The Text      


Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus summa ope niti
decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia
finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est; animi imperio, corporis
servitio magis utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum beluis commune est. Quo
mihi rectius videtur ingeni quam virium opibus gloriam quaerere et, quoniam vita ipsa qua
fruimur brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere; nam divitiarum et
formae gloria fluxa atque fragilis est, virtus clara aeternaque habetur.
Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit vine corporis an virtute animi res militaris
magis procederet. Nam et prius quam incipias, consulto, et ubi consulueris, mature
facto opus est. Ita utrumque per se indigens alterum alterius auxilio eget.
Igitur initio reges -- nam in terris nomen imperi id primum fuit -- divorsi pars
ingenium, alii corpus exercebant; etiam tum vita hominum sine cupiditate agitabatur; sua
cuique satis placebant. Postea vero quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et
Athenienses coepere urbis atque nationes subigere, lubidinem dominandi causam belli
habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare, tum demum periculo atque negotiis
compertum est in bello plurumum ingenium posse.
Quodsi regum atque imperatorum animi virtus in pace ita ut in bello valeret,
aequabilius atque constantius sese res humanae haberent, neque aliud alio ferri neque mutari
ac misceri omnia cerneres. Nam imperium facile eis artibus retinetur quibus initio
partum est. Verum ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque
superbia invasere, fortuna simul cum moribus immutatur. Ita imperium semper ad
optumum quemque a minus bono transferetur.
Quae homines arant, navigant, aedificant, virtuti omnia parent. Sed multi
mortales dediti ventri atque somno indocti incultique vitam sicuti peregrinantes transiere;
quibus profecto contra naturam corpus voluptati, anima oneri fuit. Eorum ego vitam
mortemque iuxta aestumo, quoniam de utraque siletur. Verum enimvero is demum
mihi vivere atque frui anima videtur, qui aliquo negotio intentus praeclari facinoris aut artis
bonae famam quaerit. Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit.
Pulchrum est bene facere rei publicae, etiam bene dicere haud absurdum est;
vel pace vel bello clarum fieri licet. Et qui fecere et qui facta aliorum scripsere, multi
laudantur. Ac mihi quidem, tametsi haud quaquam par gloria sequitur scriptorem et
actorem rerum, tamen in primis arduum videtur res gestas scribere; primum quod facta dictis
exaequanda sunt, dehinc quia plerique quae delicta reprehenderis malevolentia et invidia
dicta putant; ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia
factu putat, aequo animo accipit, supra ea veluti ficta pro falsis ducit.
Sed ego adulescentulus initio sicuti plerique studio ad rem publicam latus sum, ibique
mihi multa advorsa fuere. Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute audacia, largitio,
avaritia vigebant. Quae tametsi animus aspernabatur insolens malarum artium, tamen
inter tanta vitia imbecilla aetas ambitione corrupta tenebatur; ac me cum ab reliquorum
malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido eadem qua ceteros fama atque
invidia vexabat.
Igitur ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit et mihi reliquam
aetatem a re publica procul habendam decrevi, non fuit consilium socordia atque desidia
bonum otium conterere, neque vero agrum colundo aut venando servilibus officiis intentum
aetatem agere; sed a quo incepto studioque me ambitio mala detinuerat, eodem
regressus statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna videbantur,
perscribere; eo magis, quod mihi a spe, metu, partibus rei publicae animus liber erat.
Igitur de Catilinae coniuratione quam verissume potero paucis absolvam; nam id
facinus in primis ego memorabile existumo sceleris atque periculi novitate. De cuius
hominis moribus pauca prius explananda sunt, quam initium narrandi faciam.
L. Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio
malo pravoque. Huic ab adulescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis
grata fuere, ibique iuventutem suam exercuit. Corpus patiens inediae, algoris, vigiliae
supra quam cuiquam credibile est. Animus audax, subdolus, varius, cuius rei lubet
simulator ac dissimulator, alieni appetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus; satis
eloquentiae, sapientiae parum. Vastus animus immoderata, incredibilia, nimis alta
semper cupiebat.
Hunc post dominationem L. Sullae lubido maxuma invaserat rei publicae
capiundae, neque id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quicquam pensi
habebat. Agitabatur magis magisque in dies animus ferox inopia rei familiaris et
conscientia scelerum, quae utraque eis artibus auxerat quas supra memoravi. Incitabant
praeterea corrupti civitatis mores, quos pessuma ac divorsa inter se mala, luxuria atque
avaritia, vexabant.
Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, supra repetere
ac paucis instituta maiorum domi militiaeque, quo modo rem publicam habuerint quantamque
reliquerint, ut paulatim immutata ex pulcherrima atque optuma pessuma ac flagitiosissuma
facta sit, disserere.
Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani, qui Aenea
duce profugi sedibus incertis vagabantur, cumque eis Aborigines, genus hominum agreste,
sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum. Hi postquam in una moenia
convenere, dispari genere, dissimili lingua, alii alio more viventes, incredibile memoratu est
quam facile coaluerint; ita brevi multitudo dispersa atque vaga concordia civitas facta erat.
Sed postquam res eorum civibus, moribus, agris aucta, satis prospera satisque pollens
videbatur, sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentia orta est. Igitur reges
populique finitumi bello temptare, pauci ex amicis auxilio esse; nam ceteri metu perculsi
a periculis aberant. At Romani domi militiaeque intenti festinare, parare, alius alium
hortari, hostibus obviam ire, libertatem, patriam parentisque armis tegere. Post ubi pericula
virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant, magisque dandis quam accipiundis
beneficiis amicitias parabant.
Imperium legitumum, nomen imperi regium habebant. Delecti, quibus corpus annis
infirmum, ingenium sapientia validum erat, rei publicae consultabant; ei vel aetate vel curae
similitudine patres appellabantur. Post ubi regium imperium, quod initio conservandae
libertatis atque augendae rei publicae fuerat, in superbiam dominationemque se convortit,
immutato more annua imperia binosque imperatores sibi fecere; eo modo minume posse
putabant per licentiam insolescere animum humanum.
Sed ea tempestate coepere se quisque magis extollere magisque ingenium in
promptu habere. Nam regibus boni quam mali suspectiores sunt semperque eis aliena
virtus formidulosa est. Sed civitas incredibile memoratu est adepta libertate quantum
brevi creverit; tanta cupido gloriae incesserat. Iam primum iuventus, simul ac belli
patiens erat, in castris per laborem usum militiae discebat magisque in decoris armis et
militaribus equis quam in scortis atque conviviis lubidinem habebant. Igitur talibus
viris non labor insolitus, non locus ullus asper aut arduus erat, non armatus hostis
formidulosus; virtus omnia domuerat. Sed gloriae maxumum certamen inter ipsos erat;
se quisque hostem ferire, murum ascendere, conspici dum tale facinus faceret, properabat; eas
divitias, eam bonam famam magnamque nobilitatem putabant. Laudis avidi, pecuniae
liberales erant; gloriam ingentem, divitias honestas volebant. Memorare possem quibus
in locis maxumas hostium copias populus Romanus parva manu fuderit, quas urbis natura
munitas pugnando ceperit, ni ea res longius nos ab incepto traheret.
Sed profecto fortuna in omni re dominatur; ea res cunctas ex lubidine magis
quam ex vero celebrat obscuratque. Atheniensium res gestae, sicuti ego aestumo, satis
amplae magnificaeque fuere, verum aliquanto minores tamen quam fama feruntur. Sed
quia provenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro
maxumis celebrantur. Ita eorum qui ea fecere virtus tanta habetur, quantum ea verbis
potuere extollere praeclara ingenia. At populo Romano numquam ea copia fuit, quia
prudentissumus quisque maxume negotiosus erat; ingenium nemo sine corpore exercebat;
optumus quisque facere quam dicere, sua ab aliis benefacta laudari quam ipse aliorum narrare
malebat.
Igitur domi militaeque boni mores colebantur, concordia maxuma, minuma
avaritia erat, ius bonumque apud eos non legibus magis quam natura valebat. Iurgia,
discordias, simultates cum hostibus exercebant, cives cum civibus de virtute certabant. In
suppliciis deorum magnifici, domi parci, in amicos fideles erant. Duabus his artibus,
audacia in bello, ubi pax evenerat aequitate seque remque publicam curabant. Quarum
rerum ego maxuma documenta haec habeo, quod in bello saepius vindicatum est in eos qui
contra imperium in hostem pugnaverant quique tardius revocati proelio excesserant, quam qui
signa relinquere aut pulsi loco cedere ausi erant; in pace vero, quod beneficiis magis
quam metu imperium agitabant, et accepta iniuria ignoscere quam persequi malebant.
Sed ubi labore atque iustitia res publica crevit, reges magni bello domiti,
nationes ferae et populi ingentes vi subacti, Carthago aemula imperi Romani ab stirpe interiit,
cuncta maria terraeque patebant, saevire fortuna ac miscere omnia coepit. Qui labores,
pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant, eis otium, divitiae, optanda alias, oneri
miseriaeque fuere. Igitur primo pecuniae, deinde imperi cupido crevit; ea quasi
materies omnium malorum fuere. Namque avaritia fidem, probitatem ceterasque artis
bonas subvortit; pro his superbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia venalia habere
edocuit. Ambitio multos mortalis falsos fieri subegit, aliud clausum in pectore aliud in
lingua promptum habere, amicitias inimicitiasque non ex re sed ex commodo aestumare
magisque voltum quam ingenium bonum habere. Haec primo paulatim crescere,
interdum vindicari; post, ubi contagio quasi pestilentia invasit, civitas immutata, imperium ex
iustissumo atque optumo crudele intolerandumque factum.
Sed primo magis ambitio quam avaritia animos hominum exercebat, quod
tamen vitium propius virtutem erat. Nam gloriam, honorem, imperium bonus et
ignavus aeque sibi exoptant; sed ille vera via nititur, huic quia bonae artes desunt, dolis atque
fallaciis contendit. Avaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupivit; ea
quasi venenis malis imbuta corpus animumque virilem effeminat, semper infinita, insatiabilis
est, neque copia neque inopia minuitur. Sed postquam L. Sulla armis recepta re publica
bonis initiis malos eventus habuit, rapere omnes, trahere, domum alius alius agros cupere,
neque modum neque modestiam victores habere, foeda crudeliaque in civis facinora facere.
Huc accedebat quod L. Sulla exercitum quem in Asia ductaverat, quo sibi fidum
faceret, contra morem maiorum luxuriose nimisque liberaliter habuerat. Loca amoena,
voluptaria facile in otio ferocis militum animos molliverant. Ibi primum insuevit
exercitus populi Romani amare, potare; signa, tabulas pictas, vasa caelata mirari; ea privatim
et publice rapere, delubra spoliare, sacra profanaque omnia polluere. Igitur ei milites,
postquam victoriam adepti sunt, nihil reliqui victis fecere. Quippe secundae res sapientium
animos fatigant, ne illi corruptis moribus victoriae temperarent.
Postquam divitiae honori esse coepere et eas gloria, imperium, potentia
sequebatur, hebescere virtus, paupertas probro haberi, innocentia pro malivolentia duci
coepit. Igitur ex divitiis iuventutem luxuria atque avaritia cum superbia invasere;
rapere, consumere, sua parvi pendere, aliena cupere, pudorem, pudicitiam, divina atque
humana promiscua, nihil pensi neque moderati habere.
Operae pretium est, cum domos atque villas cognoveris in urbium modum
exaedificatas, visere templa deorum, quae nostri maiores, religiosissumi mortales, fecere.
Verum illi delubra deorum pietate, domos suas gloria decorabant, neque victis
quicquam praeter iniuriae licentiam eripiebant. At hi contra ignavissumi homines per
summum scelus omnia ea sociis adimere, quae fortissumi viri victores reliquerant; proinde
quasi iniuriam facere id demum esset imperio uti.
Nam quid ea memorem, quae nisi eis qui videre nemini credibilia sunt,
a privatis compluribus subvorsos montis, maria constrata esse? Quibus mihi videntur
ludibrio fuisse divitiae; quippe quas honeste habere licebat, abuti per turpitudinem
properabant.
Sed lubido stupri, ganeae ceterique cultus non minor incesserat; viri muliebria pati,
mulieres pudicitiam in propatulo habere; vescendi causa terra marique omnia exquirere,
dormire prius quam somni cupido esset, non famem aut sitim neque frigus neque
lassitudinem opperiri sed omnia luxu antecapere. Haec iuventutem, ubi familiares opes
defecerant, ad facinora incendebant. Animus imbutus malis artibus haud facile
lubidinibus carebat; eo profusius omnibus modis quaestui atque sumptui deditus erat.
In tanta tamque corrupta civitate Catilina, id quod factu facillumum erat,
omnium flagitiorum atque facinorum circum se tamquam stipatorum catervas habebat.
Nam quicumque impudicus, ganeo, aleator, manu, ventre, pene bona patria laceraverat,
quique alienum aes grande conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret, praeterea
omnes undique parricidae, sacrilegi, convicti iudiciis aut pro factis iudicium timentes, ad hoc
quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat, postremo omnes quos flagitium,
egestas, conscius animus exagitabat, ei Catilinae proxumi familiaresque erant. Quodsi
quis etiam a culpa vacuus in amicitiam eius inciderat, cotidiano usu atque illecebris facile par
similisque ceteris efficiebatur. Sed maxume adulescentium familiaritates appetebat;
eorum animi molles etiam et fluxi dolis haud difficulter capiebantur. Nam ut
cuiusque studium ex aetate flagrabat, aliis scorta praebere, aliis canes atque equos mercari,
postremo neque sumptui neque modestiae suae parcere, dum illos obnoxios fidosque sibi
faceret. Scio fuisse non nullos qui ita existumarent, iuventutem quae domum Catilinae
frequentabat parum honeste pudicitiam habuisse; sed ex aliis rebus magis, quam quod
cuiquam id compertum foret, haec fama valebat.
Iam primum adulescens Catilina multa nefanda stupra fecerat, cum virgine
nobili, cum sacerdote Vestae, alia huiuscemodi contra ius fasque. Postremo captus
amore Aureliae Orestillae, cuius praeter formam nihil umquam bonus laudavit, quod ea
nubere illi dubitabat, timens privignum adulta aetate, pro certo creditur necato filio vacuam
domum scelestis nuptiis fecisse. Quae quidem res mihi in primis videtur causa fuisse
facinus maturandi. Namque animus impurus, dis hominibusque infestus, neque vigiliis
neque quietibus sedari poterat; ita conscientia mentem excitam vastabat. Igitur color ei
exanguis, foedi oculi, citus modo modo tardus incessus; prorsus in facie voltuque vecordia
inerat.
Sed iuventutem, quam, ut supra diximus, illexerat, multis modis mala facinora
edocebat. Ex illis testis signatoresque falsos commodare; fidem, fortunas, pericula vilia
habere, post ubi eorum famam atque pudorem attriverat, maiora alia imperabat. Si
causa peccandi in praesens minus suppetebat, nihilo minus insontis sicuti sontis
circumvenire, iugulare; scilicet, ne per otium torpescerent manus aut animus, gratuito potius
malus atque crudelis erat
Eis amicis sociisque confisus Catilina, simul quod aes alienum per omnis terras ingens
erat et quod plerique Sullani milites largius suo usi rapinarum et victoriae veteris memores
civile bellum exoptabant, opprimundae rei publicae consilium cepit. In Italia nullus exercitus,
Cn. Pompeius in extremis terris bellum gerebat; ipsi consulatum petenti magna spes, senatus
nihil sane intentus; tutae tranquillaeque res omnes, sed ea prorsus opportuna Catilinae.
Igitur circiter kalendas Iunias L. Caesare et C. Figulo consulibus primo
singulos appellare, hortari alios, alios temptare; opes suas, imparatam rem publicam, magna
praemia coniurationis docere. Ubi satis explorata sunt quae voluit, in unum omnis
convocat quibus maxuma necessitudo et plurumum audaciae inerat. Eo convenere
senatorii ordinis P. Lentulus Sura, P. Autronius, L. Cassius Longinus, C. Cethegus, P. et
Ser. Sullae Ser. filii, L. Vargunteius, Q. Annius, M. Porcius Laeca, L. Bestia, Q. Curius;
praeterea ex equestri ordine M. Fulvius Nobilior, L. Statilius, P. Gabinius Capito,
C. Cornelius; ad hoc multi ex coloniis et municipiis, domi nobiles. Erant praeterea
complures paulo occultius consili huiusce participes nobiles, quos magis dominationis spes
hortabatur quam inopia aut alia necessitudo. Ceterum iuventus pleraque, sed maxume
nobilium, Catilinae inceptis favebat, quibus in otio vel magnifice vel molliter vivere copia
erat, incerta pro certis, bellum quam pacem malebant. Fuere item ea tempestate qui
crederent M. Licinium Crassum non ignarum eius consili fuisse; quia Cn. Pompeius invisus
ipsi magnum exercitum ductabat, cuiusvis opes voluisse contra illius potentiam crescere,
simul confisum, si coniuratio valuisset, facile apud illos principem se fore.
Sed antea item coniuravere pauci contra rem publicam, in quis Catilina fuit;
de qua quam verissume potero, dicam. L. Tullo et M'. Lepido consulibus P. Autronius
et P. Sulla designati consules legibus ambitus interrogati poenas dederant. Post paulo
Catilina pecuniarum repetundarum reus prohibitus erat consulatum petere, quod intra
legitumos dies profiteri nequiverat. Erat eodem tempore Cn. Piso, adulescens nobilis,
summae audaciae, egens, factiosus, quem ad perturbandam rem publicam inopia atque mali
mores stimulabant. Cum hoc Catilina et Autronius circiter nonas Decembris consilio
communicato parabant in Capitolio kalendis Ianuariis L. Cottam et L. Torquatum consules
interficere, ipsi fascibus correptis Pisonem cum exercitu ad optinendas duas Hispanias
mittere. Ea re cognita rursus in nonas Februarias consilium caedis transtulerant.
Iam tum non consulibus modo, sed plerisque senatoribus perniciem machinabantur.
Quodni Catilina maturasset pro curia signum sociis dare, eo die post conditam urbem
Romam pessumum facinus patratum foret. Quia nondum frequentes armati convenerant, ea
res consilium diremit.
Postea Piso in citeriorem Hispaniam quaestor pro praetore missus est
adnitente Crasso, quod eum infestum inimicum Cn. Pompeio cognoverat. Neque tamen
senatus provinciam invitus dederat, quippe foedum hominem a republica procul esse volebat;
simul quia boni complures praesidium in eo putabant et iam tum potentia Pompei
formidulosa erat. Sed is Piso in provincia ab equitibus Hispanis quos in exercitu
ductabat iter faciens occisus est. Sunt qui ita dicant, imperia eius iniusta, superba,
crudelia barbaros nequivisse pati; alii autem equites illos Cn. Pompei veteres fidosque
clientis voluntate eius Pisonem aggressos; numquam Hispanos praeterea tale facinus fecisse,
sed imperia saeva multa antea perpessos. Nos eam rem in medio relinquemus. De superiore
coniuratione satis dictum.
Catilina ubi eos quos paulo ante memoravi convenisse videt, tametsi cum
singulis multa saepe egerat, tamen in rem fore credens univorsos appellare et cohortari, in
abditam partem aedium secedit atque ibi omnibus arbitris procul amotis orationem huiusce
modi habuit.
"Ni virtus fidesque vostra spectata mihi forent, nequiquam opportuna res cecidisset;
spes magna, dominatio in manibus frustra fuissent, neque ego per ignaviam aut vana
ingenia incerta pro certis captarem. Sed quia multis et magnis tempestatibus vos cognovi
fortis fidosque mihi, eo animus ausus est maxumum atque pulcherrumum facinus incipere,
simul quia vobis eadem quae mihi bona malaque esse intellexi; nam idem velle atque
idem nolle, ea demum firma amicitia est. Sed ego quae mente agitavi omnes iam antea
divorsi audistis. Ceterum mihi in dies magis animus accenditur, cum considero quae
condicio vitae futura sit, nisi nosmet ipsi vindicamus in libertatem. Nam postquam res
publica in paucorum potentium ius atque dicionem concessit, semper illis reges, tetrarchae
vectigales esse, populi, nationes stipendia pendere; ceteri omnes, strenui, boni, nobiles atque
ignobiles, volgus fuimus sine gratia, sine auctoritate, eis obnoxii, quibus, si res publica
valeret, formidini essemus. Itaque omnis gratia, potentia, honos, divitiae apud illos sunt
aut ubi illi volunt; nobis reliquere pericula, repulsas, iudicia, egestatem. Quae quousque
tandem patiemini, o fortissumi viri? Nonne emori per virtutem praestat quam vitam miseram
atque inhonestam, ubi alienae superbiae ludibrio fueris, per dedecus amittere? Verum
enimvero, pro deum atque hominum fidem victoria in manu nobis est, viget aetas, animus
valet; contra illis annis atque divitiis omnia consenuerunt. Tantum modo incepto opus est;
cetera res expediet. Etenim quis mortalium, cui virile ingenium est, tolerare potest,
illis divitias superare, quas profundant in extruendo mari et montibus coaequandis, nobis rem
familiarem etiam ad necessaria deesse? Illos binas aut amplius domos continuare, nobis larem
familiarem nusquam ullum esse? Cum tabulas, signa, toreumata emunt, nova diruunt,
alia aedificant, postremo omnibus modis pecuniam trahunt, vexant, tamen summa lubidine
divitias suas vincere nequeunt. At nobis est domi inopia, foris aes alienum, mala res,
spes multo asperior; denique quid reliqui habemus praeter miseram animam? Quin
igitur expergiscimini? En illa illa quam saepe optastis libertas, praeterea divitiae, decus,
gloria in oculis sita sunt. Fortuna omnia ea victoribus praemia posuit. Res, tempus,
pericula, egestas, belli spolia magnifica magis quam oratio mea vos hortantur. Vel
imperatore vel milite me utimini; neque animus neque corpus a vobis aberit. Haec
ipsa, ut spero, vobiscum una consul agam, nisi forte me animus fallit et vos servire magis
quam imperare parati estis."
Postquam accepere ea homines quibus mala abunde omnia erat, sed neque res
neque spes bona ulla, tametsi illis quieta movere magna merces videbatur, tamen postulavere
plerique ut proponeret quae condicio belli foret, quae praemia armis peterent, quid ubique
opis aut spei haberent. Tum Catilina polliceri tabulas novas, proscriptionem
locupletium, magistratus, sacerdotia, rapinas, alia omnia quae bellum atque lubido victorum
fert. Praeterea esse in Hispania citeriore Pisonem, in Mauretania cum exercitu
P. Sittium Nucerinum, consili sui participes; petere consulatum C. Antonium, quem sibi
collegam fore speraret, hominem et familiarem et omnibus necessitudinibus circumventum;
cum eo se consulem initium agundi facturum. Ad hoc maledictis increpabat omnis
bonos, suorum unum quemque nominans laudare; admonebat alium egestatis, alium
cupiditatis suae, compluris periculi aut ignominiae, multos victoriae Sullanae, quibus ea
praedae fuerat. Postquam omnium animos alacris videt, cohortatus ut petitionem suam
curae haberent, conventum dimisit.
Fuere ea tempestate qui dicerent Catilinam oratione habita cum ad
iusiurandum popularis sceleris sui adigeret, humani corporis sanguinem vino permixtum in
pateris circumtulisse; inde cum post exsecrationem omnes degustavissent, sicuti in
sollemnibus sacris fieri consuevit, aperuisse consilium suum; atque eo dictitare fecisse, quo
inter se fidi magis forent, alius alii tanti facinoris conscii. Non nulli ficta et haec et
multa praeterea existumabant ab eis qui Ciceronis invidiam, quae postea orta est, leniri
credebant atrocitate sceleris eorum qui poenas dederant. Nobis ea res pro magnitudine parum
comperta est.
Sed in ea coniuratione fuit Q. Curius, natus haud obscuro loco, flagitiis atque
facinoribus coopertus, quem censores senatu probri gratia moverant. Huic homini non
minor vanitas inerat quam audacia; neque reticere quae audierat, neque suamet ipse scelera
occultare; prorsus neque dicere neque facere quicquam pensi habebat. Erat ei cum
Fulvia, muliere nobili, stupri vetus consuetudo; cui cum minus gratus esset, quia inopia minus
largiri poterat, repente glorians maria montisque polliceri coepit et minari interdum ferro, ni
sibi obnoxia foret; postremo ferocius agitare quam solitus erat. At Fulvia insolentiae
Curi causa cognita tale periculum rei publicae haud occultum habuit, sed sublato auctore de
Catilinae coniuratione quae quoque modo audierat compluribus narravit.
Ea res in primis studia hominum accendit ad consulatum mandandum M. Tullio
Ciceroni. Namque antea pleraque nobilitas invidia aestuabat et quasi pollui consulatum
credebant, si eum quamvis egregius homo novus adeptus foret. Sed ubi periculum advenit,
invidia atque superbia post fuere.
Igitur comitiis habitis consules declarantur M. Tullius et C. Antonius, quod
factum primo popularis coniurationis concusserat. Neque tamen Catilinae furor
minuebatur, sed in dies plura agitare, arma per Italiam locis opportunis parare, pecuniam sua
aut amicorum fide sumptam mutuam Faesulas ad Manlium quendam portare, qui postea
princeps fuit belli faciundi. Ea tempestate plurimos cuiusque generis homines
adscivisse sibi dicitur, mulieres etiam aliquot, quae primo ingentis sumptus stupro corporis
toleraverant, post ubi aetas tantum modo quaestui neque luxuriae modum fecerat, aes alienum
grande conflaverant. Per eas se Catilina credebat posse servitia urbana sollicitare,
urbem incendere, viros earum vel adiungere sibi vel interficere.
Sed in eis erat Sempronia, quae multa saepe virilis audaciae facinora
commiserat. Haec mulier genere atque forma, praeterea viro atque liberis satis
fortunata fuit; litteris Graecis et Latinis docta, psallere et saltare elegantius, quam necesse est
probae, multa alia, quae instrumenta luxuriae sunt. Sed ei cariora semper omnia quam
decus atque pudicitia fuit; pecuniae an famae minus parceret, haud facile discerneres; lubido
sic accensa, ut saepius peteret viros quam peteretur. Sed ea saepe antehac fidem
prodiderat, creditum abiuraverat, caedis conscia fuerat, luxuria atque inopia praeceps abierat.
Verum ingenium eius haud absurdum; posse versus facere, iocum movere, sermone uti
vel modesto vel molli vel procaci; prorsus multae facetiae multusque lepos inerat.
His rebus comparatis Catilina nihilo minus in proxumum annum consulatum
petebat, sperans, si designatus foret, facile se ex voluntate Antonio usurum. Neque interea
quietus erat, sed omnibus modis insidias parabat Ciceroni. Neque illi tamen ad
cavendum dolus aut astutiae deerant. Namque a principio consulatus sui multa
pollicendo per Fulviam effecerat ut Q. Curius, de quo paulo ante memoravi, consilia Catilinae
sibi proderet. Ad hoc collegam suum Antonium pactione provinciae perpulerat ne
contra rem publicam sentiret; circum se praesidia amicorum atque clientium occulte habebat.
Postquam dies comitiorum venit et Catilinae neque petitio neque insidiae quas
consulibus in campo fecerat prospere cessere, constituit bellum facere et extrema omnia
experiri, quoniam quae occulte temptaverat aspera foedaque evenerant. Igitur
C. Manlium Faesulas atque in eam partem Etruriae, Septimium quendam Camertem in agrum
Picenum, C. Iulium in Apuliam dimisit, praeterea alium alio, quem ubique opportunum sibi
fore credebat. Interea Romae multa simul moliri: consulibus insidias tendere, parare
incendia, opportuna loca armatis hominibus obsidere, ipse cum telo esse, item alios iubere,
hortari uti semper intenti paratique essent; dies noctisque festinare, vigilare, neque insomniis
neque labore fatigari. Postremo ubi multa agitanti nihil procedit, rursus intempesta
nocte coniurationis principes convocat per M. Porcium Laecam, ibique multa de ignavia
eorum questus, docet se Manlium praemisisse ad eam multitudinem quam ad capiunda
arma paraverat, item alios in alia loca opportuna, qui initium belli facerent, seque ad
exercitum proficisci cupere, si prius Ciceronem oppressisset; eum suis consiliis multum
officere.
Igitur perterritis ac dubitantibus ceteris. C. Cornelius eques Romanus operam
suam pollicitus et cum eo L. Vargunteius senator constituere ea nocte paulo post cum armatis
hominibus sicuti salutatum introire ad Ciceronem ac de improviso domi suae imparatum
confodere. Curius ubi intellegit quantum periculum consuli impendeat, propere per
Fulviam Ciceroni dolum qui parabatur enuntiat. Ita illi ianua prohibiti tantum facinus
frustra susceperant.
Interea Manlius in Etruria plebem sollicitare, egestate simul ac dolore iniuriae novarum
rerum cupidam, quod Sullae dominatione agros bonaque omnis amiserat, praeterea latrones
cuiusque generis, quorum in ea regione magna copia erat, non nullos ex Sullanis coloniis,
quibus lubido atque luxuria ex magnis rapinis nihil reliqui fecerant.
Ea cum Ciceroni nuntiarentur, ancipiti malo permotus, quod neque urbem ab
insidiis privato consilio longius tueri poterat, neque exercitus Manli quantus aut quo consilio
foret satis compertum habebat, rem ad senatum refert, iam antea volgi rumoribus exagitatam.
Itaque, quod plerumque in atroci negotio solet, senatus decrevit darent operam consules
ne quid res publica detrimenti caperet. Ea potestas per senatum more Romano
magistratui maxuma permittitur, exercitum parare, bellum gerere, coercere omnibus modis
socios atque civis, domi militiaeque imperium atque iudicium summum habere; aliter sine
populi iussu nullius earum rerum consuli ius est.
Post paucos dies L. Saenius senator in senatu litteras recitavit, quas Faesulis
adlatas sibi dicebat, in quibus scriptum erat C. Manlium arma cepisse cum magna multitudine
ante diem VI kalendas Novembris. Simul, id quod in tali re solet, alii portenta atque
prodigia nuntiabant, alii conventus fieri, arma portari, Capuae atque in Apulia servile bellum
moveri.
Igitur senati decreto Q. Marcius Rex Faesulas, Q. Metellus Creticus in Apuliam
circumque ea loca missi -- ei utrique ad urbem imperatores erant, impediti ne
triumpharent calumnia paucorum, quibus omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat --
sed praetores Q. Pompeius Rufus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Picenum,
eisque permissum uti pro tempore atque periculo exercitum compararent. Ad hoc,
siquis indicavisset de coniuratione, quae contra rem publicam facta erat, praemium servo
libertatem et sestertia centum, libero impunitatem eius rei et sestertia ducenta, itemque
decrevere uti gladiatoriae familiae Capuam et in cetera municipia distribuerentur pro
cuiusque opibus, Romae per totam urbem vigiliae haberentur, eisque minores magistratus
praeessent.
Quibus rebus permota civitas atque immutata urbis facies erat. Ex summa
laetitia atque lascivia, quae diuturna quies pepererat, repente omnis tristitia invasit;
festinare, trepidare, neque loco neque homini cuiquam satis credere, neque bellum
gerere neque pacem habere, suo quisque metu pericula metiri. Ad hoc mulieres, quibus
rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, adflictare sese, manus supplices ad
caelum tendere, miserari parvos liberos, rogitare omnia pavere, superbia atque deliciis
omissis sibi patriaeque diffidere.
At Catilinae crudelis animus eadem illa movebat, tametsi praesidia parabantur et ipse
lege Plautia interrogatus erat ab L. Paulo. Postremo dissimulandi causa aut sui
expurgandi, sicut iurgio lacessitus foret, in senatum venit. Tum M. Tullius consul, sive
praesentiam eius timens sive ira commotus, orationem habuit luculentam atque utilem rei
publicae, quam postea scriptam edidit. Sed ubi ille adsedit, Catilina, ut erat paratus ad
dissimulanda omnia, demisso voltu, voce supplici postulare a patribus coepit nequid de se
temere crederent; ea familia ortum, ita se ab adulescentia vitam instituisse, ut omnia bona in
spe haberet; ne existumarent sibi, patricio homini, cuius ipsius atque maiorum pluruma
beneficia in plebem Romanam essent, perdita re publica opus esse, cum eam servaret
M. Tullius, inquilinus civis urbis Romae. Ad hoc maledicta alia cum adderet,
obstrepere omnes, hostem atque parricidam vocare. Tum ille furibundus "Quoniam
quidem circumventus", inquit, "ab inimicis praeceps agor, incendium meum ruina
restinguam."
Deinde se ex curia domum proripuit. Ibi multa ipse secum volvens, quod
neque insidiae consuli procedebant et ab incendio intellegebat urbem vigiliis munitam,
optumum factu credens exercitum augere ac prius quam legiones scriberentur multa
antecapere, quae bello usui forent, nocte intempesta cum paucis in Manliana castra profectus
est. Sed Cethego atque Lentulo ceterisque, quorum cognoverat promptam audaciam,
mandat quibus rebus possent opes factionis confirment, insidias consuli maturent, caedem,
incendia, aliaque belli facinora parent: sese prope diem cum magno exercitu ad urbem
accessurum.
Dum haec Romae geruntur, C. Manlius ex suo numero legatos ad Marcium Regem
mittit cum mandatis huiuscemodi:
"Deos hominesque testamur, imperator, nos arma neque contra patriam
cepisse neque quo periculum aliis faceremus, sed uti corpora nostra ab iniuria tuta forent, qui
miseri, egentes violentia atque crudelitate faeneratorum plerique patriae sed omnes fama
atque fortunis expertes sumus. Neque cuiquam nostrum licuit more maiorum lege uti neque
amisso patrimonio liberum corpus habere; tanta saevitia faeneratorum atque praetoris fuit.
Saepe maiores vostrum, miseriti plebis Romanae, decretis suis inopiae eius opitulati
sunt, ac novissume memoria nostra propter magnitudinem aeris alieni, volentibus omnibus
bonis, argentum aere solutum est. Saepe ipsa plebes, aut dominandi studio permota aut
superbia magistratuum armata, a patribus secessit. At nos non imperium neque divitias
petimus, quarum rerum causa bella atque certamina omnia inter mortalis sunt, sed libertatem,
quam nemo bonus nisi cum anima simul amittit. Te atque senatum obtestamur,
consulatis miseris civibus, legis praesidium, quod iniquitas praetoris eripuit, restituatis, neve
nobis eam necessitudinem imponatis, ut quaeramus quonam modo maxume ulti sanguinem
nostrum pereamus."
Ad haec Q. Marcius respondit, si quid ab senatu petere vellent, ab armis
discedant, Romam supplices proficiscantur; ea mansuetudine atque misericordia senatum
populi Romani semper fuisse, ut nemo umquam ab eo frustra auxilium petiverit.
At Catilina ex itinere plerisque consularibus, praeterea optumo cuique litteras mittit: se
falsis criminibus circumventum, quoniam factioni inimicorum resistere nequiverit, fortunae
cedere, Massiliam in exsilium proficisci, non quo sibi tanti sceleris conscius esset, sed uti res
publica quieta foret neve ex sua contentione seditio oreretur. Ab his longe divorsas
litteras Q. Catulus in senatu recitavit, quas sibi nomine Catilinae redditas dicebat. Earum
exemplum infra scriptum est.
"L. Catilina Q. Catulo. Egregia tua fides re cognita, grata mihi magnis in meis
periculis, fiduciam commendationi meae tribuit. Quam ob rem defensionem in novo
consilio non statui parare; satisfactionem ex nulla conscientia de culpa proponere decrevi,
quam, mediusfidius veram licet cognoscas. Iniuriis contumeliisque concitatus, quod
fructu laboris industriaeque meae privatus statum dignitatis non optinebam, publicam
miserorum causam pro mea consuetudine suscepi, non quia aes alienum meis nominibus ex
possessionibus solvere non possem (et alienis nominibus liberalitas Orestillae suis filiaeque
copiis persolveret); sed quod non dignos homines honore honestatos videbam meque falsa
suspicione alienatum esse sentiebam. Hoc nomine satis honestas pro meo casu spes
reliquae dignitatis conservandae sum secutus. Plura cum scribere vellem, nuntiatum est
vim mihi parari. Nunc Orestillam commendo tuaeque fidei trado. Eam ab iniuria
defendas, per liberos tuos rogatus. Haveto."
Sed ipse paucos dies commoratus apud C. Flaminium in agro Arretino, dum
vicinitatem antea sollicitatam armis exornat, cum fascibus atque aliis imperi insignibus in
castra ad Manlium contendit. Haec ubi Romae comperta sunt, senatus Catilinam et
Manlium hostis iudicat, ceterae multitudini diem statuit ante quam sine fraude liceret ab
armis discedere, praeter rerum capitalium condemnatis. Praeterea decernit uti consules
dilectum habeant, Antonius cum exercitu Catilinam persequi maturet, Cicero urbi praesidio
sit.
Ea tempestate mihi imperium populi Romani multo maxume miserabile visum est. Cui
cum ad occasum ab ortu solis omnia domita armis parerent, domi otium atque divitiae, quae
prima mortales putant, adfluerent, fuere tamen cives qui seque remque publicam opstinatis
animis perditum irent. Namque duobus senati decretis ex tanta multitudine neque
praemio inductus coniurationem patefecerat neque ex castris Catilinae quisquam omnium
discesserat; tanta vis morbi aeque uti tabes plerosque civium animos invaserat.
Neque solum illis aliena mens erat qui conscii coniurationis fuerant, sed
omnino cuncta plebes novarum rerum studio Catilinae incepta probabat. Id adeo more
suo videbatur facere. Nam semper in civitate quibus opes nullae sunt bonis invident,
malos extollunt, vetera odere, nova exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student; turba
atque seditionibus sine cura aluntur, quoniam egestas facile habetur sine damno. Sed
urbana plebes, ea vero praeceps erat de multis causis. Primum omnium, qui ubique
probro atque petulantia maxume praestabant, item alii per dedecora patrimoniis amissis,
postremo omnes, quos flagitium aut facinus domo expulerat, ei Romam sicut in sentinam
confluxerant. Deinde multi memores Sullanae victoriae, quod ex gregariis militibus
alios senatores videbant, alios ita divites ut regio victu atque cultu aetatem agerent, sibi
quisque, si in armis foret, ex victoria talia sperabat. Praeterea iuventus, quae in agris
manuum mercede inopiam toleraverat, privatis atque publicis largitionibus excita urbanum
otium ingrato labori praetulerat. Eos atque alios omnis malum publicum alebat. Quo
minus mirandum est homines egentis, malis moribus, maxuma spe, rei publicae iuxta ac sibi
consuluisse. Praeterea, quorum victoria Sullae parentes proscripti bona erepta, ius
libertatis imminutum erat, haud sane alio animo belli eventum exspectabant. Ad hoc,
quicumque aliarum atque senatus partium erant conturbari rem publicam quam minus valere
ipsi malebant. Id adeo malum multos post annos in civitatem revorterat.
Nam postquam Cn. Pompeio et M. Crasso consulibus tribunicia potestas
restituta est, homines adulescentes, summam potestatem nacti, quibus aetas animusque ferox
erat, coepere senatum criminando plebem exagitare, dein largiundo atque pollicitando magis
incendere, ita ipsi clari potentesque fieri. Contra eos summa ope nitebatur pleraque
nobilitas senatus specie pro sua magnitudine. Namque, uti paucis verum absolvam, post
illa tempora quicumque rem publicam agitavere honestis nominibus, alii sicuti populi iura
defenderent, pars quo senatus auctoritas maxuma foret, bonum publicum simulantes pro sua
quisque potentia certabant. Neque illis modestia neque modus contentionis erat; utrique
victoriam crudeliter exercebant.
Sed postquam Cn. Pompeius ad bellum maritumum atque Mithridaticum
missus est, plebis opes imminutae, paucorum potentia crevit. Ei magistratus,
provincias, aliaque omnia tenere, ipsi innoxii, florentes, sine metu aetatem agere ceterosque
iudiciis terrere, quo plebem in magistratu placidius tractarent. Sed ubi primum dubiis
rebus novandi spes oblata est, vetus certamen animos eorum arrexit. Quod si primo
proelio Catilina superior aut aequa manu discessisset, profecto magna clades atque calamitas
rem publicam oppressisset; neque illis qui victoriam adepti forent diutius ea uti licuisset, quin
defessis et exanguibus qui plus posset imperium atque libertatem extorqueret. Fuere
tamen extra coniurationem complures qui ad Catilinam initio profecti sunt. In eis erat Fulvius
senatoris filius, quem retractum ex itinere parens necari iussit.
Isdem temporibus Romae Lentulus, sicuti Catilina praeceperat, quoscumque moribus
aut fortuna novis rebus idoneos credebat aut per se aut per alios sollicitabat, neque solum
civis, sed cuiusque modi genus hominum, quod modo bello usui foret.
Igitur P. Umbreno cuidam negotium dat uti legatos Allobrogum requirat
eosque, si possit, impellat ad societatem belli, existumans publice privatimque aere alieno
oppressos, praeterea quod natura gens Gallica bellicosa esset, facile eos ad tale consilium
adduci posse. Umbrenus, quod in Gallia negotiatus erat, plerisque principibus
civitatium notus erat atque eos noverat; itaque sine mora, ubi primum legatos in foro
conspexit, percontatus pauca de statu civitatis et quasi dolens eius casum, requirere coepit
quem exitum tantis malis sperarent. Postquam illos videt queri de avaritia
magistratuum, accusare senatum quod in eo auxili nihil esset, miseriis suis remedium mortem
expectare, "At ego," inquit, "vobis, si modo viri esse voltis, rationem ostendam qua tanta ista
mala effugiatis."
Haec ubi dixit, Allobroges in maxumam spem adducti Umbrenum orare ut sui
misereretur: nihil tam asperum neque tam difficile esse, quod non cupidissume facturi essent,
dum ea res civitatem aere alieno liberaret. Ille eos in domum D. Bruti perducit, quod
foro propinqua erat neque aliena consili propter Semproniam; nam tum Brutus ab Roma
aberat. Praeterea Gabinium arcessit, quo maior auctoritas sermoni inesset. Eo praesente
coniurationem aperit, nominat socios, praeterea multos cuiusque generis innoxios, quo legatis
animus amplior esset. Deinde eos pollicitos operam suam domum dimittit.
Sed Allobroges diu in incerto habuere quidnam consili caperent. In
altera parte erat aes alienum, studium belli, magna merces in spe victoriae, at in altera
maiores opes, tuta consilia, pro incerta spe certa praemia. Haec illis volventibus,
tandem vicit fortuna rei publicae. Itaque Q. Fabio Sangae, cuius patrocinio civitas
plurumum utebatur, rem omnem uti cognoverant aperiunt. Cicero, per Sangam consilio
cognito, legatis praecipit ut studium coniurationis vehementer simulent, ceteros adeant, bene
polliceantur, dentque operam uti eos quam maxume manufestos habeant.
Isdem fere temporibus in Gallia citeriore atque ulteriore, item in agro Piceno,
Bruttio, Apulia motus erat. Namque illi, quos ante Catilina dimiserat, inconsulte ac
veluti per dementiam cuncta simul agebant. Nocturnis consiliis, armorum atque telorum
portationibus, festinando, agitando omnia plus timoris quam periculi effecerant. Ex eo
numero compluris Q. Metellus Celer praetor ex senatus consulto, causa cognita, in vincula
coniecerat; item in citeriore Gallia C. Murena, qui ei provinciae legatus praeerat.
At Romae Lentulus cum ceteris qui principes coniurationis erant, paratis ut
videbatur magnis copiis, constituerant, uti, cum Catilina in agrum Aefulanum cum exercitu
venisset, L. Bestia tribunus plebis contione habita quereretur de actionibus Ciceronis bellique
gravissumi invidiam optumo consuli imponeret; eo signo proxuma nocte cetera multitudo
coniurationis suum quisque negotium exsequeretur. Sed ea divisa hoc modo
dicebantur: Statilius et Gabinius uti cum magna manu duodecim simul opportuna loca urbis
incenderent, quo tumultu facilior aditus ad consulem ceterosqu quibus insidiae parabantur
fieret; Cethegus Ciceronis ianuam obsideret eumque vi aggrederetur, alius autem alium; sed
filii familiarum, quorum ex nobilitate maxuma pars erat, parentis interficerent; simul caede et
incendio perculsis omnibus ad Catilinam erumperent.
Inter haec parata atque decreta Cethegus semper querebatur de ignavia sociorum: illos
dubitando et dies prolatando magnas opportunitates corrumpere; facto, non consulto in tali
periculo opus esse, seque, si pauci adiuvarent, languentibus aliis, impetum in curiam
facturum. Natura ferox, vehemens, manu promptus erat; maxumum bonum in celeritate
putabat.
> Sed Allobroges ex praecepto Ciceronis per Gabinium ceteros conveniunt. Ab
Lentulo, Cethego, Statilio, item Cassio postulant ius iurandum, quod signatum ad civis
perferant; aliter haud facile eos ad tantum negotium impelli posse. Ceteri nihil
suspicantes dant, Cassius semet eo brevi venturum pollicetur, ac paulo ante legatos ex urbe
proficiscitur. Lentulus cum eis T. Volturcium quendam Crotoniensem mittit, ut
Allobroges prius quam domum pergerent cum Catilina data atque accepta fide societatem
confirmarent. Ipse Volturcio litteras ad Catilinam dat, quarum exemplum infra
scriptum est: "Quis sim ex eo quem ad te misi cognosces. Fac cogites in quanta
calamitate sis, et memineris te virum esse. Consideres quid tuae rationes postulent. Auxilium
petas ab omnibus, etiam ab infimis." Ad hoc mandata verbis dat: cum ab senatu hostis
iudicatus sit, quo consilio servitia repudiet? In urbe parata esse quae iusserit; ne cunctetur
ipse propius accedere.
His rebus ita actis, constituta nocte qua profiscerentur, Cicero per legatos
cuncta edoctus L. Valerio Flacco et C. Pomptino praetoribus imperat ut in ponte Mulvio per
insidias Allobrogum comitatus deprehendant. Rem omnem aperit cuius gratia mittebantur,
cetera, uti facto opus sit, ita agant permittit. Illi, homines militares, sine tumultu
praesidiis collocatis, sicuti praeceptum erat, occulte pontem obsidunt. Postquam ad id
loci legati cum Volturcio venerunt et simul utrimque clamor exortus est, Galli cito cognito
consilio sine mora praetoribus se tradunt, Volturcius primo cohortatus ceteros gladio se
a multitudine defendit, deinde ubi a legatis desertus est, multa prius de salute sua Pomptinum
obtestatus, quod ei notus erat, postremo timidus ac vitae diffidens velut hostibus sese
praetoribus dedit.
Quibus rebus confectis omnia propere per nuntios consuli declarantur.
At illum ingens cura atque laetitia simul occupavere. Nam laetabatur intelligens
coniuratione patefacta civitatem periculis ereptam esse; porro autem anxius erat, dubitans in
maxumo scelere tantis civibus deprehensis, quid facto opus esset; poenam illorum sibi oneri,
impunitatem perdundae rei publicae fore credebat. Igitur confirmato animo vocari ad
sese iubet Lentulum, Cethegum, Statilium, Gabinium itemque Caeparium Tarracinensem, qui
in Apuliam ad concitanda servitia proficisci parabat. Ceteri sine mora veniunt;
Caeparius, paulo ante domo egressus, cognito indicio ex urbe profugerat. Consul
Lentulum, quod praetor erat, ipse manu tenens in senatum perducit, reliquos cum custodibus
in aedem Concordiae venire iubet. Eo senatum advocat magnaque frequentia eius
ordinis Volturcium cum legatis introducit; Flaccum praetorem scrinium cum litteris, quas
a legatis acceperat, eodem adferre iubet.
Volturcius interrogatus de itinere, de litteris, postremo quid aut qua de causa
consili habuisset, primo fingere alia, dissimulare de coniuratione; post ubi fide publica dicere
iussus est, omnia uti gesta erant aperit docetque se paucis ante diebus a Gabinio et Caepario
socium adscitum nihil amplius scire quam legatos; tantum modo audire solitum ex Gabinio
P. Autronium, Ser. Sullam, L. Vargunteium, multos praeterea in ea coniuratione esse.
Eadem Galli fatentur ac Lentulum dissimulantem coarguunt praeter litteras sermonibus
quos ille habere solitus erat: ex libris Sibyllinis, regnum Romae tribus Corneliis portendi;
Cinnam atque Sullam antea, se tertium esse, cui fatum foret urbis potiri. Praeterea ab incenso
Capitolio illum esse vigesumum annum, quem saepe ex prodigiis haruspices respondissent
bello civili cruentum fore. Igitur perlectis litteris, cum prius omnes signa sua cognovissent,
senatus decernit uti abdicato magistratu Lentulus itemque ceteri in liberis custodiis habeantur.
Itaque Lentulus P. Lentulo Spintheri, qui tum aedilis erat, Cethegus
Q. Cornificio, Statilius C. Caesari, Gabinius M. Crasso, Caeparius -- nam is paulo ante ex
fuga retractus erat -- Cn. Terentio senatori traduntur.
Interea plebs, coniuratione patefacta, quae primo cupida rerum novarum nimis
bello favebat, mutata mente Catilinae consilia exsecrari, Ciceronem ad caelum tollere; veluti
ex servitute erepta gaudium atque laetitiam agitabat. Namque alia belli facinora
praedae magis quam detrimento fore, incendium vero crudele, immoderatum, ac sibi maxume
calamitosum putabat, quippe cui omnes copiae in usu cotidiano et cultu corporis erant.
Post eum diem quidam L. Tarquinius ad senatum adductus erat, quem ad
Catilinam proficiscentem ex itinere retractum aiebant. Is cum se diceret indicaturum de
coniuratione, si fides publica data esset, iussus a consule quae sciret edicere, eadem fere quae
Volturcius de paratis incendiis, de caede bonorum, de itinere hostium senatum docet;
praeterea se missum a M. Crasso, qui Catilinae nuntiaret ne eum Lentulus et Cethegus aliique
ex coniuratione deprehensi terrerent, eoque magis properaret ad urbem accedere, quo et
ceterorum animos reficeret et illi facilius e periculo eriperentur.
Sed ubi Tarquinius Crassum nominavit, hominem nobilem maxumis divitiis, summa
potentia, alii rem incredibilem rati, pars tametsi verum existumabant, tamen quia in tali
tempore tanta vis hominis magis leniunda quam exagitanda videbatur, plerique Crasso ex
negotiis privatis obnoxii, conclamant indicem falsum esse, deque ea re postulant uti referatur.
Itaque consulente Cicerone frequens senatus decernit, Tarquini indicium falsum videri,
eumque in vinculis retinendum, neque amplius potestatem faciundam, nisi de eo indicaret
cuius consilio tantam rem esset mentitus. Erant eo tempore qui existumarent indicium
illud a P. Autronio machinatum, quo facilius appellato Crasso per societatem periculi reliquos
illius potentia tegeret. Alii Tarquinium a Cicerone immissum aiebant, ne Crassus more
suo suscepto malorum patrocinio rem publicam conturbaret. Ipsum Crassum ego postea
praedicantem audivi tantam illam contumeliam sibi ab Cicerone impositam.
Sed isdem temporibus Q. Catulus et C. Piso neque precibus neque gratia
neque pretio Ciceronem impellere potuere uti per Allobroges aut alium indicem C. Caesar
falso nominaretur. Nam uterque cum illo gravis inimicitias exercebant; Piso
oppugnatus in iudicio pecuniarum repetundarum propter cuiusdam Transpadani supplicium
iniustum, Catulus ex petitione pontificatus odio incensus, quod extrema aetate, maxumis
honoribus usus, ab adulescentulo Caesare victus discesserat. Res autem opportuna
videbatur, quod is privatim egregia liberalitate, publice maxumis muneribus grandem
pecuniam debebat. Sed ubi consulem ad tantum facinus impellere nequeunt, ipsi
singillatim circumeundo atque ementiundo quae se ex Volturcio aut Allobrogibus audisse
dicerent, magnam illi invidiam conflaverant, usque eo ut non nulli equites Romani, qui
praesidi causa cum telis erant circum aedem Concordiae, seu periculi magnitudine seu animi
mobilitate impulsi, quo studium suum in rem publicam clarius esset, egredienti ex senatu
Caesari gladio minitarentur.
Dum haec in senatu aguntur et dum legatis Allobrogum et T. Volturcio,
comprobato eorum indicio, praemia decernuntur, liberti et pauci ex clientibus Lentuli divorsis
itineribus opifices atque servitia in vicis ad eum eripiundum sollicitabant, partim exquirebant
duces multitudinum, qui pretio rem publicam vexare soliti erant. Cethegus autem per
nuntios familiam atque libertos suos, lectos et exercitatos orabat in audaciam ut grege facto
cum telis ad sese irrumperent.
Consul ubi ea parari cognovit, dispositis praesidiis ut res atque tempus monebat,
convocato senatu, refert quid de eis fieri placeat qui in custodiam traditi erant; sed eos paulo
ante frequens senatus iudicaverat contra rem publicam fecisse. Tum D. Iunius Silanus,
primus sententiam rogatus quod eo tempore consul designatus erat, de eis qui in custodiis
tenebantur et praeterea de L. Cassio, P. Furio, P. Umbreno, Q. Annio, si deprehensi forent,
supplicium sumundum decreverat; isque postea permotus oratione C. Caesaris pedibus in
sententiam Ti. Neronis iturum se dixerat, quod de ea re praesidiis additis referundum
censuerat. Sed Caesar, ubi ad eum ventum est, rogatus sententiam a consule
huiuscemodi verba locutus est.
"Omnis homines, patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio,
amicitia, ira atque misericordia vacuos esse decet. Haud facile animus verum providet,
ubi illa officiunt, neque quisquam omnium lubidini simul et usui paruit. Ubi intenderis
ingenium, valet; si lubido possidet, ea dominatur, animus nihil valet. Magna mihi copia
est memorandi, patres conscripti, qui reges atque populi ira aut misericordia impulsi male
consuluerint. Sed ea malo dicere quae maiores nostri contra lubidinem animi sui recte atque
ordine fecere. Bello Macedonico, quod cum rege Perse gessimus, Rhodiorum civitas
magna atque magnifica, quae populi Romani opibus creverat, infida atque advorsa nobis fuit.
Sed postquam bello confecto de Rhodiis consultum est, maiores nostri, ne quis divitiarum
magis quam iniuriae causa bellum inceptum diceret, impunitos eos dimisere. Item
bellis Punicis omnibus, cum saepe Carthaginienses et in pace et per indutias multa nefaria
facinora fecissent, numquam ipsi per occasionem talia fecere; magis, quid se dignum foret,
quam quid in illos iure fieri posset quaerebant. Hoc item vobis providendum est, patres
conscripti, ne plus apud vos valeat P. Lentuli et ceterorum scelus quam vostra dignitas, neu
magis irae vostrae quam famae consulatis. Nam si digna poena pro factis eorum
reperitur, novum consilium approbo; sin magnitudo sceleris omnium ingenia exsuperat, eis
utendum censeo quae legibus comparata sunt.
"Plerique eorum qui ante me sententias dixerunt composite atque magnifice casum rei
publicae miserati sunt. Quae belli saevitia esset, quae victis acciderent, enumeravere; rapi
virgines, pueros, divelli liberos a parentum complexu, matres familiarum pati, quae victoribus
collubuissent, fana atque domos spoliari, caedem, incendia fieri, postremo armis,
cadaveribus, cruore atque luctu omnia compleri. Sed, per deos immortalis, quo illa
oratio pertinuit? An uti vos infestos coniurationi faceret? Scilicet, quem res tanta et tam atrox
non permovit, eum oratio accendet. Non ita est, neque cuiquam mortalium iniuriae
suae parvae videntur; multi eas gravius aequo habuere. Sed alia aliis licentia est,
patres conscripti. Qui demissi in obscuro vitam habent siquid iracundia deliquere, pauci
sciunt; fama atque fortuna eorum pares sunt: qui magno imperio praediti in excelso aetatem
agunt, eorum facta cuncti mortales novere. Ita in maxuma fortuna minuma licentia
est. Neque studere neque odisse, sed minume irasci decet. Quae apud alios iracundia
dicitur, ea in imperio superbia atque crudelitas appellatur.
"Equidem ego sic existumo, patres conscripti, omnis cruciatus minores quam facinora
illorum esse. Sed plerique mortales postrema meminere et in hominibus impiis sceleris eorum
obliti de poena disserunt, si ea paulo severior fuit. D. Silanum, virum fortem atque
strenuum, certo scio quae dixerit studio rei publicae dixisse, neque illum in tanta re gratiam
aut inimicitias exercere; eos mores eamque modestiam viri cognovi. Verum sententia
eius mihi non crudelis -- quid enim in talis homines crudele fieri potest? -- sed aliena a re
publica nostra videtur. Nam profecto aut metus aut iniuria te subegit, Silane,
consulem designatum genus poenae novum decernere. De timore supervacaneum est
disserere, cum praesertim diligentia clarissumi viri consulis tanta praesidia sint in armis.
De poena possum equidem dicere, id quod res habet, in luctu atque miseriis mortem
aerumnarum requiem, non cruciatum esse, eam cuncta mortalium mala dissolvere, ultra
neque curae neque gaudio locum esse.
"Sed, per deos immortalis, quam ob rem in sententiam non addidisti, uti prius
verberibus in eos animadvorteretur? An quia lex Porcia vetat? At aliae leges item
condemnatis civibus non animam eripi sed exsilium permitti iubent. An quia gravius
est verberari quam necari? Quid autem acerbum aut nimis grave est in homines tanti facinoris
convictos? Sin quia levius est, qui convenit in minore negotio legem timere, cum eam
in maiore neglegeris. At enim quis reprehendet quod in parricidas rei publicae
decretum erit? Tempus, dies, fortuna, cuius lubido gentibus moderatur. Illis merito
accidet quicquid evenerit; ceterum vos, patres conscripti, quid in alios statuatis considerate.
Omnia mala exempla ex rebus bonis orta sunt; sed ubi imperium ad ignaros eius aut
minus bonos pervenit, novom illud exemplum ab dignis et idoneis ad indignos et non idoneos
transfertur.
"Lacedaemonii devictis Atheniensibus triginta viros imposuere, qui rem publicam
eorum tractarent. Ei primo coepere pessumum quemque et omnibus invisum
indemnatum necare. Ea populus laetari et merito dicere fieri. Post ubi paulatim
licentia crevit, iuxta bonos et malos lubidinose interficere, ceteros metu terrere; ita
civitas servitute oppressa stultae laetitiae gravis poenas dedit. Nostra memoria victor
Sulla cum Damasippum et alios eiusmodi, qui malo rei publicae creverant, iugulari iussit,
quis non factum eius laudabat? Homines scelestos et factiosos, qui seditionibus rem publicam
exagitaverant, merito necatos aiebant. Sed ea res magnae initium cladis fuit; nam uti
quisque domum aut villam, postremo vas aut vestimentum alicuius concupiverat, dabat
operam ut is in proscriptorum numero esset. Ita illi quibus Damasippi mors laetitiae
fuerat paulo post ipsi trahebantur, neque prius finis iugulandi fuit quam Sulla omnis suos
divitiis explevit.
"Atque ego haec non in M. Tullio neque his temporibus vereor; sed in magna civitate
multa et varia ingenia sunt. Potest alio tempore, alio consule, cui item exercitus in
manu sit, falsum aliquid pro vero credi; ubi hoc exemplo per senatus decretum consul
gladium eduxerit, quis illi finem statuet aut quis moderabitur?
"Maiores nostri, patres conscripti, neque consili neque audaciae umquam eguere,
neque illis superbia obstabat quo minus aliena instituta, si modo proba erant, imitarentur.
Arma atque tela militaria ab Samnitibus, insignia magistratuum ab Tuscis pleraque
sumpserunt. Postremo quod ubique apud socios aut hostis idoneum videbatur, cum summo
studio domi exsequebantur; imitari quam invidere bonis malebant. Sed eodem illo
tempore, Graeciae morem imitati, verberibus animadvortebant in civis, de condemnatis
summum supplicium sumebant. Postquam res publica adolevit et multitudine civium
factiones valuere, circumveniri innocentes, alia huiuscemodi fieri coepere, tum lex Porcia
aliaeque leges paratae sunt, quibus legibus exsilium damnatis permissum est. Hanc
ego causam, patres conscripti, quo minus novom consilium capiamus, in primis magnam
puto. Profecto virtus atque sapientia maior illis fuit, qui ex parvis opibus tantum
imperium fecere quam in nobis, qui ea bene parta vix retinemus.
"Placet igitur eos dimitti et augeri exercitum Catilinae? Minume. Sed ita censeo,
publicandas eorum pecunias, ipsos in vinculis habendos per municipia quae maxume opibus
valent, neu quis de eis postea ad senatum referat neve cum populo agat; qui aliter fecerit,
senatum existumare eum contra rem publicam et salutem omnium facturum."
Postquam Caesar dicundi finem fecit, ceteri verbo alius alii varie
adsentiebantur. At M. Porcius Cato rogatus sententiam huiuscemodi orationem habuit:
"Longe mihi alia mens est, patres conscripti, cum res atque pericula nostra considero, et
cum sententias non nullorum ipse mecum reputo. Illi mihi disseruisse videntur de
poena eorum, qui patriae, parentibus, aris atque focis suis bellum paravere. Res autem monet
cavere ab illis magis quam quid in illos statuamus consultare. Nam cetera maleficia
tum persequare ubi facta sunt; hoc nisi provideris ne accidat, ubi evenit frustra iudicia
implores; capta urbe nihil fit reliqui victis.
"Sed, per deos immortalis, vos ego appello, qui semper domos, villas, signa, tabulas
vostras pluris quam rem publicam fecistis; si ista, cuiuscumque modi sunt, quae
amplexamini, retinere, si voluptatibus vostris otium praebere voltis, expergiscimini aliquando
et capessite rem publicam. Non agitur de vectigalibus neque de sociorum iniuriis;
libertas et anima nostra in dubio est. Saepe numero, patres conscripti, multa verba in
hoc ordine feci, saepe de luxuria atque avaritia nostrorum civium questus sum, multosque
mortalis ea causa advorsos habeo. Qui mihi atque animo meo nullius umquam delicti
gratiam fecissem, haud facile alterius lubidini male facta condonabam. Sed ea tametsi
vos parvi pendebatis, tamen res publica firma erat, opulentia neglegentiam tolerabat.
"Nunc vero non id agitur, bonisne an malis moribus vivamus, neque quantum aut
quam magnificum imperium populi Romani sit, sed haec, cuiuscumque modi videntur, nostra
an nobiscum una hostium futura sint. Hic mihi quisquam mansuetudinem et
misericordiam nominat. Iam pridem equidem nos vera vocabula rerum amisimus. Quia bona
aliena largiri liberalitas, malarum rerum audacia fortitudo vocatur, eo res publica in extremo
sita est. Sint sane, quoniam ita se mores habent, liberales ex sociorum fortunis, sint
misericordes in furibus aerari; ne illi sanguinem nostrum largiantur et, dum paucis sceleratis
parcunt, bonos omnis perditum eant.
"Bene et composite C. Caesar paulo ante in hoc ordine de vita et morte disseruit,
credo falsa existumans e quae de inferis memorantur, divorso itinere malos a bonis loca
taetra, inculta, foeda atque formidulosa habere. Itaque censuit pecunias eorum
publicandas, ipsos per municipia in custodiis habendos, videlicet timens, ne, si Romae sint,
aut a popularibus coniurationis aut a multitudine conducta per vim eripiantur. Quasi
vero mali atque scelesti tantum modo in urbe et non per totam Italiam sint, aut non ibi plus
possit audacia, ubi ad defendundum opes minores sunt. Quare vanum equidem hoc
consilium est, si periculum ex illis metuit; si in tanto omnium metu solus non timet, eo magis
refert me mihi atque vobis timere. Quare cum de P. Lentulo ceterisque statuetis, pro
certo habetote vos simul de exercitu Catilinae et de omnibus coniuratis decernere.
Quanto vos attentius ea agetis, tanto illis animus infirmior erit; si paululum modo vos
languere viderint, iam omnes feroces aderunt. Nolite existumare maiores nostros
armis rem publicam ex parva magnam fecisse. Si ita res esset, multo pulcherrumam
eam nos haberemus, quippe sociorum atque civium, praeterea armorum atque equorum maior
copia nobis quam illis est. Sed alia fuere quae illos magnos fecere, quae nobis nulla
sunt; domi industria, foris iustum imperium, animus in consulundo liber neque delicto neque
lubidini obnoxius. Pro his nos habemus luxuriam atque avaritiam, publice egestatem,
privatim opulentiam. Laudamus divitias, sequimur inertiam. Inter bonos et malos discrimen
nullum, omnia virtutis praemia ambitio possidet. Neque mirum; ubi vos separatim
sibi quisque consilium capitis, ubi domi voluptatibus, hic pecuniae aut gratiae servitis, eo fit
ut impetus fiat in vacuam rem publicam.
"Sed ego haec omitto. Coniuravere nobilissumi cives patriam incendere, Gallorum
gentem infestissumam nomini Romano ad bellum arcessunt. Dux hostium cum exercitu supra
caput est. Vos cunctamini etiam nunc et dubitatis quid intra moenia deprensis
hostibus faciatis? . Misereamini censeo -- deliquere homines adulescentuli per
ambitionem -- atque etiam armatos dimittatis. Ne ista vobis mansuetudo et
misericordia, si illi arma ceperint, in miseriam convortat. Scilicet res ipsa aspera est,
sed vos non timetis eam. Immo vero maxume; sed inertia et mollitia animi alius alium
exspectantes cunctamini, videlicet dis immortalibus confisi, qui hanc rem publicam saepe in
maxumis periculis servavere. Non votis neque suppliciis muliebribus auxilia deorum
parantur; vigilando, agundo, bene consulundo prospere omnia cedunt. Ubi socordiae te atque
ignaviae tradideris, nequiquam deos implores; irati infestique sunt.
"Apud maiores nostros A. Manlius Torquatus bello Gallico filium suum, quod is
contra imperium in hostem pugnaverat, necari iussit, atque ille egregius adulescens
immoderatae fortitudinis morte poenas dedit. Vos de crudelissumis parricidis quid
statuatis cunctamini? Videlicet cetera vita eorum huic sceleri obstat. Verum parcite
dignitati Lentuli, si ipse pudicitiae, si famae suae, si dis aut hominibus umquam ullis pepercit.
Ignoscite Cethegi adulescentiae, nisi iterum patriae bellum fecit. Nam quid ego de
Gabinio, Statilio, Caepario loquar? Quibus si quicquam umquam pensi fuisset, non ea
consilia de re publica habuissent.
"Postremo, patres conscripti, si mehercule peccato locus esset, facile paterer vos ipsa
re corrigi, quoniam verba contemnitis. Sed undique circumventi sumus. Catilina cum exercitu
faucibus urget; alii intra moenia atque in sinu urbis sunt hostes; neque parari neque consuli
quicquam potest occulte; quo magis properandum est. Quare ego ita censeo: cum
nefario consilio sceleratorum civium res publica in maxuma pericula venerit, eique indicio
T. Volturci et legatorum Allobrogum convicti confessique sint caedem, incendia aliaque se
foeda atque crudelia facinora in civis patriamque paravisse, de confessis, sicuti de manufestis
rerum capitalium, more maiorum supplicium sumundum."
Postquam Cato assedit, consulares omnes itemque senatus magna pars
sententiam eius laudant, virtutem animi ad caelum ferunt, alii alios increpantes timidos
vocant. Cato clarus atque magnus habetur; senati decretum fit sicuti ille censuerat.
Sed mihi multa legenti multa audienti quae populus Romanus domi militiaeque, mari
atque terra, praeclara facinora fecit, forte lubuit attendere quae res maxume tanta negotia
sustinuisset. Sciebam saepe numero parva manu cum magnis legionibus hostium
contendisse; cognoveram parvis copiis bella gesta cum opulentis regibus, ad hoc saepe
fortunae violentiam toleravisse; facundia Graecos, gloria belli Gallos ante Romanos fuisse.
Ac mihi multa agitanti constabat paucorum civium egregiam virtutem cuncta patravisse
eoque factum uti divitias paupertas, multitudinem paucitas superaret. Sed postquam
luxu atque desidia civitas corrupta est, rursus res publica magnitudine sua imperatorum atque
magistratuum vitia sustentabat ac, sicuti effeta parentum vi, multis tempestatibus haud sane
quisquam Romae virtute magnus fuit. Sed memoria mea ingenti virtute, divorsis
moribus fuere viri duo, M. Cato et C. Caesar; quos quoniam res obtulerat, silentio praeterire
non fuit consilium, quin utriusque naturam et mores, quantum ingenio possum, aperirem.
Igitur eis genus, aetas, eloquentia prope aequalia fuere, magnitudo animi par,
item gloria, sed alia alii. Caesar beneficiis ac munificentia magnus habebatur,
integritate vitae Cato. Ille mansuetudine et misericordia clarus factus, huic severitas
dignitatem addiderat. Caesar dando, sublevando, ignoscundo, Cato nihil largiundo
gloriam adeptus est. In altero miseris perfugium erat, in altero malis pernicies. Illius facilitas,
huius constantia laudabatur. Postremo Caesar in animum induxerat laborare, vigilare;
negotiis amicorum intentus sua neglegere, nihil denegare quod dono dignum esset; sibi
magnum imperium, exercitum, bellum novom exoptabat, ubi virtus enitescere posset.
At Catoni studium modestiae, decoris, sed maxume severitatis erat. Non divitiis
cum divite neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum
innocente abstinentia certabat; esse quam videri bonus malebat; ita quo minus petebat
gloriam, eo magis illum sequebatur.
Postquam, ut dixi, senatus in Catonis sententiam discessit, consul optumum
factu ratus noctem quae instabat antecapere, ne quid eo spatio novaretur, triumviros quae
supplicium postulabantur parare iubet, ipse praesidiis dispositis Lentulum in carcerem
deducit; idem fit ceteris per praetores.
Est in carcere locus, quod Tullianum appellatur, ubi paululum ascenderis ad laevam,
circiter duodecim pedes humi depressus. Eum muniunt undique parietes atque insuper
camera lapideis fornicibus iuncta: sed incultu, tenebris, odore foeda atque terribilis eius facies
est. In eum locum postquam demissus est Lentulus, vindices rerum capitalium, quibus
praeceptum erat, laqueo gulam fregere. Ita ille patricius ex gente clarissuma
Corneliorum, qui consulare imperium Romae habuerat, dignum moribus factisque suis
exitium vitae invenit. De Cethego, Statilio, Gabinio, Caepario, eodem modo supplicium
sumptum est.
Dum ea Romae geruntur, Catilina ex omni copia quam et ipse adduxerat et
Manlius habuerat duas legiones instituit, cohortis pro numero militum complet; deinde,
ut quisque voluntarius aut ex sociis in castra venerat, aequaliter distribuerat, ac brevi spatio
legiones numero hominum expleverat, cum initio non amplius duobus milibus habuisset.
Sed ex omni copia circiter pars quarta erat militaribus armis instructa, ceteri, ut
quemque casus armaverat, sparos aut lanceas, alii praeacutas sudis portabant.
Sed postquam Antonius cum exercitu adventabat, Catilina per montis iter facere, modo
ad urbem, modo Galliam vorsus castra movere, hostibus occasionem pugnandi non dare;
sperabat prope diem magnas copias sese habiturum, si Romae socii incepta patravissent.
Interea servitia repudiabat, cuius initio ad eum magnae copiae concurrebant, opibus
coniurationis fretus, simul alienum suis rationibus existumans videri causam civium cum
servis fugitivis communicavisse.
Sed postquam in castra nuntius pervenit, Romae coniurationem patefactam, de
Lentulo et Cethego ceterisque quos supra memoravi supplicium sumptum, plerique, quos ad
bellum spes rapinarum aut novarum rerum studium illexerat, dilabuntur, reliquos Catilina per
montis asperos magnis itineribus in agrum Pistoriensem abducit eo consilio, uti per tramites
occulte perfugeret in Galliam Transalpinam. At Q. Metellus Celer cum tribus
legionibus in agro Piceno praesidebat, ex difficultate rerum eadem illa existumans quae supra
diximus Catilinam agitare. Igitur ubi iter eius ex perfugis cognovit, castra propere
movit ac sub ipsis radicibus montium consedit, qua illi descensus erat in Galliam properanti.
Neque tamen Antonius procul aberat, utpote qui magno exercitu locis aequioribus
expedito in fuga sequeretur. Sed Catilina, postquam videt montibus atque copiis
hostium sese clausum, in urbe res advorsas, neque fugae neque praesidi ullam spem,
optumum factu ratus in tali re fortunam belli temptare, statuit cum Antonio quam primum
confligere. Itaque contione advocata huiuscemodi orationem habuit
"Compertum ego habeo, milites, verba virtutem non addere, neque ex ignavo
strenuum neque fortem ex timido exercitum oratione imperatoris fieri. Quanta cuiusque
animo audacia natura aut moribus inest, tanta in bello patere solet. Quem neque gloria neque
pericula excitant, nequiquam hortere; timor animi auribus officit. Sed ego vos, quo
pauca monerem, advocavi, simul uti causam mei consili aperirem.
"Scitis equidem, milites, socordia atque ignavia Lentuli quantam ipsi nobisque cladem
attulerit quoque modo, dum ex urbe praesidia opperior, in Galliam proficisci nequiverim.
Nunc vero quo loco res nostrae sint, iuxta mecum omnes intellegitis. Exercitus
hostium duo, unus ab urbe alter a Gallia obstant. Diutius in his locis esse, si maxume animus
ferat, frumenti atque aliarum rerum egestas prohibet. Quocumque ire placet, ferro iter
aperiundum est. Qua propter vos moneo, uti forti atque parato animo sitis et, cum
proelium inibitis, memineritis vos divitias, decus, gloriam, praeterea libertatem atque patriam
in dextris vostris portare. Si vincimus, omnia nobis tuta erunt, commeatus abunde,
municipia atque coloniae patebunt; si metu cesserimus, eadem illa advorsa fient,
neque locus neque amicus quisquam teget quem arma non texerint. Praeterea,
milites, non eadem nobis et illis necessitudo impendet; nos pro patria, pro libertate, pro vita
certamus, illis supervacaneum est pro potentia paucorum pugnare. Quo audacius
aggrediamini,memores pristinae virtutis.
"Licuit vobis cum summa turpitudine in exsilio aetatem agere, potuistis non nulli
Romae, amissis bonis, alienas opes expectare; quia illa foeda atque intoleranda viris
videbantur, haec sequi decrevistis. Si haec relinquere voltis, audacia opus est; nemo
nisi victor pace bellum mutavit. Nam in fuga salutem sperare, cum arma, quibus
corpus tegitur, ab hostibus avorteris, ea vero dementia est. Semper in proelio eis
maxumum est periculum qui maxume timent, audacia pro muro habetur.
"Cum vos considero, milites, et cum facta vostra aestumo, magna me spes victoriae
tenet. Animus, aetas, virtus vostra me hortantur, praeterea necessitudo, quae etiam
timidos fortis facit. Nam multitudo hostium ne circumvenire queat, prohibent
angustiae loci. Quod si virtuti vostrae fortuna inviderit, cavete inulti animam
amittatis, neu capiti potius sicuti pecora trucidemini quam virorum more pugnantes cruentam
atque luctuosam victoriam hostibus relinquatis."
Haec ubi dixit, paululum commoratus signa canere iubet atque instructos
ordines in locum aequum deducit. Dein remotis omnium equis, quo militibus exaequato
periculo animus amplior esset, ipse pedes exercitum pro loco atque copiis instruit. Nam
uti planities erat inter sinistros montis et ab dextra rupe aspera, octo cohortis in fronte
constituit, reliquarum signa in subsidio artius collocat. Ab eis centuriones, omnis lectos
et evocatos, praeterea ex gregariis militibus optumum quemque armatum in primam aciem
subducit. C. Manlium in dextra, Faesulanum quendam in sinistra parte curare iubet. Ipse cum
libertis et calonibus propter aquilam adsistit, quam bello Cimbrico C. Marius in exercitu
habuisse dicebatur.
At ex altera parte C. Antonius, pedibus aeger, quod proelio adesse nequibat M. Petreio
legato exercitum permittit. Ille cohortis veteranas, quas tumultus causa conscripserat, in
fronte, post eas ceterum exercitum in subsidiis locat; ipse equo circumiens unum quemque
nominans appellat, hortatur, rogat ut meminerint se contra latrones inermis pro patria, pro
liberis, pro aris atque focis suis certare. Homo militaris, quod amplius annos triginta
tribunus aut praefectus aut legatus aut praetor cum magna gloria in exercitu fuerat, plerosque
ipsos factaque eorum fortia noverat; ea commemorando militum animos accendebat.
Sed ubi, omnibus rebus exploratis, Petreius tuba signum dat, cohortis
paulatim incedere iubet. Idem facit hostium exercitus. Postquam eo ventum est unde
a ferentariis proelium committi posset, maxumo clamore cum infestis signis concurrunt; pila
omittunt, gladiis res geritur. Veterani, pristinae virtutis memores, comminus acriter
instare, illi haud timidi resistunt; maxuma vi certatur. Interea Catilina cum expeditis in
prima acie vorsari, laborantibus succurrere, integros pro sauciis arcessere, omnia providere,
multum ipse pugnare, saepe hostem ferire; strenui militis et boni imperatoris officia simul
exsequebatur.
Petreius ubi videt Catilinam, contra ac ratus erat, magna vi tendere, cohortem
praetoriam in medios hostis inducit eosque perturbatos atque alios alibi resistentis interficit.
Deinde utrimque ex lateribus ceteros aggreditur. Manlius et Faesulanus in primis
pugnantes cadunt. Catilina postquam fusas copias seque cum paucis relictum videt,
memor generis atque pristinae suae dignitatis in confertissumos hostis incurrit ibique pugnans
confoditur.
Sed confecto proelio tum vero cerneres quanta audacia quantaque animi vis
fuisset in exercitu Catilinae. Nam fere quem quisque vivus pugnando locum ceperat,
eum amissa anima corpore tegebat. Pauci autem, quos medios cohors praetoria
disiecerat, paulo divorsius sed omnes tamen advorsis volneribus conciderant. Catilina
vero longe a suis inter hostium cadavera repertus est, paululum etiam spirans ferociamque
animi, quam habuerat vivus, in voltu retinens. Postremo ex omni copia neque in proelio
neque in fuga quisquam civis ingenuus captus est; ita cuncti suae hostiumque vitae
iuxta pepercerant.
Neque tamen exercitus populi Romani laetam aut incruentam victoriam adeptus erat.
Nam strenuissumus quisque aut occiderat in proelio aut graviter volneratus discesserat.
Multi autem, qui e castris visundi aut spoliandi gratia processerant, volventes hostilia
cadavera amicum alii pars hospitem aut cognatum reperiebant; fuere item qui inimicos suos
cognoscerent. Ita varie per omnem exercitum laetitia, maeror, luctus atque gaudia
agitabantur.



Falso queritur de natura sua genus humanum, quod imbecilla atque aevi brevis
forte potius quam virtute regatur. Nam contra reputando neque maius aliud neque
praestabilius invenias magisque naturae industriam hominum quam vim aut tempus deesse.
Sed dux atque imperator vitae mortalium animus est. Qui ubi ad gloriam virtutis via
grassatur, abunde pollens potensque et clarus est neque fortuna eget, quippe probitatem,
industriam, aliasque artis bonas neque dare neque eripere cuiquam potest. Sin captus
pravis cupidinibus ad inertiam et voluptates corporis pessum datus est, perniciosa lubidine
paulisper usus, ubi per socordiam vires, tempus, ingenium diffluxere, naturae infirmitas
accusatur; suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt.
Quodsi hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio aliena ac nihil
profutura multaque etiam periculosa ac perniciosa petunt, neque regerentur magis quam
regerent casus et eo magnitudinis procederent, ubi pro mortalibus gloria aeterni fierent.
Nam uti genus hominum compositum ex corpore et anima est, ita res cunctae
studiaque omnia nostra corporis alia, alia animi naturam secuntur. Igitur praeclara
facies, magnae divitiae, ad hoc vis corporis et alia omnia huiuscemodi brevi dilabuntur, at
ingeni egregia facinora sicuti anima immortalia sunt.
Postremo corporis et fortunae bonorum ut initium sic finis est, omniaque orta occidunt
et aucta senescunt; animus incorruptus, aeternus, rector humani generis agit atque habet
cuncta neque ipse habetur. Quo magis pravitas eorum admiranda est, qui dediti corporis
gaudiis per luxum et ignaviam aetatem agunt, ceterum ingenium, quo neque melius neque
amplius aliud in natura mortalium est, incultu atque socordia torpescere sinunt, cum
praesertim tam multae variaeque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.
Verum ex eis magistratus et imperia, postremo omnis cura rerum publicarum
minime mihi hac tempestate cupiunda videntur, quoniam neque virtuti honos datur, neque illi
quibus per fraudem ius fuit, tuti aut eo magis honesti sunt. Nam vi quidem regere
patriam aut parentes, quamquam et possis et delicta corrigas, tamen importunum est, cum
praesertim omnes rerum mutationes caedem, fugam, aliaque hostilia portendant.
Frustra autem niti neque aliud se fatigando nisi odium quaerere, extremae dementiae
est, nisi forte quem inhonesta et perniciosa lubido tenet potentiae paucorum decus atque
libertatem suam gratificari.
Ceterum ex aliis negotiis quae ingenio exercentur, in primis magno usui est
memoria rerum gestarum. Cuius de virtute quia multi dixere, praetereundum puto,
simul ne per insolentiam quis existumet memet studium meum laudando extollere.
Atque ego credo fore qui, quia decrevi procul a re publica aetatem agere, tanto tamque
utili labori meo nomen inertiae imponant, certe quibus maxuma industria videtur salutare
plebem et conviviis gratiam quaerere. Qui si reputaverint, et quibus ego temporibus
magistratus adeptus sim et quales viri idem adsequi nequiverint et postea quae genera
hominum in senatum pervenerint, profecto existumabunt me magis merito quam ignavia
iudicium animi mei mutavisse maiusque commodum ex otio meo quam ex aliorum negotiis
rei publicae venturum.
Nam saepe ego audivi Q. Maxumum, P. Scipionem, praeterea civitatis nostrae
praeclaros viros solitos ita dicere, cum maiorum imagines intuerentur, vehementissume sibi
animum ad virtutem accendi. Scilicet non ceram illam neque figuram tantam vim in
sese habere, sed memoria rerum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore crescere
neque prius sedari, quam virtus eorum famam atque gloriam adaequaverit.
At contra quis est omnium his moribus, quin divitiis et sumptibus, non probitate neque
industria cum maioribus suis contendat? Etiam homines novi, qui antea per virtutem soliti
erant nobilitatem antevenire, furtim et per latrocinia potius quam bonis artibus ad imperia et
honores nituntur; proinde quasi praetura et consulatus atque alia omnia huiuscemodi
per se ipsa clara et magnifica sint, ac non perinde habeantur, ut eorum qui ea sustinent virtus
est. Verum ego liberius altiusque processi, dum me civitatis morum piget taedetque.
Nunc ad inceptum redeo.
Bellum scripturus sum quod populus Romanus cum Iugurtha rege Numidarum
gessit, primum quia magnum et atrox variaque victoria fuit, dehinc quia tunc primum
superbiae nobilitatis obviam itum est. Quae contentio divina et humana cuncta
permiscuit eoque vecordiae processit, ut studiis civilibus bellum atque vastitas Italiae finem
faceret. Sed priusquam huiuscemodi rei initium expedio, pauca supra repetam, quo ad
cognoscundum omnia illustria magis magisque in aperto sint.
Bello Punico secundo, quo dux Carthaginiensium Hannibal post magnitudinem
nominis Romani Italiae opes maxume attriverat, Masinissa rex Numidarum in amicitiam
receptus a P. Scipione, cui postea Africano cognomen ex virtute fuit, multa et praeclara rei
militaris facinora fecerat. Ob quae victis Carthaginiensibus et capto Syphace, cuius in Africa
magnum atque late imperium valuit, populus Romanus quascumque urbis et agros manu
ceperat regi dono dedit. Igitur amicitia Masinissae bona atque honesta nobis permansit.
Sed imperi vitaeque eius finis idem fuit. Dein Micipsa filius regnum solus obtinuit,
Mastanabale et Gulussa fratribus morbo absumptis. Is Adherbalem et Hiempsalem ex
sese genuit Iugurthamque filium Mastanabalis fratris, quem Masinissa, quod ortus ex
concubina erat, privatum dereliquerat, eodem cultu quo liberos suos domi habuit.
Qui ubi primum adolevit, pollens viribus, decora facie, sed multo maxume
ingenio validus, non se luxu neque inertiae corrumpendum dedit, sed, uti mos gentis illius est,
equitare, iaculari, cursu cum aequalibus certare, et cum omnis gloria anteiret, omnibus tamen
carus esse; ad hoc pleraque tempora in venando agere, leonem atque alias feras primus aut in
primis ferire, plurumum facere, et minumum ipse de se loqui.
Quibus rebus Micipsa tametsi initio laetus fuerat, existumans virtutem Iugurthae regno
suo gloriae fore, tamen postquam hominem adulescentem exacta sua aetate et parvis liberis
magis magisque crescere intellegit, vehementer eo negotio permotus, multa cum animo suo
volvebat. Terrebat eum natura mortalium avida imperi et praeceps ad explendam animi
cupidinem, praeterea opportunitas suae liberorumque aetatis, quae etiam mediocris viros spe
praedae transvorsos agit; ad hoc studia Numidarum in Iugurtham accensa, ex quibus, si talem
virum dolis interfecisset, ne qua seditio aut bellum oriretur anxius erat.
His difficultatibus circumventus ubi videt neque per vim neque insidiis opprimi
posse hominem tam acceptum popularibus, quod erat Iugurtha manu promptus et appetens
gloriae militaris, statuit eum obiectare periculis et eo modo fortunam temptare. Igitur
bello Numantino Micipsa cum populo Romano equitum atque peditum auxilia mitteret,
sperans vel ostentando virtutem vel hostium saevitia facile eum occasurum, praefecit
Numidis quos in Hispaniam mittebat.
Sed ea res longe aliter ac ratus erat, evenit. Nam Iugurtha, ut erat impigro atque
acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tum Romanis imperator erat, et morem hostium
cognovit, multo labore multaque cura, praeterea modestissume parendo et saepe obviam
eundo periculis in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus,
Numantinis maxumo terrori esset. Ac sane, quod difficillumum in primis est, et proelio
strenuus erat et bonus consilio, quorum alterum ex providentia timorem, alterum ex audacia
temeritatem afferre plerumque solet. Igitur imperator omnis fere res asperas per
Iugurtham agere, in amicis habere, magis magisque eum in dies amplecti, quippe cuius neque
consilium neque inceptum ullum frustra erat. Huc accedebat munificentia animi atque
ingeni sollertia, quibus rebus sibi multos ex Romanis familiari amicitia coniunxerat.
Ea tempestate in exercitu nostro fuere complures novi atque nobiles, quibus
divitiae bono honestoque potiores erant, factiosi domi, potentes apud socios, clari magis
quam honesti, qui Iugurthae non mediocrem animum pollicitando accendebant, si Micipsa
rex occidisset, fore uti solus imperi Numidiae potiretur: in ipso maxumam virtutem, Romae
omnia venalia esse.
Sed postquam Numantia deleta P. Scipio dimittere auxilia et ipse revorti domum
decrevit, donatum atque laudatum magnifice pro contione Iugurtham in praetorium abduxit
ibique secreto monuit ut potius publice quam privatim amicitiam populi Romani coleret neu
quibus largiri insuesceret; periculose a paucis emi, quod multorum esset. Si permanere vellet
in suis artibus, ultro illi et gloriam et regnum venturum, sin properantius pergeret, suamet
ipsum pecunia praecipitem casurum.
Sic locutus cum litteris eum, quas Micipsae redderet, dimisit. Earum sententia
haec erat: "Iugurthae tui bello Numantino longe maxuma virtus fuit, quam rem tibi
certo scio gaudio esse. Nobis ob merita sua carus est; ut idem senatui et populo Romano sit,
summa ope nitemur. Tibi quidem pro nostra amicitia gratulor. En habes virum dignum te
atque avo suo Masinissa."
Igitur rex ubi ea quae fama acceperat ex litteris imperatoris ita esse cognovit, cum
virtute tum gratia viri permotus flexit animum suum et Iugurtham beneficiis vincere
aggressus est, statimque eum adoptavit et testamento pariter cum filiis heredem instituit.
Sed ipse paucos post annos morbo atque aetate confectus cum sibi finem vitae adesse
intellegeret, coram amicis et cognatis itemque Adherbale et Hiempsale filiis dicitur
huiuscemodi verba cum Iugurtha habuisse.
"Parvom ego, Iugurtha, te amisso patre sine spe sine opibus in meum regnum
accepi, existumans non minus me tibi, quam si genuissem, ob beneficia carum fore. Neque ea
res falsum me habuit. Nam, ut alia magna et egregia tua omittam, novissume rediens
Numantia meque regnumque meum gloria honoravisti tuaque virtute nobis Romanos ex
amicis amicissumos fecisti; in Hispania nomen familiae renovatum est. Postremo, quod
difficillumum inter mortalis est, gloria invidiam vicisti. Nunc, quoniam mihi natura
finem vitae facit, per hanc dexteram, per regni fidem moneo obtestorque te, uti hos, qui tibi
genere propinqui, beneficio meo fratres sunt, caros habeas neu malis alienos adiungere quam
sanguine coniunctos retinere. Non exercitus neque thesauri praesidia regni sunt, verum
amici, quos neque armis cogere neque auro parare queas; officio et fide pariuntur. Quis
autem amicior quam frater fratri aut quem alienum fidum invenies, si tuis hostis fueris?
Equidem ego vobis regnum trado firmum, si boni eritis, sin mali, imbecillum. Nam
concordia parvae res crescunt, discordia maxumae dilabuntur. Ceterum ante hos te,
Iugurtha, qui aetate et sapientia prior es, ne aliter quid eveniat providere decet. Nam in omni
certamine qui opulentior est, etiam si accipit iniuriam, tamen, quia plus potest, facere videtur.
Vos autem, Adherbal et Hiempsal, colite, observate talem hunc virum, imitamini
virtutem et enitimini ne ego meliores liberos sumpsisse videar quam genuisse."
Ad ea Iugurtha, tametsi regem ficta locutum intellegebat et ipse longe aliter
animo agitabat, tamen pro tempore benigne respondit. Micipsa paucis post diebus
moritur. Postquam illi more regio iusta magnifice fecerant, reguli in unum convenerunt, ut
inter se de cunctis negotiis disceptarent. Sed Hiempsal, qui minimus ex illis erat, natura
ferox et iam antea ignobilitatem Iugurthae, quia materno genere impar erat, despiciens, dextra
Adherbalem assedit, ne medius ex tribus, quod apud Numidas honori ducitur, Iugurtha foret.
Dein tamen ut aetati concederet fatigatus a fratre, vix in partem alteram transductus est.
Ibi cum multa de administrando imperio dissererent, Iugurtha inter alias res iacit,
oportere quinquenni consulta et decreta omnia rescindi; nam per ea tempora confectum annis
Micipsam parum animo valuisse. Tum idem Hiempsal placere sibi respondit; nam
ipsum illum tribus proxumis annis adoptatione in regnum pervenisse. Quod verbum in
pectus Iugurthae altius quam quisquam ratus erat descendit. Itaque ex eo tempore ira et
metu anxius moliri, parare atque ea modo cum animo habere, quibus Hiempsal per dolum
caperetur. Quae ubi tardius procedunt neque lenitur animus ferox, statuit quovis modo
inceptum perficere.
Primo conventu, quem ab regulis factum supra memoravi, propter
dissensionem placuerat dividi thesauros finisque imperi singulis constitui. Itaque
tempus ad utramque rem decernitur, sed maturius ad pecuniam distribuendam. Reguli interea
in loca propinqua thesauris alius alio concessere. Sed Hiempsal in oppido Thirmida
forte eius domo utebatur qui, proxumus lictor Iugurthae, carus acceptusque ei semper fuerat.
Quem ille casu ministrum oblatum promissis onerat impellitque uti tamquam suam visens
domum eat, portarum clavis adulterinas paret -- nam verae ad Hiempsalem referebantur --,
ceterum, ubi res postularet, se ipsum cum magna manu venturum. Numida mandata
brevi conficit, atque, uti doctus erat, noctu Iugurthae milites introducit. Qui postquam
in aedis irrupere, divorsi regem quaerere, dormientis alios, alios occursantis interficere,
scrutari loca abdita, clausa effringere, strepitu et tumultu omnia miscere; cum interim
Hiempsal reperitur occultans se tugurio mulieris ancillae, quo initio pavidus et ignarus loci
perfugerat. Numidae caput eius, uti iussi erant, ad Iugurtham referunt.
Ceterum fama tanti facinoris per omnem Africam brevi divolgatur.
Adherbalem omnisque qui sub imperio Micipsae fuerant metus invadit. In duas partis
discedunt Numidae: plures Adherbalem secuntur, sed illum alterum bello meliores.
Igitur Iugurtha quam maxumas potest copias armat, urbis partim vi alias voluntate
imperio suo adiungit, omni Numidiae imperare parat. Adherbal tametsi Romam legatos
miserat, qui senatum docerent de caede fratris et fortunis suis, tamen fretus multitudine
militum parabat armis contendere. Sed ubi res ad certamen venit, victus ex proelio
profugit in provinciam ac deinde Romam contendit.
Tum Iugurtha patratis consiliis, postquam omnis Numidiae potiebatur, in otio facinus
suum cum animo reputans timere populum Romanum neque advorsus iram eius usquam nisi
in avaritia nobilitatis et pecunia sua spem habere. Itaque paucis diebus cum auro et
argento multo Romam legatos mittit, quis praecipit, primum uti veteres amicos muneribus
expleant, deinde novos adquirant, postremo quaecumque possint largiendo parare ne
cunctentur.
Sed ubi Romam legati venere et ex praecepto regis hospitibus aliisque quorum ea
tempestate in senatu auctoritas pollebat magna munera misere, tanta commutatio incessit, ut
ex maxuma invidia in gratiam et favorem nobilitatis Iugurtha veniret. Quorum pars spe,
alii praemio inducti, singulos ex senatu ambiundo nitebantur ne gravius in eum consuleretur.
Igitur ubi legati satis confidunt, die constituto senatus utrisque datur. Tum Adherbalem
hoc modo locutum accepimus:
"Patres conscripti, Micipsa pater meus moriens mihi praecepit, uti regni
Numidiae tantum modo procurationem existumarem meam, ceterum ius et imperium eius
penes vos esse; simul eniterer domi militiaeque quam maxumo usui esse populo Romano, vos
mihi cognatorum, vos adfinium loco ducerem: si ea fecissem, in vostra amicitia exercitum,
divitias, munimenta regni me habiturum. Quae cum praecepta parentis mei agitarem,
Iugurtha, homo omnium quos terra sustinet sceleratissumus, contempto imperio vostro,
Masinissae me nepotem et iam ab stirpe socium atque amicum populi Romani regno
fortunisque omnibus expulit.
"Atque ego, patres conscripti, quoniam eo miseriarum venturus eram, vellem potius ob
mea quam ob maiorum meorum benificia posse me a vobis auxilium petere, ac maxume
deberi mihi beneficia a populo Romano, quibus non egerem; secundum ea, si desideranda
erant, uti debitis uterer. Sed quoniam parum tuta per se ipsa probitas est neque mihi in
manu fuit Iugurtha qualis foret, ad vos confugi, patres conscripti, quibus, quod mihi
miserrumum est, cogor prius oneri quam usui esse. Ceteri reges aut bello victi in
amicitiam a vobis recepti sunt aut in suis dubiis rebus societatem vostram appetiverunt.
Familia nostra cum populo Romano bello Carthaginiensi amicitiam instituit, quo tempore
magis fides eius quam fortuna petunda erat. Quorum progeniem vos, patres conscripti,
nolite pati me nepotem Masinissae frustra a vobis auxilium petere.
"Si ad impetrandum nihil causae haberem praeter miserandam fortunam, quod paulo
ante rex genere, fama atque copiis potens, nunc deformatus aerumnis, inops, alienas opes
expecto, tamen erat maiestatis populi Romani prohibere iniuriam neque pati cuiusquam
regnum per scelus crescere. Verum ego eis finibus eiectus sum quos maioribus meis
populus Romanus dedit, unde pater et avos meus una vobiscum expulere Syphacem et
Carthaginiensis. Vostra beneficia mihi erepta sunt, patres conscripti, vos in mea iniuria
despecti estis. Eheu me miserum! hucine, Micipsa pater, beneficia tua evasere ut, quem
tu parem cum liberis tuis regnique participem fecisti, is potissumum stirpis tuae extinctor sit?
"Numquamne ergo familia nostra quieta erit? Semperne in sanguine, ferro, fuga vorsabitur?
Dum Carthaginienses incolumes fuere, iure omnia saeva patiebamur; hostes ab latere,
vos amici procul, spes omnis in armis erat. Postquam illa pestis ex Africa eiecta est, laeti
pacem agitabamus, quippe quis hostis nullus erat, nisi forte quem vos iussissetis. Ecce
autem ex improviso Iugurtha, intoleranda audacia, scelere atque superbia sese ecferens, fratre
meo atque eodem propinquo suo interfecto, primum regnum eius sceleris sui praedam fecit;
post, ubi me eisdem dolis nequit capere, nihil minus quam vim aut bellum expectantem in
imperio vostro, sicut videtis extorrem patria, domo, inopem et coopertum miseriis effecit, ut
ubivis tutius quam in meo regno essem.
"Ego sic existumabam, patres conscripti, uti praedicantem audiveram patrem meum,
qui vostram amicitiam diligenter colerent, eos multum laborem suscipere, ceterum ex
omnibus maxume tutos esse. Quod in familia nostra fuit, praestitit uti in omnibus
bellis adesset vobis; nos uti per otium tuti simus, in vostra manu est, patres conscripti.
Pater nos duos fratres reliquit, tertium Iugurtham beneficiis suis ratus est coniunctum
nobis fore. Alter eorum necatus est, alterius ipse ego manus impias vix effugi. Quid
agam? Aut quo potissumum infelix accedam? Generis praesidia omnia extincta sunt. Pater,
uti necesse erat, naturae concessit. Fratri, quem minime decuit, propincus per scelus vitam
eripuit. Adfinis, amicos, propinquos ceteros meos alium alia clades oppressit; capti ab
Iugurtha pars in crucem acti, pars bestiis obiecti sunt, pauci, quibus relicta est anima, clausi in
tenebris cum maerore et luctu morte graviorem vitam exigunt. Si omnia quae aut
amisi aut ex necessariis advorsa facta sunt incolumia manerent, tamen, siquid ex improviso
mali accidisset, vos implorarem, patres conscripti, quibus pro magnitudine imperi ius et
iniurias omnis curae esse decet. Nunc vero exul patria, domo, solus atque omnium
honestarum rerum egens, quo accedam aut quos appellem? Nationesne an reges? Qui omnes
familiae nostrae ob vostram amicitiam infesti sunt? An quoquam mihi adire licet, ubi non
maiorum, meorum hostilia monumenta pluruma sint? Aut quisquam nostri misereri potest,
qui aliquando vobis hostis fuit? Postremo Masinissa nos ita instituit, patres conscripti,
nequem coleremus nisi populum Romanum, ne societates, ne foedera nova acciperemus:
abunde magna praesidia nobis in vostra amicitia fore; si huic imperio fortuna mutaretur, una
occidundum nobis esse.
"Virtute ac dis volentibus magni estis et opulenti, omnia secunda et oboedientia sunt;
quo facilius sociorum iniurias curare licet. Tantum illud vereor, nequos privata
amicitia Iugurthae parum cognita transvorsos agat, quos ego audio maxuma ope niti, ambire,
fatigare vos singulos, nequid de absente incognita causa statuatis: fingere me verba et fugam
simulare, cui licuerit in regno manere. Quod utinam illum, cuius impio facinore in has
miserias proiectus sum, eadem haec simulantem videam et aliquando aut apud vos aut apud
deos immortalis rerum humanarum cura oriatur; ne ille, qui nunc sceleribus suis ferox atque
praeclarus est, omnibus malis excruciatus impietatis in parentem nostrum, fratris mei necis
mearumque miseriarum gravis poenas reddat.
"Iam iam frater, animo meo carissume, quamquam tibi immaturo et unde minume
decuit vita erepta est, tamen laetandum magis quam dolendum puto casum tuum. Non
enim regnum sed fugam, exsilium, egestatem et omnis has quae me premunt aerumnas, cum
anima simul amisisti. At ego infelix, in tanta mala praecipitatus ex patrio regno, rerum
humanarum spectaculum praebeo, incertus quid agam, tuasne iniurias persequar ipse auxili
egens an regno consulam, cuius vitae necisque potestas ex opibus alienis pendet.
Utinam emori fortunis meis honestus exitus esset, neu iure contemptus viderer si
defessus malis iniuriae concessissem. Nunc neque vivere lubet neque mori licet sine
dedecore.
"Patres conscripti, per vos, per liberos atque parentes vostros, per maiestatem populi
Romani, subvenite mihi misero, ite obviam iniuriae, nolite pati regnum Numidiae, quod
vostrum est, per scelus et sanguinem familiae nostrae tabescere."
Postquam rex finem loquendi fecit, legati Iugurthae, largitione magis quam
causa freti, paucis respondent. Hiempsalem ob saevitiam suam ab Numidis interfectum,
Adherbalem ultro bellum inferentem, postquam superatus sit, queri quod iniuriam facere
nequivisset; Iugurtham ab senatu petere ne se alium putarent ac Numantiae cognitus esset,
neu verba inimici ante facta sua ponerent.
Deinde utrique curia egrediuntur. Senatus statim consulitur. Fautores legatorum,
praeterea senatus magna pars gratia depravata Adherbalis dicta contemnere, Iugurthae
virtutem extollere laudibus; gratia, voce, denique omnibus modis pro alieno scelere et flagitio
sua quasi pro gloria nitebantur. At contra pauci, quibus bonum et aequum divitiis carius
erat, subveniundum Adherbali et Hiempsalis mortem severe vindicandam censebant;
sed ex omnibus maxume Aemilius Scaurus, homo nobilis, impiger, factiosus, avidus
potentiae, honoris, divitiarum, ceterum vitia sua callide occultans. Is postquam videt
regis largitionem famosam impudentemque, veritus, quod in tali re solet, ne polluta licentia
invidiam accenderet, animum a consueta lubidine continuit.
Vicit tamen in senatu pars illa, quae vero pretium aut gratiam anteferebat.
Decretum fit uti decem legati regnum, quod Micipsa optinuerat, inter Iugurtham et
Adherbalem dividerent. Cuius legationis princeps fuit L. Opimius, homo clarus et tum in
senatu potens, quia consul C. Graccho et M. Fulvio Flacco interfectis acerrume victoriam
nobilitatis in plebem exercuerat. Eum Iugurtha tametsi Romae in inimicis habuerat,
tamen accuratissume recepit, dando et pollicendo multa perfecit, uti fama, fide, postremo
omnibus suis rebus commodum regis anteferret. Reliquos legatos eadem via aggressus
plerosque capit, paucis carior fides quam pecunia fuit. In divisione quae pars Numidiae
Mauretaniam attingit, agro virisque opulentior, Iugurthae traditur, illam alteram specie quam
usu potiorem, quae portuosior et aedificiis magis exornata erat, Adherbal possedit.
Res postulare videtur Africae situm paucis exponere et eas gentis, quibuscum
nobis bellum aut amicitia fuit, attingere. Sed quae loca et nationes ob calorem aut
asperitatem, item solitudines minus frequentata sunt, de eis haud facile compertum
narraverim. Cetera quam paucissumis absolvam.
In divisione orbis terrae plerique in parte tertia Africam posuere, pauci tantum modo
Asiam et Europam esse, sed Africam in Europa. Ea finis habet ab occidente fretum
nostri maris et Oceani, ab ortu solis declivem latitudinem, quem locum Catabathmon incolae
appellant. Mare saevom, inportuosum, ager frugum fertilis, bonus pecori, arbori
infecundus, caelo terraque penuria aquarum. Genus hominum salubri corpore, velox,
patiens laborum. Plerosque senectus dissolvit, nisi qui ferro aut bestiis interiere; nam morbus
haud saepe quemquam superat. Ad hoc malefici generis pluruma animalia.
Sed qui mortales initio Africam habuerint, quique postea accesserint, aut quo modo
inter se permixti sint, quamquam ab ea fama quae plerosque optinet divorsum est, tamen uti
ex libris Punicis, qui regis Hiempsalis dicebantur, interpretatum nobis est, utique rem sese
habere cultores eius terrae putant, quam paucissumis dicam. Ceterum fides eius rei penes
auctores erit.
Africam initio habuere Gaetuli et Libyes, asperi incultique, quis cibus erat caro
ferina atque humi pabulum uti pecoribus. Ei neque moribus neque lege aut imperio
cuiusquam regebantur; vagi, palantes, quas nox coegerat sedes habebant.
Sed postquam in Hispania Hercules, sicuti Afri putant, interiit, exercitus eius,
compositus ex variis gentibus, amisso duce ac passim multis sibi quisque imperium
petentibus, brevi dilabitur. Ex eo numero Medi, Persae et Armenii, navibus in Africam
transvecti, proxumos nostro mari locos occupavere, sed Persae intra Oceanum magis;
eique alveos navium invorsos pro tuguriis habuere, quia neque materia in agris neque ab
Hispanis emundi aut mutandi copia erat; mare magnum et ignara lingua commercio
prohibebant. Ei paulatim per conubia Gaetulos secum miscuere, et, quia saepe
temptantes agros alia deinde alia loca petiverant, semet ipsi Nomadas appellavere.
Ceterum adhuc aedificia Numidarum agrestium, quae mapalia illi vocant, oblonga
incurvis lateribus tecta quasi navium carinae sunt.
Medis autem et Armeniis accessere Libyes -- nam ei propius mare Africum agitabant,
Gaetuli sub sole magis, haud procul ab ardoribus -- eique mature oppida habuere; nam freto
divisi ab Hispania mutare res inter se instituerant. Nomen eorum paulatim Libyes
corrupere, barbara lingua Mauros pro Medis appellantes.
Sed res Persarum brevi adolevit ac postea nomine Numidae propter multitudinem a
parentibus digressi possedere ea loca, quae proxume Carthagine Numidia appellatur.
Deinde utrique alteris freti finitumos armis aut metu sub imperium suum coegere,
nomen gloriamque sibi addidere, magis ei, qui ad nostrum mare processerant, quia Libyes
quam Gaetuli minus bellicosi. Denique Africae pars inferior pleraque ab Numidis possessa
est, victi omnes in gentem nomenque imperantium concessere.
Postea Phoenices, alii multitudinis domi minuendae gratia, pars imperi
cupidine sollicitata plebe et aliis novarum rerum avidis, Hipponem, Hadrumetum, Lepcim
aliasque urbis in ora marituma condidere eaeque brevi multum auctae, pars originibus suis
praesidio, aliae decori fuere. Nam de Carthagine silere melius puto quam parum dicere,
quoniam alio properare tempus monet.
Igitur ad Catabathmon, qui locus Aegyptum ab Africa dividit, secundo mari prima
Cyrene est, colonia Theraeon, ac deinceps duae Syrtes interque eas Lepcis; deinde Philaenon
arae, quem locum Aegyptum vorsus finem imperi habrere Carthaginienses; post aliae Punicae
urbes. Cetera loca usque ad Mauretaniam Numidae tenent, proxumi Hispania Mauri
sunt. Super Numidiam Gaetulos accepimus partim in tuguriis, alios incultius vagos
agitare, post eos Aethiopas esse, dehinc loca exusta solis ardoribus.
Igitur bello Iugurthino pleraque ex Punicis oppida et finis Carthaginiensium, quos
novissume habuerant, populus Romanus per magistratus administrabat; Gaetulorum magna
pars et Numidae usque ad flumen Muluccham sub Iugurtha erant; Mauris omnibus rex
Bocchus imperitabat, praeter nomen cetera ignarus populi Romani itemque nobis neque bello
neque pace antea cognitus.
De Africa et eius incolis ad necessitudinem rei satis dictum.
Postquam diviso regno legati Africa decessere et Iugurtha contra timorem
animi praemia sceleris adeptum sese videt, certum esse ratus, quod ex amicis apud
Numantiam acceperat, omnia Romae venalia esse, simul et illorum pollicitationibus accensus
quos paulo ante muneribus expleverat, in regnum Adherbalis animum intendit. Ipse
acer, bellicosus, at is quem petebat quietus, imbellis, placido ingenio, opportunus iniuriae,
metuens magis quam metuendus. Igitur ex improviso finis eius cum magna manu
invadit, multos mortalis cum pecore atque alia praeda capit, aedificia incendit, pleraque loca
hostiliter cum equitatu accedit; deinde cum omni multitudine in regnum suum
convortit, existumans Adherbalem dolore permotum iniurias suas manu vindicaturum eamque
rem belli causam fore. At ille, quod neque se parem armis existumabat et amicitia
populi Romani magis quam Numidis fretus erat, legatos ad Iugurtham de iniuriis questum
misit. Qui tametsi contumeliosa dicta rettulerant, prius tamen omnia pati decrevit quam
bellum sumere, quia temptatum antea secus cesserat. Neque eo magis cupido Iugurthae
minuebatur, quippe qui totum eius regnum animo iam invaserat. Itaque non uti antea
cum praedatoria manu, sed magno exercitu comparato bellum gerere coepit et aperte totius
Numidiae imperium petere. Ceterum qua pergebat urbis, agros vastare, praedas agere,
suis animum hostibus terrorem augere.
Adherbal ubi intellegit eo processum, uti regnum aut relinquendum esset aut
armis retinendum, necessario copias parat et Iugurthae obvius procedit. Interim haud
longe a mari prope Cirtam oppidum utriusque exercitus consedit et quia diei extremum erat
proelium non inceptum. Sed ubi plerumque noctis processit, obscuro etiam tum lumine,
milites Iugurthini signo dato castra hostium invadunt, semisomnos partim, alios arma
sumentis fugant funduntque. Adherbal cum paucis equitibus Cirtam profugit et ni multitudo
togatorum fuisset, quae Numidas insequentis moenibus prohibuit, uno die inter duos reges
coeptum atque patratum bellum foret. Igitur Iugurtha oppidum circumsedit, vineis
turribusque et machinis omnium generum expugnare aggreditur, maxume festinans tempus
legatorum antecapere, quos ante proelium factum ab Adherbale Romam missos audiverat.
Sed postquam senatus de bello eorum accepit, tres adulescentes in Africam legantur,
qui ambos reges adeant, senatus populique Romani verbis nuntient velle et censere eos ab
armis discedere, de controvorsiis suis iure potius quam bello disceptare; ita seque illisque
dignum esse.
Legati in Africam maturantes veniunt, eo magis quod Romae, dum proficisci
parant, de proelio facto et oppugnatione Cirtae audiebatur; sed is rumor clemens erat.
Quorum Iugurtha accepta oratione respondit sibi neque maius quicquam neque carius
auctoritate senatus esse; ab adulescentia ita se enisum ut ab optumo quoque probaretur;
virtute, non malitia P. Scipioni, summo viro, placuisse; ob easdem artis a Micipsa, non
penuria liberorum in regnum adoptatum esse. Ceterum quo plura bene atque strenue
fecisset, eo animum suum iniuriam minus tolerare. Adherbalem dolis vitae suae
insidiatum; quod ubi comperisset, sceleri eius obviam isse. Populum Romanum neque recte
neque pro bono facturum, si ab iure gentium sese prohibuerit. Postremo de omnibus rebus
legatos Romam brevi missurum. Ita utrique digrediuntur. Adherbalis appellandi copia
non fuit.
Iugurtha ubi eos Africa decessisse ratus est, neque propter loci naturam Cirtam
armis expugnare potest, vallo atque fossa moenia circumdat, turris extruit easque praesidiis
firmat; praeterea dies noctisque aut per vim aut dolis temptare; defensoribus moenium
praemia modo, modo formidinem ostentare; suos hortando ad virtutem arrigere, prorsus
intentus cuncta parare.
Adherbal ubi intellegit omnis suas fortunas in extremo sitas, hostem infestum, auxili
spem nullam, penuria rerum necessariarum bellum trahi non posse, ex eis qui una Cirtam
profugerant duos maxume impigros delegit. Eos multa pollicendo ac miserando casum suum
confirmat uti per hostium munitiones noctu ad proxumum mare, dein Romam pergerent.
Numidae paucis diebus iussa efficiunt. Litterae Adherbalis in senatu recitatae,
quarum sententia haec fuit:
"Non mea culpa saepe ad vos oratum mitto, patres conscripti, sed vis Iugurthae subigit,
quem tanta lubido extinguendi me invasit, ut neque vos neque deos immortalis in animo
habeat, sanguinem meum quam omnia malit. Itaque quintum iam mensem socius et
amicus populi Romani armis obsessus teneor, neque mihi Micipsae patris mei benificia neque
vostra decreta auxiliantur; ferro an fame acrius urgear incertus sum. Plura de Iugurtha
scribere dehortatur me fortuna mea. Etiam antea expertus sum parum fidei miseris esse.
Nisi tamen intellego illum supra quam ego sum petere neque simul amicitiam vostram
et regnum meum sperare. Utrum gravius existumet, nemini occultum est. Nam initio
occidit Hiempsalem fratrem meum, deinde patrio regno me expulit. Quae sane fuerint nostrae
iniuriae, nihil ad vos. Verum nunc vostrum regnum armis tenet, me, quem vos
imperatorem Numidis posuistis, clausum obsidet; legatorum verba quanti fecerit, pericula
mea declarant. Quid est reliquom nisi vis vostra, quo moveri possit? Nam ego
quidem vellem et haec quae scribo et illa quae antea in senatu questus sum vana forent potius
quam miseria mea fidem verbis faceret. Sed quoniam eo natus sum, ut Iugurthae
scelerum ostentui essem, non iam mortem neque aerumnas, tantum modo inimici imperium et
cruciatus corporis deprecor. Regno Numidiae, quod vostrum est, uti lubet consulite; me
manibus impiis eripite, per maiestatem imperi, per amicitiae fidem, si ulla apud vos memoria
remanet avi mei Masinissae."
His litteris recitatis fuere qui exercitum in Africam mittundum censerent et
quam primum Adherbali subveniundum; de Iugurtha interim uti consuleretur, quoniam
legatis non paruisset. Sed ab eisdem illis regis fautoribus summa ope enisum est ne tale
decretum fieret. Ita bonum publicum, ut in plerisque negotiis solet, privata gratia
devictum. Legantur tamen in Africam maiores natu nobiles, amplis honoribus usi. In
quis fuit M. Scaurus, de quo supra memoravimus, consularis et tum senatus princeps.
Ei, quod res in invidia erat, simul et ab Numidis obsecrati, triduo navem ascendere.
Dein brevi Uticam appulsi litteras ad Iugurtham mittunt: quam ocissume ad provinciam
accedat seque ad eum ab senatu missos. Ille ubi accepit homines claros, quorum
auctoritatem Romae pollere audiverat, contra inceptum suum venisse, primo commotus metu
atque lubidine divorsus agitabatur. Timebat iram senatus, ni paruisset legatis; porro
animus cupidine caecus ad inceptum scelus rapiebatur. Vicit tamen in avido ingenio
pravom consilium. Igitur exercitu circumdato summa vi Cirtam irrumpere nititur,
maxume sperans diducta manu hostium aut vi aut dolis sese casum victoriae inventurum.
Quod ubi secus procedit neque quod intenderat efficere potest, ut prius quam legatos
conveniret Adherbalis potiretur, ne amplius morando Scaurum, quem plurumum metuebat,
incenderet, cum paucis equitibus in provinciam venit. Ac tametsi senati verbis graves
minae nuntiabantur, quod ab oppugnatione non desisteret, multa tamen oratione consumpta
legati frustra discessere.
Ea postquam Cirtae audita sunt, Italici, quorum virtute moenia defensabantur,
confisi deditione facta propter magnitudinem populi Romani inviolatos sese fore, Adherbali
suadent uti seque et oppidum Iugurthae tradat, tantum ab eo vitam paciscatur, de ceteris
senatui curae fore. At ille, tametsi omnia potiora fide Iugurthae rebatur, tamen quia penes
eosdem, si advorsaretur, cogundi potestas erat, ita uti censuerant Italici deditionem facit.
Iugurtha in primis Adherbalem excruciatum necat, deinde omnis puberes Numidas
atque negotiatores promiscue, uti quisque armatus obvius fuerat, interficit.
Quod postquam Romae cognitum est et res in senatu agitari coepta, idem illi
ministri regis interpellando ac saepe gratia, interdum iurgiis trahundo tempus, atrocitatem
facti leniebant. Ac ni C. Memmius tribunus plebis designatus, vir acer et infestus
potentiae nobilitatis, populum Romanum edocuisset id agi ut per paucos factiosos Iugurthae
scelus condonaretur, profecto omnis invidia prolatandis consultationibus dilapsa foret; tanta
vis gratiae atque pecuniae regis erat. Sed ubi senatus delicti conscientia populum timet,
lege Sempronia provinciae futuris consulibus Numidia atque Italia decretae, consules
declarati P. Scipio Nasica, L. Bestia; Calpurnio Numidia, Scipioni Italia obvenit.
Deinde exercitus qui in Africam portaretur scribitur; stipendium aliaque quae bello usui
forent decernuntur.
At Iugurtha, contra spem nuntio accepto, quippe cui Romae omnia venire in
animo haeserat, filium et cum eo duos familiaris ad senatum legatos mittit eisque, uti illis
quos Hiempsale interfecto miserat, praecipit omnis mortalis pecunia aggrediantur. Qui
postquam Romam adventabant, senatus a Bestia consultus est placeretne legatos Iugurthae
recipi moenibus, eique decrevere, nisi regnum ipsumque deditum venissent, uti in diebus
proxumis decem Italia decederent. Consul Numidis ex senatus decreto nuntiari iubet;
ita infectis rebus illi domum discedunt.
Interim Calpurnius, parato exercitu, legat sibi homines nobilis, factiosos, quorum
auctoritate quae deliquisset munita fore sperabat. In quis fuit Scaurus, cuius de natura et
habitu supra memoravimus. Nam in consule nostro multae bonaeque artes animi et
corporis erant, quas omnis avaritia praepediebat: patiens laborum, acri ingenio, satis
providens, belli haud ignarus, firmissumus contra pericula et insidias. Sed legiones per
Italiam Regium atque inde Siciliam, porro ex Sicilia in Africam transvectae. Igitur
Calpurnius initio, paratis commeatibus, acriter Numidiam ingressus est multosque mortalis et
urbis aliquot pugnando cepit.
Sed ubi Iugurtha per legatos pecunia temptare bellique quod administrabat
asperitatem ostendere coepit, animus aeger avaritia facile convorsus est. Ceterum
socius et administer omnium consiliorum adsumitur Scaurus, qui tametsi a principio,
plerisque ex factione eius corruptis, acerrume regem impugnaverat, tamen magnitudine
pecuniae a bono honestoque in pravom abstractus est. Sed Iugurtha primum tantum
modo belli moram redimebat, existumans sese aliquid interim Romae pretio aut gratia
effecturum. Postea vero quam participem negoti Scaurum accepit, in maxumam spem
adductus recuperandae pacis, statuit cum eis de omnibus pactionibus praesens agere.
Ceterum interea fidei causa mittitur a consule Sextius quaestor in oppidum Iugurthae
Vagam. Cuius rei species erat acceptio frumenti, quod Calpurnius palam legatis imperaverat
quoniam deditionis mora indutiae agitabantur. Igitur rex, uti constituerat, in castra venit
ac pauca praesenti consilio locutus de invidia facti sui atque uti in deditionem acciperetur,
reliqua cum Bestia et Scauro secreta transigit. Dein postero die, quasi per saturam sententiis
exquisitis, in deditionem accipitur. Sed uti pro consilio imperatum erat, elephanti
triginta, pecus atque equi multi cum parvo argenti pondere quaestori traduntur.
Calpurnius Romam ad magistratus rogandos proficiscitur. In Numidia et exercitu
nostro pax agitabatur.
Postquam res in Africa gestas quoque modo actae forent fama divolgavit,
Romae per omnis locos et conventus de facto consulis agitari. Apud plebem gravis invidia,
patres solliciti erant: probarentne tantum flagitium an decretum consulis subvorterent parum
constabat. Ac maxume eos potentia Scauri, quod is auctor et socius Bestiae ferebatur, a
vero bonoque impediebat. At C. Memmius, cuius de libertate ingeni et odio potentiae
nobilitatis supra diximus, inter dubitationem et moras senatus contionibus populum ad
vindicandum hortari, monere ne rem publicam, ne libertatem suam desererent, multa superba
et crudelia facinora nobilitatis ostendere; prorsus intentus omni modo plebis animum
incendebat. Sed quoniam ea tempestate Romae Memmi facundia clara pollensque fuit,
decere existumavi unam ex tam multis orationem eius perscribere ac potissumum ea dicam,
quae in contione post reditum bestiae huiuscemodi verbis disseruit.
"Multa me dehortantur a vobis, Quirites, ni studium rei publicae omnia
superet: opes factionis, vostra patientia, ius nullum, ac maxume quod innocentiae plus
periculi quam honoris est. Nam illa quidem piget dicere, his annis quindecim quam
ludibrio fueritis superbiae paucorum, quam foede quamque inulti perierint vostri defensores,
ut vobis animus ab ignavia atque socordia corruptus sit, qui ne nunc quidem, obnoxiis
inimicis, exsurgitis atque etiam nunc timetis eos quibus decet terrori esse. Sed
quamquam haec talia sunt, tamen obviam ire factionis potentiae animus subigit. Certe
ego libertatem, quae mihi a parente meo tradita est, experiar. Verum id frustra an ob rem
faciam, in vostra manu situm est, Quirites. Neque ego vos hortor, quod saepe maiores
vestri fecere, uti contra iniurias armati eatis; nihil vi, nihil secessione opus est. Necesse est
suomet ipsi more praecipites eant. Occiso Ti. Graccho, quem regnum parare aiebant, in
plebem Romanam quaestiones habitae sunt. Post C. Gracchi et C. Fulvi caedem item vostri
ordinis multi mortales in carcere necati sunt. Utriusque cladis non lex verum lubido eorum
finem fecit.
"Sed sane fuerit regni paratio plebi sua restituere. Quidquid sine sanguine civium
ulcisci nequitur, iure factum sit. Superioribus annis taciti indignabamini aerarium
expilari, reges et populos liberos paucis nobilibus vectigal pendere, penes eosdem et summam
gloriam ut maxumas divitias esse. Tamen haec talia facinora impune suscepisse parum
habuere itaque postremo leges, maiestas vostra, divina et humana omnia hostibus tradita sunt.
Neque eos, qui ea fecere, pudet aut paenitet, sed incedunt per ora vostra magnifici,
sacerdotia et consulatus, pars triumphos suos ostentantes; proinde quasi ea honori non
praedae habeant.
"Servi aere parati iniusta imperia dominorum non perferunt; vos, Quirites, in imperio
nati, aequo animo servitutem toleratis? At qui sunt ei, qui rem publicam occupavere?
Homines sceleratissumi, cruentis manibus, immani avaritia, nocentissumi et eidem
superbissumi, quibus fides, decus, pietas, postremo honesta atque inhonesta omnia quaestui
sunt. Pars eorum occidisse tribunos plebis, alii quaestiones iniustas, plerique caedem
in vos fecisse pro munimento habent. Ita quam quisque pessume fecit tam maxume
tutus est. Metum ab scelere suo ad ignaviam vostram transtulere, quos omnis eadem cupere,
eadem odisse, eadem metuere in unum coegit. Sed haec inter bonos amicitia, inter
malos factio est. Quodsi tam vos libertatis curam haberetis quam illi ad dominationem
accensi sunt, profecto neque res publica, sicuti nunc, vastaretur et benificia vostra penes
optumos non audacissumos forent. Maiores vostri parandi iuris et maiestatis
constituendae gratia bis per secessionem armati Aventinum occupavere. Vos pro libertate,
quam ab illis accepistis, nonne summa ope nitemini? Atque eo vehementius, quo maius
dedecus est parta amittere quam omnino non paravisse.
"Dicet aliquis ' quid igitur censes?' Vindicandum in eos qui hosti prodidere rem
publicam. Non manu neque vi, quod magis vos fecisse quam illis accidisse indignum est,
verum quaestionibus et indicio ipsius Iugurthae. Qui si dediticius est, profecto iussis
vostris oboediens erit, sin ea contemnit, scilicet existumabitis, qualis illa pax aut deditio sit,
ex qua ad Iugurtham scelerum impunitas, ad paucos potentis maxumae divitiae, ad rem
publicam damna atque dedecora pervenerint. Nisi forte nondum etiam vos
dominationis eorum satietas tenet et illa quam haec tempora magis placent, cum regna,
provinciae, leges, iura, iudicia, bella atque paces, postremo divina et humana omnia penes
paucos erant, vos autem, hoc est populus Romanus, invicti ab hostibus, imperatores omnium
gentium, satis habebatis animam retinere; nam servitutem quidem quis vostrum recusare
audebat?
"Atque ego, tametsi viro flagitiosissumum existumo impune iniuriam accepisse,
tamen vos hominibus sceleratissumis ignoscere, quoniam cives sunt, aequo animo paterer, ni
misericordia in perniciem casura esset. Nam et illis, quantum importunitatis habent,
parum est impune male fecisse, nisi deinde faciundi licentia eripitur, et vobis aeterna
sollicitudo remanebit, cum intellegetis aut serviundum esse aut per manus libertatem
retinendam.
"Nam fidei quidem aut concordiae quae spes est? Dominari illi volunt, vos liberi
esse; facere illi iniurias, vos prohibere; postremo sociis nostris veluti hostibus, hostibus pro
sociis utuntur. Potestne in tam divorsis mentibus pax aut amicitia esse? Qua re
moneo hortorque vos ne tantum scelus impunitum omittatis. Non peculatus aerari factus est
neque per vim sociis ereptae pecuniae, quae quamquam gravia sunt, tamen consuetudine iam
pro nihilo habentur. Hosti acerrumo prodita senatus auctoritas, proditum imperium vostrum
est; domi militiaeque res publica venalis fuit. Quae nisi quaesita erunt, nisi vindicatum
in noxios, quid erit relicum, nisi ut illis, qui ea fecere, oboedientes vivamus? Nam impune
quae lubet facere, id est regem esse. Neque ego vos, Quirites, hortor ut malitis civis
vostros perperam quam recte fecisse, sed ne ignoscundo malis bonos perditum eatis.
Ad hoc in re publica multo praestat benifici quam malifici immemorem esse. Bonus
tantum modo segnior fit, ubi neglegas, at malus improbior. Ad hoc si iniuriae non sint,
haud saepe auxili egeas."
Haec atque alia huiuscemodi saepe in contione dicundo Memmius populo
persuadet uti L. Cassius, qui tum praetor erat, ad Iugurtham mitteretur eumque interposita
fide publica Romam duceret, quo facilius indicio regis Scauri et reliquorum, quos pecuniae
captae arcessebat, delicta patefierent.
Dum haec Romae geruntur, qui in Numidia relicti a Bestia exercitui praeerant, secuti
morem imperatoris sui, pluruma et flagitiosissuma facinora fecere. Fuere qui auro
corrupti elephantos Iugurthae traderent, alii perfugas vendere, pars ex pacatis praedas
agebant; tanta vis avaritiae in animos eorum veluti tabes invaserat. At Cassius
praetor, perlata rogatione a C. Memmio ac perculsa omni nobilitate, ad Iugurtham
proficiscitur eique timido et ex conscientia diffidenti rebus suis persuadet, quoniam se populo
Romano dedisset, ne vim quam misericordiam eius experiri mallet. Privatim praeterea fidem
suam interponit, quam ille non minoris quam publicam ducebat; talis ea tempestate fama de
Cassio erat.
Igitur Iugurtha contra decus regium cultu quam maxume miserabili cum
Cassio Romam venit. Ac tametsi in ipso magna vis animi erat, confirmatus ab omnibus
quorum potentia aut scelere cuncta ea gesserat, quae supra diximus, C. Baebium tribunum
plebis magna mercede parat, cuius impudentia contra ius et iniurias omnis munitus foret.
At C. Memmius advocata contione, quamquam regi infesta plebes erat et pars in
vincula duci iubebat, pars, nisi socios sceleris sui aperiret, more maiorum de hoste supplicium
sumi, dignitati quam irae magis consulens sedare motus et animos eorum mollire, postremo
confirmare, fidem publicam per sese inviolatam fore. Post, ubi silentium coepit,
producto Iugurtha verba facit, Romae Numidiaeque facinora eius memorat, scelera in patrem
fratresque ostendit. Quibus iuvantibus quibusque ministris ea egerit quamquam intellegat
populus Romanus, tamen velle manifesta magis ex illo habere. Si verum aperiat, in fide et
clementia populi Romani magnam spem illi sitam, sin reticeat, non sociis saluti fore sed se
suasque spes corrupturum.
Deinde ubi Memmius dicundi finem fecit et Iugurtha respondere iussus est,
C. Baebius tribunus plebis quem pecunia corruptum supra diximus, regem tacere iubet; ac
tametsi multitudo, quae in contione aderat, vehementer accensa terrebat eum clamore, voltu,
saepe impetu atque aliis omnibus quae ira fieri amat, vicit tamen impudentia. Ita
populus ludibrio habitus ex contione discedit, Iugurthae Bestiaeque et ceteris quos illa
quaestio exagitabat, animi augescunt.
Erat ea tempestate Romae Numida quidam nomine Massiva, Gulussae filius,
Masinissae nepos, qui quia in dissensione regum Iugurthae advorsus fuerat, dedita Cirta et
Adherbale interfecto profugus ex patria abierat. Huic Sp. Albinus, qui proxumo anno
post Bestiam cum Q. Minucio Rufo consulatum gerebat, persuadet, quoniam ex stirpe
Masinissae sit Iugurthamque ob scelera invidia cum metu urgeat, regnum Numidiae ab senatu
petat. Avidus consul belli gerundi movere quam senescere omnia malebat. Ipsi
provincia Numidia, Minucio Macedonia evenerat. Quae postquam Massiva agitare coepit
neque Iugurthae in amicis satis praesidi est, quod eorum alium conscientia alium mala fama
et timor impediebat, Bomilcari proxumo ac maxume fido sibi imperat, pretio, sicuti multa
confecerat, insidiatores Massivae paret ac maxume occulte; sin id parum procedat, quovis
modo Numidam interficiat.
Bomilcar mature regis mandata exsequitur et per homines talis negoti artifices itinera
egressusque eius, postremo loca atque tempora cuncta explorat. Deinde, ubi res postulabat,
insidias tendit. Igitur unus ex eo numero qui ad caedem parati erant paulo inconsultius
Massivam aggreditur; illum obtruncat, sed ipse deprehensus, multis hortantibus et in primis
Albino consule, indicium profitetur. Fit reus magis ex aequo bonoque quam ex iure
gentium Bomilcar, comes eius qui Romam fide publica venerat.
At Iugurtha manufestus tanti sceleris non prius omisit contra verum niti, quam
animadvortit supra gratiam atque pecuniam suam invidiam facti esse. Igitur quamquam
in priore actione ex amicis quinquaginta vades dederat, regno magis quam vadibus consulens
clam in Numidiam Bomilcarem dimittit, veritus ne reliquos popularis metus invaderet parendi
sibi, si de illo supplicium sumptum foret. Et ipse paucis diebus eodem profectus est, iussus a
senatu Italia decedere. Sed postquam Roma egressus est, fertur saepe eo tacitus
respiciens postremo dixisse, "Urbem venalem et mature perituram, si emptorem invenerit!"
Interim Albinus renovato bello commeatum, stipendium aliaque, quae
militibus usui forent, maturat in Africam portare; ac statim ipse profectus, uti ante comitia,
quod tempus haud longe aberat, armis aut deditione aut quovis modo bellum conficeret.
At contra Iugurtha trahere omnia et alias deinde alias morae causas facere, polliceri
deditionem ac deinde metum simulare, cedere instanti et paulo post, ne sui diffiderent,
instare; ita belli modo, modo pacis mora consulem ludificare.
Ac fuere qui tum Albinum haud ignarum consili regis existumarent, neque ex tanta
properantia tam facile tractum bellum socordia magis quam dolo crederent. Sed
postquam dilapso tempore comitiorum dies adventabat, Albinus Aulo fratre in castris pro
praetore relicto Romam decessit.
Ea tempestate Romae seditionibus tribuniciis atrociter res publica agitabatur.
P. Lucullus et L. Annius tribuni plebis resistentibus collegis continuare magistratum
nitebantur, quae dissensio totius anni comitia impediebat. Ea mora in spem adductus
Aulus, quem pro praetore in castris relictum supra diximus, aut conficiundi belli aut terrore
exercitus ab rege pecuniae capiundae, milites mense Ianuario ex hibernis in expeditionem
evocat magnisque itineribus hieme aspera pervenit ad oppidum Suthul, ubi regis thesauri
erant. Quod quamquam et saevitia temporis et opportunitate loci neque capi neque
obsideri poterat -- nam circum murum situm in praerupti montis extremo planities limosa
hiemalibus aquis paludem fecerat -- tamen aut simulandi gratia, quo regi formidinem
adderet, aut cupidine caecus ob thesauros oppidi potiundi, vineas agere, aggerem iacere,
aliaque quae incepto usui forent properare.
At Iugurtha, cognita vanitate atque imperitia legati, subdole eius augere
amentiam, missitare supplicantis legatos, ipse quasi vitabundus per saltuosa loca et tramites
exercitum ductare. Denique Aulum spe pactionis perpulit, uti relicto Suthule in abditas
regiones sese veluti cedentem insequeretur; ita delicta occultiora fore. Interea per
homines callidos diu noctuque exercitum temptabat, centuriones ducesque turmarum partim
uti transfugerent corrumpere, alii signo dato locum uti desererent.
Quae postquam ex sententia instruit, intempesta nocte de improviso multitudine
Numidarum Auli castra circumvenit. Milites Romani perculsi tumultu insolito arma
capere alii, alii se abdere, pars territos confirmare, trepidare omnibus locis. Vis magna
hostium, caelum nocte atque nubibus obscuratum, periculum anceps, postremo fugere an
manere tutius foret, in incerto erat. Sed ex eo numero, quos paulo ante corruptos
diximus, cohors una Ligurum cum duabus turmis Thracum et paucis gregariis militibus
transiere ad regem, et centurio primi pili tertiae legionis per munitionem, quam uti defenderet
acceperat, locum hostibus introeundi dedit eaque Numidae cuncti irrupere. Nostri foeda
fuga, plerique abiectis armis, proxumum collem occupaverunt. Nox atque praeda
castrorum hostis quo minus victoria uterentur remorata sunt. Deinde Iugurtha postero
die cum Aulo in colloquio verba facit. Tametsi ipsum cum exercitu fame et ferro clausum
teneret, tamen se memorem humanarum rerum, si secum foedus faceret, incolumis omnis sub
iugum missurum. Praeterea uti diebus decem Numidia decederet. Quae quamquam
gravia et flagiti plena erant, tamen quia mortis metu mutabantur, sicuti regi lubuerat pax
convenit.
Sed ubi ea Romae comperta sunt, metus atque maeror civitatem invasere. Pars
dolere pro gloria imperi, pars insolita rerum bellicarum timere libertati, Aulo omnes infesti,
ac maxume qui bello saepe praeclari fuerant, quod armatus dedecore potius quam manu
salutem quaesiverat. Ob ea consul Albinus, ex delicto fratris invidiam ac deinde
periculum timens, senatum de foedere consulebat et tamen interim exercitui supplementum
scribere, ab sociis et nomine Latino auxilia arcessere, denique omnibus modis festinare.
Senatus ita uti par fuerat, decernit suo atque populi iniussu nullum potuisse foedus
fieri. Consul, impeditus a tribunis plebis ne quas paraverat copias secum portaret,
paucis diebus in Africam proficiscitur; nam omnis exercitus, uti convenerat, Numidia
deductus in provincia hiemabat. Postquam eo venit, quamquam persequi Iugurtham et
mederi fraternae invidiae animo ardebat, cognitis militibus, quos praeter fugam soluto
imperio licentia atque lascivia corruperat, ex copia rerum statuit sibi nihil agitandum.
Interim Romae C. Mamilius Limetanus tribunus plebis rogationem ad
populum promulgat, uti quaereretur in eos quorum consilio Iugurtha senati decreta
neglegisset, quique ab eo in legationibus aut imperiis pecunias accepissent, qui elephantos
quique perfugas tradidissent, item qui de pace aut bello cum hostibus pactiones fecissent.
Huic rogationi partim conscii sibi, alii ex partium invidia pericula metuentes, quoniam
aperte resistere non poterant, quin illa et alia talia placere sibi faterentur, occulte per amicos
ac maxume per homines nominis Latini et socios Italicos impedimenta parabant. Sed
plebes incredibile memoratu est quam intenta fuerit quantaque vi rogationem iusserit, magis
odio nobilitatis, cui mala illa parabantur, quam cura rei publicae; tanta lubido in partibus erat.
Igitur, ceteris metu perculsis, M. Scaurus, quem legatum Bestiae fuisse supra
docuimus, inter laetitiam plebis et suorum fugam, trepida etiam tum civitate, cum ex Mamilia
rogatione tres quaesitores rogarentur, effecerat uti ipse in eo numero crearetur. Sed
quaestio exercita aspere violenterque ex rumore et lubidine plebis. Ut saepe nobilitatem, sic
ea tempestate plebem ex secundis rebus insolentia ceperat.
Ceterum mos partium et factionum ac deinde omnium malarum artium paucis
ante annis Romae ortus est otio atque abundantia earum rerum, quae prima mortales ducunt.
Nam ante Carthaginem deletam populus et senatus Romanus placide modesteque inter
se rem publicam tractabant, neque gloriae neque dominationis certamen inter civis erat:
metus hostilis in bonis artibus civitatem retinebat. Sed ubi illa formido mentibus
decessit, scilicet ea quae res secundae amant, lascivia atque superbia incessere. Ita
quod in advorsis rebus optaverant otium postquam adepti sunt, asperius acerbiusque fuit.
Namque coepere nobilitas dignitatem, populus libertatem in lubidinem vortere, sibi
quisque ducere, trahere, rapere. Ita omnia in duas partis abstracta sunt, res publica, quae
media fuerat, dilacerata.
Ceterum nobilitas factione magis pollebat, plebis vis soluta atque dispersa in
multitudine minus poterat. Paucorum arbitrio belli domique agitabatur, penes eosdem
aerarium, provinciae, magistratus, gloriae triumphique erant; populus militia atque inopia
urgebatur, praedas bellicas imperatores cum paucis diripiebant. Interea parentes aut
parvi liberi militum, uti quisque potentiori confinis erat, sedibus pellebantur. Ita cum
potentia avaritia sine modo modestiaque invadere, polluere et vastare omnia, nihil pensi
neque sancti habere, quoad semet ipsa praecipitavit. Nam ubi primum ex nobilitate
reperti sunt qui veram gloriam iniustae potentiae anteponerent, moveri civitas et dissensio
civilis quasi permixtio terrae oriri coepit.
Nam postquam Ti. et C. Gracchus, quorum maiores Punico atque aliis bellis
multum rei publicae addiderant, vindicare plebem in libertatem et paucorum scelera
patefacere coepere, nobilitas noxia atque eo perculsa, modo per socios ac nomen Latinum,
interdum per equites Romanos, quos spes societatis a plebe dimoverat, Gracchorum
actionibus obviam ierat, et primo Tiberium, dein paucos post annos eadem ingredientem
Gaium, tribunum alterum, alterum triumvirum coloniis deducundis, cum M. Fulvio Flacco
ferro necaverat. Et sane Gracchis cupidine victoriae haud satis moderatus animus fuit.
Sed bono vinci satius est quam malo more iniuriam vincere.
Igitur ea victoria nobilitas ex lubidine sua usa multos mortalis ferro aut fuga exstinxit
plusque in relicum sibi timoris quam potentiae addidit. Quae res plerumque magnas civitatis
pessum dedit, dum alteri alteros vincere quovis modo et victos acerbius ulcisci volunt.
Sed de studiis partium et omnis civitatis moribus si singillatim aut pro magnitudine
parem disserere, tempus quam res maturius me deseret. Quam ob rem ad inceptum redeo.
Post Auli foedus exercitusque nostri foedam fugam Metellus et Silanus
consules designati provincias inter se partiverant Metelloque Numidia evenerat, acri viro et
quamquam advorso populi partium, fama tamen aequabili et inviolata. Is ubi primum
magistratum ingressus est, alia omnia sibi cum collega ratus, ad bellum, quod gesturus erat
animum intendit. Igitur diffidens veteri exercitui milites scribere, praesidia undique
arcessere, arma, tela, equos et cetera instrumenta militiae parare, ad hoc commeatum affatim,
denique omnia, quae in bello vario et multarum rerum egenti usui esse solent. Ceterum
ad ea patranda senatus auctoritate, socii nomenque Latinum et reges ultro auxilia mittundo,
postremo omnis civitas summo studio adnitebatur. Itaque ex sententia omnibus rebus
paratis compositisque in Numidiam proficiscitur, magna spe civium, cum propter artis bonas
tum maxume quod advorsum divitias invictum animum gerebat; et avaritia magistratuum ante
id tempus in Numidia nostrae opes contusae hostiumque auctae erant.
Sed ubi in Africam venit, exercitus ei traditur a Sp. Albino proconsule iners,
imbellis, neque periculi neque laboris patiens, lingua quam manu promptior, praedator ex
sociis et ipse praeda hostium, sine imperio et modestia habitus. Ita imperatori novo plus
ex malis moribus sollicitudinis quam ex copia militum auxili aut spei bonae accedebat.
Statuit tamen Metellus, quamquam et aestivorum tempus comitiorum mora imminuerat
et expectatione eventus civium animos intentos putabat, non prius bellum attingere quam
maiorum disciplina milites laborare coegisset. Nam Albinus Auli fratris exercitusque
clade perculsus, postquam decreverat non egredi provincia, quantum temporis aestivorum in
imperio fuit, plerumque milites stativis castris habebat, nisi cum odor aut pabuli egestas
locum mutare subegerat. Sed neque muniebantur ea neque more militari vigiliae
deducebantur; uti cuique lubebat ab signis aberat. Lixae permixti cum militibus diu noctuque
vagabantur et palantes agros vastare, villas expugnare, pecoris et mancipiorum praedas
certantes agere eaque mutare cum mercatoribus vino advecticio et aliis talibus, praeterea
frumentum publice datum vendere, panem in dies mercari; postremo quaecumque dici aut
fingi queunt ignaviae luxuriaeque probra in illo exercitu cuncta fuere et alia amplius.
Sed in ea difficultate Metellum non minus quam in rebus hostilibus magnum
et sapientem virum fuisse comperior: tanta temperantia inter ambitionem saevitiamque
moderatum. Namque edicto primum adiumenta ignaviae sustulisse, ne quisquam in
castris panem aut quem alium cibum coctum venderet, ne lixae exercitum sequerentur, ne
miles gregarius in castris neve in agmine servum aut iumentum haberet; ceteris arte modum
statuisse. Praeterea transvorsis itineribus cotidie castra movere, iuxta ac si hostes adessent
vallo atque fossa munire, vigilias crebras ponere et eas ipse cum legatis circumire, item in
agmine in primis modo, modo in postremis, saepe in medio adesse, ne quispiam ordine
egrederetur, ut cum signis frequentes incederent, miles cibum et arma portaret. Ita
prohibendo a delictis magis quam vindicando exercitum brevi confirmavit.
Interea Iugurtha, ubi quae Metellus agebat ex nuntiis accepit, simul de
innocentia eius certior Roma factus, diffidere suis rebus ac tum demum veram deditionem
facere conatus est. Igitur legatos ad consulem cum suppliciis mittit, qui tantum modo
ipsi liberisque vitam peterent, alia omnia dederent populo Romano. Sed Metello iam
antea experimentis cognitum erat genus Numidarum infidum, ingenio mobili, novarum rerum
avidum esse. Itaque legatos alium ab alio divorsos aggreditur ac paulatim temptando,
postquam opportunos sibi cognovit, multa pollicendo persuadet, uti Iugurtham maxume
vivom, sin id parum procedat, necatum sibi traderent. Ceterum palam quae ex voluntate
forent regi nuntiari iubet.
Deinde ipse paucis diebus intento atque infesto exercitu in Numidiam procedit, ubi
contra belli faciem tuguria plena hominum, pecora cultoresque in agris erant. Ex oppidis et
mapalibus praefecti regis obvii procedebant parati frumentum dare, commeatum portare,
postremo omnia quae imperarentur facere. Neque Metellus idcirco minus, sed pariter
ac si hostes adessent, munito agmine incedere, late explorare omnia, illa deditionis signa
ostentui credere et insidiis locum temptari. Itaque ipse cum expeditis cohortibus, item
funditorum et sagittariorum delecta manu apud primos erat, in postremo C. Marius legatus
cum equitibus curabat, in utrumque latus auxiliarios equites tribunis legionum et praefectis
cohortium dispertiverat, ut cum eis permixti velites, quocumque accederent equitatus
hostium, propulsarent. Nam in Iugurtha tantus dolus tantaque peritia locorum et
militiae erat, ut absens an praesens, pacem an bellum gerens perniciosior esset, in incerto
haberetur.
Erat haud longe ab eo itinere, quo Metellus pergebat, oppidum Numidarum
nomine Vaga, forum rerum venalium totius regni maxume celebratum, ubi et incolere et
mercari consueverant Italici generis multi mortales. Huc consul simul temptandi gratia
si paterentur, et ob opportunitates loci praesidium imposuit. Praeterea imperavit frumentum et
alia quae bello usui forent comportare, ratus, id quod res monebat, frequentiam negotiatorum
et commeatu iuvaturam exercitum et iam paratis rebus munimento fore.
Inter haec negotia Iugurtha impensius modo legatos supplices mittere, pacem orare,
praeter suam liberorumque vitam omnia Metello dedere. Quos item uti priores consul illectos
ad proditionem domum dimittebat, regi pacem quam postulabat neque abnuere neque
polliceri, et inter eas moras promissa legatorum expectare.
Iugurtha ubi Metelli dicta cum factis composuit ac se suis artibus temptari
animadvortit, quippe cui verbis pax nuntiabatur, ceterum re bellum asperrumum erat, urbs
maxuma alienata, ager hostibus cognitus, animi popularium temptati, coactus rerum
necessitudine statuit armis certare. Igitur explorato hostium itinere, in spem victoriae
adductus ex opportunitate loci, quam maxumas potest copias omnium generum parat ac per
tramites occultos exercitum Metelli antevenit.
Erat in ea parte Numidiae, quam Adherbal in divisione possederat, flumen oriens a
meridie nomine Muthul, a quo aberat mons ferme milia viginti tractu pari, vastus ab natura et
humano cultu. Sed ex eo medio quasi collis oriebatur in immensum pertingens, vestitus
oleastro ac murtetis aliisque generibus arborum quae humi arido atque harenoso gignuntur.
Media autem planities deserta penuria aquae praeter flumini propinqua loca; ea consita
arbustis pecore atque cultoribus frequentabantur.
Igitur in eo colle, quem transvorso itinere porrectum docuimus, Iugurtha
extenuata suorum acie consedit, elephantis et parti copiarum pedestrium Bomilcarem
praefecit eumque edocet quae ageret. Ipse propior montem cum omni equitatu et peditibus
delectis suos conlocat. Dein singulas turmas et manipulos circumiens monet atque
obtestatur uti memores pristinae virtutis et victoriae sese regnumque suum ab Romanorum
avaritia defendant; cum eis certamen fore, quos antea victos sub iugum miserint; ducem illis,
non animum mutatum; quae ab imperatore decuerint omnia suis provisa, locum superiorem,
ut prudentes cum imperitis, ne pauciores cum pluribus aut rudes cum belli melioribus manum
consererent; proinde parati intentique essent signo dato Romanos invadere; illum diem
aut omnis labores et victorias confirmaturum aut maxumarum aerumnarum initium fore.
Ad hoc viritim, uti quemque ob militare facinus pecunia aut honore extulerat,
commonefacere benifici sui et eum ipsum aliis ostentare, postremo pro cuiusque ingenio
pollicendo, minitando, obtestando, alium alio modo excitare; cum interim Metellus, ignarus
hostium, monte degrediens cum exercitu conspicatur. Primo dubius quidnam insolita facies
ostenderet -- nam inter virgulta equi Numidaeque consederant, neque plane occultati
humilitate arborum et tamen incerti quidnam esset, cum natura loci tum dolo ipsi atque signa
militaria obscurati -- dein brevi cognitis insidiis paulisper agmen constituit. Ibi
commutatis ordinibus in dextro latere, quod proxumum hostis erat, triplicibus subsidiis aciem
instruxit; inter manipulos funditores et sagittarios dispertit, equitatum omnem in cornibus
locat ac pauca pro tempore milites hortatus aciem, sicuti instruxerat, transvorsis principiis in
planum deducit.
Sed ubi Numidas quietos neque colli degredi animadvortit, veritus ex anni
tempore et inopia aquae, ne siti conficeretur exercitus, Rutilium legatum cum expeditis
cohortibus et parte equitum praemisit ad flumen, uti locum castris antecaperet, existumans
hostis crebro impetu et transvorsis proeliis iter suum remoraturos, et quoniam armis
diffiderent, lassitudinem et sitim militum temptaturos. Deinde ipse pro re atque loco,
sicuti monte descenderat paulatim procedere, Marium post principia habere, ipse cum
sinistrae alae equitibus esse, qui in agmine principes facti erant.
At Iugurtha, ubi extremum agmen Metelli primos suos praetergressum videt, praesidio
quasi duum milium peditum montem occupat, qua Metellus descenderat, ne forte cedentibus
advorsariis receptui ac post munimento foret. Dein repente signo dato hostis invadit.
Numidae alii postremos caedere, pars a sinistra ac dextra temptare, infensi adesse atque
instare, omnibus locis Romanorum ordines conturbare, quorum etiam qui firmioribus animis
obvii hostibus fuerant, ludificati incerto proelio ipsi modo eminus sauciabantur neque contra
feriundi aut conserundi manum copia erat; ante iam docti ab Iugurtha equites, ubi
Romanorum turma insequi coeperat, non confertim neque in unum sese recipiebant, sed alius
alio quam maxume divorsi. Ita numero priores, si ab persequendo hostis deterrere
nequiverant, disiectos ab tergo aut lateribus circumveniebant; sin opportunior fugae collis
quam campi fuerat, ea vero consueti Numidarum equi facile inter virgulta evadere, nostros
asperitas et insolentia loci retinebat.
Ceterum facies totius negoti varia, incerta, foeda atque miserabilis. Dispersi a
suis pars cedere, alii insequi, neque signa neque ordines observare, ubi quemque periculum
ceperat ibi resistere ac propulsare, arma tela, equi viri, hostes atque cives permixti, nihil
consilio neque imperio agi, fors omnia regere.
Itaque multum diei processerat, cum etiam tum eventus in incerto erat. Denique,
omnibus labore et aestu languidis, Metellus, ubi videt Numidas minus instare, paulatim
milites in unum conducit, ordines restituit et cohortis legionarias quattuor advorsum pedites
hostium collocat. Eorum magna pars superioribus locis fessa consederat. Simul orare et
hortari milites, ne deficerent neu paterentur hostis fugientis vincere: neque illis castra esse
neque munimentum ullum, quo cedentes tenderent; in armis omnia sita. Sed ne
Iugurtha quidem interea quietus erat; circumire, hortari, renovare proelium et ipse cum
delectis temptare omnia, subvenire suis, hostibus dubiis instare, quos firmos cognoverat
eminus pugnando retinere.
Eo modo inter se duo imperatores summi viri certabant, ipsi pares, ceterum
opibus disparibus. Nam Metello virtus militum erat, locus advorsus, Iugurthae alia
omnia praeter milites opportuna. Denique Romani, ubi intellegunt neque sibi
perfugium esse neque ab hoste copiam pugnandi fieri -- et iam die vesper erat -- advorso
colle, sicuti praeceptum fuerat, evadunt. Amisso loco Numidae fusi fugatique. Pauci
interiere, plerosque velocitas et regio hostibus ignara tutata sunt.
Interea Bomilcar, quem elephantis et parti copiarum pedestrium praefectum ab
Iugurtha supra dixumus, ubi eum Rutilius praetergressus est, paulatim suos in aequum locum
deducit ac dum legatus ad flumen, quo praemissus erat, festinans pergit, quietus, uti res
postulabat, aciem exornat neque remittit quid ubique hostis ageret explorare. Post quam
Rutilium consedisse iam et animo vacuom accepit simulque ex Iugurthae proelio clamorem
augeri, veritus ne legatus cognita re laborantibus suis auxilio foret, aciem quam diffidens
virtuti militum arte statuerat, quo hostium itineri officeret, latius porrigit eoque modo ad
Rutili castra procedit.
Romani ex improviso pulveris vim magnam animadvortunt; nam prospectum
ager arbustis consitus prohibebat. Et primo rati humum aridam vento agitari, post ubi
aequabilem manere, et sicuti acies movebatur, magis magisque appropinquare vident, cognita
re properantes arma capiunt ac pro castris, sicuti imperabatur, consistunt. Deinde, ubi
propius ventum est, utrimque magno clamore concurritur. Numidae tantum modo
remorati, dum in elephantis auxilium putant, postquam eos impeditos ramis arborum atque ita
disiectos circumveniri vident, fugam faciunt ac plerique abiectis armis collis aut noctis, quae
iam aderat, auxilio integri abeunt. Elephanti quattuor capti, reliqui omnes numero
quadraginta interfecti. At Romani, quamquam itinere atque opere castrorum et proelio
fessi erant, tamen, quod Metellus amplius opinione morabatur, instructi intentique obviam
procedunt. Nam dolus Numidarum nihil languidi neque remissi patiebatur. Ac
primo obscura nocte, postquam haud procul inter se erant, strepitu velut hostes adventare,
alteri apud alteros formidinem simul et tumultum facere et paene imprudentia admissum
facinus miserabile, ni utrimque praemissi equites rem exploravissent. Igitur pro metu
repente gaudium exortum, milites alius alium laeti appellant, acta edocent atque audiunt, sua
quisque fortia facta ad caelum fert. Quippe res humanae ita sese habent: in victoria vel
ignavis gloriari licet, advorsae res etiam bonos detrectant.
Metellus in eisdem castris quatriduo moratus saucios cum cura reficit, meritos
in proeliis more militiae donat, univorsos in contione laudat atque agit gratias, hortatur ad
cetera, quae levia sunt, parem animum gerant; pro victoria satis iam pugnatum, reliquos
labores pro praeda fore. Tamen interim transfugas et alios opportunos, Iugurtha ubi
gentium aut quid agitaret, cum paucisne esset an exercitum haberet, ut sese victus gereret
exploratum misit. At ille sese in loca saltuosa et natura munita receperat ibique cogebat
exercitum numero hominum ampliorem sed hebetem infirmumque, agri ac pecoris magis
quam belli cultorem. Id ea gratia eveniebat, quod praeter regios equites nemo omnium
Numida ex fuga regem sequitur; quo cuiusque animus fert, eo discedunt neque id flagitium
militiae ducitur. Ita se mores habent.
Igitur Metellus ubi videt regis etiam tum animum ferocem esse, bellum renovari, quod
nisi ex illius lubidine geri non posset, praeterea iniquum certamen sibi cum hostibus, minore
detrimento illos vinci quam suos vincere, statuit non proeliis neque in acie sed alio more
bellum gerundum. Itaque in loca Numidiae opulentissuma pergit, agros vastat, multa
castella et oppida temere munita aut sine praesidio capit incenditque, puberes interfici iubet,
alia omnia militum praedam esse. Ea formidine multi mortales Romanis dediti obsides,
frumentum et alia, quae usui forent affatim praebita, ubicumque res postulabat praesidium
impositum.
Quae negotia multo magis quam proelium male pugnatum ab suis regem terrebant,
quippe cuius spes omnis in fuga sita erat, sequi cogebatur, et qui sua loca defendere
nequiverat, in alienis bellum gerere. Tamen ex copia quod optumum videbatur
consilium capit, exercitum plerumque in eisdem locis opperiri iubet, ipse cum delectis
equitibus Metellum sequitur, nocturnis et aviis itineribus ignoratus Romanos palantis repente
aggreditur. Eorum plerique inermes cadunt, multi capiuntur, nemo omnium intactus
profugit, et Numidae, prius quam ex castris subveniretur, sicuti iussi erant, in proxumos collis
discedunt.
Interim Romae gaudium ingens ortum cognitis Metelli rebus, ut seque et
exercitum more maiorum gereret, in advorso loco victor tamen virtute fuisset, hostium agro
potiretur, Iugurtham magnificum ex Albini socordia spem salutis in solitudine aut fuga
coegisset habere. Itaque senatus ob ea feliciter acta dis immortalibus supplicia
decernere; civitas trepida antea et sollicita de belli eventu laeta agere, de Metello fama
praeclara esse. Igitur eo intentior ad victoriam niti, omnibus modis festinare, cavere
tamen necubi hosti opportunus fieret, meminisse post gloriam invidiam sequi. Ita quo
clarior erat, eo magis anxius erat, neque post insidias Iugurthae effuso exercitu praedari; ubi
frumento aut pabulo opus erat, cohortes cum omni equitatu praesidium agitabant; exercitus
partem ipse, reliquos Marius ducebat. Sed igni magis quam praeda ager vastabatur.
Duobus locis haud longe inter se castra faciebant. Ubi vi opus erat, cuncti
aderant. Ceterum, quo fuga atque formido latius cresceret, divorsi agebant.
Eo tempore Iugurtha per collis sequi, tempus aut locum pugnae quaerere, qua
venturum hostem audierat, pabulum et aquarum fontis, quorum penuria erat, corrumpere,
modo se Metello, interdum Mario ostendere, postremos in agmine temptare ac statim in collis
regredi, rursus aliis, post aliis minitari, neque proelium facere neque otium pati, tantum modo
hostem ab incepto retinere.
Romanus imperator ubi se dolis fatigari videt neque ab hoste copiam pugnandi
fieri, urbem magnam et in ea parte qua sita erat arcem regni nomine Zamam statuit
oppugnare, ratus, id quod negotium poscebat, Iugurtham laborantibus suis auxilio venturum
ibique proelium fore. At ille quae parabantur a perfugis edoctus, magnis itineribus
Metellum antevenit. Oppidanos hortatur moenia defendant, additis auxilio perfugis, quod
genus ex copiis regis, quia fallere nequibat, firmissumum erat. Praeterea pollicetur in tempore
semet cum exercitu adfore. Ita compositis rebus, in loca quam maxume occulta
discedit, ac post paulo cognoscit Marium ex itinere frumentatum cum paucis cohortibus
Siccam missum, quod oppidum primum omnium post malam pugnam ab rege defecerat.
Eo cum delectis equitibus noctu pergit et iam egredientibus Romanis in porta pugnam
facit, simul magna voce Siccenses hortatur uti cohortis ab tergo circumveniant; fortunam illis
praeclari facinoris casum dare. Si id fecerint, postea sese in regno, illos in libertate sine metu
aetatem acturos. Ac ni Marius signa inferre atque evadere oppido properavisset,
profecto cuncti aut magna pars Siccensium fidem mutavissent; tanta mobilitate sese Numidae
gerunt. Sed milites Iugurthini paulisper ab rege sustentati, postquam maiore vi hostes
urgent, paucis amissis profugi discedunt.
Marius ad Zamam pervenit. Id oppidum in campo situm magis opere quam
natura munitum erat, nullius idoneae rei egens, armis virisque opulentum. Igitur
Metellus pro tempore atque loco paratis rebus cuncta moenia exercitu circumvenit, legatis
imperat ubi quisque curaret. Deinde signo dato undique simul clamor ingens oritur
neque ea res Numidas terret; infensi intentique sine tumultu manent, proelium incipitur.
Romani pro ingenio quisque pars eminus glande aut lapidibus pugnare, alii succedere
ac murum modo subfodere modo scalis aggredi, cupere proelium in manibus facere.
Contra ea oppidani in proxumos saxa volvere, sudes, pila, praeterea picem sulphure et
taeda mixtam ardentia mittere. Sed ne illos quidem, qui procul manserant, timor animi
satis muniverat. Nam plerosque iacula tormentis aut manu emissa volnerabant parique
periculo sed fama impari boni atque ignavi erant.
Dum apud Zamam sic certatur, Iugurtha ex improviso castra hostium cum
magna manu invadit, remissis qui in praesidio erant et omnia magis quam proelium
expectantibus portam irrumpit. At nostri repentino metu perculsi sibi quisque pro
moribus consulunt; alii fugere, alii arma capere, magna pars volnerati aut occisi.
Ceterum ex omni multitudine non amplius quadraginta memores nominis Romani,
grege facto, locum cepere paulo quam alii editiorem neque inde maxuma vi depelli quiverunt,
sed tela eminus missa remittere, pauci in pluribus minus frustrari; sin Numidae propius
accessissent, ibi vero virtutem ostendere et eos maxuma vi caedere, fundere atque fugare.
Interim Metellus cum acerrume rem gereret, clamorem ut tumultum hostilem a tergo
accepit, dein convorso equo animadvortit fugam ad se vorsum fieri; quae res indicabat
popularis esse. Igitur equitatum omnem ad castra propere misit ac statim C. Marium
cum cohortibus sociorum, eumque lacrumans per amicitiam perque rem publicam obsecrat
nequam contumeliam remanere in exercitu victore neve hostis inultos abire sinat. Ille brevi
mandata efficit. At Iugurtha munimento castrorum impeditus, cum alii super vallum
praecipitarentur, alii in angustiis ipsi sibi properantes officerent, multis amissis in loca munita
sese recepit. Metellus infecto negotio, postquam nox aderat, in castra cum exercitu
revortitur.
Igitur postero die, prius quam ad oppugnandum egrederetur, equitatum
omnem in ea parte, qua regis adventus erat, pro castris agitare iubet, portas et proxuma loca
tribunis dispertit, deinde ipse pergit ad oppidum atque uti superiore die murum aggreditur.
Interim Iugurtha ex occulto repente nostros invadit. Qui in proxumo locati fuerant,
paulisper territi perturbantur, reliqui cito subveniunt. Neque diutius Numidae resistere
quivissent, ni pedites cum equitibus permixti magnam cladem in congressu facerent. Quibus
illi freti non, uti equestri proelio solet, sequi, dein cedere, sed advorsis equis concurrere,
implicare ac perturbare aciem; ita expeditis peditibus suis hostis paene victos dare.
Eodem tempore apud Zamam magna vi certabatur. Ubi quisque legatus aut
tribunus curabat, eo acerrume niti, neque alius in alio magis quam in sese spem habere,
pariterque oppidani agere; oppugnare aut parare omnibus locis, avidius alteri alteros sauciare
quam semet tegere, clamor permixtus hortatione, laetitia, gemitu, item strepitus
armorum ad caelum ferri, tela utrimque volare. Sed illi qui moenia defensabant, ubi
hostes paulum modo pugnam remiserant, intenti proelium equestre prospectabant. Eos,
uti quaeque Iugurthae res erant, laetos modo, modo pavidos animadvorteres, ac sicuti audiri a
suis aut cerni possent, monere alii, alii hortari aut manu significare aut niti corporibus et ea
huc et illuc, quasi vitabundi aut iacientes tela, agitare.
Quod ubi Mario cognitum est -- nam is in ea parte curabat -- consulto lenius agere ac
diffidentiam rei simulare, pati Numidas sine tumultu regis proelium visere. Ita illis
studio suorum adstrictis repente magna vi murum aggreditur. Et iam scalis egressi milites
prope summa ceperant, cum oppidani concurrunt, lapides, ignem, alia praeterea tela ingerunt.
Nostri primo resistere, deinde, ubi unae atque alterae scalae comminutae, qui
supersteterant afflicti sunt, ceteri quoquo modo potuere, pauci integri, magna pars volneribus
confecti abeunt. Denique utrimque proelium nox diremit.
Metellus postquam videt frustra inceptum, neque oppidum capi neque
Iugurtham nisi ex insidiis aut suo loco pugnam facere et iam aestatem exactam esse, ab Zama
discedit et in eis urbibus quae ad se defecerant satisque munitae loco aut moenibus erant
praesidia imponit. Ceterum exercitum in provinciam, quae proxuma est Numidiae,
hiemandi gratia collocat. Neque id tempus ex aliorum more quieti aut luxuriae
concedit, sed quoniam armis bellum parum procedebat, insidias regi per amicos tendere et
eorum perfidia pro armis uti parat.
Igitur Bomilcarem, qui Romae cum Iugurtha fuerat et inde vadibus datis clam de
Massivae nece iudicium fugerat, quod ei per maxumam amicitiam maxuma copia fallundi
erat, multis pollicitationibus aggreditur. Ac primo efficit uti ad se colloquendi gratia
occultus veniat, deinde fide data, si Iugurtham vivom aut necatum sibi tradidisset, fore ut illi
senatus impunitatem et sua omnia concederet, facile Numidae persuadet cum ingenio infido
tum metuenti ne, si pax cum Romanis fieret, ipse per condiciones ad supplicium traderetur.
Is, ubi primum opportunum fuit, Iugurtham anxium ac miserantem fortunas
suas accedit. Monet atque lacrumans obtestatur uti aliquando sibi liberisque et genti
Numidarum optume meritae provideat: omnibus proeliis sese victos, agrum vastatum, multos
mortalis captos, occisos, regni opes comminutas esse; satis saepe iam et virtutem militum et
fortunam temptatam; caveat ne illo cunctante Numidae sibi consulant. His atque talibus
aliis ad deditionem regis animum impellit. Mittuntur ad imperatorem legati, qui
Iugurtham imperata facturum dicerent ac sine ulla pactione sese regnumque suum in illius
fidem tradere. Metellus propere cunctos senatorii ordinis ex hibernis accersi iubet,
eorum et aliorum quos idoneos ducebat consilium habet. Ita more maiorum ex consili
decreto per legatos Iugurthae imperat argenti pondo ducenta milia, elephantos omnis,
equorum et armorum aliquantum. Quae postquam sine mora facta sunt, iubet omnis
perfugas vinctos adduci. Eorum magna pars uti iussum erat adducti, pauci, cum
primum deditio coepit, ad regem Bocchum in Mauretaniam abierant.
Igitur Iugurtha, ubi armis virisque et pecunia spoliatus est, cum ipse ad imperandum
Tisidium vocaretur, rursus coepit flectere animum suum et ex mala conscientia digna timere.
Denique, multis diebus per dubitationem consumptis, cum modo taedio rerum
advorsarum omnia bello potiora duceret, interdum secum ipse reputaret quam gravis casus in
servitium ex regno foret, multis magnisque praesidiis nequiquam perditis, de integro bellum
sumit. Et Romae senatus de provinciis consultus Numidiam Metello decreverat.
Per idem tempus Uticae forte C. Mario per hostias dis supplicanti magna
atque mirabilia portendi haruspex dixerat; proinde, quae animo agitabat fretus dis ageret,
fortunam quam saepissume experiretur, cuncta prospere eventura. At illum iam antea
consulatus ingens cupido exagitabat, ad quem capiundum praeter vetustatem familiae alia
omnia abunde erant: industria, probitas, militiae magna scientia, animus belli ingens, domi
modicus, lubidinis et divitiarum victor, tantum modo gloriae avidus. Sed is natus et
omnem pueritiam Arpini altus, ubi primum aetas militiae patiens fuit, stipendiis faciundis,
non Graeca facundia neque urbanis munditiis sese exercuit; ita inter artis bonas integrum
ingenium brevi adolevit. Ergo ubi primum tribunatum militarem a populo petit,
plerisque faciem eius ignorantibus, factis notus per omnis tribus declaratur. Deinde ab
eo magistratu alium post alium sibi peperit semperque in potestatibus eo modo agitabat, ut
ampliore quam gerebat dignus haberetur. Tamen is ad id locorum talis vir -- nam
postea ambitione praeceps datus est -- consulatum appetere non audebat. Etiam tum alios
magistratus plebs, consulatum nobilitas inter se per manus tradebat. Novus nemo tam
clarus neque tam egregiis factis erat, quin indignus illo honore et is quasi pollutus haberetur.
Igitur ubi Marius haruspicis dicta eodem intendere videt, quo cupido animi
hortabatur, ab Metello petundi gratia missionem rogat. Cui quamquam virtus, gloria atque
alia optanda bonis superabant, tamen inerat contemptor animus et superbia, commune
nobilitatis malum. Itaque primum commotus insolita re mirari eius consilium et quasi
per amicitiam monere ne tam prava inciperet neu super fortunam animum gereret: non omnia
omnibus cupiunda esse, debere illi res suas satis placere; postremo caveret id petere a populo
Romano, quod illi iure negaretur.
Postquam haec atque alia talia dixit neque animus Mari flectitur, respondit, ubi
primum potuisset per negotia publica, facturum sese quae peteret. Ac postea saepius
eadem postulanti fertur dixisse, ne festinaret abire, satis mature illum cum filio suo
consulatum petiturum. Is eo tempore contubernio patris ibidem militabat, annos natus circiter
viginti. Quae res Marium cum pro honore quem affectabat tum contra Metellum vehementer
accenderat. Ita cupidine atque ira, pessumis consultoribus, grassari neque facto ullo
neque dicto abstinere, quod modo ambitiosum foret, milites quibus in hibernis praeerat
laxiore imperio quam antea habere, apud negotiatores, quorum magna multitudo Uticae erat,
criminose simul et magnifice de bello loqui: dimidia pars exercitus si sibi permitteretur,
paucis diebus Iugurtham in catenis habiturum; ab imperatore consulto trahi, quod homo
inanis et regiae superbiae imperio nimis gauderet. Quae omnia illis eo firmiora
videbantur, quia diuturnitate belli res familiaris corruperant et animo cupienti nihil satis
festinatur.
Erat praeterea in exercitu nostro Numida quidam nomine Gauda, Mastanabalis
filius, Masinissae nepos, quem Micipsa testamento secundum heredem scripserat, morbis
confectus et ob eam causam mente paulum imminuta. Cui Metellus petenti more regum
ut sellam iuxta poneret, item postea custodiae causa turmam equitum Romanorum, utrumque
negaverat; honorem, quod eorum modo foret, quos populus Romanus reges appellavisset,
praesidium, quod contumeliosum in eos foret, si equites Romani satellites Numidae
traderentur. Hunc Marius anxium aggreditur atque hortatur ut contumeliarum in
imperatorem cum suo auxilio poenas petat; hominem ob morbos animo parum valido secunda
oratione extollit: illum regem, ingentem virum, Masinissae nepotem esse; si Iugurtha captus
aut occisus foret, imperium Numidiae sine mora habiturum; id adeo mature posse evenire, si
ipse consul ad id bellum missus foret.
Itaque et illum et equites Romanos, milites et negotiatores, alios ipse, plerosque pacis
spes impellit uti Romam ad suos necessarios aspere in Metellum de bello scribant, Marium
imperatorem poscant. Sic illi a multis mortalibus honestissuma suffragatione
consulatus petebatur. Simul ea tempestate plebs, nobilitate fusa per legem Mamiliam, novos
extollebat. Ita Mario cuncta procedere.
Interim Iugurtha postquam omissa deditione bellum incipit, cum magna cura
parare omnia, festinare, cogere exercitum, civitatis quae ab se defecerant formidine aut
ostentando praemia affectare, communire suos locos; arma, tela aliaque quae spe pacis
amiserat reficere aut commercari, servitia Romanorum allicere et eos ipsos qui in praesidiis
erant, pecunia temptare; prorsus nihil intactum neque quietum pati, cuncta agitare. Igitur
Vagenses, quo Metellus initio Iugurtha pacificante praesidium imposuerat, fatigati regis
suppliciis neque antea voluntate alienati, principes civitatis inter se coniurant. Nam volgus,
uti plerumque solet et maxume Numidarum, ingenio mobili seditiosum atque discordiosum
erat, cupidum novarum rerum, quieti et otio advorsum. Dein compositis inter se rebus in diem
tertium constituunt, quod is festus celebratusque per omnem Africam ludum et lasciviam
magis quam formidinem ostentabat. Sed ubi tempus fuit, centuriones tribunosque
militaris et ipsum praefectum oppidi T. Turpilium Silanum alius alium domos suas invitant.
Eos omnis praeter Turpilium inter epulas obtruncant. Postea milites palantis inermos, quippe
in tali die ac sine imperio, aggrediuntur. Idem plebes facit, pars edocti ab nobilitate, alii
studio talium rerum incitati, quis acta consiliumque ignorantibus tumultus ipse et res novae
satis placebant.
Romani milites, improviso metu incerti ignarique quid potissumum facerent,
trepidare. Arce oppidi, ubi signa et scuta erant, praesidium hostium, portae ante clausae
fugam prohibebant. Ad hoc mulieres puerique pro tectis aedificiorum saxa et alia quae locus
praebebat certatim mittere. Ita neque caveri anceps malum neque a fortissumis
infirmissumo generi resisti posse; iuxta boni malique, strenui et imbelles inulti obtruncari.
In ea tanta asperitate, saevissumis Numidis et oppido undique clauso, Turpilius
praefectus unus ex omnibus Italicis intactus profugit. Id misericordiane hospitis an pactione
aut casu ita evenerit, parum comperimus; nisi, quia illi in tanto malo turpis vita integra fama
potior fuit, improbus intestabilisque videtur.
Metellus postquam de rebus Vagae actis comperit, paulisper maestus ex
conspectu abit. Deinde ubi ira et aegritudo permixta sunt, cum maxuma cura ultum ire
iniurias festinat. Legionem, cum qua hiemabat, et quam plurumos potest Numidas
equites pariter cum occasu solis expeditos educit et postera die circiter hora tertia pervenit in
quandam planitiem locis paulo superioribus circumventam. Ibi milites, fessos itineris
magnitudine et iam abnuentis omnia, docet oppidum Vagam non amplius mille passuum
abesse: decere illos relicum laborem aequo animo pati, dum pro civibus suis, viris fortissumis
atque miserrumis, poenas caperent. Praeterea praedam benigne ostentat. Sic animis
eorum arrectis, equites in primo late, pedites quam artissume ire et signa occultare iubet.
Vagenses ubi animum advortere ad se vorsum exercitum pergere, primo, uti
erat res, Metellum esse rati portas clausere; deinde, ubi neque agros vastari et eos qui primi
aderant Numidas equites vident, rursum Iugurtham arbitrati cum magno gaudio obvii
procedunt. Equites peditesque repente signo dato alii volgum effusum oppido caedere,
alii ad portas festinare, pars turris capere; ira atque praedae spes amplius quam lassitudo
posse.
Ita Vagenses biduom modo ex perfidia laetati. Civitas magna et opulens cuncta
poenae aut praedae fuit. Turpilius, quem praefectum oppidi unum ex omnibus profugisse
supra ostendimus, iussus a Metello causam dicere, postquam sese parum expurgat,
condemnatus verberatusque capite poenas solvit; nam is civis ex Latio erat.
Per idem tempus Bomilcar, cuius impulsu Iugurtha deditionem, quam metu
deseruit, inceperat, suspectus regi et ipse eum suspiciens novas res cupere, ad perniciem eius
dolum quaerere, die noctuque fatigare animum; denique omnia temptando socium sibi
adiungit Nabdalsam, hominem nobilem, magnis opibus, clarum acceptumque popularibus
suis, qui plerumque seorsum ab rege exercitum ductare et omnis res exequi solitus erat, quae
Iugurthae fesso aut maioribus adstricto superaverant. Ex quo illi gloria opesque
inventae. Igitur utriusque consilio dies insidiis statuitur. Cetera, uti res posceret, ex
tempore parari placuit. Nabdalsa ad exercitum profectus, quem inter hiberna Romanorum
iussus habebat, ne ager inultis hostibus vastaretur. Is postquam magnitudine facinoris
perculsus ad tempus non venit metusque rem impediebat, Bomilcar simul cupidus incepta
patrandi et timore soci anxius, ne omisso vetere consilio novom quaereret, litteras ad eum per
homines fidelis mittit, in quis mollitiam socordiamque viri accusare, testari deos per quos
iuravisset, monere ne praemia Metelli in pestem convorteret. Iugurthae exitium adesse,
ceterum suane an Metelli virtute periret, id modo agitari; proinde reputaret cum animo suo,
praemia an cruciatum mallet.
Sed cum eae litterae allatae, forte Nabdalsa exercito corpore fessus in lecto
quiescebat, ubi cognitis Bomilcaris verbis primo cura, deinde, uti aegrum animum
solet, somnus cepit. Erat ei Numida quidam negotiorum curator, fidus acceptusque et
omnium consiliorum nisi novissumi particeps. Qui postquam allatas litteras audivit et
ex consuetudine ratus opera aut ingenio suo opus esse, in tabernaculum introiit, dormiente
illo epistulam super caput in pulvino temere positam sumit ac perlegit, dein propere cognitis
insidiis ad regem pergit.
Nabdalsa paulo post experrectus ubi neque epistulam repperit et rem omnem uti acta
erat cognovit, primo indicem persequi conatus, postquam id frustra fuit, Iugurtham placandi
gratia accedit; dicit quae ipse paravisset facere perfidia clientis sui praeventa; lacrumans
obtestatur per amicitiam perque sua antea fideliter acta, ne super tali scelere suspectum sese
haberet.
Ad ea rex aliter atque animo gerebat placide respondit. Bomilcare aliisque
multis, quos socios insidiarum cognoverat, interfectis iram oppresserat, nequa ex eo negotio
seditio oreretur. Neque post id locorum Iugurthae dies aut nox ulla quieta fuit; neque
loco neque mortali cuiquam aut tempori satis credere, civis hostisque iuxta metuere,
circumspectare omnia et omni strepitu pavescere, alio atque alio loco, saepe contra decus
regium noctu requiescere, interdum somno excitus arreptis armis tumultum facere, ita
formidine quasi vecordia exagitari.
Igitur Metellus, ubi de casu Bomilcaris et indicio patefacto ex perfugis
cognovit, rursus tamquam ad integrum bellum cuncta parat festinatque. Marium,
fatigantem de profectione, simul et invitum et offensum sibi parum idoneum ratus, domum
dimittit. Et Romae plebes, litteris quae de Metello ac Mario missae erant cognitis,
volenti animo de ambobus acceperant. Imperatori nobilitas, quae antea decori fuit,
invidiae esse, at illi alteri generis humilitas favorem addiderat. Ceterum in utroque magis
studia partium quam bona aut mala sua moderata. Praeterea seditiosi magistratus
volgum exagitare, Metellum omnibus contionibus capitis arcessere, Mari virtutem in maius
celebrare. Denique plebes sic accensa uti opifices agrestesque omnes, quorum res
fidesque in manibus sitae erant, relictis operibus frequentarent Marium et sua necessaria post
illius honorem ducerent. Ita perculsa nobilitate, post multas tempestates novo homini
consulatus mandatur. Et postea populus a tribuno plebis T. Manlio Mancino rogatus quem
vellet cum Iugurtha bellum gerere, frequens Marium iussit. Sed paulo ante senatus Metello
Numidiam decreverat; ea res frustra fuit.
Eodem tempore Iugurtha amissis amicis -- quorum plerosque ipse necaverat,
ceteri formidine pars ad Romanos, alii ad regem Bocchum profugerant -- cum neque bellum
geri sine administris posset et novorum fidem in tanta perfidia veterum experiri periculosum
duceret, varius incertusque agitabat. Neque illi res neque consilium aut quisquam hominum
satis placebat. Itinera praefectosque in dies mutare, modo advorsum hostis, interdum in
solitudines pergere, saepe in fuga ac post paulo in armis spem habere, dubitare virtuti an fidei
popularium minus crederet; ita quocumque intenderat res advorsae erant.
Sed inter eas moras repente sese Metellus cum exercitu ostendit. Numidae ab Iugurtha
pro tempore parati instructique, dein proelium incipitur. Qua in parte rex pugnae affuit,
ibi aliquamdiu certatum, ceteri eius omnes milites primo congressu pulsi fugatique. Romani
signorum et armorum aliquanto numero, hostium paucorum potiti; nam ferme Numidis in
omnibus proeliis magis pedes quam arma tuta sunt.
Ea fuga Iugurtha impensius modo rebus suis diffidens, cum perfugis et parte
equitatus in solitudines, dein Thalam pervenit, in oppidum magnum atque opulentum, ubi
plerique thesauri filiorumque eius multus pueritiae cultus erat. Quae postquam Metello
comperta sunt, quamquam inter Thalam flumenque proxumum in spatio milium quinquaginta
loca arida atque vasta esse cognoverat, tamen spe patrandi belli, si eius oppidi potitus foret,
omnis asperitates supervadere ac naturam etiam vincere aggreditur. Igitur omnia
iumenta sarcinis levari iubet nisi frumento dierum decem, ceterum utris modo et alia aquae
idonea portari. Praeterea conquirit ex agris quam plurumum potest domiti pecoris. Eo
imponit vasa cuiusque modi, sed pleraque lignea, collecta ex tuguriis Numidarum. Ad
hoc finitumis imperat, qui se post regis fugam Metello dederant, quam plurumum quisque
aquae portaret; diem locumque, ubi praesto fuerint, praedicit. Ipse ex flumine, quam
proxumam oppido aquam esse supra dixumus, iumenta onerat; eo modo instructus ad Thalam
proficiscitur. Deinde ubi ad id loci ventum quo Numidis praeceperat et castra posita
munitaque sunt, tanta repente caelo missa vis aquae dicitur, ut ea modo exercitui satis
superque foret. Praeterea commeatus spe amplior, quia Numidae, sicuti plerique in
nova deditione, officia intenderant. Ceterum milites religione pluvia magis usi, eaque
res multum animis eorum addidit. Nam rati sese dis immortalibus curae esse.
Deinde postero die contra opinionem Iugurthae ad Thalam perveniunt. Oppidani, qui
se locorum asperitate munitos crediderant, magna atque insolita re perculsi, nihilo segnius
bellum parare; idem nostri facere.
Sed rex nihil iam infectum Metello credens -- quippe qui omnia, arma, tela,
locos, tempora, denique naturam ipsam ceteris imperitantem industria vicerat -- cum liberis
et magna parte pecuniae ex oppido noctu profugit, neque postea in ullo loco amplius uno die
aut una nocte moratus, simulabat sese negoti gratia properare. Ceterum proditionem timebat,
quam vitare posse celeritate putabat; nam talia consilia per otium et ex opportunitate capi.
At Metellus ubi oppidanos proelio intentos, simul oppidum et operibus et loco
munitum videt, vallo fossaque moenia circumvenit. Dein duobus locis ex copia
maxume idoneis vineas agere, aggerem iacere et super aggerem impositis turribus opus et
administros tutari. Contra haec oppidani festinare, parare; prorsus ab utrisque nihil
relicum fieri. Denique Romani multo ante labore proeliisque fatigati, post dies
quadraginta quam eo ventum erat, oppido modo potiti, praeda omnis ab perfugis corrupta.
Ei postquam murum arietibus feriri resque suas afflictas vident, aurum atque argentum
et alia quae prima ducuntur domum regiam comportant. Ibi vino et epulis onerati illaque et
domum et semet igni corrumpunt et quas victi ab hostibus poenas metuerant, eas ipsi volentes
pependere.
Sed pariter cum capta Thala legati ex oppido Lepci ad Metellum venerant,
orantes uti praesidium praefectumque eo mitteret: Hamilcarem quendam, hominem nobilem,
factiosum, novis rebus studere, advorsum quem neque imperia magistratuum neque leges
valerent. Ni id festinaret, in summo periculo suam salutem, illorum socios fore. Nam
Lepcitani iam inde a principio belli Iugurthini ad Bestiam consulem et postea Romam
miserant amicitiam societatemque rogatum. Deinde, ubi ea impetrata, semper boni
fidelesque mansere et cuncta a Bestia, Albino Metelloque imperata nave fecerant.
Itaque ab imperatore facile quae petebant adepti. Emissae eo cohortes Ligurum
quattuor et C. Annius praefectus.
Id oppidum ab Sidoniis conditum est, quos accepimus profugos ob discordias
civilis navibus in eos locos venisse; ceterum situm inter duas Syrtis, quibus nomen ex re
inditum. Nam duo sunt sinus prope in extrema Africa impares magnitudine, pari natura.
Quorum proxuma terrae praealta sunt, cetera, uti fors tulit, alta, alia in tempestate vadosa,
nam ubi mare magnum esse et saevire ventis coepit, limum harenamque et saxa
ingentia fluctus trahunt: ita facies locorum cum ventis simul mutatur, Syrtes ab tractu
nominatae.
Eius civitatis lingua modo convorsa conubio Numidarum; legum cultusque pleraque
Sidonica, quae eo facilius retinebant, quod procul ab imperio regis aetatem agebant.
Inter illos et frequentem Numidiam multi vastique loci erant.
Sed quoniam in eas regiones per Lepcitanorum negotia venimus, non
indignum videtur egregium atque mirabile facinus duorum Carthaginiensium memorare; eam
rem nos locus admonuit. Qua tempestate Carthaginienses pleraque Africa imperitabant,
Cyrenenses quoque magni atque opulenti fuere. Ager in medio harenosus, una specie;
neque flumen neque mons erat, qui finis eorum discerneret. Quae res eos in magno
diuturnoque bello inter se habuit.
Postquam utrimque legiones item classes saepe fusae fugataeque, et alteri alteros
aliquantum attriverant, veriti ne mox victos victoresque defessos alius aggrederetur, per
indutias sponsionem faciunt, uti certo die legati domo proficiscerentur; quo in loco inter se
obvii fuissent, is communis utriusque populi finis haberetur. Igitur Carthagine duo
fratres missi, quibus nomen Philaenis erat, maturavere iter pergere. Cyrenenses tardius iere.
Id socordiane an casu acciderit parum cognovi. Ceterum solet in illis locis tempestas
haud secus atque in mari retinere. Nam ubi per loca aequalia et nuda gignentium ventus
coortus harenam humo excitavit, ea magna vi agitata ora oculosque implere solet; ita
prospectu impedito morari iter. Postquam Cyrenenses aliquanto posteriores se esse
vident et ob rem corruptam domi poenas metuunt, criminari Carthaginiensis ante tempus
domo digressos, conturbare rem, denique omnia malle quam victi abire. Sed cum Poeni
aliam condicionem, tantum modo aequam, peterent, Graeci optionem Carthaginiensium
faciunt, ut vel illi, quos finis populo suo peterent, ibi vivi obruerentur, vel eadem condicione
sese quem in locum vellent processuros. Philaeni condicione probata seque vitamque
suam rei publicae condonavere: ita vivi obruti. Carthaginienses in eo loco Philaenis
fratribus aras consecravere aliique illis domi honores instituti. Nunc ad rem redeo.
Iugurtha postquam amissa Thala nihil satis firmum contra Metellum putat, per
magnas solitudines cum paucis profectus, pervenit ad Gaetulos, genus hominum ferum
incultumque et eo tempore ignarum nominis Romani. Eorum multitudinem in unum
cogit ac paulatim consuefacit ordines habere, signa sequi, imperium observare, item alia
militaria facere. Praeterea regis Bocchi proxumos magnis muneribus et maioribus
promissis ad studium sui perducit, quis adiutoribus regem aggressus, impellit uti advorsus
Romanos bellum incipiat. Id ea gratia facilius proniusque fuit, quod Bocchus initio
huiusce belli legatos Romam miserat foedus et amicitiam petitum, quam rem
opportunissumam incepto bello pauci impediverant caeci avaritia, quis omnia honesta atque
inhonesta vendere mos erat. Etiam antea Iugurthae filia Boccho nupserat. Verum ea
necessitudo apud Numidas Maurosque levis ducitur, quia singuli pro opibus quisque quam
plurumas uxores, denas alii, alii pluris habent, sed reges eo amplius. Ita animus
multitudine distrahitur; nulla pro socia optinet, pariter omnes viles sunt.
Igitur in locum ambobus placitum exercitus conveniunt. Ibi, fide data et
accepta, Iugurtha Bocchi animum oratione accendit; Romanos iniustos, profunda avaritia
communis omnium hostis esse; eandem illos causam belli cum Boccho habere, quam secum
et cum aliis gentibus, lubidinem imperitandi, quis omnia regna advorsa sint. Tum sese, paulo
ante Carthaginiensis, item regem Persen, post uti quisque opulentissumus videatur, ita
Romanis hostem fore. Eis atque aliis talibus dictis ad Cirtam oppidum iter constituunt,
quod ibi Metellus praedam captivosque et impedimenta locaverat. Ita Iugurtha ratus aut
capta urbe operae pretium fore aut, si dux Romanus auxilio suis venisset, proelio sese
certaturos. Nam callidus id modo festinabat, Bocchi pacem imminuere, ne moras
agitando aliud quam bellum mallet.
Imperator postquam de regum societate cognovit, non temere neque, uti saepe
iam victo Iugurtha consueverat, omnibus locis pugnandi copiam facit. Ceterum haud procul
ab Cirta castris munitis reges opperitur, melius esse ratus cognitis Mauris, quoniam is novos
hostis accesserat, ex commodo pugnam facere. Interim Roma per litteras certior fit
provinciam Numidiam Mario datam, nam consulem factum ante acceperat. Quibus rebus
supra bonum aut honestum perculsus, neque lacrumas tenere neque moderari linguam, vir
egregius in aliis artibus nimis molliter aegritudinem pati. Quam rem alii in superbiam
vortebant, alii bonum ingenium contumelia accensum esse, multi, quod iam parta victoria ex
manibus eriperetur. Nobis satis cognitum est illum magis honore Mari quam iniuria sua
excruciatum neque tam anxie laturum fuisse, si adempta provincia alii quam Mario traderetur.
Igitur eo dolore impeditus, et quia stultitiae videbatur alienam rem periculo
suo curare, legatos ad Bocchum mittit postulatum ne sine causa hostis populo Romano fieret:
habere tum magnam copiam societatis amicitiaeque coniungendae, quae potior bello esset, et
quamquam opibus suis confideret, tamen non debere incerta pro certis mutare; omne bellum
sumi facile, ceterum aegerrume desinere; non in eiusdem potestate initium eius et finem esse;
incipere cuivis, etiam ignavo licere, deponi, cum victores velint; proinde sibi regnoque suo
consuleret, neu florentis res suas cum Iugurthae perditis misceret.
Ad ea rex satis placide verba facit: sese pacem cupere, sed Iugurthae fortunarum
misereri; si eadem illi copia fieret, omnia conventura. Rursus imperator contra
postulata Bocchi nuntios mittit; ille probare partim, alia abnuere. Eo modo saepe ab utroque
missis remissisque nuntiis, tempus procedere et ex Metelli voluntate bellum intactum trahi.
At Marius, ut supra dixumus, cupientissuma plebe consul factus, postquam ei
provinciam Numidiam popuIus iussit, antea iam infestus nobilitati, tum vero multus atque
ferox instare, singulos modo, modo univorsos laedere, dictitare sese consulatum ex victis illis
spolia cepisse, alia praeterea magnifica pro se et illis dolentia. Interim quae bello opus
erant prima habere, postulare legionibus supplementum, auxilia a populis et regibus
arcessere, praeterea ex Latio sociisque fortissumum quemque, plerosque militiae, paucos
fama cognitos accire et ambiundo cogere homines emeritis stipendiis secum proficisci.
Neque illi senatus, quamquam advorsus erat, de ullo negotio abnuere audebat. Ceterum
supplementum etiam laetus decreverat, quia neque plebi militia volenti putabatur et Marius
aut belli usum aut studia volgi amissurus. Sed ea res frustra sperata; tanta lubido cum Mario
eundi plerosque invaserat. Sese quisque praeda locupletem fore, victorem domum
rediturum alia huiuscemodi animis trahebant, et eos non paulum oratione sua Marius
arrexerat. Nam postquam omnibus quae postulaverat decretis milites scribere volt,
hortandi causa simul et nobilitatem uti consueverat exagitandi, contionem populi advocavit.
Deinde hoc modo disseruit.
"Scio ego, Quirites, plerosque non eisdem artibus imperium a vobis petere et
postquam adepti sunt gerere; primo industrios, supplices, modicos esse, dein per ignaviam et
superbiam aetatem agere. Sed mihi contra ea videtur. Nam quo pluris est univorsa res
publica quam consulatus aut praetura, eo maiore cura illam administrari quam haec peti
debere. Neque me fallit, quantum cum maxumo vostro benificio negoti sustineam.
Bellum parare simul et aerario parcere, cogere ad militiam eos quos nolis offendere, domi
forisque omnia curare et ea agere inter invidos, occursantis, factiosos, opinione, Quirites,
asperius est. Ad hoc alii si deliquere, vetus nobilitas, maiorum fortia facta, cognatorum
et affinium opes, multae clientelae, omnia haec praesidio adsunt; mihi spes omnes in memet
sitae, quas necesse est virtute et innocentia tutari. Nam alia infirma sunt.
"Et illud intellego, Quirites, omnium ora in me convorsa esse, aequos bonosque favere,
quippe mea bene facta rei publicae procedunt, nobilitatem locum invadendi quaerere.
Quo mihi acrius adnitundum est uti neque vos capiamini et illi frustra sint.
Ita ad hoc aetatis a pueritia fui, uti omnis labores et pericula consueta habeam.
Quae ante vostra benificia gratuito faciebam, ea uti accepta mercede deseram non est
consilium, Quirites. Illis difficile est in potestatibus temperare, qui per ambitionem sese
probos simulavere; mihi, qui omnem aetatem in optumis artibus egi, bene facere iam ex
consuetudine in naturam vortit. Bellum me gerere cum Iugurtha iussistis, quam rem
nobilitas aegerrume tulit. Quaeso, reputate cum animis vostris num id mutare melius sit, si
quem ex illo globo nobilitatis ad hoc aut aliud tale negotium mittatis, hominem veteris
prosapiae ac multarum imaginum et nullius stipendi; scilicet ut in tanta re ignarus omnium
trepidet, festinet, sumat aliquem ex populo monitorem offici sui. Ita plerumque evenit
ut quem vos imperare iussistis, is imperatorem alium quaerat. Atque ego scio,
Quirites, qui postquam consules facti sunt et acta maiorum et Graecorum militaria praecepta
legere coeperint, praeposteri homines; nam gerere quam fieri tempore posterius re atque usu
prius est.
"Comparate nunc, Quirites, cum illorum superbia me hominem novum. Quae illi
audire et legere solent, eorum partem vidi, alia egomet gessi; quae illi litteris, ea ego
militando didici. Nunc vos existumate facta an dicta pluris sint. Contemnunt
novitatem meam, ego illorum ignaviam; mihi fortuna, illis probra obiectantur.
Quamquam ego naturam unam et communem omnium existumo, sed fortissumum
quemque generosissumum. Ac si iam ex patribus Albini aut Bestiae quaeri posset,
mene an illos ex se gigni maluerint, quid responsuros creditis, nisi sese liberos quam optumos
voluisse?
"Quod si iure me despiciunt, faciant item maioribus suis, quibus, uti mihi, ex virtute
nobilitas coepit. Invident honori meo; ergo invideant labori, innocentiae, periculis
etiam meis, quoniam per haec illum cepi. Verum homines corrupti superbia ita
aetatem agunt, quasi vostros honores contemnant; ita hos petunt, quasi honeste vixerint.
Ne illi falsi sunt, qui divorsissumas res pariter expectant, ignaviae voluptatem et
praemia virtutis. Atque etiam, cum apud vos aut in senatu verba faciunt, pleraque
oratione maiores suos extollunt, eorum fortia facta memorando clariores sese putant.
Quod contra est. Nam quanto vita illorum praeclarior, tanto horum socordia
flagitiosior. Et profecto ita se res habet: maiorum gloria posteris quasi lumen est,
neque bona neque mala eorum in occulto patitur. Huiusce rei ego inopiam fateor,
Quirites, verum, id quod multo praeclarius est, meamet facta mihi dicere licet. Nunc
videte quam iniqui sint. Quod ex aliena virtute sibi arrogant, id mihi ex mea non concedunt,
scilicet quia imagines non habeo et quia mihi nova nobilitas est, quam certe peperisse melius
est quam acceptam corrupisse.
"Equidem ego non ignoro, si iam mihi respondere velint, abunde illis facundam et
compositam orationem fore. Sed in vostro maxumo benificio cum omnibus locis me vosque
maledictis lacerent, non placuit reticere, ne quis modestiam in conscientiam duceret.
Nam me quidem ex animi mei sententia nulla oratio laedere potest. Quippe vera
necesse est bene praedicent, falsa vita moresque mei superant. Sed quoniam vostra
consilia accusantur, qui mihi summum honorem et maxumum negotium imposuistis, etiam
atque etiam reputate num eorum paenitendum sit. Non possum fidei causa imagines
neque triumphos aut consulatus maiorum meorum ostentare, at, si res postulet, hastas,
vexillum, phaleras, alia militaria dona, praeterea cicatrices advorso corpore. Hae sunt
meae imagines, haec nobilitas, non hereditate relicta, ut illa illis, sed quae ego meis plurumis
laboribus et periculis quaesivi.
"Non sunt composita verba mea; parvi id facio. Ipsa se virtus satis ostendit. Illis
artificio opus est, ut turpia facta oratione tegant. Neque litteras Graecas didici; parum
placebat eas discere, quippe quae ad virtutem doctoribus nihil profuerant. At illa
multo optuma rei publicae doctus sum: hostem ferire, praesidia agitare, nihil metuere nisi
turpem famam, hiemem et aestatem iuxta pati, humi requiescere, eodem tempore inopiam et
laborem tolerare. His ego praeceptis milites hortabor, neque illos arte colam, me
opulenter, neque gloriam meam laborem illorum faciam. Hoc est utile, hoc civile
imperium. Namque cum tute per mollitiem agas, exercitum supplicio cogere, id est dominum,
non imperatorem esse. Haec atque talia maiores vostri faciundo seque remque
publicam celebravere. Quis nobilitas freta, ipsa dissimilis moribus, nos illorum
aemulos contemnit, et omnis honores non ex merito, sed quasi debitos a vobis repetit.
"Ceterum homines superbissumi procul errant. Maiores eorum omnia quae licebat
illis reliquere: divitias, imagines, memoriam sui praeclaram; virtutem non reliquere, neque
poterant; ea sola neque datur dono neque accipitur. Sordidum me et incultis moribus
aiunt, quia parum scite convivium exorno neque histrionem ullum neque pluris preti cocum
quam vilicum habeo. Quae mihi lubet confiteri, Quirites. Nam ex parente meo et ex
aliis sanctis viris ita accepi: munditias mulieribus, laborem viris convenire, omnibusque bonis
oportere plus gloriae quam divitiarum esse; arma, non supellectilem decori esse.
"Quin ergo, quod iuvat, quod carum aestumant, id semper faciant: ament, potent; ubi
adulescentiam habuere ibi senectutem agant, in conviviis, dediti ventri et turpissumae parti
corporis. Sudorem, pulverem et alia talia relinquant nobis, quibus illa epulis iucundiora sunt.
Verum non ita est. Nam ubi se flagitiis dedecoravere turpissumi viri, bonorum
praemia ereptum eunt. Ita iniustissume luxuria et ignavia pessumae artes, illis qui
coluere eas nihil officiunt, rei publicae innoxiae cladi sunt.
"Nunc quoniam illis, quantum mei mores, non illorum flagitia poscebant, respondi,
pauca de re publica loquar. Primum omnium de Numidia bonum habete animum,
Quirites. Nam quae ad hoc tempus Iugurtham tutata sunt, omnia removistis, avaritiam,
imperitiam atque superbiam. Deinde exercitus ibi est locorum sciens, sed mehercule magis
strenuos quam felix. Nam magna pars eius avaritia aut temeritate ducum attrita est.
Quam ob rem vos, quibus militaris aetas est, adnitimini mecum et capessite rem
publicam neque quemquam ex calamitate aliorum aut imperatorum superbia metus ceperit.
Egomet in agmine aut in proelio consultor idem et socius periculi vobiscum adero, meque
vosque in omnibus rebus iuxta geram. Et profecto dis iuvantibus omnia matura sunt,
victoria, praeda, laus. Quae si dubia aut procul essent, tamen omnis bonos rei publicae
subvenire decebat. Etenim nemo ignavia immortalis factus est neque quisquam parens
liberis uti aeterni forent optavit, magis uti boni honestique vitam exigerent. Plura
dicerem, Quirites, si timidis virtutem verba adderent. Nam strenuis abunde dictum puto."
Huiusce modi oratione habita Marius, postquam plebis animos arrectos videt,
propere commeatu, stipendio, armis, aliisque utilibus navis onerat; cum his A. Manlium
legatum proficisci iubet. Ipse interea milites scribere, non more maiorum neque ex
classibus, sed uti cuiusque lubido erat, capite censos plerosque. Id factum alii inopia
bonorum, alii per ambitionem consulis memorabant, quod ab eo genere celebratus auctusque
erat, et homini potentiam quaerenti egentissumus quisque opportunissumus, cui neque sua
cara, quippe quae nulla sunt, et omnia cum pretio honesta videntur. Igitur Marius, cum
aliquanto maiore numero quam decretum erat in Africam profectus, paucis diebus Uticam
advehitur. Exercitus ei traditur a P. Rutilio legato. Nam Metellus conspectum Mari
fugerat, ne videret ea quae audita animus tolerare nequiverat.
Sed consul expletis legionibus cohortibusque auxiliariis in agrum fertilem et
praeda onustum proficiscitur, omnia ibi capta militibus donat, dein castella et oppida natura et
viris parum munita aggreditur, proelia multa, ceterum levia, alia aliis locis facere.
Interim novi milites sine metu pugnae adesse, videre fugientis capi aut occidi,
fortissumum quemque tutissumum, armis libertatem patriam parentisque et alia omnia tegi,
gloriam atque divitias quaeri. Sic brevi spatio novi veteresque coaluere et virtus
omnium aequalis facta.
At reges ubi de adventu Mari cognoverunt, divorsi in locos difficilis abeunt. Ita
Iugurthae placuerat speranti mox effusos hostis invadi posse, Romanos sicuti plerosque
remoto metu laxius licentiusque futuros.
Metellus interea Romam profectus contra spem suam laetissumis animis
accipitur, plebi patribusque, postquam invidia decesserat, iuxta carus. Sed Marius
impigre prudenterque suorum et hostium res pariter attendere, cognoscere quid boni utrisque
aut contra esset, explorare itinera regum, consilia et insidias eorum antevenire, nihil apud se
remissum neque apud illos tutum pati. Itaque et Gaetulos et Iugurtham ex sociis nostris
praedas agentis saepe aggressus in itinere fuderat, ipsumque regem haud procul ab oppido
Cirta armis exuerat. Quae postquam gloriosa modo neque belli patrandi cognovit,
statuit urbis, quae viris aut loco pro hostibus et advorsum se opportunissumae erant, singulas
circumvenire; ita Iugurtham aut praesidiis nudatum, si ea pateretur, aut proelio certaturum.
Nam Bocchus nuntios ad eum saepe miserat, velle populi Romani amicitiam, ne quid
ab se hostile timeret. Id simulaveritne, quo improvisus gravior accideret, an mobilitate
ingeni pacem atque bellum mutare solitus, parum exploratum est.
Sed consul, uti statuerat, oppida castellaque munita adire, partim vi, alia metu
aut praemia ostentando avortere ab hostibus. Ac primo mediocria gerebat, existumans
Iugurtham ob suos tutandos in manus venturum. Sed ubi illum procul abesse et aliis
negotiis intentum accepit, maiora et magis aspera aggredi tempus visum est.
Erat inter ingentis solitudines oppidum magnum atque valens nomine Capsa, cuius
conditor Hercules Libys memorabatur. Eius cives apud Iugurtham immunes, levi imperio et
ob ea fidelissumi habebantur, muniti advorsum hostis non moenibus modo et armis atque
viris, verum etiam multo magis locorum asperitate. Nam praeter oppido propinqua alia
omnia vasta, inculta, egentia aquae, infesta serpentibus, quarum vis sicuti omnium ferarum
inopia cibi acrior. Ad hoc natura serpentium ipsa perniciosa siti magis quam alia re
accenditur. Eius potiundi Marium maxuma cupido invaserat, cum propter usum belli,
tum quia res aspera videbatur et Metellus oppidum Thalam magna gloria ceperat, haud
dissimiliter situm munitumque, nisi quod apud Thalam non longe a moenibus aliquot fontes
erant, Capsenses una modo atque ea intra oppidum iugi aqua, cetera pluvia utebantur.
Id ibique et in omni Africa, quae procul a mari incultius agebat, eo facilius tolerabatur,
quia Numidae plerumque lacte et ferina carne vescebantur et neque salem neque alia
irritamenta gulae quaerebant; cibus illis advorsum famem atque sitim, non lubidini neque
luxuriae erat.
Igitur consul, omnibus exploratis, credo dis fretus -- nam contra tantas
difficultates consilio satis providere non poterat, quippe etiam frumenti inopia temptabatur,
quia Numidae pabulo pecoris magis quam arvo student et quodcumque natum fuerat iussu
regis in loca munita contulerant, ager autem aridus et frugum vacuos ea tempestate, nam
aestatis extremum erat -- tamen pro rei copia satis providenter exornat: pecus omne
quod superioribus diebus praedae fuerat equitibus auxiliariis agendum attribuit, A. Manlium
legatum cum cohortibus expeditis ad oppidum Laris, ubi stipendium et commeatum
locaverat, ire iubet dicitque se praedabundum post paucos dies eodem venturum. Sic
incepto suo occultato pergit ad flumen Tanain.
Ceterum in itinere cotidie pecus exercitui per centurias, item turmas aequaliter
distribuerat et ex coriis utres uti fierent curabat, simul inopiam frumenti lenire et ignaris
omnibus parare, quae mox usui forent. Denique sexto die, cum ad flumen ventum est,
maxuma vis utrium effecta. Ibi castris levi munimento positis, milites cibum capere
atque uti simul cum occasu solis egrederentur paratos esse iubet; omnibus sarcinis abiectis
aqua modo seque et iumenta onerare. Dein, postquam tempus visum, castris egreditur
noctemque totam itinere facto consedit. Idem proxuma facit; dein tertia multo ante lucis
adventum pervenit in locum tumulosum ab Capsa non amplius duum milium intervallo,
ibique quam occultissume potest cum omnibus copiis operitur. Sed ubi dies coepit et
Numidae nihil hostile metuentes multi oppido egressi, repente omnem equitatum et cum eis
velocissumos pedites cursu tendere ad Capsam et portas obsidere iubet. Deinde ipse intentus
propere sequi neque milites praedari sinere. Quae postquam oppidani cognovere, res
trepidae, metus ingens, malum improvisum, ad hoc pars civium extra moenia in hostium
potestate coegere uti deditionem facerent. Ceterum oppidum incensum, Numidae
puberes interfecti, alii omnes venumdati, praeda militibus divisa. Id facinus contra ius
belli non avaritia neque scelere consulis admissum, sed quia locus Iugurthae opportunus,
nobis aditu difficilis, genus hominum mobile, infidum, ante neque benificio neque metu
coercitum.
Postquam tantam rem peregit Marius sine ullo suorum incommodo, magnus et
clarus antea, maior atque clarior haberi coepit. Omnia non bene consulta in virtutem
trahebantur, milites modesto imperio habiti simul et locupletes ad caelum ferre, Numidae
magis quam mortalem timere, postremo omnes, socii atque hostes, credere illi aut mentem
divinam esse aut deorum nutu cuncta portendi.
Sed consul, ubi ea res bene evenit, ad alia oppida pergit, pauca repugnantibus
Numidis capit, plura deserta propter Capsensium miserias igni corrumpit; luctu atque caede
omnia complentur. Denique, multis locis potitus ac plerisque exercitu incruento, aliam
rem aggreditur non eadem asperitate qua Capsensium, ceterum haud secus difficilem.
Namque haud longe a flumine Muluccha, quod Iugurthae Bocchique regnum
diiungebat, erat inter ceteram planitiem mons saxeus mediocri castello satis patens, in
immensum editus uno perangusto aditu relicto; nam omnis natura velut opere atque consulto
praeceps. Quem locum Marius, quod ibi regis thesauri erant, summa vi capere intendit.
Sed ea res forte quam consilio melius gesta. Nam castello virorum atque armorum satis
et magna vis frumenti et fons aquae; aggeribus turribusque et aliis machinationibus locus
importunus, iter castellanorum angustum admodum, utrimque praecisum. Vineae cum
ingenti periculo frustra agebantur. Nam cum eae paulo processerant, igni aut lapidibus
corrumpebantur, milites neque pro opere consistere propter iniquitatem loci neque inter
vineas sine periculo administrare; optumus quisque cadere aut sauciari, ceteris metus augeri.
At Marius, multis diebus et laboribus consumptis, anxius trahere cum animo
suo omitteretne inceptum, quoniam frustra erat, an fortunam opperiretur, qua saepe prospere
usus fuerat. Quae cum multos dies noctisque aestuans agitaret, forte quidam Ligus, ex
cohortibus auxiliariis miles gregarius, castris aquatum egressus haud procul ab latere castelli
quod avorsum proeliantibus erat, animum advortit inter saxa repentis cocleas; quarum cum
unam atque alteram, dein plures peteret, studio legundi paulatim prope ad summum montis
egressus est. Ubi postquam solitudinem intellexit, more ingeni humani cupido difficilia
faciundi animum adorta. Et forte in eo loco grandis ilex coaluerat inter saxa, paulum
modo prona, deinde inflexa atque aucta in altitudinem, quo cuncta gignentium natura fert.
Cuius ramis modo, modo eminentibus saxis nisus, Ligus in castelli planitiem pervenit, quod
cuncti Numidae intenti proeliantibus aderant. Exploratis omnibus quae mox usui fore
ducebat, eadem regreditur non temere, uti adscenderat, sed temptans omnia et circumspiciens.
Itaque Marium propere adit, acta edocet, hortatur ab ea parte qua ipse adscenderat
castellum temptet, pollicetur sese itineris periculique ducem.
Marius cum Ligure promissa eius cognitum ex praesentibus misit, quorum uti
cuiusque ingenium erat, ita rem difficilem aut facilem nuntiavere. Consulis animus tamen
paulum arrectus. Itaque ex copia tubicinum et cornicinum numero quinque quam
velocissumos delegit et cum eis praesidio qui forent quattuor centuriones, omnisque Liguri
parere iubet et ei negotio proxumum diem constituit.
Sed ubi ex praecepto tempus visum, paratis compositisque omnibus ad locum
pergit. Ceterum illi, qui escensuri erant, praedocti ab duce arma ornatumque mutaverant,
capite atque pedibus nudis, uti prospectus nisusque per saxa facilius foret; super terga gladii
et scuta, verum ea Numidica ex coriis, ponderis gratia simul et offensa quo levius streperent.
Igitur praegrediens Ligus saxa et si quae vetustae radices eminebant laqueis vinciebat,
quibus allevati milites facilius escenderent, interdum timidos insolentia itineris levare manu,
ubi paulo asperior ascensus erat singulos prae se inermos mittere, deinde ipse cum illorum
armis sequi, quae dubia nisui videbantur potissumus temptare ac saepius eadem ascendens
descendensque, dein statim digrediens, ceteris audaciam addere. Igitur diu multumque
fatigati tandem in castellum perveniunt, desertum ab ea parte, quod omnes sicut aliis diebus
advorsum hostis aderant.
Marius ubi ex nuntiis quae Ligus egerat cognovit, quamquam toto die intentos proelio
Numidas habuerat, tum vero cohortatus milites et ipse extra vineas egressus, testudine acta
succedere et simul hostem tormentis sagittariisque et funditoribus eminus terrere. At
Numidae, saepe antea vineis Romanorum subvorsis item incensis, non castelli moenibus sese
tutabantur, sed pro muro dies noctisque agitare, male dicere Romanis ac Mario vecordiam
obiectare, militibus nostris Iugurthae servitium minari, secundis rebus feroces esse.
Interim omnibus Romanis hostibusque proelio intentis, magna utrimque vi pro gloria
atque imperio his, illis pro salute certantibus, repente a tergo signa canere. Ac primo mulieres
et pueri, qui visum processerant, fugere, deinde uti quisque muro proxumus erat, postremo
cuncti armati inermesque. Quod ubi accidit, eo acrius Romani instare, fundere ac
plerosque tantum modo sauciare, dein super occisorum corpora vadere, avidi gloriae certantes
murum petere neque quemquam omnium praeda morari. Sic forte correcta Mari temeritas
gloriam ex culpa invenit.
Ceterum dum ea res geritur, L. Sulla quaestor cum magno equitatu in castra
venit, quos uti ex Latio et a sociis cogeret, Romae relictus erat. Sed quoniam nos tanti
viri res admonuit, idoneum visum est de natura cultuque eius paucis dicere. Neque enim alio
loco de Sullae rebus dicturi sumus et L. Sisenna, optume et diligentissume omnium qui eas
res dixere persecutus, parum mihi libero ore locutus videtur.
Igitur Sulla gentis patriciae nobilis fuit, familia prope iam extincta maiorum ignavia,
litteris Graecis atque Latinis iuxta atque doctissume eruditus, animo ingenti, cupidus
voluptatum sed gloriae cupidior, otio luxurioso esse; tamen ab negotiis numquam voluptas
remorata, nisi quod de uxore potuit honestius consuli; facundus, callidus, et amicitia facilis;
ad simulanda negotia altitudo ingeni incredibilis; multarum rerum ac maxume pecuniae
largitor. Atque illi, felicissumo omnium ante civilem victoriam, numquam super
industriam fortuna fuit, multique dubitavere fortior an felicior esset. Nam postea quae fecerit,
incertum habeo pudeat an pigeat magis disserere.
Igitur Sulla, uti supra dictum est, postquam in Africam atque in castra Mari
cum equitatu venit, rudis antea et ignarus belli, sollertissumus omnium in paucis
tempestatibus factus est. Ad hoc milites benigne appellare, multis rogantibus, aliis per
se ipse dare benificia, invitus accipere, sed ea properantius quam aes mutuum reddere, ipse ab
nullo repetere, magis id laborare ut illi quam plurumi deberent; ioca atque seria cum
humillimis agere, in operibus, in agmine atque ad vigilias multus adesse neque interim, quod
prava ambitio solet, consulis aut cuiusquam boni famam laedere, tantum modo neque consilio
neque manu priorem alium pati, plerosque antevenire. Quibus rebus et artibus brevi Mario
militibusque carissumus factus.
At Iugurtha, postquam oppidum Capsam aliosque locos munitos et sibi utilis,
simul et magnam pecuniam amiserat, ad Bocchum nuntios misit, quam primum in Numidiam
copias adduceret, proeli faciundi tempus adesse. Quem ubi cunctari accepit et dubium
belli atque pacis rationes trahere, rursus uti antea proxumos eius donis corrupit, ipsique
Mauro pollicetur Numidiae partem tertiam, si aut Romani Africa expulsi aut integris suis
finibus bellum compositum foret. Eo praemio illectus Bocchus cum magna multitudine
Iugurtham accedit. Ita amborum exercitu coniuncto, Marium iam in hiberna proficiscentem
vix decuma parte die reliqua invadunt, rati noctem, quae iam aderat, et victis sibi munimento
fore et, si vicissent nullo impedimento, quia locorum scientes erant, contra Romanis
utrumque casum in tenebris difficiliorem fore. Igitur simul consul ex multis de hostium
adventu cognovit et ipsi hostes aderant, et priusquam exercitus aut instrui aut sarcinas
colligere, denique antequam signum aut imperium ullum accipere quivit, equites Mauri atque
Gaetuli, non acie neque ullo more proeli sed catervatim, uti quosque fors conglobaverat, in
nostros incurrunt.
Qui omnes trepidi improviso metu ac tamen virtutis memores aut arma capiebant aut
capientis alios ab hostibus defensabant; pars equos ascendere, obviam ire hostibus, pugna
latrocinio magis quam proelio similis fieri, sine signis, sine ordinibus equites peditesque
permixti cedere alii, alii obtruncari, multi contra advorsos acerrume pugnantes ab tergo
circumveniri; neque virtus neque arma satis tegere, quia hostes numero plures et undique
circumfusi erant. Denique Romani novi veteresque et ob ea scientes belli, si quos locus aut
casus coniunxerat, orbis fecere atque ita ab omnibus partibus simul tecti et instructi hostium
vim sustentabant.
Neque in eo tam aspero negotio Marius territus aut magis quam antea demisso
animo fuit, sed cum turma sua, quam ex fortissumis magis quam familiarissumis paraverat,
vagari passim ac modo laborantibus suis succurrere, modo hostis, ubi confertissumi
obstiterant, invadere; manu consulere militibus, quoniam imperare conturbatis omnibus non
poterat. Iamque dies consumptus erat, cum tamen barbari nihil remittere atque, uti
reges praeceperant, noctem pro se rati, acrius instare. Tum Marius ex copia rerum
consilium trahit, atque uti suis receptui locus esset, collis duos propinquos inter se occupat,
quorum in uno, castris parum amplo, fons aquae magnus erat, alter usui opportunus, quia
magna parte editus et praeceps pauca munimenta quaerebat. Ceterum apud aquam
Sullam cum equitibus noctem agitare iubet, ipse paulatim dispersos milites neque minus
hostibus conturbatis in unum contrahit, dein cunctos pleno gradu in collem subducit. Ita
reges loci difficultate coacti proelio deterrentur, neque tamen suos longius abire sinunt, sed
utroque colle multitudine circumdato effusi consedere.
Dein, crebris ignibus factis, plerumque noctis barbari more suo laetari, exultare,
strepere vocibus et ipsi duces feroces, quia non fugerant, pro victoribus agere. Sed ea
cuncta Romanis ex tenebris et editioribus locis facilia visu magnoque hortamento erant.
Plurumum vero Marius imperitia hostium confirmatus, quam maxumum
silentium haberi iubet, ne signa quidem, uti per vigilias solebant, canere. Deinde ubi lux
adventabat, defessis iam hostibus ac paulo ante somno captis, de improviso vigiles, item
cohortium, turmarum, legionum tubicines simul omnis signa canere, milites clamorem tollere
atque portis erumpere iubet. Mauri atque Gaetuli, ignoto et horribili sonitu repente
exciti, neque fugere neque arma capere neque omnino facere aut providere quicquam
poterant; ita cunctos strepitu, clamore, nullo subveniente, nostris instantibus, tumultu,
formidine, terrore quasi vecordia ceperat. Denique omnes fusi fugatique, arma et signa
militaria pleraque capta, pluresque eo proelio quam omnibus superioribus interempti. Nam
somno et metu insolito impedita fuga.
Dein Marius, uti coeperat, in hiberna proficiscitur, nam propter commeatum
in oppidis maritumis agere decreverat. Neque tamen victoria socors aut insolens factus, sed
pariter atque in conspectu hostium quadrato agmine incedere. Sulla cum equitatu apud
dextumos, in sinistra parte A. Manlius cum funditoribus et sagittariis, praeterea cohortis
Ligurum curabat. Primos et extremos cum expeditis manipulis tribunos locaverat.
Perfugae, minime cari et regionum scientissumi, hostium iter explorabant. Simul
consul quasi nullo imposito omnia providere, apud omnis adesse, laudare et increpare
merentis.
Ipse armatus intentusque item milites cogebat. Neque secus atque iter facere, castra
munire, excubitum in porta cohortis ex legionibus, pro castris equites auxiliarios mittere,
praeterea alios super vallum in munimentis locare, vigilias ipse circumire, non tam diffidentia
futurum quae imperavisset, quam uti militibus exaequatus cum imperatore labor volentibus
esset. Et sane Marius illoque aliisque temporibus Iugurthini belli pudore magis quam
malo exercitum coercebat. Quod multi per ambitionem fieri aiebant; a pueritia consuetam
duritiam, et alia, quae ceteri miserias vocant, voluptati habuisse; nisi tamen res publica pariter
atque saevissumo imperio bene atque decore gesta.
Igitur quarto denique die haud longe ab oppido Cirta undique simul
speculatores citi sese ostendunt, qua re hostis adesse intellegitur. Sed quia divorsi
redeuntes alius ab alia parte atque omnes idem significabant, consul incertus quonam modo
aciem instrueret, nullo ordine commutato, advorsum omnia paratus ibidem opperitur.
Ita Iugurtham spes frustrata, qui copias in quattuor partis distribuerat, ratus ex omnibus
aeque aliquos ab tergo hostibus venturos. Interim Sulla, quem primum hostes
attigerant, cohortatus suos turmatim et quam maxume confertis equis ipse aliique Mauros
invadunt, ceteri in loco manentes ab iaculis eminus emissis corpora tegere, et si qui in manus
venerant, obtruncare. Dum eo modo equites proeliantur, Bocchus cum peditibus, quos
Volux filius eius adduxerat neque in priore pugna in itinere morati affuerant, postremam
Romanorum aciem invadunt. Tum Marius apud primos agebat, quod ibi Iugurtha cum
plurumis erat. Dein Numida cognito Bocchi adventu clam cum paucis ad pedites convortit.
Ibi Latine -- nam apud Numantiam loqui didicerat -- exclamat nostros frustra pugnare,
paulo ante Marium sua manu interfectum. Simul gladium sanguine oblitum ostendere, quem
in pugna satis impigre occiso pedite nostro cruentaverat. Quod ubi milites accepere,
magis atrocitate rei quam fide nuntii terrentur, simulque barbari animos tollere et in perculsos
Romanos acrius incedere. Iamque paulum a fuga aberant, cum Sulla, profligatis eis
quos advorsum ierat, rediens ab latere Mauris incurrit. Bocchus statim avortitur. At
Iugurtha, dum sustentare suos et prope iam adeptam victoriam retinere cupit, circumventus ab
equitibus, dextra, sinistra omnibus occisis solus inter tela hostium vitabundus erumpit.
Atque interim Marius fugatis equitibus accurrit auxilio suis, quos pelli iam acceperat.
Denique hostes iam undique fusi. Tum spectaculum horribile in campis patentibus:
sequi, fugere, occidi, capi, equi atque viri afflicti, ac multi volneribus acceptis neque fugere
posse neque quietem pati, niti modo ac statim concidere, postremo omnia, qua visus erat,
constrata telis, armis, cadaveribus, et inter ea humus infecta sanguine.
Post ea loci consul haud dubie iam victor pervenit in oppidum Cirtam, quo
initio profectus intenderat. Eo post diem quintum quam iterum barbari male
pugnaverant legati a Boccho veniunt, qui regis verbis ab Mario petivere, duos quam
fidissumos ad eum mitteret: velle de suo et de populi Romani commodo cum eis disserere.
Ille statim L. Sullam et A. Manlium ire iubet. Qui quamquam acciti ibant, tamen
placuit verba apud regem facere: ut ingenium aut avorsum flecterent aut cupidum pacis
vehementius accenderent. Itaque Sulla, cuius facundiae, non aetati a Manlio
concessum, pauca verba huiuscemodi locutus.
"Rex Bocche, magna laetitia nobis est, cum te talem virum di monuere uti aliquando
pacem quam bellum malles, neu te optumum cum pessumo omnium Iugurtha miscendo
commaculares, simul nobis demeres acerbam necessitudinem, pariter te errantem atque illum
sceleratissumum persequi. Ad hoc populo Romano iam a principio imperi melius
visum amicos quam servos quaerere, tutiusque rati volentibus quam coactis imperitare.
Tibi vero nulla opportunior nostra amicitia, primum quia procul absumus, in quo
offensae minimum, gratia par ac si prope adessemus; dein, quia parentis abunde habemus,
amicorum neque nobis neque cuiquam omnium satis fuit. Atque hoc utinam a principio
tibi placuisset; profecto ex populo Romano ad hoc tempus multo plura bona accepisses, quam
mala perpessus es. Sed quoniam humanarum rerum fortuna pleraque regit, cui scilicet
placuit et vim et gratiam nostram te experiri, nunc quando per illam licet, festina atque ut
coepisti perge. Multa atque opportuna habes, quo facilius errata officiis superes.
Postremo hoc in pectus tuum demitte, numquam populum Romanum benificiis victum
esse. Nam bello quid valeat tute scis."
Ad ea Bocchus placide et benigne, simul pauca pro delicto suo verba facit: se non
hostili animo, sed ob regnum tutandum arma cepisse. Nam Numidiae partem, unde vi
Iugurtham expulerit iure belli suam factam. Eam vastari a Mario pati nequivisse. Praeterea
missis antea Romam legatis repulsum ab amicitia. Ceterum vetera omittere, ac tum, si
per Marium liceret, legatos ad senatum missurum. Dein, copia facta, animus barbari
ab amicis flexus, quos Iugurtha, cognita legatione Sullae et Manli, metuens id quod
parabatur, donis corruperat.
Marius interea, exercitu in hibernaculis composito, cum expeditis cohortibus
et parte equitatus proficiscitur in loca sola obsessum turrim regiam, quo Iugurtha perfugas
omnis praesidium imposuerat. Tum rursus Bocchus, seu reputando quae sibi duobus
proeliis venerant seu admonitus ab aliis amicis, quos incorruptos Iugurtha reliquerat, ex omni
copia necessariorum quinque delegit, quorum et fides cognita et ingenia validissuma erant.
Eos ad Marium ac deinde, si placeat, Romam legatos ire iubet; agundarum rerum et
quocumque modo belli componundi licentiam ipsis permittit. Illi mature ad hiberna
Romanorum proficiscuntur; deinde in itinere a Gaetulis latronibus circumventi spoliatique,
pavidi sine decore ad Sullam perfugiunt, quem consul in expeditionem proficiscens pro
praetore reliquerat. Eos ille non pro vanis hostibus, uti meriti erant, sed accurate ac
liberaliter habuit. Qua re barbari et famam Romanorum avaritiae falsam et Sullam ob
munificentiam in sese amicum rati. Nam etiam tum largitio multis ignota erat;
munificus nemo putabatur nisi pariter volens, dona omnia in benignitate habebantur.
Igitur quaestori mandata Bocchi patefaciunt; simul ab eo petunt uti fautor consultorque
sibi adsit; copias, fidem, magnitudinem regis sui et alia, quae aut utilia aut benevolentiae esse
credebant, oratione extollunt. Dein Sulla omnia pollicito, docti quo modo apud Marium, item
apud senatum verba facerent, circiter dies quadraginta ibidem opperiuntur.
Marius postquam confecto quo intenderat negotio Cirtam redit et de adventu
legatorum certior factus est, illosque et Sullam ab Utica venire iubet, item L. Bellienum
praetorem Utica, praeterea omnis undique senatorii ordinis; quibuscum mandata Bocchi
cognoscit. In quis legatis potestas Romam eundi fit, et ab consule interea indutiae
postulabantur. Ea Sullae et plerisque placuere; pauci ferocius decernunt, scilicet ignari
humanarum rerum, quae fluxae et mobiles semper in advorsa mutantur.
Ceterum Mauri, impetratis omnibus rebus, tres Romam profecti cum Cn. Octavio
Rusone, qui quaestor stipendium in Africam portaverat, duo ad regem redeunt. Ex eis
Bocchus cum cetera, tum maxume benignitatem et studium Sullae lubens accepit.
Romaeque legatis eius, postquam errasse regem et Iugurthae scelere lapsum deprecati
sunt, amicitiam et foedus petentibus hoc modo respondetur: "Senatus et populus
Romanus benefici et iniuriae memor esse solet. Ceterum Boccho, quoniam paenitet, delicti
gratiam facit; foedus et amicitia dabuntur, cum meruerit."
Quis rebus cognitis, Bocchus per litteras a Mario petivit uti Sullam ad se
mitteret, cuius arbitratu communibus negotiis consuleretur. Is missus cum praesidio
equitum atque funditorum Balearum; praeterea iere sagittarii et cohors Paeligna cum
velitaribus armis, itineris properandi causa, neque his secus atque aliis armis advorsum tela
hostium, quod ea levia sunt, muniti.
Sed in itinere quinto denique die Volux, filius Bocchi, repente in campis patentibus
cum mille non amplius equitibus sese ostendit, qui temere et effuse euntes Sullae aliisque
omnibus et numerum ampliorem vero et hostilem metum efficiebant. Igitur se quisque
expedire, arma atque tela temptare, intendere; timor aliquantus, sed spes amplior, quippe
victoribus et advorsum eos quos saepe vicerant. Interim equites exploratum praemissi
rem, uti erat, quietam nuntiant.
Volux adveniens quaestorem appellat dicitque se a patre Boccho obviam illis
simul et praesidio missum. Deinde eum et proxumum diem sine metu coniuncti eunt.
Post, ubi castra locata et diei vesper erat, repente Maurus incerto voltu pavens ad
Sullam accurrit dicitque sibi ex speculatoribus cognitum Iugurtham haud procul abesse; simul
uti noctu clam secum profugeret rogat atque hortatur. Ille animo feroci negat se totiens
fusum Numidam pertimescere: virtuti suorum satis credere; etiam si certa pestis adesset,
mansurum potius quam, proditis quos ducebat, turpi fuga incertae ac forsitan post paulo
morbo interiturae vitae parceret. Ceterum ab eodem monitus uti noctu proficiscerentur,
consilium approbat ac statim milites cenatos esse, in castris ignis quam creberrumos fieri,
dein prima vigilia silentio egredi iubet.
Iamque nocturno itinere fessis omnibus, Sulla pariter cum ortu solis castra metabatur,
cum equites Mauri nuntiant Iugurtham circiter duum milium intervallo ante consedisse.
Quod postquam auditum est, tum vero ingens metus nostros invadit; credere se proditos
a Voluce et insidiis circumventos. Ac fuere qui dicerent manu vindicandum neque apud illum
tantum scelus inultum relinquendum.
At Sulla, quamquam eadem existumabat, tamen ab iniuria Maurum prohibet.
Suos hortatur uti fortem animum gererent: saepe antea a paucis strenuis advorsum
multitudinem bene pugnatum; quanto sibi in proelio minus pepercissent, tanto tutiores fore,
nec quemquam decere, qui manus armaverit, ab inermis pedibus auxilium petere, in maxumo
metu nudum et caecum corpus ad hostis vortere. Dein Volucem, quoniam hostilia
faceret, Iovem maxumum obtestatus, ut sceleris atque perfidiae Bocchi testis adesset, ex
castris abire iubet. Ille lacrumans orare ne ea crederet: nihil dolo factum, ac magis
calliditate Iugurthae, cui videlicet speculanti iter suum cognitum esset. Ceterum
quoniam neque ingentem multitudinem haberet et spes opesque eius ex patre suo penderent,
credere illum nihil palam ausurum, cum ipse filius testis adesset. Qua re optumum
factu videri per media eius castra palam transire; sese, vel praemissis vel ibidem relictis
Mauris, solum cum Sulla iturum.
Ea res uti in tali negotio probata; ac statim profecti, quia de improviso acciderant,
dubio atque haesitante Iugurtha incolumes transeunt. Deinde paucis diebus quo ire
intenderant perventum est.
Ibi cum Boccho Numida quidam Aspar nomine multum et familiariter
agebat, praemissus ab Iugurtha, postquam Sullam accitum audierat, orator et subdole
speculatum Bocchi consilia; praeterea Dabar Massugradae filius, ex gente Masinissae,
ceterum materno genere impar -- nam pater eius ex concubina ortus erat -- Mauro ob ingeni
multa bona carus acceptusque. Quem Bocchus fidum esse Romanis multis ante
tempestatibus expertus, ilico ad Sullam nuntiatum mittit paratum sese facere quae populus
Romanus vellet: colloquio diem, locum, tempus ipse deligeret, neu Iugurthae legatum
pertimesceret; consulto sese omnia illo integra habere, quo res communis licentius gereretur;
nam ab insidiis eius aliter caveri nequivisse.
Sed ego comperior Bocchum magis Punica fide quam ob ea quae praedicabat simul
Romanum et Numidam spe pacis attinuisse multumque cum animo suo volvere solitum,
Iugurtham Romanis an illi Sullam traderet; lubidinem advorsum nos, metum pro nobis
suasisse.
Igitur Sulla respondit se pauca coram Aspare locuturum, cetera occulte nullo
aut quam paucissumis praesentibus; simul edocet quae sibi responderentur. Postquam
sicuti voluerat congressi, dicit se missum a consule venisse quaesitum ab eo pacem an bellum
agitaturus foret. Tum rex, uti praeceptum fuerat, post diem decimum redire iubet: ac
nihil etiam nunc decrevisse, sed illo die reponsurum. Deinde ambo in sua castra digressi.
Sed ubi plerumque noctis processit, Sulla a Boccho occulte accersitur; ab utroque
tantum modo fidi interpretes adhibentur, praeterea Dabar internuntius, sanctus vir et ex
sententia ambobus. Ac statim sic rex incipit.
"Numquam ego ratus sum fore uti rex maxumus in hac terra et omnium, quos
novi, privato homini gratiam deberem. Et mehercule, Sulla, ante te cognitum multis
orantibus, aliis ultro egomet opem tuli, nullius indigus! Id imminutum, quod ceteri
dolere solent, ego laetor; fuerit mihi eguisse aliquando pretium tuae amicitiae, qua apud
meum animum nihil carius habeo. Id adeo experiri licet: arma, viros, pecuniam,
postremo quidquid animo lubet, sume, utere et, quoad vives, numquam tibi redditam gratiam
putaveris, semper apud me integra erit; denique nihil me sciente frustra voles. Nam, ut
ego aestumo, regem armis quam munificentia vinci minus flagitiosum est.
"Ceterum de re publica vostra, cuius curator huc missus es, paucis accipe. Bellum ego
populo Romano neque feci neque factum umquam volui; at finis meos advorsum armatos
armis tutatus sum. Id omitto, quando vobis ita placet; gerite quod voltis cum Iugurtha
bellum. Ego flumen Muluccham, quod inter me et Micipsam fuit, non egrediar neque id
intrare Iugurtham sinam. Praeterea siquid meque vobisque dignum petiveris, haud repulsus
abibis."
Ad ea Sulla pro se breviter et modice, de pace et de communibus rebus multis
disseruit. Denique regi patefacit, quod polliceatur, senatum et populum Romanum, quoniam
armis amplius valuissent, non in gratiam habituros. Faciundum aliquid, quod illorum magis
quam sua retulisse videretur; id adeo in promptu esse, quoniam copiam Iugurthae haberet.
Quem si Romanis tradidisset, fore ut illi plurumum deberetur; amicitiam, foedus, Numidiae
partem quam nunc peteret, tum ultro adventuram.
Rex primo negitare: cognationem, affinitatem, praeterea foedus intervenisse; ad hoc
metuere ne fluxa fide usus popularium animos avorteret, quis et Iugurtha carus et Romani
inuisi erant. Denique saepius fatigatus lenitur et ex voluntate Sullae omnia se facturum
promittit. Ceterum ad simulandam pacem, cuius Numida defessus bello avidissumus
erat, quae utilia visa constituunt. Ita composito dolo digrediuntur.
At rex postero die Asparem Iugurthae legatum appellat dicitque sibi per
Dabarem ex Sulla cognitum, posse condicionibus bellum poni: quam ob rem regis sui
sententiam exquireret. Ille laetus in castra Iugurthae proficiscitur; deinde ab illo cuncta
edoctus, properato itinere post diem octavum redit ad Bocchum et ei nuntiat Iugurtham
cupere omnia quae imperarentur facere, sed Mario parum confidere; saepe antea cum
imperatoribus Romanis pacem conventam frustra fuisse. Ceterum Bocchus si ambobus
consultum et ratam pacem vellet, daret operam, ut una ab omnibus quasi de pace in
colloquium veniretur, ibique sibi Sullam traderet. Cum talem virum in potestatem habuisset,
tum fore uti iussu senatus aut populi foedus fieret; neque hominem nobilem, non sua ignavia,
sed ob rem publicam in hostium potestate relictum iri.
Haec Maurus secum ipse diu volvens tandem promisit, ceterum dolo an vere
cunctatus parum comperimus. Sed plerumque regiae voluntates ut vehementes sic mobiles,
saepe ipsae sibi advorsae. Postea tempore et loco constituto in colloquium uti de pace
veniretur, Bocchus Sullam modo, modo Iugurthae legatum appellare, benigne habere, idem
ambobus polliceri. Illi pariter laeti ac spei bonae pleni esse.
Sed nocte ea, quae proxuma fuit ante diem colloquio decretum, Maurus, adhibitis
amicis ac statim immutata voluntate remotis ceteris, dicitur secum ipse multum agitavisse,
voltu et oculis pariter atque animo varius; quae scilicet ita tacente ipso occulta pectoris
patefecisse. Tamen postremo Sullam accersi iubet et ex illius sententia Numidae
insidias tendit.
Deinde ubi dies advenit et ei nuntiatum est Iugurtham haud procul abesse, cum paucis
amicis et quaestore nostro quasi obvius honoris causa procedit in tumulum facillumum visu
insidiantibus. Eodem Numida cum plerisque necessariis suis inermis, uti dictum erat,
accedit, ac statim signo dato undique simul ex insidiis invaditur. Ceteri obtruncati, Iugurtha
Sullae vinctus traditur et ab eo ad Marium deductus est.
Per idem tempus advorsum Gallos ab ducibus nostris Q. Caepione et
Cn. Manlio male pugnatum. Quo metu Italia omnis contremuit. Illique et inde usque ad
nostram memoriam Romani sic habuere, alia omnia virtuti suae prona esse, cum Gallis pro
salute non pro gloria certari. Sed postquam bellum in Numidia confectum et Iugurtham
Romam vinctum adduci nuntiatum est, Marius consul absens factus est et ei decreta provincia
Gallia, isque kalendis Ianuariis magna gloria consul triumphavit. Et ea tempestate spes
atque opes civitatis in illo sitae.


Made with Concordance