilegii praeiudicio?" Verba fere qui e clero aderant sive assentabantur
Duci sive ita vere sentiebant confirmavere sic divino
iure cautum uti obaeratorum bona in asyla confluentium dispartiantur
creditoribus relicta tantum libertate corporibus quorum
labore victum quaeritent. "Credo vos" inquit ille "verum dicere:
quod si mulier eo transfugiat pertaesa mariti sed tanquam perterrita
mihi certe videtur inoffenso Divo Petro maritus e medio
Petri templo coniugem iniecta manu protracturus. Alioqui si
nemo inde deduci potest qui sese dixerit manere velle certe

puer quispiam qui praeceptori diffugerit ibi relinquendus est:
quod exemplum quamquam leve ut est videri possit tamen haec
nostra causa est aliquanto levior. Nam illic quamquam puerilis
metus est est tamen aliquis at hic omnino nullus est et profecto
antehac saepe viros asylanos audivi sed pueros nunc
primum audio.
"Quamobrem ut aliquando finiam quisquis id facinoris admiserit
ut opus ei asyli ope sit is ibi maneto. Sed hic illustrissimus
dux ibi dimittendus non est qui neque aetatem habet qua possit
istud petere neque malitiam qua possit indigere cuius neque
vita neque libertas venire in discrimen ullo iure potest per iniuriam
vero prope minus potest fratre rerum summa potiente
ipse opibus potens amicis etiam potentior quippe patruo clarissimo
nobisque omnibus ad salutem atque incolumitatem eius
incumbentibus. Postremo qui ex asylo quempiam ipsius bono
commodoque protraxerint etiam si vim fecerint hos ego tamen
asylo vim fecisse pernego."
Huic Ducis orationi quum laici quotquot aderant tum vero
clericorum plerique nihil etiam mali suspicantes assensere
eoque discessum denique ut ni redderetur ultro vi deducendus
ex asylo videretur. Ceterum verbis ante visum est quam vi experiendum.
Cardinalis ergo e consilio in asylum recta contendit
unaque aliquot e nobilibus sive dignitatis eius viri habita ratio
est sive Protector huc respexit uti ex tot praesentia procerum
Regina colligeret non ex unius esse hominis sententia quod tum
agebatur sive ne ausus quidem est tantam rem uni credere.
Quamquam suspicantur aliqui si Regina (quod exspectabatur)
filium obstinate pernegare pergeret demandatum seorsum

fuisse quibusdam e comitibus illicet ut invitae per vim eriperent
neu tempus amandandi darent cuius rei consilium post eum
sermonem habitum agitatura videbatur modo suppeteret
spatium.
Igitur ubi mutuo in conspectum venere Cardinalis exponit
rem atrocem videri nobilibus unicum Regis fratrem ab eo
seiunctum ab illa velut in carcere asservari quo ex facto ut nihil
super ipsorum infamiam queratur consequi tamen et conflari
apud exteras omnes gentes invidiam ipsi nimirum Principi
cuius unicus germanus narretur in asylo delitescere ne patria
quidem interim exempta calumniae tanquam populum tam
immanem gignat [ac] efferum ut fratri etiam ab fratre sit periculum:
proin se ad eam ab Rege proceribusque missum uti pro
sua in eam fide atque amore recta et conductura consuleret eius
generis in primis esse ut Ducem emissum ex illis latebrarum angustiis
augustissimae Principis aulae iucundissimo fratris contubernio
redderet: id si ita fecisset et regni rebus publice et
amicorum communiter et privatim suis recte consulturam sed
Regi in primis atque ipsi etiam Duci egregie gratificaturam
quibus maxime commodum sit maxime simul vivere.
Ad haec Regina "Haud equidem negaverim" inquit "honorande
pater optandam filio huic meo condicionem esse quam
affers uti videlicet perpetuo cum Rege versetur et convivat
fratre. Ceterum contra quoque rem ego neutri parum commodam
censuerim si ambos aliquot adhuc annos tueretur atque
educaret mater aestimata utriusvis aetatula sed huius praesertim
minoris cui praeter teneros annos infantiae quae et ipsa curae
non oscitantis indiget febris etiam neutiquam levis accessit qua

diu conflictatus adeo nuper potius remissius aegrotare coepit
quam revaluit ut ego nemini mortalium omnium eum audeam
praeterquam uni mihi credere quandoquidem et medicarum
rerum periti aiunt quod vel tacentibus illis cotidiana probant
pericula neminem in morbum nisi duplicato periculo recidere
opinor quod priore conflictu fatigata natura minus recentes
vires ad secundos congressus affert. Neque diffido tamen
inveniri posse qui sint ad salutem eius partes suas diligenter
obituri. Sed neminem esse usquam reor cui aut penitius
exploratum sit quid eius corpus ferat postuletque quam ego
quae ei tam diu quam continenter assuevi neque qui minus
remisse vel magis indulgenter puerum sit curaturus quam
mater."
Ad haec Cardinalis "Nemo ibit inficias Regina clarissima
neminem usquam esse qui una te sit appositior tuorum vitae
liberorum istac praesertim aetatula moderandae neque procerum
quisquam est omnium qui non ambos optet in tua manu
oculoque potissimum enutriri modo animum possis inducere
uti in ea prodeas loca quae neque dignationem tuam neque illorum
maiestatem dedeceant: sin tibi ipsa persuaseris in hoc
asylo delitescendum communi omnium sententia iudicatum
est longe magis e re esse Ducis cum Rege liberum in dignitate ac
splendore vivere utriusque bono et commodo quam cum alterius
damno alterius invidia certe amborum dolore miseram
tecum vitam in latebris et squalore ducere. Neque enim usque
quaque adeo necesse est puerum educari a matre ut non interdum
incidat occasio qua alibi eum ali praestet: nam et quum olim
carissimus filius tuus tunc designatus rex profecturus esset in
Valliam sui patriaeque commodi causa procul abs te victurus

memini eam rem pro egregia prudentia tua te quoque ipsa approbante
fieri."
"Non admodum approbante" inquit illa "neque tamen
haec causa simile quicquam habet cum illa quum et alter tunc
esset incolumis et alter nunc infirma valetudine. Quo in statu cur
tam avide conetur eum Protector ad se trahere nequeo edepol
satis demirari. In quo si puer (absit omen verbo) citra ullam eius
culpam periret fato facile tamen posset in suspicionem fraudis
incidere. Iam quod rem neque per se inhonestam etiam si
abesset necessitas et nunc tam necessariam ut veniam facile
mereretur etiam si paulum ab honestate deflecteret ille (quod
cuique proclive est) orationis atrocitate depravat dum piam
hanc meam pro filio solicitudinem tristibus verbis invadit
metumque meum interpretatur malitiam neque mihi natoque
salutem sed sibi ac proceribus invidiam quaeri: haec ego certe non
admodum inique fero: utinam non maioribus aerumnis distringerer
quam ut vacaret verbis commoverier. Neque tamen
satis video quomodo ipse secum constet. Nam qui incolumia
mihi simulat esse omnia idem aegre me retinere sustinet vel
filium et qui ubivis tutam me esse fingit is ne ibi quidem sinit
ubi et latrones tuti sunt quiescere. Nam quid iniqui habet me
si modo libera sum ubi mihi libet vivere? aut cur invidiosum
fuerit puerulum manere cum matre? Nam quod sibi istud inhonorum
clamitat tum proceribus omnibus tum ipsi denique
Principi ego certe contra censeo nemini esse non honorificum
ibi Ducem relinquere potissimum ubi sit credibile haberi exactissimam
salutis suae rationem quam hoc habendam loco me hic
manente nemo opinor dubitat: e quo non est consilium adhuc
exire meque in discrimen post reliquos necessarios meos inicere
qui utinam hic mecum essent in tuto potius quam
ipsa cum illis foris in vitae versarer periculo."
Sub haec verba "Ergo" inquit quidam ex nobilibus qui comes

eo venerat Cardinali "nostin aliquid Regina cur eorum cuiquam
debeat imminere periculum?" "Non cur debeat" inquit
illa "ut ne cur in carcerem quidem trudi in quod truduntur
tamen. Quamobrem non est quod mirere si metuam ne qui
immerentes in vincula coniecerunt iidem ad innocentium perniciem
sint incubituri."
Tum Cardinalis nutu linguacem illum admonens ut conticesceret
neque eam cordam tam inconcinne tangeret amplius
mox Reginam super amicorum casum solabatur nempe excussa
et cognita causa nihil fore discriminis de se ipsa vero vanissimum
esse quod metuat quippe cui neque mali impendeat
quicquam neque intentari queat.
"At istud qui confidam?" inquit "Num innocentiae conscientia?
Quasi vero illi nocentes sint? An quod illorum inimicis sim
fortasse minus invisa quibus illi vel maxime propter me invisi
sunt? An securam praestet sanguinis haec necessitudo cum Principe?
Sed quoto cognationis gradu absunt illi quibus iam vides
quam nihil prodest cognatio? Quae ne exitialiter obsit etiam id
mihi etiam in votis est. Quamobrem et ipsa me intra haec saepta
continere statui nec filium hinc emittere donec salubriora comperero.
Nam illum quo magis impense quosdam laborare video
ut inanium praetextu rerum in suam potestatem redigant eo
nimirum ipsa vehementius quoque horreo a me amittere."
"At contra" inquit ille "quo tu Regina magis pertimescis amicis
eum tam propinquis credere eo vicissim alii magis metuunt
apud te relinquere ne muliebris iste frustra conceptus
timor in mentem tibi subigat ut aliquo eum ableges longius. Sunt
qui negant etiam fratrem posse te Regi distinere quum nihil ad

asyli sortem faciat simplex atque innocens aetas pueri qui neque
iudicio praeditus sit quo possit implorare et malitia careat qua
possit indigere: itaque nec infringi quidem censent huius loci
privilegium si invitae quoque eum tibi hinc ereptum eant quod
te obstinate commodis tuorum refragante fortasse facturi sunt:
adeo anxius est Protector amantissimus eius patruus ne tu dum
vanos tibi metus figuras animo in certam perniciem aliquo
emittas puerum."
"Itane?" inquit illa "adeon efflictim filium amat meum ut nihil
aeque vereatur ac ne elabatur aliqua manusque eius evadat?
Timet scilicet ne emittam hinc longius eum quem sic affectum
nec possum quidem citra salutis dispendium quam non libenter
periclitari me quidam non libenter vident: hinc ne eum emitterem
credo ut in dispositos ex itinere casses immitterem. Liceat
edepol quod ad hanc rem attinet in utramvis aurem ut dormiat.
Nam ubi ego illum sperem tutum si hic desperem? Estne
ullus usquam locus hoc uno sanctior cuius immunitatem nec
tyrannus quisquam hactenus inventus est tam impius qui non sit
veritus violare? Atque ego certe confido Divi Petri sanctissimi
huius asyli praesidis numen non minus potentem vindicem adversus
sanctuarii sui violatores hodieque fore quam fuit olim. Sed
puerilis aetas privilegium non capit: pulchre scilicet ut quo
latrones indemnes sunt eo deficiatur innoxius. Nam
quod argutatur asyli beneficio non indigere puerulum utinam
non egeret nec egeret certe si per se tuta esset adversus
sceleratos innocentia.
"Adeon me Protector (qui superos precor ut protectorem [se]
probet) adeon me stupidam arbitratur ut quorsum eius phalerata
tendat oratio non sentiam? Asyli latibulum Principis

maiestatem dedecorat: concitat infamiam proceribus invidiam
Principi: utrique benefactum fratri ne diversi habitent maxime
quum Princeps egeat collusoris: quod ego superos omnes
obtestor utrique ut collusor obtingat felicior quam is qui callidis
consiliis praetexit tam grandibus verbis personatas ineptias tanquam
nusquam reperiri posset qui iocetur cum Principe (si
modo hoc ipsi vacat) nisi frater cui per valetudinem non libet
ludere ex asylo id est extra munitiones suas velut lusurus
eliceretur: perinde ac pueri tantam habeant rationem maiestatis
ut abstenturi ioco sint potius quam admittant impares aut tanquam
ludere nisi cum fratribus suis non possint quibus id aetatis
minus plerumque oblectantur quam alienis.
"Sed puer hic petendo loci beneficio non sufficit scilicet. Quid
si petentem audiat? Sed finge non posse finge non velle immo
recusare putetur et egressum conari tamen quisquis illum vel
volentem invitae mihi abstulerit eum ego plane contendo sanctum
hoc asylum temerare nisi putemus unde sacrilegium sit
equum mihi abducere inde fas esse abstrahi filium. Quin nisi
me periti fallunt filium cui nullum hereditate praedium
obvenit operae cuiquam militaris obnoxium Angliae iura matri
tuendum credunt et quisquam hinc mihi pupillum abstrahet
meum inoffensa libertate sanctuarii? Quod si neque meum ius
eum tueri posset neque ille suum petere tamen cum tutela eius
ad me pertineat quis me non videt petere eius vice posse? Nisi
forte lex bonorum tantum haberi tutelam velit nulla corporis
habita cura cuius unius gratia curat lex salva ut pupillo bona
sint.
"Quod si quid ad obtinendum puero privilegium exempla
valent haud longe petitis indigeo. Nempe hic ipse locus in quo

nunc stamus qui nunc an puero esse usui possit disputatur
alterum olim filium meum videlicet ipsum Principem et nascentem
excepit et vagientem texit et prosperiori fortunae quae
nunc precor ut ei sit perpetua conservavit. Neque enim quod
omnes intellegitis asyli nunc primum incola sum: eiecto quondam
e regni solio atque exsulante marito meo gravida huc confugi
hic Regem peperi hinc reduci ac victori marito gratulatura
prodii hinc infantem filium primis parentis
amplexibus obtuli: cui nunc regnanti utinam tam tutum palatium
sit quam hic locus olim regnantis hosti fuit.
"Quo ex loco alterum etiam filium mittere non decrevi neque
uni cuiquam utrumque credere illi praesertim cui deficientibus
ambobus patriae leges regnum destinant. Nemo timores meos
excutiat: maternae sollicitudini fas est etiam vana metuere:
quamquam ego nihil in hac re sum publica lege cautior quae si
periti vera narrant neminem umquam admittit tutorem eius
cuius interitu sit hereditatem aliquanto minorem etiam regno
lucraturus. Adversus quae pericula certissimum ac prope
unicum est in huius immunitate loci praesidium e quo is quem
habeo me volente non exibit. Quod si quis invitae quod non
opinor abstraxerit ac sanctissimam asyli religionem duxerit
violandam tum ego superos eius praesides obtestor idem ut asyli
propediem immunitate egeat careat facultate interceptus praeoccupatusque
omnium sacrorum sedium prohibeatur aditu:
nam ingressum extrahi ne inimicum quidem vellem."
Cardinalis ubi vidit sese multum urgendo nihil promovere
sed illam magis magisque incensam posteriora quaeque duriora

iacere tristibusque verbis fidem Protectoris invadere
quam ille quum integram crederet gravatim audit insimulari
denique respondit haud diutius rem disputaturum: si Regina
puerum vellet credere fidem ipsos suam in eius incolumitatem
obstricturos sin retinere certum esset discessuros illico nec
verbum addituros amplius in ea re in qua vel prudentiam eorum
suspectam illa vel fidem habeat prudentiam si alienae perfidiae
creduli fidem si prudentes ministri putarentur.
Sub haec Regina longius deliberabunda conticuit: cui quum
Cardinalis ad abitum accinctior quam quidam e comitatu suo
videretur et Protector ipse in palatio adesset cum satellitum
globo subire animum coepit haud palam servari filium in asylo
posse celandi vero spem non esse subducendo illinc nil non
inopportunum neque tempus suppetere neque quo mitteretur
provisum comites adhuc incertos imparata omnia adeo securam
nuntius hic oppresserat nihil minus cogitantem quam
asylo inferendam vim quod nunc obsessum etiam reputabat
nec ullum puero exitum nisi in insidias dari. Aliquando
contra ut perditissimis rebus intermicat interim spes cogitabat
non esse fors tam inclementem patrui in nepotes animum quam
ipsa concepisset: denique si non vanus eius timor esset certe
serum fore. Praeterea Cardinalis animum satis exploratum
habuit nec minus compertam nobilium aliquorum qui simul
venerant fidem quos ut verebatur ne falli possent ita sibi persuaserat
non potuisse corrumpi. Igitur si filium omnino dimissura
sit praestare censuit sponte ut illum tradere quam
invita videretur rata fore uti id nonnihil in conservandum puerum
curam atque industriam eorum quibus iam tradebatur

incenderet si ipsa sua manu filium velut in tutelam fidemque
committeret.
Producto igitur et constituto in praesentia puero "Viri" inquit
"clarissimi neque adeo imprudens ipsa sum vestrae ut prudentiae
diffidam neque adeo suspiciosa ut de fide dubitem cuius
meae fiduciae id documentum hodie dabo quod si alterutra desideretur
in vobis aeternum sit mihique reique publicae vulnus
inflicturum." Simul manu puerum apprehendens "En hic
quem vultis" inquit "meum atque Eduardi carissimi olim regis
vestri filium quem ego me non ambigo nisi vobis eum credere
statuissem huius loci posse sancta religione tueri. Tamen istud
etiam minus ambigo esse aliquos meo sanguini tam exitialiter
infestos ut si quid eius scirent sanguinis in ipsorum corporibus
conditum non cunctarentur exhaurire. Ad haec periculo didicimus
quam facile cognationis affectum omnem exsecranda
regni sitis obimbibet: frater fratrem amolitur sobolesque
per ipsum parentis corpus proruit ad imperium et nepos de
patruo securus est? Meorum certe liberorum alter alterius praesidium
est dum distinentur: mutuo sese animant: utervis incolumis
utrumque servat: eoque nihil ancipitius quam ambos uni
credere mercator siquidem parum cautus haberi solet quisquis
in una rate sortem semel universam periclitatur. Tamen hunc
vobis in manus do fratremque simul in illo: utrumque vestrae
committo fidei ab iisdem utrumque rursus coram diis atque
hominibus repetitura. Prudentiae vobis multum inesse scio
fidei plurimum: opes ac potentia supersunt nec deerunt qui hac

in causa sese libenter adiungent. Unum tantum per vestram
fidem perque mariti mei memoriam per meam de filiis sollicitudinem
vobisque fiduciam vos obtestor uti quam ego vobis
nimium timere videor tam vos vicissim nimium ne confidatis."
Statimque in puerulum versa "Vale carissime" inquit "fili
superi tibi curatores adhibeant immo ipsi curam habeant. Matrem
semel saltem amplectere atque exosculare digrediens incertus
an idem umquam licebit denuo." Simul os admovit ori
cruce eum lustrata avertit sese lacrimansque a plorante dicessit.
Quem Cardinalis comitesque eius exceptum recta in palatium
ubi Protector cum proceribus eorum reditum opperiebatur
per dispositos tota via satellitum ordines adduxerunt.
Adductum Protector amplexus atque in ulnas e terra subvehens
"advenisti carissime nepos" inquit "ac domine
gratus nimirum omnibus mihi longe profecto gratissimus."
Tum inde continuo Londinum itur ad Principem (diversabatur
is in Episcopi palatio) unde protinus ambo mediam per
urbem celebri pompa faustis undique proclamationibus et clamantium
vota frustraturis arcem ingressi sunt unde numquam
pedem retulisse creduntur.
Igitur ubi Protector utrumque puerum nactus est maiore
fiducia cum aliis aliquot tum praecipue Duci Bukyngamiae
aperit sese: quamquam non ignoro multis visum totius eum consilii
iam inde ab initio participem: Protectoris amici quidam auctorem
etiam eum incipiendae rei tradunt ultro ad Glocestrensem
misso protinus ab Eduardi morte clandestino nuntio. Sed
alii quibus exploratius est callidum Protectoris ingenium negant

ante communicata postrema quam priora patraverat ceterum
coniectis in carcere necessariis Reginae et utroque filio in suas
manus perducto reliqua minus timide quibus res postulare
videbatur aperuisse: Ducique potissimum cuius accessione dimidio
suas vires auctas [fore] intellegebat per homines astutos et
tractandarum rerum artifices rem insinuat. Proponitur ei cognatorum
causa Princeps iratus et si quando licuerit futurus
ultor qui seu dimittantur instigarent: haesuram etenim semper
carceris et vinculorum memoriam: sin trucidentur haud ambigue
mortem illorum ei curae fore quorum carcer dolori fuit.
Ad haec paenitendo nihil profici. Redimendae beneficiis offensae
non relictum locum. Nam suas spes proclivius corrupturum
quam profuturum Principi quem cum fratre una cognatisque
eo iam iniectum videat ubi Protector omnes posset uno nutu
tollere nec dubium sit si quid novi moliminis intentaretur
ausurum. Quem ut erat credibile occultum sibi praesidium
ita Duci exploratores struxisse et si adversaretur insidias:
idque fors ex his quos minime suspectaret: eum namque
rerum statum eos animorum habitus esse ut cui confidas
quem pavescas statuere certo non possis. Talia suggerendo
fatigatum Ducis animum eo perpulere uti qua iam ingressum
[via] paenitebat eadem pergeret et quando semel coeperat
gnaviter usque insisteret. Itaque scelestissimo consilio quod
depelli non posse credebat fautorem sese sociumque adiunxit

malumque publicum statuit quando nequiret corrigi quam
maxime posset in suum bonum vertere.
Conventum est ut Protector opera Ducis in regnum usus
natum quem habebat unum legitimum cum illius filia coniungeret:
ad haec Herfordiae conventum quem Dux velut
hereditarium vendicabat neque Eduardo superstite potuit obtinere
perempta lite concederet: his illius postulatis Protector
magnam ultro thesauri vim regiaeque supellectilis adiecit nisi
falsa discordanti post exprobravit velut tantis ipsius beneficiis
ingrato. Igitur ubi inter eos convenit principatus auspicatio
quam in rem dictus appetebat dies magnifico apparatu in speciem
ne noctu quidem intermisso labore multis operantibus
adornabatur inque eam celebritatem quo magis ab suis consiliis
oculos animosque hominum averterent alio proceres ex
omni regni parte evocati frequentes aderant. Ceterum Protector
ac Dux ubi Cardinalem atque Cancellarium cum Eboracensi
Archiepiscopo Comiteque Darabiae atque Eliensi Praesule nec
non Hastyngo Camerario multisque aliis nobilibus collocaverant
de ordine ritu ac solemnibus insigniendi Regis caeremoniis
locuturos ipsi interim subducentes sese cum his quos sui propositi
participes habebant alio in loco longe diversa tractabant: cui
consilio quamquam pauci adhibebantur iidemque minime
futiles spargi tamen suspicio coepit ac mussitare populus tanquam

quam rebus haud diu bene futuris quum neque sciret quisquam
aut quam ob causam aut quo auctore metueret sive animis
ingentia mala secretiore naturae vi praesagientibus pelagi in
morem sponte sua exaestuantis adversus instantem procellam
sive unus quispiam aliquid odoratus multos suspitione impleverat:
quamquam nonnihil ipsa res etiam quantumvis dissimulata
cogitationes hominum excitavit siquidem paulatim
quisque ab arce regia dilabi in domo Protectoris aula esse ibi
frequentia celebritasque versari silentium ac solitudo vasta circa
Principem plerisque eo divertentibus unde negotiorum expeditio
sperabatur quibusdam etiam admonitis incaute Regem frequentaturos
quibus nihil necessarii negotii esset.
Sic ubi multa signa concurrere partim casu quaedam industria
ad ultimum effecere uti non plebs modo quae temere
quovis agitatur sed prudentes quoque atque aliquot etiam proceres
expergiscerentur ac rem notarent hactenus tamen ut disputarent
potius quam diffiderent. Ceterum Darabiae Comes
qui multarum usu rerum senuerat providenter illa suspectans
Hastyngo (quod erant mutuo sibi secretorum conscii) compellato
"Ne bina haec mihi haud placent" inquit "seorsum habita
consilia nempe dum nos in altero communem rem simpliciter
et aperte tractamus qui scias illi quibus de rebus in altero
clandestine mussitent?" "Tace" inquit Hastyngus "et pignore
mea vita confide dum quidem illic aderit qui numquam abest
ne verbum umquam dubium sic dici posse ut non citius ad
me perferatur quam loquenti excidat."
Haec ille de Catesbio innuebat quo valde familiariter utebatur

neque tantum sibi de cuiusquam in se amore fideque promittebat
ut cui perinde sese ratus est carum ac devinctum sibi
illum sentiebat nempe quem opibus admodum atque auctoritate
provexerat: et erat qui provehi haud difficulter posset.
Nam praeter egregiam Britanicarum legum peritiam accessit corporis
amplitudo et non ingrata visendo species ut idoneus non
ad agendas modo causas sed ad magnas etiam res gerendas
haberetur ingenii vero tanti quantum homini tam pusilla fide
non optasses quippe cuius unius dissimulatione tota haec malorum
moles stetit: alioquin Hastingi Comitisque Darbiae
multorumque suae partis nobilium coactae vires tempestive maturavissent
haud dubie in hoc discedere si non istius fiducia
securus Hastingus iturientes reliquos continuisset quoad is inopine
ceteri cunctantes pariter omnes oppressi perfidiam
tum demum senserant quum tantum damnare non vitare
possent.
Sed et Protector quoque et Dux Hastingum mira ne quid
suspicaretur amicitiae simulatione lactabant quamquam illi
creditur ex animo amatus huic invisus neutri ad haec consilia

cornmodus. Fertur Catesbius a Protectore iussus ut animo eius
callide pertentato experiretur an pertrahi quoquo pacto hominem
posse ad suam partem speraret aspera omnia et contraria
retulisse. Pessime etiam cesserat quod Hastyngus huic in familiari
colloquio iactantia suae fiduciae aliorum formidines aperuerat.
Veritus ergo Catesbius ne multi contra suam simulationem
movendo ac fatigando proficerent neu consilia
quae iam prorepere videbantur cuncta erumperent censet maturandum
facinus occupandos dum dubitant illum quia flecti
non posset amoliendum: quod eo suasit avidius quum Hastyngi
potentia quae tum valida erat in Lecestrensi conventu sibi destinabatur
cuius rei detestabilis ambitio Catesbium in exsecrandi
sceleris societatem compegerat.
Igitur consultantibus paulo post in arce proceribus quo eos
Protector convocauerat ipse serius veniens in consilium excusat
tarditatem increpita festiviter somnulentia: tum hilaris ac prope
ludibundus accubuit protinusque in Eliensem versus Episcopum
"Pater" inquit "fragra tibi in hortis audio insignia
mitescere. Non gravatim scio ferculum unum tot nobilibus in
prandium velut symbolum tuum conferes." "Utinam" inquit ille
"maius aliquid tam facile possim quam hoc libenter faciam" simulque
ministrum qui afferret emittit. At Protector velut nescio
quid necessariae rei in proximo facturus cubiculo statimque in
consilium rediturus egreditur proceribus interim tantam eius
festivitatem gaudentibus quantam haud temere ante in illo
viderant simulque humanitatem benignitatemque animi certatim
laudantibus. Ille non diu moratus revertitur sed mirum
quam totus ab illo mutatus qui modo tam letus exierat nempe

nunc contra tristis torvus obducto supercilio corrugata
fronte admorso labro minabundus astupentibus universis
quae illum intemperies tam de repente corripuisset.
Hoc vultu se in sellam coniciens ubi paulum tristi silentio
pavidos exspectantium animos suspendisset hoc pacto
prorupit: "Quae supplicia excogitentur illorum digna sceleribus
qui me non sanguine modo tam propinquum Principi sed eius
regnique huius Protectorem impiis artibus machinantur tollere?"
Ad haec verba qui aderant omnes attoniti atrocitate rei
conticescere volventes tacite secum quis tanti flagitii conscius
esset cuius quisque eorum sibi insons erat. Sed Hastyngus cui
praesumptus in se Protectoris favor animos loquendi fecit ultima
meritos exempla respondit quicumque essent. "At huius" inquit
ille "sceleris machinatrix est fratris uxor." Innuebat Reginam:
cui qui favebant ad eam vocem miro pavore defigebantur.
Sed Hastyngus cui uni caedes imminebat coepit recreari quum
id malum quod amicorum cuipiam pertimuerat derivari ad inimicam
cerneret. Ceterum animo nonnihil anxio requirebat secum
cur se Protector hanc rem celasset quem conscius esset ab
opprimenda Regina non abhorrere nec rationem inire poterat
cur hoc dissimulatum oportuerit apud se cuius conscientia Protector
fuerat usus in captivos Reginae cognatos ea ipsa die in quo
asservabantur oppido trucidandos videlicet haud opinantis in
eandem propemodum horam sibi vicissim alio clanculario consilio
constitutam necem.
Interim Protector "Videbitis" inquit "ut haec scelesta mihi cum
uxore Shori atque aliis praestigiatricibus fascinatum corpus magicis
veneficiis exhauserit." Simul subducta in cubitum manica

brachium profert admodum haud dubie miserum sed quale
tamen ab initio fuerat. Tum vero merito praeter conscios cuncti
pavescere reputantes occasionem tantum rixae primum, deinde
caedis apertae captari. Nam brachium illud miserum
probe noverant Reginam ab magicis praestigiis longe abesse
nec si maxime statuisset incumbere Shori uxorem umquam sociam
sibi lecturam mulierem libidinis haud magiae famo
tum sibi maxime omnium invisam ut pellicem olim suam
omnium gratissimam Regi.
Igitur iam Hastyngus amicae commemoratione perculsus
(nam eam deamare ferebatur) "Si talia" inquit "ausae sunt
merito certe sunt puniendae." Ad haec ille "Quid tu mihi" inquit
" ' si '? Ego tibi fecisse aio idque si diffindas duello tecum
proditor approbavero" manumque fortiter velut iratus incussit
in mensam. Iamque ab ostium "Proditio" clamabatur
simulque ad hoc intenti signum satellites introrumpentes armis
totum locum complevere. Protector illico manu in Hastyngum
iniecta "Ego te sisto proditor" inquit. "Mene" inquit "o Protector?"
"Te" inquit "ipsum / o proditor" / statimque Mideltonus
quidam in Darbiae Comitem quamquam tabula madia securim
sic vibravit ut nisi propere sub mensam elusisset ictum ad dentes
usque caput fuerit divisurus quippe quem sic quoque celeri
lapsu declinantem extrema tamen acies consecuta vertici impacto
vulnere totum cruore perfuderit. Comitem inter et percussorem
hunc lis de praediis olim atque hinc inimicita vetus
intercesserat. Nam Comes eum de possessione vine iure

incertum invitum certe deiecerat: ita is contra nunc plus quam
demandabatur ausus in alieno tumultu suo dolori obsequebatur.
%
Iam reliqui proceres episcopique comprehendebantur et ne
mutuo consultarent in antra diversa coniecti sunt. Sed
Hastyngum Protector iussit ad mortem ut se accingeret ac si quid
cum sacerdote vellet approperaret "Nam ita Divum
inquit "Paulum cui peculiariter servio propitium habeam ut
non ante cibi quicquam gustabo quam tibi caput amputatum
videam." Ergo ille cum nihil profuisset causam quaerere tacitus
ac maestus presbytero qui non in hoc aderat confessionem
qualemcumque fecit nam longiorem haud licuit ne Protector
non satis tempestive pranderet cui non erat fas ante discumbere
quam ille occubuisset videlicet homo pius ne peieraret.
Quamobrem urgente Bukyngamiae Duce (quem ille suppliciter
intuens ut sui misereretur obsecrabat) mors festinabatur productusque
in planitiem quae moenibus arcis ambitur caput in
oblongum tignum qui destinatus aedificio iacebat reclinare
iussus securi decutitur. Corpus amici cum capite Vindesoram
vectum haud procul ab Eduardi carissimi sibi principis ossibus
humavere.

Operae pretium est cognoscere quae somnia mortem eius auguriaque
antecesserint sive monitus talia putanda sint ut praecaveantur
insidiae sive ineluctabilis fati praevia signa sive mortalium
in rebus aut ludificet daemon casusve aut fortuna
colludat aut anima futuri praesaga sopitis somno sensibus
imminentia fata confusis imaginibus adumbrans effectum praemonstrat
corpori. Iam primum eius medio noctis quam letalis ei
dies sequebatur ab Stanleo minister anhelus heri sui verbis
hortatur ut protinus exurgens festinaret aufugere nam domino
oblatam nocturno sopore terribilem magnique mali speciem et
utrique ipsorum nisi fuga praeveniretur exitiosi: visum enim aprum
prostratos ambos impetere dentibus Hastyngum repente
confectum ipsi vivo sic lancinatum caput ut sanguis ubertim
in sinus efflueret: hanc imaginem animo eius tam altum
impressisse terrorem quum aprum recordetur Protectoris esse
gestamen ut plane decreverit nihil cunctari diutius modo ille
itineris comes accedat: plus adhuc viae priusquam desiderarentur
emensuros quam ut consequi eos si qui persequerentur
possent. "Vah" inquit Hastyngus "adeone meticulosus est uti ad
vana somniorum figmenta pavescat quae vel ipsius bilis animo
figurat vel diurna cogitatio reddit dormienti? Superstitio est
nimirum propeque adeo impietas inania isthaec nugamenta curare
quae si futurorum omnino signa putet cur non cogitat rata
posse etiam fugiendo fieri vel multo certe potius si retractos ex
itinere (ut fugientibus nihil est fidum) iure nos aper invaserit
tanquam sceleris conscientia fugitivos? Quare aut nihil est usquam

periculi nec certe est aut illic etiam amplius: quod si
omnino esset malo tamen aliena ut perfidia cecidisse quam vel
culpa vel ignavia nostra videamur. Proin abi ac manendum renuntia
nam ego virum illum quem novit tam certum fidumque
mihi quam dextram hanc meam habeo." "Faxint" inquit ille "superi
verum istud ut eventu comprobes" atque ita discessit cuius
nuntio manente Stanleo horas intra decem proximas correpti
ambo neglecto fidem somnio fecere. Certum est quum iam in
arcem tenderet paulum afuisse quominus ter intra breve
spatium toties collapso equo provolveretur in terram quae res
etsi nullo die non accidat vel equi vitio vel insidentis incuria
tamen vetusta superstitione sic est observata tanquam notabiliter
praecedat infortunium.
Iam quod sequitur haud perinde monitio atque inimici ludibrium
fuit. Eques ad eum quidam tum perquam tenuis nunc
inter purpuratorum primos adhuc dormientem venit officii
simulatione comitaturus ad arcem ceterum iussu Protectoris et
gnarus exitii ut acceleraret adventum. Is restitantem in via et
cum noto sibi sacerdote qui forte occurrerat colloquentem
quasi per iocum interpellans "Quid nunc tam multa cum sacerdote?"
inquit "Nondum enim sacerdote tibi opus est" tecte
insultans brevi fore.
Sed quidvis potius quam humanae mentis vanissimam et exitio
iam contiguam securitatem praeterierim. In ipso arcis introitu
tam prope locum in quo tam cito caput eius erat amputandum
forte caduceator offertur gentilicio sibi nomine. Eius

occursu subiit animum temporis alterius recordatio quo tempore
eidem eodem in loco similiter occurrenti dolorem ac
metum suum communicaverat. Fuerat enim tum reus apud Eduardum
factus accusante Rivero germano Reginae tanquam agitavisset
consilium de prodendo Gallis Caleto cuius praesidii praefectus
erat quae tametsi (quod paulo post inclaruit) mera esset
calumnia indignante Riuero sibi illum in eo magistratu praelatum
quem velut destinatum ac promissum ipse speraverat
tamen accusatoris dolo et nocturna Reginae oratione praeoccupatis
Regis auribus initio sibi magno in periculo versari videbatur.
Igitur ingens eum libido nunc incessit ibi cum illo de
discrimine praeterito iam atque evitato colloquendi ubi aliquando
praesens impertiverat. "Ecquid Hastynge" inquit (nam id
erat etiam caduceatori nomen) "meministi quibus de rebus olim
hoc ipso in loco sermonem conservimus?" "Memini" inquit ille
"admodumque certe gratulor ab invidis intentas insidias ipsis
male tibique bene cessisse." "Quanto magis" inquit "istud sentias
si ea scires quae sunt adhuc mihi paucisque cognita quae tu
quoque paulo audies posterius." Hoc de perimendis eo die quos
ante captos ostendimus Reginae cognatos intellegebat haud
quaquam gnarus quam prope cervicibus idem fatum imminebat
suis. "Quin superis" inquit "habeo gratias ut numquam aeque
mihi dubiae res ac tum fuere ita vicissim numquam perinde
certae confirmataeque quam nunc." O densam mortalitatis caliginem:
metuenti nihil impendebat mali: securus intra duas

horas periit misere: vir haud obscuris natalibus nempe equitum
vetusto genere sed cui nobilitas ab ipso accessit bello impiger
nec imperitus vitae non admodum severae sed comitate
multum popularis gratiae meruerat Regi ob fidem egregie
carus praeterea non iniucundus vel societate vel conscientia
voluptatum insidiantibus facile obnoxius utpote ob innatam
animo audaciam minus providens satisque fidus et fidens
nimium.
Caedis huius fama repente per urbem primum inde quaquaversum
provolavit. Sed Protector illico ab facinore patrato
quo suam culpam aliquo velaret pallio praefectum urbis ac senatores
aliquot accersit in arcem. Ubi venere ostendit sibi Ducique
structas in eum diem insidias quas ipsi quum nihil minus opinati
paulo ante prandium deprehendissent in ipso conatu
coactos arma subito qualiacumque corripere (id quo verius dicere
videretur stabant armis incincti tam sordidis ut nec infimus ea
quisquam e gregariis militibus nisi urgenti periculo putetur induturus)
ceterum gnaviter ac strenue depulso periculo pluribusque
coniurantium captis ipsorum tamen benignitatem
unius Hastyngi quod is immedicabilis esset invidiae supplicio
contentam reliquos omnes servasse paenitentiae. Ad haec illi
tanquam crederent extollere fortitudinem laudare clementiam

et incolumitatem gratulari quum tacite interim secum
crucem utrique precarentur.
Protector etiam eodem commento ratus leniendum populum
caduceatorem interea cum edicto iam olim in id parato miserat
e quo ad tubae sonum convocata plebe locis maxime celebribus
eadem fere praeconis voce pronuntiarentur. Sed addebantur in
Hastyngum quo nex eius aequius audiretur tanquam praeter
noxam eam flagitiosi multa consilii conatu punitum ne quam
forte turbam eius liberandi causa perditi et proditionis conscientia
stimulati parricidae concitarent quorum nunc spe merito
illius supplicio providenter oppressa nihil restare periculi quo
minus omnes boni sub optimo principe quietissime sint victuri.
Iam hoc edictum quod intra horas duas ab eius nece pronuntiabatur
et longius erat quam ut vel temere dictatum interea
potuerit scribi et tam ambitiose compositum depictumque membrana
tam sedulo ut ne duplicato quidem temporis intervallo
parari quiverit. Ita quivis puer facile sensit falsi tam laborate
commenti conspicuam vanitatem nempe quam rem videri volebant
modo primum repente comperisse eius rei poenam
deprehendebantur antea meditati. Itaque magister ludi quidam
(nisi quod res atrocior erat quam quae ioculares facetias admitteret)
haud irridicule tam solertem edicti stultitiam illuserat
nam ut turbae immixtus auscultabat legentem temporis angustias
cum longitudine scriptorum et cura comparans protinus
Terentiani dicti admonitus "Haud satis commode divisa sunt
temporibus Dave haec tibi" inquit.

Sed inde protinus in Shorae domum irruitur extrahitur ipsa
et truditur in carcerem direpta bona per iram scilicet atque ad
Protectorem comportata velut in multam veneficii cuius
utpote vanissimi quum nullum in illam signum posset haerere
ne per iniuriam afflictam faterentur tandem in id descenditur
crimen quod nec ipsa poterat negare quippe quod populus tam
scivit verum quam nemo tum demum tam atrociter obiectum ei
non risit Nempe quod esset meretrix. Sed Protector ut pius
purusque princeps e caelo in miserum hunc delapsus orbem corrigendis
mortalium moribus adegit uti in Divi Pauli templo
magna celebritate senatu Londinensi prodeunte supplicatum
ipsa nudipes et gestato cereo insignis (qui mos est illic publice
paenitentium) crucem et psallentium chorum anteiret. Ceterum
illa vultu gressuque tam composito incedebat et quamquam neglecto
horridoque cultu facie tamen adeo venusta praesertim
quum decentissimam in candidas eius genas rubedinem pudor
affunderet ut ingens illud dedecus haud parum ei laudis gratiaeque
pepererit apud magis appetentes corporis quam animae
curiosos quamquam boni quoque et quibus vitia invisa
erant miserebantur tamen eius opprobrium potiusquam gaudebant
reputantes a Protectore id simulatis et corruptis affectibus
nullo honesti studio procuratum.
Haec mulier Londini bonis prognata parentibus bene pudiceque
educata copulata est matrimonio cetera feliciter nisi quod
nimium festinato. Nam quum virum haberet honestum elegantem
opulentum iuvenem tamen quod immatura nupsit

haud umquam admodum dilexit eum quo prius est potita quam
affectavit eoque aversus olim ab marito animus procliviter in
procantem eam regem ferebatur. Et alioqui tanti proci splendor
et respectus insolens viri ceteris metuendi sibi blandientis ac
supplicis ad haec spes apparatus et mundi muliebris conspicui
denique otii luxus voluptatum facile poterant mollem puellae
animum vellicare. Sed eam ubi rescivit coniunx rem habuisse
cum Rege ut erat homo modestus haud se tanto honore dignatus
principalem ut concubinam attingeret in totum eam
Regi cessit: quanto civilior aliis quibus haud quaquam aequum in
illam ius erat. Defuncto Rege sucessit Hastyngus quam etsi vivo
illo adamaverat abstinuisse tamen ferebatur sive reverentia
sive sodalicia quadam fide.
Erat haec cute candida totius oris egregia specie sed oculis
praesertim mirae illecebrae inerant reliquo corpori nihil quod
mutari velles nisi quis forte optasset altiorem. Nam bella fuit
magis quam procera: quod ipsum fere longissimo cuique maxime
cordi. Sic illam narrant qui videre florentem plerisque
hodie inspectantium (nam etiam adhuc vivit) haud credentibus
quippe qui praeteritam figuram ex praesenti aestimantes numquam
fuisse venustam censent. Quorum mihi iudicium propemodum
perinde videtur ac si quis formam olim defunctae
virginis ex effossa sepulchro calva coniectet: siquidem nunc septuagenaria
vetula rugosa flaccida macilenta cadaverosa
prope evanuit nulla pristini illius tam laudati corporis parte

reliqua praeterquam arida cute contecta ossa. Tamen sic quoque
penitius intuenti vultum subire possit quae partes quem ad
modum resarsitae ac reparatae formosam redderent faciem.
Nec tamen pulchritudine quemquam aeque atque comitate
quadam et dextra illicibili suavitate convivendi capiebat utpote
lepido ac festivo ingenio docta hactenus ut legere suam linguam
et scribere utcunque posset serendi colloquii haud rudis neque
silentio rustico nec immodica loquacitate notabilis nemo appositior
exhilarando convivio seu commode intervertendis
tristibus seu proferendo laetiora ludens interim salibus et facetiis
citra dolorem cuiusquam nec sine risu. Rex siquidem hilarior
interdum solebat praedicare meretriculas se habere tres diversis
quamque dotibus insignem unam laetissimam alteram astutissimam
tertiam porro meretricum quae usquam essent omnium
sanctissimam ut quae gravatim umquam e templo quoquam
praeterquam in eius lectum diverteret. Reliquae haud sat
compertum habeo quae fuerint: laetissimam hanc esse constat
quam dicimus eo nomine Regi carissimam qui quum alias
haberet unam hanc adamavit nulla super libidinem noxa.
Nam et uxorem magno amplectebatur affectu et honorifice
tractavit.
Quin haec muliercula (facinus enim sit calumniari cacodaemonem)
tantam defuit ut favore Principis in cuiusquam
abuteretur malum ut plurimis etiam bono fuerit. Nam et
offensum Regis animum plerumque mitigabat: invisis gratiam
delinquentibus veniam impetrabat: denique multis magnis in
rebus suis usui erat mercede plerumque vel nulla vel perexigua
eaque specie magis quam pretio spectanda sive satis sibi
habebat facti sui conscientiam seu beneficiis ostentare placuit
quantum posset apud Principem seu puella praesente fortuna

lasciviens nec de futuro sollicitia non usque quaque divitiis inhiabat.
Certum est adeo extra invidiam fuisse ut praeterquam uni
Reginae utrique factioni reliquae sibi infestae pariter amaretur
haud temere cuiquam illorum auctoritate gratiaque inferior
qui diversis aetatibus apud suos quique principes valentes sola
scelerum fama posteris inclarescunt eo diuturniore memoria
quo deteriore ut beneficia pulvere mali si quid patimur
marmori insculpimus. At eadem tam olim celebris amicis nunc
notisque fere omnibus superstes annisque velut in alterum progressa
saeculum delta propemodum etiam sibi longis malis
pristini luxus memoria miseram hodie vitam aegre mendicando
sustinet viventibus tamen ac dissimulantibus quibusdam qui
nunc ei fuissent adversae fortunae consortes nisi res illis incolumes
ipsa aliquando conservasset.
Sed uti supra tetigimus eadem hora qua Londini truncatus est
Hastyngus Anthonius interim Vodevilus Reginae frater [et]
Ricardus Graius quos Hamptoniae ac Stratforiae comprehensos
diximus in oppido Pontis Fracti capite plectebantur curante
caedem Ricardo Ratcliffo equite cuius ministerio Protector in
eiusmodi tyrannica facinora plurimum utebatur utpote valde
taciturni et multarum experti rerum ingenii magni malique:
sermone rudis erat habitu rusticus numquam ad scelera
timidus: neque miserebatur homines neque superos reverebatur.
Is e carcere productos criminatusque apud circumfusam
eos turbam proditionis ac repondere prohibitos ne cognita
eorum innocentia Protectori conflaret invidiam indempnatos

inauditos atque adeo nec accusatos quidem celeriter necandos
curavit nulla alia culpa quam quod boni erant aut vel nimis
propinqui Reginae vel nimis fideles Principi.
Igitur patratis rebus his et nobilium quos maxime adversaturos
putabat necatis aliis adhuc captivis tum reliquis fere
Londini agentibus procul ab suis cuiusque viribus denique attonitis
et perculsis omnibus quum neque sciret quisquam quorsum
res evaderet aut cui consilia crederet Protector capiendam
occasionem ratus est et occupato pavore dubitantium in possessionem
regni ponendum sese priusquam cogitatis et perpensis
suis consiliis in diversa discedendi spatium firmatis partium
copiis esset. Ceterum in hoc haerebatur quinam color rei de se
invisae praetexeretur quo leniretur invidia.
Huic consultationi plures adhibebant quos aliqua de causa
facile ad se traductos usui fore sperabant vel virium opibus vel
ingenii in his Edmundum Shaum Londini praefectum velut
ingentium praemiorum spe quae homini talium famelico prodige
promittebantur cives ex illorum sententia tractaturum. E
clero delecti quibus apud plebem auctoritas contionando
quaesita fuerat nec animi ad superstitionem usque pii potissimum
vero Iohannes Shaus praefecti frater ac Pinkerus Augustiniensium
fratrum in Anglia provincialis ambo sacrarum
professione literarum insignes ambo contionum gloria
celebrati ceterum utrique doctrina tam infra famam quam virtus
infra doctrinam. Hi sermones e suggestu accuratissimos in
Protectoris laudem alter antequam esset rex alter post regnum
initum habuere plenos adulationis intolerandae. Pinkerus in

medio orationis cursu destitutus voce descendit auditorio rem
in superos referente velut sacrilegae palpationis ultores. Shaus
omnem honesti famam perdidit haud multo post et vitam taedio
solitudinis in quam sese pudore publici conspectus abdiderat at
frater perfrictissimae frontis ut e qua saepe inter disputandum
sputa deterserat olim ad infamiam obtorpuerat.
Sunt et qui Pynkerum negant initio propositi conscium sed re
peracta vulgato more gratiam aucupatum apud ieiunum
laudis principem. Ceterum ut de illo ambigitur ita Shao constat
usque adeo communicatum consilium ut ei primae etiam partes
insinuandae populo rei demandarentur. Nam ea commodissima
incipiendi negotii visa est via si is contione solemni proposita
re et tractata concinne labefactatos plebis animos ab Rege
ad Protectorem pertrahat. Ceterum totus labor in excogitanda
mutandi regis causa versabatur ne tam impium consilium impudenter
expositum protinus exploderetur. In eam rem aliis
alia conferentibus huc denique summa recidit ut persuaderetur
populo et Eduardum ipsum et eius omnem sobolem
illegitimo esse coitu natam ita nec illum umquam iuste regnasse
nec hos ei rite successuros: ea ratione restare Protectorem unum
regni capacem ut unicum Eboraci Ducis legitimum filium. Sed
obiectum Eduardo ipsi natalium vicium id quidem aperte matrem
Protectoris erat infamaturum utpote ei cum Eduardo
communem nec ideo tamen censuit abstinendum sed eum
locum obliquo ingrediendum ductu atque arte tractandum
veluti timide sic ut cum dicantur omnia multa tamen supprimi

viderentur scilicet ne ipsius animus in matrem pius offenderetur.
At illud alterum de filiis Eduardi pro spuriis habendis
recta atque aperte agi et quam maxime posset intendi volebat:
cuius rei quam falsam et olim revictam reiectamque calumniam
revocarit melius cognoscetur si quaedam altius ab Eduardi coniugio
facta repetemus.
Eduardus Henrico deposito potitus regno Comitem Varvici
virum dicione potentem neque bellica fama neque populari
gratia cedentem cuiquam legaverat in Hyspaniam tractaturum
de capienda in reginam sibi Regis Hispani filia. Sed interea forte
ad eum venit Elizabetha Graia paulo post uxor eius tum vero
vidua fortunae perquam tenuis at materno genere nobilitatis
magnae vetustaeque paterno impari sed non obscuro. Ipsa
quum in aula versaretur Henrici Reginae obsequens nupserat
Graio eleganti quidem ac strenuo sed honesto magis quam claro
divitive nempe nullo adhuc pacis bellive gradu insigni. Sed eum
Henricus postea proelium initurus adversus Eduardum equitem
fecerat quo ille honore haud biduum gavisus eodem in proelio
occubuit. Ergo uxor eius ut dixi amisso viro Henrico victo captoque
ipsa bonis reiecta relatis videlicet in Eduardi fiscum quod
maritus eius ab adversa parte steterat cecideratque (utrobique ut
victi vocantur proditores) habitu miserabili ac advoluta
pedibus Eduardi supplicium porrigit: tum in se conversum ac
restitantem videns audituro similem causam verbis proponit
atque addit preces uti praedia quaedam haud magni census ob

nuptias ei pridem ab marito donata reddi sibi iuberet neque
enim quae sua iam erant facta ullo viri sui crimine cadere in
commissum potuisse ut modo detur crimen esse apud quem
sacramentum dixerat in eius fide regis ad mortem usque mansisse
nec minus firmum si fata servassent incolumem novo
regi victoria deciso iure futurum.
Rex in loquentis vultu defixus animi praesentiam cum tanta
modestia [coniunctam] mirabatur et orationi gratiam duplicante
forma non misereri modo supplicem suam sed amare quoque
incipit et in praesens placide respondens bene sperare iubet
brevi enim se de re cogniturum sed paulo post revocatam de
negotio pauca praefatus facilem se ostentat fore modo illa sese
non difficilem praebeat quin ultro plura daturum si ea vicissim
paululum ei quiddam gratificaretur. Illa quam diu per ambiguam
Regis orationem licuit dissimulare scire se quid ille
vellet: interim respondere benigne et circumspecte omnia nec
absque honesti cautione promittere: sed ubi remotis ambagibus
inhonesti appellata est tum vero aperte resistere verum sic
temperato sermone ut desiderium eius incenderet: quod ubi
validius animadvertit accensum quam ut facile posset exstingui
modo infamiam modo culpae conscientiam praetendens
orabat uti frustra niti desisteret: ipsam enim ut longe abesset ab
ea superbia qua dignam sese illius coniugio censeat ita non adeo
esse abiectam ut non maioris aestimet sese quam cui per flagitium
libido eius illuderet. Regi haud quaquam ante sueto tam obstinate

repelli nova illa constantia fuit admirationi: quin tam
raram castitatem cum eximia venustate coniunctam maximarum
opum loco ponens et amorem consulens suum celeriter eam
ducere statuit: iamque certus facere cum amicis consultat sed
ita facile ut scire possent quisquis contra suasurus esset operam
esse lusurum: ergo futurum quod videbant certatim
approbant.
Ceterum mater eius adeo rem aegre tulit ut dissuadendo vix
temperaret iurgiis: honorificentius illum utiliusque rebus consulturum
suis haud satis adhuc domi pacatis si externum sibi
regem affinitate conglutinet: inde non praesidium tantum stabiliendo
regno sed augendae praeterea dicionis spes. "Nam istud"
inquit "coniugium haud quaquam sane regium fuerit ut si
quispiam paulo ditior ancillam depereat suam sibique asciscat
in sociam quod quoties accidit etiam qui puellae gratulantur
irrident erum quamquam haud ita longe supra condicionem
virginis quam huius humilitas viduae infra tuae maiestatis eminentiam
subsidit: in cuius corpore indoleve animi ut nihil improbo
ita nihil tam eximium esse contenderem idem ut non
aliis etiam supersit quae tibi multis praeterea modis congruerent
magis. Incommode certe iunguntur imparia nec umquam coalescunt
bene quae valde dissident. Manca sunt et imperfecta
semper disparibus nata parentibus. Sustinere potes ut huic
florentissimo quod obtines regno progeneres hibridas ac degeneres
reges et tuus sanguis Graii filiis ut fratres det? Certe si
illa te alioqui conveniret maxime qua nunc nihil convenit
minus tamen sacrosanctam maiestatem principis quem aeque

deceat sacerdotem puritate contingere ac dignitate proxime accedit
haud quaquam censeam statim primo coniugio indelebili
bigamiae labe polluendam. Quid quod tractando alibi matrimonio
longius progressus es quam unde regredi non inhoneste
queas fortasse nec tuto quidem quippe legato in id Varvici
Comite totius regni tui secundum te potentissimo qui ne frustrari
labores suos et eludi quae firmavit indoleat non satis aestimare
te video quam valde tuarum rerum interfuerit."
At Rex quamquam libenter optabat quam ipse delegisset
matri quoque probari tamen utut illa rem caperet ipse propositi
sui firmus multa serio quaedam ioco respondit ut qui solutum
sese materna tutela meminisset. "Tametsi matrimonium divina
quaedam res" inquit "virtutis ergo contrahi non opulentiae
debeat Deo videlicet amorem fidemque mutuam inspirante
coniugibus quod ego certe nobis contigisse confido tamen hoc
meum coniugium si quis vel crasse aestimet vulgato more hominum
sanctis utilia praeferentium is ipse ni fallor inveniet illud
non tam vehementer incommodum. Nam ego certe nullius
amorem populi potiorem duco mihi quam mei cui haud
paulo cariorem ita me spero fore si coniugium videar non
aspernari suum. Externorum vero necessitudines principum
quas maternus affectus tuus potissimum censet ambiendas
unde nos malorum saepe flumen erupisse vidimus tamen licebit
adiungere minore cum damno meo si qui meorum forte sustineant
cum incognitis copulari. Nam ipse certe nec ducere possum
quam non amo nec adamare quam non video nec sat
consultum arbitror futuri incrementi spe quod promittunt

quam praestant saepius externa matrimonia praesentium bonorum
fructum corrumpere quorum quis esse sensus potest
eam habenti perpetuam vitae sociam quam non libenter videat?
Quin accedere mihi uxoris nomine in ulteriore dicione novos
titulos ne velim quidem quippe cui iam nunc eius generis tantum
terrae marisque debetur quantum asserere fideliter tuerique
satis nimirum unicuipiam superque fuerit. At sunt ubique
nonnullae quae huic meae nulla dote cesserint multis exsuperant
etiam. Istud ego neque hercle inficior neque prohibeo
sane quominus eas hi quibus sic videntur habeant: eoque contra
iniurium est aegre cuiquam esse meo me quoque genio obsequi.
Nec Varvici Comitem quem vel utcunque animatum non tam
valde formido tamen haud tam adverso in me animo reor id
illi ut doleat quod mihi sentit lubere neque tam iniquum ut
postulet in delegenda coniuge eius me potius oculis regi quam
meis perinde ac pupillus adhuc sim cui requiratur tutoris
auctoritas: quin dispeream ni privatus esse liber quam rex hac
servitute vellem uxor ut invito mihi alieno arbitratu
obtruderetur. Iam bigamiae labes illa quam tu carissima
mater invadis non me tam multum valde territat: obiciat hanc
mihi patiar pontificulus ambienti forte sacerdotium nam administrando
(quantum memini) regno non officit. Denique
quod habet ex priore matrimonio liberos id ego per gratias
etiam in lucro pono: quin mihi quoque celebi adhuc non desunt
aliquot. Ita mutuo probamentum dedimus nuptias nobis non
steriles fore. Quamobrem coniugium hoc quod ipse mihi superis

aspirantibus delegi tu quoque dulcissima genitrix approba
idemque nobis ut feliciter cedat faustis comprecationibus tuis
adiuva quae si pergas in praesens adversari nascetur hinc brevi
nepotulus tibi qui nobis te blandiciis suis conciliet tamen."
Mater ubi regis animum vidit inflexibilem ipsa contra offirmatior
nec ita perinde iam humilitate nurus ac dolore spreti
consilii sui succensa novam ingreditur viam ad disturbandas
nuptias. Erat Elizabetha quaedam gentilicio nomine Lucia
puella nec ignobilis et perquam pulchra. Eam forte virginem
Rex devirginaverat. Igitur ubi nuptiarum appetebat dies et pro
more populus admoneretur ne si quis obicem sciret eludi
sacramentum pateretur mater eius velut exsolutura sese pollutorum
religione sacrorum defert Luciam filio vere uxorem
esse data fide et firmata concubitu. Igitur seu non ausis
progredi pontificibus sive nolente Rege nuptias suas adverso
rumore conspergi cui materna pietas auctoritatem pondusque
tribueret interea restitum est quoad cognita re falsitas eius
famae revinceretur. Accersita Lucia quamquam occultis subornata
et subnixa consiliis ostentata spe uxorem se Regi fore modo
fidem datam assereret tamen ubi semel adiurata est Vera dicturam
fatetur nullo coniugii promisso obstrictum Regem
ceterum amoris prae se tulisse tantum ut ipsa suum obsequium
speraverit consecuturas nuptias: alioqui numquam fuisse concubitum
eius passuram. Comperta ergo et denuntiata falsitate
commenti matrimonii eluto demum eo scrupulo Elizabetham

Graiam ducit Rex sibique in reginam sociat hostis paulo prius
uxorem quae vota saepe contra eius salutem fecerat carior
superis quam ut malo exaudiretur suo.
Sed Comes Varvici reversus adeo aegre tulit illusam legationem
suam ut coacta manu Regem in exilium expulerit e
carcere restituto in regem Henrico quem Eduardus ipsius ope
Varvici deposuerat. Tantus ille vir fuit et reliquis opibus et
populari gratia ut a qua parte staret is in eam regnum vergeret
potens et sibi sumere nisi honorificentius duxisset reges facere
quam regnare. Sed immodica potentia raro perpetua: siquidem
Eduardus quum biennium afuisset Regina interea in asylo
memorato enixa Principem haud quaquam pari manu cum
Varvico congressus apud Bernettum decem ab Londino milibus
capto rursus Henrico Comiteque magna utriusque
strage partis occiso regnum in sua domo sic constabilivit ut
concuti nisi domestico dissidio et intestina fraude non posset.
Haec ut fors narrata verbosius ita praetermitti prorsus haud
decuerat ne Protector ignoraretur Eduardi filiis natalium
vicium obiecturus nihil reperisse quod illius matrimonio impingeret
praeter excussam olim et antiquatam calumniam.
Ceterum id commentum utut frigidum illi placuit cui satis erat
tantum aliquid dici nimirum securo certoque probationes ab se
non exigendas. Igitur postquam initium insinuandae populo
rei Shao decretum est hactenus ut Eduardo fratreque eius Clarentiae
totaque Eduardi sobole spuriis declaratis Protectoris ad
regnum ius ostenderet taceret voluntatem is e suggestu dominico

die proximo ad aedem Pauli frequentissimo auditorio
quod eius fama viri contraxerat hoc themate sermonem exorsus
est: "Spuria vitulamina non agent radices altas." Inde praefatus
infundi atque inspirari semper contracto rite matrimonio
propriam quandam et peculiarem gratiam quae in sobolem
sancte conceptam derivetur qua plerumque deficerentur hi qui
vago vel adulterino concubitu nati parentium crimen pravitate
sua testentur et infelicitate castigent usque adeo ut si qui materna
fraude celato originis vicio supplantatis veris heredibus
alieni patris fortunas invaserit atque occuparit ad tempus ita
tamen rem disponente Deo erumpente brevi aliqua rima veritate
restitui legitimos successores et genuinos reddi suae terrae
surculos deprehenso ac revulso vitulamine spurio priusquam
altius agat radices haec ubi vetustis aliquot confirmasset
exemplis protinus in laudes divertit Richardi nuper Eboraci
Ducis obiter eum saepe vocans patrem Protectoris: tum admonito
populo successionem regni perpetuam senatus consulto ac
scito plebis eius unius deinceps stirpi decretam ostendit Eduardum
contra ius ac fas Reginae copulatum superstite Lucia Vera
eius et indubitata coniuge etenim contracto cum ea virgine
matrimonio tum suscepta etiam sobole confirmato supervenientis
forma viduae transversum actum fidem post voluptatem
habuisse: sic nullum eius sobolem regni capacem esse.
Hunc locum egit magna contentione non signis modo et suspicionibus
sed nominatis etiam falso testibus. Addit non ignarum
se quanto cum periculo dicat sed ex eo loco loquentibus in quo

ipse stabat veritatem habendam vita quoque ipsa potiorem: sibi
Iohannem Baptistam auctorem esse contempnendae necis dum
illicita regum coniugia redarguat: nec tamen admodum mirari
se Eduardo nihil habitum pensi rectos aut spurios relinqueret
quippe nec ipsum nec fratrem item eius Clarentiae Ducem satis
certo habitos patre ut qui notos quosdam ac notatos homines e
familiaribus Eboraci Ducis magis repraesentarent quam ipsum
Ducem: a cuius etiam generosa indole dicebat Eduardum longe
degenerasse: ceterum Protectorem virum omnium quos sustineret
terra clarissimum non vita modo sed vultu quoque ipso
patrem referre. "Hic est" inquit "unus atque unicus Eboraci
Ducis verus et indubitatus filius haec illius viri nota facies haec
certa forma atque ipsa carissimi Ducis pectoribus adhuc vestris
obversantis effigies."
Sed antea iam convenerat ut dum haec verba dicebantur Protector
offerret sese: ita tali oratione cum superventu ipsius competente
fore ut putetur eam contionator haud humano consilio
sed divino quopiam afflatus numine protulisse tum ut ea re
permotus populus Ricardum regem illicet inclamaret: sic visum
iri posteris divinitus in regem illum quasique miraculo delectum.
Verum id consilium sive neglegentia Protectoris sive nimia
conciolatoris diligentia corruptum ridicule vertit. Nam dum
uterque metuit ne superventus eius illa verba in quae debebat
incidere praeveniret altero moras in via nectente alter ita
dicendo festinaverat ut eo loco toto perorato in alias res neque
similes neque affines ei descendisset quum iam Protector intraret.
At contionator ubi conspicatur ingressum relicta ea re

quam tum habebat in manibus repente velut attonitus nullo
ductu ordineve sed ineptissimo recursu illa verba repetit denuo:
"Hic est unus atque unicus Eboraci Ducis verus et indubitatus
filius" et quae sequuntur inter quae verba Protector
comitante Bukyngamiae Duce ad locum in quo reliquum sermonem
audiret per medium incedebat populum. Sed illi tam
longe aberant ab inclamando in regem illo ut propemodum versi
in saxa viderentur stupore tam pudendae contionis: cuius auctor
postea quum amicum quendam rogasset quidnam de se
sentirent ac loquerentur homines quamquam satis e sua conscientia
intellegebat nihil boni tamen ubi omnia sinistra accepit
ita perculsus est ut paucis post diebus maerore contabuerit.
Sed quoniam quod tam aperte iam coeptum erat urgendum
videbatur uno tantum die post eum sermonem interposito
Bukyngamiae Dux nobilium atque equitum non exiguo
comitatu plurium fortasse quam quid afferrent scirent Londini
in forum venit locum et elegantem et maximae turbae capacem:
tum convocato in curiam populo Dux ex editiore loco
saeptus nobilibus et senatu Londinensi paulum promovens sese
ut erat neque prorsus illiteratus et suapte natura facundus huiuscemodi
verba fertur habuisse.
"Amor vestri viri Londinenses effecit uti nos (quales enim
sumus cognoscitis) huc veniamus ad vos de re in primis magna
relaturi nec magis magna quam in publicum utili neque cuiquam
utiliore quam vobis. Etenim quam rem diu maximis votis
optastis quam longe petituri magnoque redempturi fueritis

eam nunc ultro vobis nos afferimus nullo discrimine vestro
labore nullo nec ullo prorsus impendio. Quaeritis ea quae sit?
Corporum certe vestrorum securitas uxorum filiarumque inoppugnata
pudicitia bonaque vestra certa vobis atque ab insidiis
tuta: quorum omnium quid iam diu fuit quod vocare suum quisquam
certo poterat tot intentatis laqueis atque exstructis excipulis
exactis praeterea tam multis magnisque nullo non anno
tributis quorum ne tum quidem finis erat etiam quum opus non
erat? Quod ipsum cum luxu magis prodigendoque evenit quam
bona aliqua atque honesta causa. Sic bonis in dies abradebatur ut
effunderetur in improbos: quae calamitas eo processerat ut iam
ne consuetae quidem tributorum formae sufficerent sed benevolentiae
placidum ac mite nomen meris rapinis obtendebatur.
Nam quaestores a quoque non quantum ille sponte sua dedisset
sed quantum ipsis collibuisset auferebant tanquam populus in
concedendo tributo vocabulum benevolentiae ad ipsius
voluntatem Regis non ad suam cuiusque bonam retulisset. At ille
numquam mediocre contentus omnem corradendi praetextum
ad summum usque auxerat. Itaque delicta non sua vi sed divitiis
peccantis aestimata sunt: sic minimis quibusque offensis maximae
indictae mulctae: quin linguae lapsus interdum totis locupletum
fortunis redimebatur aut quo res irae [magis] quam avaritiae

data videretur luebatur morte dum rei neutiquam de se
letiferae praetenditur lesae maiestatis atrox nomen.
"Quarum rerum nemo est (opinor) vestrum a me qui exempla
exigat tanquam vobis Burdeti nomen exciderit hominis optimi
atque ob solum verbum quod inter pocula temere exciderat
trucidati crudeliter abusu legum in libidinem Principis
non minore Markami gloria qui iudicum primus quum esset
adempto ob idipsum magistratu restitit quam aeterno illorum
dedecore iudicum qui restabant et metu vel adulatione corrupti
innocentem hominem ipsorum fidei religionique creditum
prava legum derivatione iugularent. Quid de Thoma Coco
loquar equite civeque vestro sed qualem rarae civitates habent
qui omnes apud vos honores et ordine rite consecutus est et
magnifice gessit: qui vestrum est aut tam rerum neglegens omnium
ut non cognoverit aut tam obliviosus ut non meminerit
aut tam durus ut non ingemiscat eius viri damno quid damnum
dico? calamitati spoliis atque ex tantis opibus non egestati
modo sed nuditati quoque non aliam ob causam quam quod
eum amari contigit ab illis quibus Rex infensus erat?
"Sed quis finis erit si viritim recenseam quum nemo sit ex hac
tanta frequentia qui non aut suorum periculo sit expertus aut
suo familias totas in ultimum discrimen adductas causa
plerumque nulla interdum humili cothurnatis subnixa nominibus?
Quin nullum erat crimen tantum in cuius calumniam
deesse argumentum poterat. Nam quum Rex praeveniens legitimum

regnandi tempus sceptrum vendicaret bello habendum
erat argumentum proditionis in divite cognatum affinem
necessarium amicum familiarem vel notum fere cuiquam
unquam fuisse quem Rex aliquando pro hoste habuerit cui
diversis temporibus adversum plus quam dimidium populi fuit.
Hoc pacto dum bonis vestris tendebantur insidiae corpora simul
in periculum trahebantur atque in pace haec praeter tot
aerumnas bellicas: e quo quum velut e fonte malorum torrens
omnium promanat numquam tamen exundat infestior quam
sicubi intestina seditione laboretur nec id maiore cum pernicie
usquam accidit gentium quam ubi semel exisset in hac nostra
Britania neque in ea ipsa vel tam pertinacibus umquam studiis
discordatum est neque acerbiosius certatum neque tam longo
bello conflictatum neque tam crebris proeliis neque tam cruentis
depugnatum est neque summa rerum prope in ultimam umquam
perducta perniciem quam eius unius principatu fuit qui dum
init regnum dum tuetur dum eicitur dum redit ac recuperat
rursus dum depulsores suos ulsciscitur tantum sanguinis exhaustum
est Angli quanto non olim stetit bis subiugata Gallia. Ita
populus imminutus aut oppressus est: nobilium procerum verum
quota pars relicta? Denique alterius dum pecunia petebatur
alterius formidabatur potentia neutra pars tuta aut
quieta fuit. Et quem non suspectabat ille cui formidolosus
erat etiam frater cui pepercisset qui germanum sustulit aut
quis amare potuisset eum si istud potuit ne frater quidem?
Iam quis hoc ferat quod nemo tamen ignorat uxorem Shori

tam vile scortum plus apud Principem quam omnes regni sui
nobiles valuisse plusque unam in promovendis ambitam quam
proceres universos quin ex ipsis quosdam magnis in rebus suis
usos meretriculae necessario magis quam honesto patrocinio?
Quamquam ea muliercula haud quaquam ferebatur impura
quoad improba libido Principis viro eam suo abstulisset civi
nimirum vestro neque inopi et indolis ac spei bonae. Ceterum
hac in re de qua libentius in defuncti reverentiam supersederem
dicere nisi frustra taceretur quod omnes norunt adeo
insatiabilis ardor inerat ut nulla pars morum eius minus ferenda
videretur. Neque enim ulla fuit umquam neque tam humilis neque
tam potens virgo matrona vidua in quam semel oculum
coniecisset quae modo forma vultu voce gestu denique ulla
dote placuisset ei quam non ille statim nullo dei metu nulla
retardatus infamia persequeretur urgeret opprimeret irreparabili
damno multarum ipsarum nec minore cum luctu et
dolore virorum parentum et quicquid cuique erat amicorum
reliqui qui cum suapte sint honesti tam caram habent uxorum
castitatem honestatemque familiae ut talem contumeliam non
illatam quavis libenter velint suarum fortunarum iactura
decidere.
"At licet his atque aliis talibus undique regnum mire premebatur
vos tamen semper praecipue cives urbis huius quum

quod non alibi tam copiose exuberat iniuriarum materia tum
quod eratis plurimum proximi. Maximam enim anni partem
haud longe discedebat ab urbe. Et tamen vos estis hi quos ut
praecipue foveret egregiae suberant causae non ideo modo
(quamquam ideo quoque) quod ab hac civitate maxime totius
regni famigerata multum apud exteros omnes inclitae famae
accedit principi sed quod magno cum impendio periculoque
vestro in rebus eius prosperis adversisque omnibus, amicissimo
animos eximiam fidem singularem semper operam praebuistis.
"Cui tam pio affectui vestro in Eboracensem domum quum is
qui maxime debebat minime sese gratum gessit restat nunc
saltem qui superis annuentibus faciat diligentius: quod ipsum ne
nesciretis ea demum totius huius nostri ad vos negotii causa est.
Quam dum exponimus quaeso ut cepistis attendite. Non est
opus satis scio eadem ut ipse recenseam denuo quae tam nuper
doctor Shauus exposuit e suggestu vobis vir ut longe facundior
sic auctor longe certe quam sum ego gravior. Neque enim mihi
tantum ipsi arrogo ut mea perinde valere verba postulem atque
eius qui ipsum Dei verbum praedicat populo praesertim tam
prudentis ut melius nemo quid sit dicendum intellegat porro
tam religiosi ut certum sit nihil eum contra suasurum quam sentiat
ex eo praesertim loco quem nemo bonus umquam mentiturus
ascendit. Igitur ab hoc tali viro vos tanto praedicatore didicistis
huius administrandi regni ius Ricardo Glocestriae Duci potentissimo
atque omni virtutum genere florentissimo deberi
nempe quum patri suo clarissimo Duci cuius sanguine lata lege

regnum firmatum est is nunc supersit unus qui rite queat succedere
quum ob illegitimas Eduardi nuptias quibus nullam
potuit sobolem nisi spuriam gignere tum aliam ob causam
quam ut ille significavit potius quam explanavit ita nec a me
dicetur quippe qua nemo non libenter abstinet pudore ac reverentia
Protectoris adeo pium in matrem etiam talem retinentis
affectum ut gravatim in eam sinistri quidquam ferat etiam
suo cum bono dici.
"Eas res ergo nobiles bonaque ex parte populus quum perpendissent
et simul animadvertissent non bellicas modo virtutes
sed omnes praeterea moderando imperio appositas artes in unum
hunc virum ita competisse divinitus ut solus ad regnum natus
videri possit haud ferentes amplius vitulamine spurio regi sese
nec tam acerba mala diutius inveterascere magno decrevere
consensu cum suppliciis adire Protectorem atque eius obsecrare
clementiam ne ipsorum respuat preces neve in se recuset onus
administrandi regni suscipere quod non e iure magis suo quam
publico fecerit bono. Sed eam rem dubio procul haud libenter
accipiet qui gnarus pro sapientia sua perpendat facile quanto
plus curarum quam commodi secum ferat imperium praesertim
ei qui sic decernat gerere quo modo illum sat scio gesturum si
ceperit. Quod ego munus praedico vobis haud quaquam puerilis
esse ludi: idque ipsum certe sensit sapiens ille qui dixit ' Vae
regno cuius rex puer est': eoque magis et vestrae fortunae gratulandum
et superis habenda est gratia quorum benignitate provisum
est ut is quem ipsi regno destinaverunt non aetatis
modo maturae sit verum admirabilem quoque prudentiam

magno cum rerum usu ac summa domi forisque parta virtute
gloria coniunxerit.
"Qui tametsi tantum onus ut dixi gravatim sit in se sumpturus
tamen (speramus) haud paulo minus adversaturus videtur
si vos quoque cives honestissimi civitatis huius regni longe
clarissimae statueritis nostris in hac re suppliciis vestras preces
adiungere. Quod vos ut faciatis quamquam pro sapientia vestra
non exiguam spem concepimus tamen etiam vehementer
oramus idque eo certe confidentius quod praeter has nostras
preces quas ipsas quoque pro nostro in vos affectu nonnihil
habituras momenti credimus non toti modo in publicum regno
profueritis tali deligendo principe sed vobis quoque seorsum
ipsis praecipue procurabitis commoda quorum ille officiis haud
aliter ac si dedissetis imperium semper fert acceptum."
Haec Dux quum dixisset exspectavit protinus ut manibus pedibusque
applauderetur utique Ricardus una omnium voce rex
inclamaretur: ita praefectum praeformasse populum speraverat.
Sed contra tantam suam spem quum altum undecunque silentium
animadverteret propius insusurrans praefecto "Quid hic
sibi vult habitus?" inquit. "Opinor" inquit ille "non satis exauditam
illis orationem tuam." "Id quidem" inquit Dux "corrigetur
facile" statimque aliquanto quam ante audibilius eadem aliis
verbis alio rursus ordine repetebat verum adeo dilucide
ornateque voce vultu gestu tam accommodo ut quisquis
aderat fateretur facile numquam ante audisse se tam malam
causam peroratam tam bene. Ceterum sive admiratione sive

metu attoniti seu quod alium quisque loquendi ducem sequi
quam ipse praeire malebat omnes ex equo tacebant. Praefectus
igitur ea re nonnihil et ipse perturbatus in orbem se cum Duce et
consciis quibusdam colligens negavit moris esse quidquam proponi
civibus alterius quam recordatoris voce: inde natam fortasse
taciturnitatem ne quid suas consuetudines immutare viderentur.
Appellant recordatorem Londinenses ibi eum qui
praefecti assessor est eruditus patriis legibus ne quid in reddendis
iudiciis imperitia peccetur. Id munus recens inierat
Vihelmides quidam vir honestus et gravis quem quum haud
umquam adhuc allocutus populum fuerat male urebat tam inauspicatum
initium. Ceterum iussus dicere malum sibi metuens si
recusaret eadem etiam ipse proposuit denuo sed ita sermonem
temperans ut Ducis omnia verbis acciperentur dicta non suis.
Sed nihilo setius durabat idem populi status non aliter quam
sileri concubia nocte solet obticentis vultuque adeo immobili
nullo ut signo prorsus ullum animi sui sensum prae se ferrent.
At Dux nonnihil offensus quod eius orationem tam adversis
auribus animisque excepissent aversus in praefectum "Quaerant"
inquit "isti qui ferat silentium istud tam contumax" statimque
versus ad turbam "Viri Londinenses" inquit "nos ea
de re ad vos relaturi venimus quam in rem neque auxilio admodum
vestro neque consilio egebamus. Poteramus enim proceres
[et] reliquus regni populus suffecisse deligendo principi
nisi noster in vos amor suasisset ne vos ab eius tractatu rei segregaremus
in quam ascitos ac socios esse vestrarum tam valde
rerum ut nullius aeque retulerit. Hunc animum nostrum vos aut
parum cernere aut parvi pendere videmini quem ne responso

quidem dignum censuistis. Quin uno saltem verbo respondeatis
potentissimum Glocestriae Ducem quem ceteri alioquin
omnes proceres populusque delecturi sunt vosne in regem
ascisci vultis an non. Responso namque in utramvis partem
dato discedemus haud amplius molesti vobis hac de re futuri."
Ad hunc sermonem excitatus aliquantum populus mussitare
inter se et audiri sonus magis quam verba qualis ex alveo
redditur migraturis apibus quoad ex ultima parte curiae qua se
ministri quidam Nashefeldi huius consilii participes conglobaverant
a tergo repente clamor tollitur "Richarde Rex"
ingeminantium. Cives retro cervices admirabundi flectere. Sed
clamantibus adiungunt sese famuli quidam nulla Ricardi cura
(ut in turba fit) ac pueri laeti novandis quomodocumque rebus
et iam bireta pileosque sursum eiaculabantur in signum gaudii.
Sed Dux tametsi displicebat illud quod nullum honestum
civem in ea parte videbat factum tamen commode pro se vertens
indicto rursus silentio iucundissimum illum clamorem
dicit animi in designandum regem alacris adeoque in
unum consentientis ut ne unus quidem sit auditus qui contra
dixerit: "Quem tam eximium affectum vestrum nos quum erit
opportunum sic faciemus ut audiat idem ut vobis haud dubie in
magnum aliquando bonum vertat. Sed interim vos oramus ut
crastina die simul omnes eius maiestatem adeamus rogaturi
quod vos ei tanto cum consensu detulistis idem ut suo consensu
faciat ratum." His dictis descendit ipse ceteri discedunt pars
aperte maesti multi simulata laetitia nec deerant ex ipsis ducis
comitibus qui quum premere maestitudinem quam non audebant

ostendere non poterant vertere in parietem vultus coacti
sunt dum pectoris dolor per oculos erumperet.
Igitur postridie nobiles civesque magna frequentia adeunt
Protectorem (diversabatur ibidem Londini). Missus intro nuntius
ait proceres omnes senatum populumque Londinensem pro
foribus esse qui eius expetant exspectentque colloquium. Sed is
primo dubitat progredi incertus quid moliatur ea turba quae sic
superveniret inopinanti. Hanc Protectoris cunctationem Dux ad
se allatam ostentat reliquis uti scirent quam longe adhuc abesset
Protector ab huius cogitatione propositi. Ceterum remisso nuntio
magnis obsecrant precibus admitti: afferre ea quae nisi apud
ipsum proferent non sunt prolaturi. Prodit ergo tandem nec
adhuc tamen plane se credit verum ex ambulacro superne
despiciens accipit redditque sermonem. Tacentibus igitur
universis Dux ex equo insignis primum petit uti liceret ipsis quae
vellent libere citra ullam eius offensam proloqui quamquam
enim nihil meditarentur unde non et illi decus et regno
commodum proveniret tamen quum incertum sit quam in partem
illius serenitas esset acceptura nihil ipsos nisi impetrata venia
locuturos. Ad haec Protector ut erat in tali re perquam benignus
atque affabilis tum cui mirus ardor inerat cognoscendi

quid vellent annuit atque hortatur ne dubitent quicquid decrevissent
edicere sibi vero animi in eos sui conscientia persuasum
nihil in se quemquam cogitare quod non gratia magis
quam venia dignum.
Igitur Dux ea demum Protectoris oratione securus ausus est
rem cum suis causis exponere tandemque immensam eius implorare
clementiam ne regnum tam diu tot intolerandis malis
afflictum neglegeret proceres populumque ipsius advolutum
pedibus pro consueta eius benignitate respiceret procumbenti
in se unum patriae subiceret humeros rempublicam prope
dirutam ac proculcatam erigeret manus sceptro tandem velut
temoni navis diu sine perito gubernatore fluitantis admoveret
caputque illud venerandum pateretur onerari diademate neque
adeo dominationis tempestates horreret neque delectetur
immodesta modestia ut suae quietis causa cum neglectu publicae
regnum sibi humano more debitum ab superis destinatum
rem curantibus Britanicam refugeret e quo tanto plus honoris
ferret ac minus sollicitudinis quod nullus umquam rex tam libentibus
imperavit populis quam ille suus arderet ipsius auspiciis
regi.
Protector ubi verba Ducis accepit vultu haud quaquam annuente
respondit quod nec ipse nesciret vera esse quae ille
retulisset: se tamen eo fuisse affectu in fratrem eo in liberos eius
esse ad haec tantam habere honoris sui rationem quam tribus
etiam coronis anteferret ut inducere non posset animum illorum
petitioni concedere: nempe exteras gentes quibus res

quo pacto gereretur minus compertum foret ex aliorum cupiditate
se quoque aestimaturas ita suam famam venturam in periculum
quae non respuisset quae ultro obtulisset de regno. Haud
gravatim posse se suo iure cedere quod semper aloes plus
afferre quam mellis vidisset ei qui sic institueret regere
quomodo qui non vellet non est ut posset ei permittendum
sed tamen se non modo eorum postulatis ignoscere verum
etiam voluntatibus egregie in se propensis habere habiturumque
gratias. Ceterum orare vel sua causa quem in se animum
gererent eum totum consignarent Principi cui ipse parere
quam regnare malit: nec tamen operam consiliumque suum
quatenus Regi libuerit uti defuturum umquam reipublicae
quam etiam nonnihil exiguo suae procurationis tempore (quod
Deo non sibi referebat acceptum) sublevasset vel eo praecipue
quod improbos quorundam conatus qui eam perturbassent antea
agitabantque ut vexarent de integro ipse sua partim industria
sed plurimum divina providentia compressisset.
Tum Dux habito paulisper cum suis colloquio rursus ostendit
rem eiusmodi esse quam incepissent ut etiam si esset
integra tamen vellent eam magnis de causis aggredi: nunc vero
longius progressos quam unde sit regrediendum. Denique patribus
populoque certum non passuros amplius spuriis Eduardi
liberis regnari se. Proin si delatum ultro non aspernetur imperium

unum esse ipsum omnibus votis expetitum principem: sin
omnino praecise respondeat se non suscepturum facile ipsos
inventuros quempiam cui respublica curae sit.
Haec verba Ricardi animum tam valde abhorrentem sola flexere
cogitantem si recusaret ipse nepotem nihilo tamen magis
regnaturum. Igitur "Ego ut" inquit "doleo animo tam offirmato
decretum vobis regem hunc non ferre diutius sic invitos
a quoquam regi neque posse video neque fas esse sentio. Certe
quod ad me attinet quamquam alium neminem esse scio cui
regnum hereditate iure debeatur pluris tamen has voluntates
vestras quam omnes leges quarum vis omnis a vobis pendet
exsistimo: quorum quoniam tam solidum in me consensum perspicio
ne vel parum fortis videar in capescenda republica vel
vestram in me benevolentiam non agnoscere en hic in me
hodierno die moderamen utriusque regni Angliae Galliaeque
suscipio alterum ut tuear atque inaugeam alterum ut illi subiciam
atque in ditionem vestram audiens esse quibus parere
debet redigam: nempe administrationem eorum dumtaxat
meam duco ius vero fructumque ac proprietatem utriusque
omnem vestrum haud dubie publicam. Quem ego animum
quo die habere desiero eo die precor ut superi mihi non regnum
hoc vestrum modo quod improbe conarer avertere sed vitam
quoque ipsam ut indignam quae retineatur eripiant."
Hanc orationem eius alacris excepit clamor "Ricarde Rex"
ingeminantium. Proceres cum Rege (sic enim ab ea vocabatur

hora) concedunt intro: populus discedit domum varie affectus
multaque super ea re secum disserens. Sed plurimis in ore erat
impudens illa simulatio sic agentium loquentiumque tanquam
Protector de eo quod agebatur numquam neque audisset neque
cogitasset antea quum interim nec ipsi quidem dubitarent
neminem esse tam stupidum ut haberet dubium tantam rem de
composito geri. Sed alii morem causabantur et receptam in
rebus humanis consuetudinem qua sic oporteat maximas quasque
res legitimis quibusdam perfici caeremoniis: quin rustice
nonnulla tractari si non et qui gerunt simulent aliqua et eadem
spectatores dissimulent. Nam et eum qui creatur episcopus bis
rogari num velit bis perquam sancte negare tertio vix adduci
posse ut dicat nolentem velle quum interim ut nihil solvat
principi tamen ambitum paene declarant emptae Pontificis bullae.
Iam qui imperatorem ludat in tragoedia populusne ignorat
forsitan esse cerdonem? Tamen adeo inscitia est illic scire quae
scias ut si quis eum vocet qui vere est non qui falso fingitur
veniat in periculum ne ab simulatis satellitibus malo ioco
bene vapulet vel merito qui totam fabulam sit aggressus intempestiva
veritate turbare. Sic quae modo spectassent ipsi tragicos
esse ludos regum: populum in id vocari ut spectet tantum et
spectaturum tantum qui sapiat: quosdam quibus impetus fuit
prodire in proscenium et gregi semet immiscere scaenico per
imperitiam turbata fabula magna in semet concitasse pericula.
Sequente die magno cum comitatu venit in forum non illud
Londinense sed maius atque augustius quod est in palatio proximum
occidentale coenobium ubi ab omni parte regni promiscue
aguntur causae. Ibi quum in ea sede collocasset se quae regia ob
id vocatur quod iudicia sic in ea feruntur curia tanquam ipsius

ore regis proferantur pro contione rursus ostendit ex eo loco
potissimum possessionem sese regni capere unde regis ore populo
iura redduntur quod ideo faciendum censuisset quum sic
sentiret leges exsequi earumque ministrum agere id sit demum
regem esse. Deinde proceres mercatores artifices denique
omne genus hominum sed ea collegia nominatim quae Britanicis
student legibus oratione quam maxime potuit blanda
conciliat. Postremo ne cuiquam invisum eum faceret metus
simul ut benevolentiam pareret insidiosa clementia mala
dissentionum praefatus et concordiae bona edicit omnes inimicitias
ex animo delere omnes omnium in se offensas condonare
publice cuius rei quo specimen edat iubet ad se accersiri
Foggum quem diu capitaliter oderat. Adducto ex asylo
proximo nam illuc timore eius perfugerat in populi conspectu
dat manum. Rem vulgo acceptam ac iactatam laudibus prudentes
pro vana habuere. Inter remigrandum ut quemque
habuit in via obvium ita [semper adblandiri nam] semper ad
servilem prope adulationem animus iacet admissi conscius nec
sic quidem securus esse aut quibus blandiebatur confidere
manum a capulo non referre et circumspectare undique velut
repercussurus.
Quum ludicra illa electione die [.xxvi.] Iunii regnare coepisset
mensis tempore coronatus est eaque celebritas magna parte illo
ipso apparatu peracta qui nepoti eius coronando fuerat
destinatus.


Made with Concordance